Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Kraków Qu H2 f5 M2 Mass Propers Feria quinta BenP Omnipotens Deus cuius iudicium iusttum est, dignetur vobis oleo super habundantis misericordia, iustae districtionis suae vinum temperare. Amen. Rememoretur in iudico quia filius hominis est, ne peccantes faciat expertes suae gloriae, quos imaginis suae consortes fecit et nature. Amen. Quatinus preventi beneficio parcentis gratiae terribile iudicium valeatis indempnes sustinere. Amen. Quod ipse praestare. 84
Kraków Qu H2 f6 M2 Mass Propers Feria sexta BenP Omnipotens Deus qui vos vineae suae agricolas fecit et malmites, faciat vos in spirituali cultura infatigabiles et internae dulcedinis feraces. Amen. Tribuat vobis in labore non deficere, ut in tempore fructrus viruitum omnium ditemini ubertate. Amen. Quatinus veniente filio Dei bonam de commisso rationem reddentes, gaudium eis eum ipso ingrediamini exultantes. Amen. Quod ipse praestare. 85
Kraków Qu H2 f4 M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui discipulis suis passionis suae proba voluit predicere, ne de morte eius scandalirentur in fide, ipse vos constabiliat in soliditate eiusdem fide, quos reparavit commertio salutari. Amen. Mortificet in vobis omnia temptamenta vitiorum, qui pro vobis mortem gustare dignetus est, et dare animam suam pro redemptione multorum. Amen. Quatinus passionibus eis comminicantes, resurrectionis illius mereamini fieri participes, et caelestis regni cohaeredes. Amen. Quod ipse praestare. 85
Kraków Qu H2 S M2 Mass Propers Sabbato BenP Omnipotens Deus qui peccatores post dissipatam virtutum substantiam, misericorditer recepit ad haereditatem antiquam, ipse vos paterno affectu paenitentes recipiat, et a sorte filiorum non proscribat. Amen. Auferat e cordibus vestris invidie venenum, per quam diabolo praeduce mors intravit in orbem terrarum. Amen. Quatinus digne accedentes ad conitivium huius sacrificii, prima inmortalitatis stola mereamini vestiri. Amen. Quod ipse. 86
Kraków Qu H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… BenP Omnipotens Deus ieiuniorum vestrorum victimas clementer accipiat, et sua vos benedictione dignos efficiat. Amen. Mentes vestras ita parsimoniae bono conter vitia muniat, preceptorum suorum doctrinis erudiat, caritatis dono repleat, ut vos in omnibus sibi placere concedat. Amen. Quatinus presentis quadragesimae diebus devotissime celebratis, ad paschalia festa purificatus cordibus accedere valeatis. Amen. Quod ipse. 86
Kraków Qu H3 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Omnipotens Deus qui in carne apparuit fortem pro vobis armatum debellare, conservet in vobis libertatem quam dederat, ne melignus valeat mancipare. Amen. Expurget interiorem hominem ab omnibus vitiorum spurciis, ut competenter laudem eius et lingua et spiritu resonetis. Amen. Quatinus in unitate ecclesiae cum ipso colligentes sine discordia et scismate, capiti vestro quod ipse est mereamini semper adhaerere. Amen. Quod ipse praestare. 87
Kraków Qu H3 f2 M2 Mass Propers Feria secunda BenP Deus Dei Filius qui pro nobis mori voluit, et mortem tamen quamodiu voluit potenter declinavit, ipse vos faciat in protectione suae potentiae aeternam mortem declinare. Amen. Muniat vos scuto misericordiae suae ut spiritualis nequitiae cuneos illesi valeatis transire. Amen. Quatinus ipse qui pro nobis eiectusem de incolatu hominum, in libro vitae eives vos conscribat angelorum. Amen. Quod ipse. 87
Kraków Qu H3 f3 M2 Mass Propers Feria tertia BenP Deus qui vos docuit usque septuagies septies dimititere, salutaris huius precepti germen fecundet in cordibus vestris, et quod in corde Petri apostolorum principis radicavit. Amen. Inspiret vobis pacatis mentibus in nomine salvatoris ad unitatem ecclesiae convenire, ut remissionem peccatorum et aeternae salutis thesaurum possitis invenire. Amen. QUatinus ipse pax nostra qui duobus in caritate convenientibus presentiam suam prepromiserat, in sempiternum de medio vestri non recedat. Amen. Quod ipse. 88
Kraków Qu H3 f4 M2 Mass Propers Feria quarta BenP Iesus Filius Dei qui est panis vivus, inediam vestram donis spiritualibus repleat. Amen. Mentem consilio salutari praemuniat, carnem vestram salvorum, votum accipiat, ieiuniumque benedicendo sanctificet. Amen. Ut eius dono in omni actu mereamini esse felices, cui abstinentiae defertis humillimas preces. Amen. Quod ipse. 88
Kraków Qu H3 f4 M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus scrutator cordis et renum, qui ecclesiae suae gloriam deimus reputat, Spiritus Sancti respersione animarum vestrarum in quinamenta dilvat, et quomodo oculis eius placeatis, interiora vestra componat. Amen. Doceat vos traditiones Dei potius servare quam hominis, ut non solum eum labiis sed etiam corde honoretis. Amen. Quatinus ab omni contagione earnis et spiritus perfecte abluti, caelesti comunio inter esse mereamini investe nuptiali. Amen. Quod ipse praestare. 89
Kraków Qu H3 f5 M2 Mass Propers Feria quinta BenP Omnipotens Deus fons aquae viventis, ignitos inmundorum spirituum fervores restinquat, in cordibus vestris. Amen. Faciat in vobis carnalium desideriorum nocivum solem occidere, ut caelestis medicine gloriam mereamini uberem invenire. Amen. Detque vobis in hac vita sic in suo amore indesinenter flagrare, quo ipse sol iusticiae aeterna vos claritate in revelatione sua dignetur illustrare. Amen. Quod ipse. 89
Kraków Qu H3 f6 M2 Mass Propers Feria sexta BenP Unigenitus Christus Filius Dei qui Samaritanae mulieris sitire dignetus est fidem, ipse in vobis sitim accendat dilectionis suae. Amen. Idem redemptor qui operatus est in illa quo ad regnum vocaret, operetur in vobis ut aeterna remuneratione coronemini. Amen. Quique discipulis suis mystica tradidit precepta, ipse quotcunque orabitis exaudiat. Amen. Quod ipse. 90
Kraków Qu H3 f6 M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus qui sitienti populo aquam de petra produxit, inspirorum cordibus vestris toto desiderio iusticiam sitire, fontemque spiritualis gratiae indeficianter invenire. Amen. Mentes vestras spiritualibus inebriet aquis, ne quando in huius vitae itinere lassascatis. Amen. Quo peracus vitae huius laboribus, ad perpetuae quietis refrigerium mereamini pervenire, ubi nec esurire ultra possitis nec sitire. Amen. Quod ipse. 90
Kraków Qu H3 S M2 Mass Propers Sabbato BenP Deus qui pro nobis iudicari venerat non iudicare, districti iudicii censuram vos faciat declinare. Amen. Et qui austeritatem legis commutavit in gratiam, dignetur vobis misericorditer parcere, non peccantes districte ferire. Amen. Quatinus ipse qui mortiferum legis iudicium misericorditer commtavit adulterae, ab aeternae mortis propitiatus vos liberet dampnatione. Amen. Quod ipse. 91
Kraków Qu H4 D M2 Mass Propers Dominica in me… BenP Deus qui nos a praesentium Quadragesimalium dierum medietatem dignetus est perducere, ipse vos sua dignetur miseratione benedicere. Amen. Abstinentiam vestram preteritam acceptet, futuram sibi ita placitam reddat, ut sic ab illicitis cibus, ita vos etiam a viciis omnibus abstinere concedat. Amen. Quo de preteritis et futuris spiritualitum carismatum, frugibus ei grates persolventes, ad sanctam pascha pervenire possitis indempnes. Amen. Quod ipse. 91
Kraków Qu H4 D M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus qui Ecclesiae suae quinque panes legis multiplicabit per gratiam, det vobis verbi sui esuriem, et spiritualem alimoniam ne deficiatis exuberantem. Amen. Et qui doctrinae suae reliquias in duodecim reposuit apostolis, eorum vos et documentis erudiat et corrigat exemplis. Amen. Quatinus in hoc deserto ubertim refecti celestibus donis, ipso preduce perveniantis ad patriam repromissionis. Amen. Quod. 92
Kraków Qu H4 f2 M2 Mass Propers Feria secunda BenP Deus qui venit non solvere legem sed ad implere, sensus vestros ad aperiat, ut legem eius et vere valeatis intelligere, et quae intelligius operibus exhibere. Amen. Et qui columbas vendentes de templo eiecit, faciat vos dona Sancti Spiritus cum gratiarum actione humiliter accipere, et pro ut accepistis in alterutrum erogare. Amen. Ut qui templum corporis sui pro vobis solvi, et post triduum voluit reaedificari, quicquid solutum est in templo suo quod estis vos misericorditer dignetur reaedificare, et sui spiritus inhabitatione numquam privare. Amen. Quod ipse. 92
Kraków Qu H4 f3 M2 Mass Propers Feria tertia BenP Deus qui pro nobis exprobratis patientiam exhibuit exprobrantibus, doceat vos in alterutrum fraternas iniurias patienter sustinere, ut animas vestras in patientia mereamini possidere. Amen. Faciat vos patientes et faciles ad indulgentiam, non ut occidat sol super iracundiam vestram. Amen. Quatinus in sanctitate et iusticia ambulantes, sic ille ambulavit, in marcescibilem coronam accipiatis, quam sequa cibus suis ab aeterno preordinavit. Amen. Quod ipse praestare. 93
Kraków Qu H4 f4 M2 Mass Propers Feria quarta BenP Omnipotens Iesus Christus qui virtute potentiae suae caecis oculis praestitit medicinam, ipse oculos vestros ab omni vanitate avertat. Amen. Et qui illi prestitit se in vertitate cognoscere, ipse corda vestra in sui nominis dilectione confirmet. Amen. Quique se per hoc miraculum ostendit admirabilem populis, ipse vos ita dono impleat sanctae virtutis, qualiter ad aeternam vitam pervenire possitis. Amen. Quod ipse. 94
Kraków Qu H4 f4 M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui illuminat omnem hominem venientem venientem in mundum, haereditariam in vobis caecitatem sua dextera dilvat, et interiores vobis oculos aperiat, ut fugatis peccatorum tenebris solem iusticiae clarius videatis. Amen. Et qui in caelo nato imaginem suam voluit redintegrare, quicquid in vobis ab eius similitudine depravatum est, ad gloriam suam dignetur reformare. Amen. Quatinus de tenebris vocati in admirabile lumen aeternae claritatis, in diversa vitiorum offendicula non inpingatis. Amen. Quod ipse praestare. 94
Kraków Qu H4 f4 M2 Mass Propers Eodem die quan… BenP Adesto omnipotens Deus huic populo tuo verbis hodie mysticis informato, ut fiat illis illuminatio mentis et reparatio cordis in perpetuum, ac proficiat eis illapsa benedictio tua plenius ad salutem, quod in hac die de sacris mysteriis tuis susceperunt in aurem. Amen. Sis illis protector et dominus integritate fidei in saeculum, sicut suisti Israhelitis premonente Moyse in subsidium et Egyptiis in exterminium, ut iam non premantur onero so servitio daemoniorum. Amen. Ut ne ulterius graventur mole peccaminum dignare circa eos divinum impertiri presidium, ut tibi famulari valeant in aeternum. Amen. Quod ipse. 95
Kraków Qu H4 f5 M2 Mass Propers Feria quinta BenP Omnipotens Deus qui Unigenito suo et iudicium dedit et opera faciat vos per integritatem verae fidei a peccati morte resuscitari. Amen. Inspiret vobis et patrem in filio et filium in patre competenter honorare, ut in tribus unam essentiam confitentes, vitam aeternam mereamini hereditare. Amen. ut cum audita voce filii Dei procedemus de monumentis, det vobis in iudicium condempnationis non venire, sed ut ipse promiserat a morte ad vetam transire. Amen. Quod ipse. 95
Kraków Qu H4 f6 M2 Mass Propers Feria sexta BenP Glorificetur Christus in carne vestra, pabstinentiae disciplinam. Amen. Animas quoque vestras spiritualis alimoniae cibo reficiat. Amen. Ut nunquam a gratiam eius ieiuni remaneatis, qui salutari eius dulcedine refici concupiscitis. Amen. Quod ipse praestare. 96
Kraków Qu H4 f6 M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui es custos animarum et corporum dignare hanc familiam tuam brachii tui defensione protegere ac defendere, ut nullis antiqui hostis insidiis corpora vel corda nostra patiaris illudi, sic semper eum Domino Iesu Christo filio tuo maneamus ille si. Amen. Da huic familiae tuae fidei, calorem continentiae rigorem fraternitatis amorem, abstinentiae virtutem. Amen. Ut quicquid dicto vel facto cogitationibus, ut peccaverint, pietas ac benignitas clementissimae misericordiae tuae resolvere digneris ac indulgere. Amen. Quod ipse praestare digneris, qui vivis et regnas cum eodem filio tuo et Spiritu Sancto, per infinita saecula saeculorum. Amen. Benedicat. 96
Kraków Qu H4 f6 M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus qui est resurrectio et vita, ita vos perfecte in se doceat eredere, ut vos dignetur a secunda morte liberare. Amen. Et qui de monumento resuscitavit sae tentem Lazarum, resuscitet vos a mortifera assuetudine peccatorum. Amen. Quatinus de saetore conscientiae per paenitentiam resuscitati, in Christo viventes in aeternum non moriamini. Amen. Quod ipse. 97
Kraków Qu H4 S M2 Mass Propers Sabbato BenP Omnipotens Deus lux mundi, qui vos de tenebris in ammirabile lumen suum dignatus est vocare, fugatis peccatorum tenebris mentes vestras suo spiritu dignetur illustrare. Amen. Faciat vos se perfecte sequentes alienos terrenae caliginis, nequando inter aspera et invia huius saeculi ossendatis. Amen. Quatinus ipso preduce ambulantes per viam iusticiae et veritatis, ad lucem perpetuam pervenire inereamini quam speratis. Amen. Quod ipse. 99
Kraków Qu H5 D M2 Mass Propers Dominica in Pa… BenP Accendat in vobis Dominus vim sui amoris, et perieiuniorum observantiam, infundat vobis donum suae benedictionis. Amen. Sic ei parsimoniae victimas offeratis, ut contriti ei cordis et humiliati sacrificitio placeatis. Amen. Quatinus oratio vestra ieiunii et elemosinae alis subvecta, ita ad aures vestri conditoris ascendat, in vos aeternae beatitudinis haeredes, et supernorum civium consortes efficiat. Amen. Quod ipse. 99
Kraków Qu H5 D M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus reseret vobis aurem cordis, ut verba eius audiatis ad spiritualem profectum, et auditionem illam comprobetis exhibitione operum. Amen. Erudiat vos veritati per omnia credere, ut sicut pater vester Abraham credidit Deo et reputatum est illi ad iusticiam, ita et vos in fide eius hereditatem capiatis repromissam. Amen. Quatinus in die dominici quam videre datum est fideli Abrahe, et vos cum illo mertamini feliciter exultare. Amen. Quod ipse. 100
Kraków Qu H5 f2 M2 Mass Propers Feria secunda BenP Deus qui omnes sitientes invitat ad se, faciat vos ad fontem vivum quod ipse est cervino desiderio currere, et caelestes aquas sufficienter haurire. Amen. Sic mentes vestras sui spiritus liquore dignetur inebriare, ut etiam ad irrigationem aliorum de ventre memoriae vestrae doctrine flumina possint manare. Amen. Quatinus eodem fonte et refecti et a peccatis omnibus abluti, in aeterna festivitate mereamini cum Domino vestro feriari, ubi festa beatorum spirituum recedendo nesciunt terminari. Amen. Quod ipse. 100
Kraków Qu H5 f3 M2 Mass Propers Feria tertia BenP Omnipotens Deus qui et templum suum sanctificat et altare, ipse in vobis templum non manufactum construat, in quo in perpetuum dignetur inhabitare. Amen. Et qui in aior templo cum ? Jerusalem ad diem festum ascenderat, ipse vos ad aeternae pacis visionem in vera fraternitate concordes perducat. Amen. ut ne in conspectu Dei vestri in die revelationis eius vacui appareatis, ipse vos sibi acceptabile holocaustum faciat in odorem suavitatis. Amen. Quod ipse. 101
Kraków Qu H5 f4 M2 Mass Propers Feria quarta BenP Iesus Salvator ac Dominus noster vos emundet per abstinentiae puritatem, ab omni delicti contagione. Amen. Quique est vestram redeptio animarum, sit remuneratio vestrorum ieiuniorum. Amen. Ut ab eo donetur vobis aeterna gloria, a quo vos sanctificari vultis per abstinentiam. Amen. Quod ipse. 101
Kraków Qu H5 f4 M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus accendat in vobis ignem suae caritatis, ne super habundante malitia interius a spirituali calore frigescatis. Amen. Incalescat super vos sol iusticiae, ne quod in vobis evangelica predicatione seminatum est et cotudie seminaturis ingravescente terreno frigore absque fructu moriaturis. Amen. Et qui pacificos Dei filios facit et nominat, illam pacem radicet in cordibus vestris, quam et natus mundo nuntiavit per angelorum, et in carne moriturus commendavit per semetipsum, ut pastorem verum sequentes cum ovibus de albatis de manu eius in aeternum non pereatis. Amen. Quod ipse praestare. 102
Kraków Qu H5 f5 M2 Mass Propers Feria quinta BenP Omnipotens Deus qui mortis ministros dum voluit distulit, eripiat vos de laqueo venantium, ab insidi is spiritualis nequeitiae, et principibus tenebrarum. Amen. Auferat de cordibus vestris omnis haereses, et dissensionum scandala, ut de illo et confessio vestra vera sit, et fides indivisa. Amen. Quatinus sic eum in passionibus attendatis propter vos humilae, ut in divinitate credatis socialiter cum patre supernis vvirtutibus imperantem. Amen. Quod ipse. 102
Kraków Qu H5 f6 M2 Mass Propers Feria sexta BenP Omnipotentis Dei vos gratia protegat, famenique vestram spirituali cibo reficiat. Amen. Sitim quoque vestram iusticiae huminibus irriget, atque novum dulcedinis suae animis vestris infundat saporem. Amen. Ut tam carne contriti quam spiritu sanctificati, ab eo mereamini caelesti dono sanctificari. Amen. Quod ipse. 103
Kraków Qu H5 f6 M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui redemit vos gratis per redemptionem Iesu Christi, concedat ut omne concilium malignantium execremini. Amen. Et qui non est Deus iudeorum tantum sed etiam gentium, filiorum suorum quos dispersos congregare venerat vos asscribat in numerum. Amen. Ut per crucem suam diruta medii parietis meceria, eoaedificemini in unum ambo hominem caritate perpetua. Amen. Quod ipse. 103
Kraków Qu H5 S M2 Mass Propers Sabbato BenP Deus cuius verba spiritus et vita sunt, inspiret vobis verba sua spiritualiter audire, ut ipso donante ad vitam qui in ipso est possitis pervenire. Amen. Calciet vos in preparatione Evangelii pacis, precingat que renes vestros zona castitatis, ut salutarem carnis et sanguinis eius eucharistiam ad vitam non ad iudicium sumatis. Amen. Quatinus competenter epulantes, non in fermento veteri sed in azimis sinceritatis et veritatis, non in manna corruptibili, sed in pane vivificante qui de caelo descendit semper vivatis. Amen. Quod ipse. 104
Kraków Qu H6 D M2 Mass Propers Dominica in Pa… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus, cui et in ieiuniorum maceratione, et presentium dierum observatione studetis placere. Amen. Concedatque vobis, ut sicut ei cum ramis palmarum caeterarum ve frondium presentari studuistis, ita cum palma victoriae et fructu bonorum operum ei post obitum apparere valeatis. Amen. Quique unigeniti filii eius passionem puro corde credetis, et mente devota venerari curatis, ad resurrectionis eius festa et vestrae remunerationis premia ipsius fulti munimine veniatis. Amen. Quod ipse. 105
Kraków Qu H6 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui pro mundi salute verbum caro factus es ut habitares totus in nobis, quique traditori perfido pium osculum dedisti, dum pro vita omnium pius velles agnus occidi, respice vota supplicum, qui te hodie cum ramis exceperunt palmarum, frondium ve ceterarum. Amen. Da illis devoto corde te colere, sibi cavere, te semper diligendo venerari, se tua defensione muniri. Amen. Ut te gubernante in caelo patri tuo presententur illesi, pro quibus ipse terras dignatus es illustrare assumptione corporis humani. Amen. Quod ipse. 105
Kraków Qu H6 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus qui humilis hodie ad passionem veniens puerorum laudibus exceptus est, malitia vos non sensibus parvulos faciat, ut speciosa laus in ore vestro ad aures Deum sabaoht usque in Ierusalem matrem nostram et liberam ascendat. Amen. Ornet vos in occursum suum fructu misericordiae et pacis, ut ramum olivae quam columba in diluvio ad aream retulit, columbino corde et manibus praeferatis. Amen. Det vobis fortitudine spiritus omnem incentivam carnis edomare, ut devietis concupiscentiis triumphum eius competenter cantare, et de antiquo hoste victoriae palmam valeatis reportare. Amen. Quod ipse. 106
Kraków Qu H6 f3 M2 Mass Propers Feria tertia BenP Deus, qui pro vobis usque ad mortem crucis humiliari dignatus est, faciat vos semper et misericordiae huius memores, et exempli capaces. Amen. Quique pro vobis acaeto potatus est, amaritudinem veteris uvae auferat, ne de paterno morsu netes filiorum obstupescant. Amen. Quatinus per humilitatem et obaedientiam eius illuc redeatis humiles, unde perin obaedientiam adae cecidimus contumaces. Amen. Quod ipse. 107
Kraków Qu H6 f4 M2 Mass Propers Feria quarta BenP Omnipotens Deus qui Unigeniti sui passione tribuit vobis humilitatis exemplum, concedat vobis per eandem humilitatem percipere suae benedictionis ineffabile donum. Amen. Ipsius resurrectionis percipiatis consortia, cuius patientiae veneramini documenta. Amen. Quo ab eo sempiternae vitae munus percipiatis, per cuius temporalem mortem aeternae vos avadere ereditis. Amen. Quod ipse. 108
Kraków Qu H6 f4 M2 Mass Propers De eodem BenP Deus rex non solum Iudaeorum sed et gentium qui ut scelera nostra evacuaret eum sceleratis reputatus est, peccata vestra per sacro sanctam Passionem suam dilvat, ut vos a regno suo cum plasphematoribus non proscribat. Amen. Respiciat vos illo misericordiae oculo qui et Petrum respexit tertio negantem, et latronem Paradyso destinavit in cruce confitentem. Amen. Ut qui ad emundationem vestram un aracrucis patri factus est hostia, contra peruti cinem angelum muniat vos huius agni vere paschalis precioso sanguine, ut ipso protectore et preduce de tenebris ad lucem, de peregrinatione ad patriam libere possitis transire. Amen. Quod ipse. 108
Kraków Qu H6 f5 M2 Mass Propers In Cena Domini BenP Benedic quaesumus Domine universum hunc populum, ad caenae tuae convivium evocatum. Amen. Protege eum scuto euae defensionis, pro quo dignatus es, propriae sustinere tormenta Passionis. Amen. Defende eum a diti serpentis incursibus atque a cunctus emunda sordibus, qui hac die discipulorum pedes humiliata maiestate ad exemplum nostri propriis manibus lavisti. Amen. Quod ipse. 109
Kraków Qu H6 f5 M2 Mass Propers De eodem BenP Benedicat vobis Deus, qui Unigeniti Filii sui passione vetus pascha in novum voluit converu, concedatque vobis, ut expurgato veteris fermenti, contagio nova in vobis perseveret conspersio. Amen. Et qui ad celebrandam nostri redemptoris caenam mente devota convenistis, aeternarum dapium vobiscum epulas reortetis. Amen. Ipsius ergo opitulante clementia mundemini a sordibus peccatorum, qui ad insinuandam nobis humilitatis exemplum pedes suorum hodie dignatus est lavare discipulorum. Amen. Quod ipse. 109
Kraków Qu H6 f5 M2 Mass Propers Item de eodem BenP Omnipotens Deus qui transiturus ad patrem tradidit nobis signaculum suae perfectae dilectionis, faciat vos miserationum suarum per omnia memores, et eiusdem creditae dilectionis usque in finem tenaces. Amen. A diciat vobis fidelem custodiam verae humilitatis, ne alter alteri se preferentes, indivisae caritatem superbiendo scindatis. Amen. Quatinus in ipso fonte vivo abluti, ab omni sorde terrem pulveris, perinmaculatum eius sanguinem ad patrem quo ipse transiit et vos transeatis. Amen. Quod ipse. 110
Kraków Qu H6 S M2 Mass Propers In Sabbato San… BenP Benedicat vos omnipotens Deus, qui ex nihilo cuncta creavit ó, et vobis in baptismate per Spiritum Sanctum remissionem peccatorum tribuit. Amen. Quique eundem Spiritum Sanctum in igneis linguis discipulis suis dedit, corda vestra ipsius illustratione irradiet, atque in sui amorem paenitus permutet. Amen. Quatinus a cunctus vitiis emundati, ipsi usque opitulatione ab omnibus adversitatibus defensi, templum ipsius effici mereamini. Amen. Quod ipse. 113
Kraków Qu H6 S M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui Ecclesiae suae intemerato utero novos producens populos ea virginitate manente, nova semper prole faecundaturis fidei spei et caritatis vos munere repleat, et suae in vos benedictionis dona in fundat. Amen. Et qui hanc sacratissimam noctem redemptoris nostri resurrectione voluit illustrare, mentes vestras peccatorum tenebris emundatas, virtutum copiis faciat coruscare. Amen. Quo eorum qui modo renati sunt innocentiam imitari certetis, et vascula mentium vestrarum exemplo presentium luminum illustretis. Amen. Quod ipse. 113
Kraków Qu H6 S M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus qui mortem nostram ingressus inferi tartara in hac nocte devicisti virtute divina, et eam multorum funere divitem morte sua spoliatam traxisti pie victor in predam, suscipe propitius familiae tuae preces humillimas voto sincerae mentis oblatas. Amen. Et quos veteribus maculis emundavit unda sacra baptismatis, tuae protectionis auxilio purgati tales ante te presententur in iuditio, quales nunc processerunt ex lavachro. Amen. Ut qui te miserante revocati sunt ad Paradysum non patiaris exules fieri renascente commisso, sed qui te semel agno verum principem universitatis et dominum, in suis sensibus tyrannizantem non sentiant inimicum. Amen. Quod ipse. 114
Kraków Qu H6 S M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui quod praefiguravit ab initio hodie pro vobis requievit in sepulchro, de vobis in hac aetate septima optatam requiem corporum, et illucescente aeternae resurrectionis die plenam beatitudinem corporum pariter et animarum. Amen. Et qui vos filios lucis fecit in inquisitione sua devotos vos et vigiles faciat, ne dies domini in negligentia dormientibus quasi fur super veniat, sed veniens sponsus vigilantes eum prudentibus virginibus ad caelestes vos nuptias introducat. Amen. Det vobis caritatem , devotionem, perseverantiam sanctarum mulierum sincero cordis affecti imitari, ut quem illae obsequio humanitatis prosecutae sunt mortuum, vos conresuscitati per ipsum, in sua gloria in dempnes videre mereamini ultra non moriturum. Amen. Quod ipse praestare. 115
Kraków Pasc H0 D Pasc M2 Mass Propers Dominica sanct… BenP Benedicat vobis omnipotens Deus hodierna interveniente paschali sollempnitate, et ab omni vos miseratus dignetur defendere pravitate. Amen. Et qui ad aeternam vitam in unigeniti siu resurrectione vos reparat, in ipsius adventu inmortalitatis vos gaudiis vestiat. Amen. Ut qui expletis ieiuniorum sive passionis dominicae diebus paschalis festi gaudia celebratis, ad ea festa quae nonsunt annua sed continua, ipso opitulante exultantibus animis veniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur qui hodie surgens a mortuis, vivit omnibus saeculorum saeculis. Amen. 116
Kraków Pasc H0 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui calcatis inferni legibus captivitatem nastram resoluta hodie catenarum compagne, dignatus es ad libertatis praemia revocare, inclina aures tuas ad vota populi tui propitius, ut tibi consurgendo iustis operibus semper maneat vivus. Amen. Te cognoscat, tibi temper ad haereat, ut qui tuo sanguine redemptis tua tripudiat hodierna resurrectione iocundus, nunquam ulterius sub diaboli dominio tabescat captivus. Amen. Tu sis circumstantium sine intermissione defensio, ipsi sint tua sine hostis invasione possessio, ne pereant cum huius mundi principe perverso, quos hodie resurens de suae liberasti tyrannidis imperio. Amen. Quod ipse praestare digneris, qui refur gens hodie a mortuis iam non morieris, et cui mors ultra non dominabitur sed vivis regnas, et imperas, in saecula saeculorum. Amen. 116
Kraków Pasc H0 f2 M2 Mass Propers In secunda fer… BenP Omnipotens Deus vos benedicat, cuius Filius post resurrectionem suam discipulis in via ambulantibus et de se colloquentibus adiunxit, et ut eum cognoscerem per scripturas sacras eis sensum aperuit. Amen. Quique eo in fractione panis agnito, ceteris nuntiaverunt eum surrexisse, hoc vobis poscant prodesse. Amen. Quatinus hic qui pro vobis dignatus est pati, et ita intrare ? in gloriam suam, faciat vos ab eo vocatos aeternam ingredi laeticiam. Amen. Quod ipse. 117
Kraków Pasc H0 f2 M2 Mass Propers De eodem BenP Vitam vobis aeternam Dominus tribuat, qui suam pro vobis in cruce posuerat. Amen. Ille vos renovet a vetustate peccati, qui per vobis dignatus est crucifigi. Amen. Ipse vos suscitet de vitiorum sepulchrus, quihac sollempnitate surrexit liber a mortuis. Amen. Quod ipse. 118
Kraków Pasc H0 f2 M2 Mass Propers Item de eodem BenP Concede misericors Deus huic familiae tuae et velle et posse quae precipis, quam proprii dignatus es redimere pretio cruoris. Amen. Te oculis intendat, voce concinat, corde teneat, voto requirat, evitet quod vetueris, eligat quod iusseris, amplectatur quod dicis, impleat quo placaris. Amen. Quae sursum sunt quaerat, quae super terram spernat, quae sursum sunt sapiat, ut tibi consurgendo semper cohaereat. Amen. Quod ipse praetare digneris, qui ultra non morieris, sed vivens in aeternum dominaris omnium, in saecula saeculorum. Amen. Benedicat. 118
Kraków Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Feria tertia BenP Omnipotens Deus, cuius Filius post resurrectionem suam stetit in inedio discipulorum, faciat vos fide consortes eorum. Amen. Et quos iussit parpare, spiritum carnem et ossa non habere, det vobis hinc resurrectionem eius veram credere. Amen. Quatinus qui discipulis locutus est, pax vobis, quos eius subita visio conturbavit, cum eisdem vos consolari assit. Amen. Quod ipse. 119
Kraków Pasc H0 f3 M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui diversis floribus tuam semper adornas Ecclesiam, fac eam tibi placiti odoris redolere fraglantiam. Amen. Da plebi tuae ad ad caelestem gloriam et inmortalitatis hominem regnatae, dognum regeneratione sua mentis ornatium. Amen. Ut tales eos vitae finis inveniat, quales foris unda regenerationis eminferat. Amen. Quod ipse praestare. 119
Kraków Pasc H0 f3 M2 Mass Propers Item de eodem BenP Concede misericors Deus huic plebi salutifera Paschae sollempnia celebranti, omne suum velle in tua voluntate plantari. Amen. Da ei domine sperare quod it placet, ei impetrare sibimet quod oportet. Amen. Presta ut te suum semper diligat dominum, cuius fuso sanguinis pretio se credit esse redemptum. Amen. Quod ipse. 120
Kraków Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Feria quarta BenP Dominus Iesus Christus, qui pro vobis suscepit iniuriam crucis, laeticia vos innovet suae resurrectionis. Amen. Et qui pendenti secum in cruce latroni omisit delectum, vos solvat a cunctis nexibus delictorum. Amen. Ut redemptionis vestrae mysterium et digne conservetis in opere, et locupletius aeterna perfruamini remuneratione. Amen. Quod ispe praestare. 120
Kraków Pasc H0 f4 M2 Mass Propers De eodem BenP Ominpotens Deus vos benedicat, cuius Filius post resurrectionem suam discipulis in piscatione aderat. Amen. Et qui eos exterruit in multitudine captionis piscium, tribuat vobis ut illis in beatitudine sanctorum consortium. Amen. Quatinus qui se discipulis resurgens a mortuis hodie manifestavit tertio, vos resusciet de peccatorum vestrorum monumento. Amen. Quod ipse praestare. 121
Kraków Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus qui de terra virgine Adam primum ad tuam imaginem condidisti, et tu secundus Adam sine peccato de virgine dignatus es nasci, ut sicut ab illo redicaverat nostrae mortis exordium, sic a te verso ordine sumeret vita principium, aufer a plebe tua mortis opperbium, ut tuae resurrectionis possit percipere praemium. Amen. Te cognoscat, se corrogat, te praedicet, se commendet, te colat, se muniat, illese quod accipit custodiat, ut ad vitam tuo sanguine comparatam, perveniat. Amen. Presta ut in die iudicii vocentur a te patris tui benedicti, ut regnum percipiant paratum sibi ab origine mundi. Amen. Quod ipse praestare. 121
Kraków Pasc H0 f4 M2 Mass Propers Unde supra BenP Benedicat vos omnipotens Deus, et mentes vestras ad boni aetus intelligentiam benignus institutor erudiat. Amen. Prestet vobis velle quae precipit, tribuat quod oportet, atque vos omni bonorum spiritualium munere, cum praesentium rerum subministratione locupletet. Amen. Vos in fide confirmet, in temptatione adiuvet, in conversatione castificarum, in virtute multiplicet, in infirmitate relevet, in anxietate laetificet, in prosperitate praeparet, in inquitate emendet, in tranquilitate sublimet, infundat gratiam, indulgeat offensam ingerat disciplinam. Amen. Ille vos benedicat de caelis, qui per crucem et sanguinem passionis suae vos redimere dignatus est venire in terris. Amen. Quod ipse praestare. 122
Kraków Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Feria quinta BenP Filius Dei omnipotentis, ad cuius sepulchrum visi sunt angeli sedere in vestibus albis, dignetur benedice vobis. Amen. Et qui hunc vere nuntia verunt surrexisse, faciat vos fideliter hoc credere. Amen. Quatinus hac plene laetificati resurrectione, valeatis et vos ab iniquitatibus vestirs penitus resurgere. Amen. Quod ipse. 123
Kraków Pasc H0 f5 M2 Mass Propers De eodem BenP Iesus Christus Dominus noster, qui vos lavit aqua sui lateris, et redemit effusione cruoris, ipse in vobis confirmet gratiam adeptae redemptionis. Amen. Per quem renati estis ex aqua et Spirito Sancto, vos caelesti consotiet regno. Amen. Quique dedit vobis initia sanctae fidei, ipse conferat et perfectionem operis, et plenitudinem caritatis. Amen. Quod ipse. 123
Kraków Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Item de eodem BenP Inclina Domine aures tuas ad vota populi tui propitius, ut hinc ad te recuperatorem suum suos semper attollat intuitus. Amen. Illum quos Domine victrici manu a cunctis defende periculis, pro quo subire dignatus es suspendium mortis. Amen. Sit tibi populus acquisitionis, quem in tuum admirabile lumen evocasti de tenebris. Amen. Quod ipse. 124
Kraków Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Feria sexta BenP Omnipotens Deus cuius Filius post resurrectionem suam discipulis ut promisit in Galilea apparuit, det ut haec eadem vobis prosit. Amen. Ille vos benedicat, cuius potestas in caelo et in terra coruscat. Amen. Ut baptizati in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, mandata conservetis, per quem caeleste regnum contingatis. Amen. Quod ipse praestare. 124
Kraków Pasc H0 f6 M2 Mass Propers De eodem BenP Dominus noster Iesus Christus vos perducat ad arborem vitae, qui eruit de lacumiseriae. Amen. Ipse vobis ianuam aperiat Paradysi, qui confregit portas inferni. Amen. Ipse vos in regnum suum perducat confitentes miserescens, qui pati dignatus est pro impiis innocens. Amen. Quod ipse. 124
Kraków Pasc H0 f6 M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus, rerum omnium conditor, qui dignatus es ad imaginem eius effici, quem prius ad tuam imaginem de limo formasti, et pre eo non solum homo fieri, sed pro ipso tu qui aeterna salus es voluisti mori, ut resurrectione victrici traheres illum ad gloriam, qui culpae suae reatu tristem in currerat paenam, concede membra sanctae ecclesiae sine aliqua divisione in tup corpore iugiter solidata constare. Amen. Nihil in his ulterius de hostis amari veneno remaneat, quos spiritus tibi coaeternus fonte baptismatis puros effecerat. Amen. Nullo ergo veterni criminis pestifero patiaris inflammari contagio, qui renati sit fonte sacrato. Amen. Quod ipse praestare digneris. Benedicat. 126
Kraków Pasc H0 S M2 Mass Propers Sabbato in Alb… BenP Omipotens Deus, cuius Filium discipuli duo post resurrectionem in sepulchro quaeerebant, horum fidei servere vos faciat exemplo . Amen. Et qui eius linteamina cum sudario posita ?videretur vos erudiant illius resurrectionem veraciter credere, ut hinc salvi sitis hoc tempore. Amen. Et quem de caelo ad redimendum vos creditis venisse, benedicat vobis sua resurrectione. Amen. Quod ipse. 127
Kraków Pasc H0 S M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotentis Dei, et Domini nostri Iesu Christi benedictionibus repleamini, cuius sanquine estis praetioso redempti. Amen. Eius vos indeficiens repleat gratiam, cuius eineffabilis plasmavit potentia. Amen. Ut qui vobis mundo prestitit conditionem nascendi, ipse in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi. Amen. Quod ipse. 127
Kraków Pasc H0 S M2 Mass Propers Item de eodem BenP Deus qui peracto senario numero die sabbati ab omnibus oberibus quiae iusti, volens in homine condito ubi requiesceres tibi somicilium consecrare, exaudi preces supplicum, ad dona tuae celmentiae fideliter occurrentium. Amen. Prepara sensus eorum ad te suscipiendum, ut ipsi tibi proprium effici mereantur templum. Amen. Ut ita presentes famulos in hac vita protegas, ut in aeternam requiem tecum dominator admittas. Amen quod ipse praestare. 127
Kraków Pasc H1 D M2 Mass Propers Dominica in oc… BenP Deus cuius Unigenitus hodierna die discipulis suis ianuis clausis dignatus est apparere, suae vos benedictionis dono locupletare, et caelestis vobis regni ianuas dignetur aperire. Amen. Et qui ab eorum pectoribus actactu sui corporis vulnus ampittavit dubictatis, concedat ut per fidem qua eum resurrexis se creditis omnium delectorum maculis careatis. Amen. Ut qui eum cum thoma Deum et Dominum creditis, et cernuis vocibus invocatis, ab eo et in hoc saeculo a malis omnibus tueri, et in futuro sanctorum caetibus valeatis adiungi. Amen. Quod ipse. 128
Kraków Pasc H1 D M2 Mass Propers De eodem BenP Christus Filius Dei, qui ad discipulos clausis hodie ianuis intraverat, ipse vos verae fidei ostium introducat. Amen. Concedat vobis qui illo inspirante iam ad fidem venistis, ut erroris maculam ultra non repetatis. Amen. Sed qui estis paschalis beneficia festivitatis consecuti nunquam inveniamini fructu bonorum operum ieiuni. Amen. Quod ipse. 129
Kraków Pasc H2 D M2 Mass Propers Dominica prima… BenP Benedicat vos omnipotens Deus, qui vos gratuita miseratione creavit, et in resurrectione unigeniti sui spirite vobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet vos de vitiorum sepulchris, qui eum resuscitavit a mortuis. Amen. Ut eum eo sine fine feliciter vivatis, quem resurrexisse veraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare. 129
Kraków Pasc H2 D M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus vos benedicat, et mentes vestras ad spiritualem intelligentiam benignus institutor erudiat. Amen Prestet vobis celle et probona voluntate persicere quem precepit. Amen. Omni vos bonorum spiritualium locupletet munere, cum presentium rerum subministratione. Amen. Quod ipse. 129
Kraków Pasc H2 D M2 Mass Propers De eodem BenP Benedic pastor aeterne oves quas tuo precioso redemisti sanquine. Amen. Et qui nos redimendo bonum te pastorem affirmasti, fac ne lupus rapiat aliquam ovem gregis tui. Amen. Quatinus oves tae cognoscant te, tuque eas digneris salvandas cognoscere. Amen. Quod ipse praestare. 130
Kraków Pasc H3 D M2 Mass Propers Dominica secun… BenP Deus qui per resurrectionem Unigeniti sui vobis contulit et donum redemptionis et decus adoptionis, suae vobis conferat praemia benedictionis. Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis, eo largiente consortes efficiamini aeternae haereditatis. Amen. Ut cui consurrexistis in baptismate eredendo, adiungi mereamini in caelesti regione bene vivendo. Amen. Quod ipse. 130
Kraków Pasc H3 D M2 Mass Propers De eodem BenP Benedic clementissime pater et domine hunc supplicem populum tuum, ut mundentur eorum interna peccatorum, quorum flectuntur tibi membra cervicum. Amen. Mereantur effici infuso caritatis ymbre pacifici, ad bene faciendi remedia providi, ad deprecanda miserationis tuae lucra devoti. Amen. Presta domine ut abstersis ab eis omnium peccatorum maculis, hoc eorum in corde concrescat quod tuo iuditio placeat, et illis praemia remunerationis acquirat. Amen. Quod ipse. 131
Kraków Pasc H3 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui post gloriam resurrectionis dixisti discipulis modicum et iam me non vicebitis, miserere populis, quibus in hoc tem pore misisti redemptionem de caelis. Amen. Et quos post modicum revisisti in Spiritu Sancto et igne, aufer mundi huius tristiciam, a redempta plebe. Amen. Quatinus presentiae tuae consolationem optantes, gaudium quod nemo possit tollere adoptionis tuae filii videantur explere. Amen. Quod ipse. 131
Kraków Pasc H3 D M2 Mass Propers Item de eodem BenP Filius Dei qui reversurus ad Patrem discipulis ait, modicum se ab eis in hac vita iam non videndum, det vobis aeternorum plenitudinem gaudiorum. Amen. Et qui secundo ab eiusdem se modicum promisit videndum, benedictionis suae vobis tribuat ineffabile donum. Amen. Quatinus sanctae resurrectionis repleti gaudio, tristiciam mundi declinetis in vano. Quod ipse praestare. Amen. 132
Kraków Pasc H4 D M2 Mass Propers Dominica terti… BenP Deus qui inter orbis primordia subducto fructu pelagi terras vario germine fecundasti, concede pastor optime, tuam resurrectionem gregem tuum celebrantem perennes pascuas introduci. Amen. Et te custode sic oves qubernentur et agni ut lupo nullus pateat in praedam raptori. Amen. Sed crepti de fauce lupi, paradysi mereantur floribus epulari. Amen. Quod ipse. 132
Kraków Pasc H4 D M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotentis Dei Filius a quo omne datum optimum et omne donum procedit perfectum, tribuat vobis beatum suae quam resurrectionis consortium. Amen. Ille vos in fide confirmet, in spirite elevet, in caritate confortet, in temptatione adiuvet, in infirmitate relevet, in anxietate laetificet, in virtute multiplicet. Amen. Abstergat a vobis omnem inmunditiam, et malitiae habundantiam, infundat gratiam, indulgeat offensam, ingerat disciplinam. Amen. Ille vos benedicat de caelis, qui sanguine suo nos redemit in terris. Amen. Quod ipse. 133
Kraków Pasc H4 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui te iturum dixisti ad eum a quo processisti, interpella patrem pro plebe, quam ti ipse acquisisti. Amen. Et qui absentia tui fecisti discipulos contristari, fac nos paradysti tui adventu consolari. Amen. Quatinus omnem veritatis scientiam ab eo edocti, clarificemur in bonis operibus conspicui. Amen. Quod ipse. 133
Kraków Pasc H4 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Filius Dei qui a Patre exivit in mundum, vos tueatur a principibus tenebrarum. Amen. Quique iterum relinquens mundum rediit ad patrem, perpetuam vobis tribuat pacem. Amen. Quatinus exhilarati resurrectionis eius gloria quando qui aeternitatis mereamini percipere gaudium, cuius ubertate laetemini in perpetuum. Amen. Quod ipse. 134
Kraków Pasc H5 D M2 Mass Propers Dominica quart… BenP Deus qui dignatione misericordiae maiestate potenti ut succurreres homini terras celitus visitasti, et in carne sustinens paenam patibuli, rumpens legem tartari ad caelos ab infaeris ascendisti, presta familiae tuae ita hanc vitam transigere, ut in illam perpetuam te ducente possint intrare. Amen. Tantum habeantur servorem catholice fidei, ut sancti adventus tui sint expectatione securi. Amen. Ut quicunque merverunt unda purgari baptismatis, tibi presententur pio iudici candidati. Amen. Quod ipse. 134
Kraków Pasc H5 D M2 Mass Propers De eodem BenP Deus maiestatis immensae, Deus pietatis inmodicae, presta huic populo tuo propter quem a patre exiens venisti in mundum, ut per tuam resurrectionem quae mundi sunt spernens, te precuntem consequatur ad patrem. Amen. Concede ne ulla unquam peccatorum contagione tabescant, sed sanctarum odore virtutum te adiuvante virescant. Amen. Nihil illicitum velint, nil turpe desiderens, sed innocentiae pariter ac patientiae virtute subnixi, non tumescant prosperis, non frangantur adversis. Amen. Quod ipse. 135
Kraków Pasc H5 D M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui te in nomine Patris tui petere iussisti, fac nos haec te poscere quae scias non negare. Amen. Et qui ut locutus es ??? a patre, noli tuos orphanos derelinquere. Amen. Quatinus omnis nos quotquot credimus in te, salvationem nostram possimus optinere. Amen. Quod ipse praestare. 135
Kraków Apr 23 Georgius M2 Mass Propers De sancto Geor… BenP Fortitudo certaminum Deus, in quo persecutorum seviciam sanctis vincebat Georgius, na vos virtutum corroboret armis, ut satanan prosternatis viriliter cum satellitibus suis. Amen. Ipse in vobis pugnet pro vobis, qui moriendo vos a perpetuae liberavit periculo mortis. Amen. Illa vos fortitudine in presentis vitae stadio muniat, qua beatum Georgium in martyrio cofortabat, ut illius gratiam illuc veniatis per fidei meritum, quo perdictus martyr hodie transivit per supplicium. Amen. Quod ipse. 136
Kraków Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Item de sancto… BenP Deus qui martyres Georgium et Adalpertum per passiones in suum vocavit regnum vos tueatur meritis illorum. Amen. Quique illis virginem Businnam decotione fidei iunxit ad gloriam, vos omni voto imitari tribuat ipsam. Amen. Quatinus martyrus pontifex, et virgo uno sint animo vos illi commendare, qui eos simul in sua gaudia suscepit mirifice. Amen. Quod ipse. 136
Kraków Apr 23 Adalbertus Georgius M2 Mass Propers Unde supra BenP Deus qui beato Georgio militi suo certamen forte dedit ut vinceret, contra spirituales nequitias eius vos exemplis muniat et meritis, ut sub oculis regis aeterni non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes tenebrarum harum viriliter dimicetis. Amen. Et qui beatum Adalpertum pontificem illi in sanquine sotiavit martyrii, miseratur vestri amborum suffragiis, quorum triumphis est dies iste sollempnis. Amen. Quatinus quod nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae preparavit Deus diligentibus se, eorum mereamini interventu optinere. Amen. Quod ipse. 137
Kraków Apr 25 Marcus M2 Mass Propers Sancti Marci e… BenP Det vobis Dominus beati Marci evangelistae praecepta servare, cuius gaudetis predicatione. Amen. ??? aperiat et sensum suum sequi evangelium, proquo idem Marcus suscepit martyrium. Amen. Quatinus vos qui per evangelica documenta divinae miserationis archana cognoscitis, reatum vestrum ante conspectum aeterni iudicis digne deploretis. Amen. Quod ipse. 137
Kraków Apr 25 Litania maior M2 Mass Propers In Litania mai… BenP Omnipotens Deus devotionem vestram dignanter intendat, et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Indulgeat vobis mala omnia quae gessistis, et tribuat veniam quam ab eo deposcitis. Amen. Sicque ieiunii vestri et precum vota suscipiat, ut a vobis adversa omnia quae peccatorum retributione mereamini avertat, et donum in vos spiritus paraclysti infundat. Amen. Quod ipse praestare. 138
Kraków Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers De sancto Vita… BenP Benedicat vos Dominus ex merito vitalis martyris, qui eius confessionem sanxit meritis. Amen. Det ut testem suum fideliter cognoscatis, cuius honorem recolitis. Amen. Quo de eo donum vestrae salutis percipiatis, qui mortis huius periculum per eius nomine non dubitavit subire. Amen. Quod ipse. 138
Kraków May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Sanctorum Phil… BenP Deus qui apostolos Philippum et Iacobum misit ad longe positas nationes gentium, benedicat vobis precatu amborum. Amen. Et qui eos martyrio in eodem coronavit voto, det ut eum eisdem Hieremiam prophetam, et regem Sigismundum fragilitatem vestram munire, quos sub unius confessionis nomine martyrium fecit subire. Amen. Quatinus idem apostoli delictorum remissionem cum conmartyribus vobis donent gratiose. Amen. Quod ispe. 139
Kraków May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui est via, veritas, et vita adaugeat vobis fidem et opera iusticiae per apostolorum Phylippi et Iacobi intercessiones, ut quandoque perveniatis in domum patris sui ubi multae sunt mansiones. Amen. Et qui adhuc ignorantibus apostolis in se voluit ostendi eum qui est incomprehensibilis, illuminet mentes vestras, ut et filium in patre intelligatis et patrem in filio cognoscatis. Amen. Concedat vobis in huius temporis passionibus se ipso lapide angulari supra fundamentum apostolorum aedificari, ut qui primitias spiritus habetis futuram gloriam quae revelabitur in vobis patienter expectetis. Amen. Quod ipse prastare. 139
Kraków May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Inventio sanct… BenP Deus qui beatae Crucis patibulum quod prius erat scelestis ad paenam convertisti redemptis ad vitam, concede plebi tuae eius salvari presidio, cuius est armata vexillo. Amen. Sit ei crux fidei fundamentum, spei suffragium, in adversis defensio, in prosperis iuvamentum, in hoste victoria, in civitate concordia, in campo custodia, in domo fultura. Amen. Ut per eam bone pastor in futuro gregem serves incolomem, quae nobis agno vincente conversa est in salutem. Amen. Quod ipse praestare dignetur, qui veniens de caelis per crucem et sanguinem suae passionis vos dignatus est redimere interris. Amen. 140
Kraków May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers De eodem BenP Omnipotens Deus qui in Cruce sua hamo cepit leviathan, et divitem dedit pro morte sua, non sinat regnum eius ultra in vobis recoalescere, quod ipse per vexillum eiusdem victoriosissimae crucis potenter voluit dissipare. Amen. Et qui vos ex aqua et spiritu regeneravit, non incarnalem sed spiritualem hominem faciat vos vitalis ligni tuitione vetusta servitute ulterius non deprimi, per quod amarissimum laetalis ligni morsum dignatus est mederi. Amen. Quatinus secundum spiritum ambulantes, carnis desideria non perficiatis, ut qui eiusdem sanctae crucis hodie inventionem colitis Deo patri per mortem filii eius inventi, in aeternum non pereatis. Amen. Quod ipse. 141
Kraków May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers De eodem BenP Deus qui per gloriosam sanctae Crucis inventionem hodiernam diem fecit esse sollempnem, eiusdem Crucis mysterio vos omni concedat potenter resistere malo. Amen. Cuius signaculo iugiter insigniti, et fidei scuto scuriter muniti, ignea tela hostis nequissimi viriliter possitis vincere, et victores perpetuae bravium palmae percipere. Amen. Ut qui per adae prevaricationem in ligno dampnati estis paradyso, per lignum Crucis revocati superno consotiemini regno. Amen. Quod ipse. 141
Kraków May 4 Florianus M2 Mass Propers Sancti Florian… BenP Omipotens Deus qui corpus beati Floriani corvo non ad devorandum sed custodiendum commisit, tribuat ut sicut huius naturam avis crapulae deditam merito martyris mutavit in abstinentiam, vos qui intellectum habetis naturae vestrae debitum obaedientiae voto servetis. Amen. Et qui ludam post sanctam Crucem inventam per regenerationis undam in fide mutato nomine quiriacum appellavit, vos inse confortari iubeat, qui et hunc cordis et corporis assumpta cruce viriliter agere concessit. Amen. Quatinus qui hos agonistas suos ut granum frumenti saeculo mortuos multum fructum ferre fecit vivificatos, eorum exemplis vos reddat plurimum iustificatos. Amen. Quod ipse. 142
Kraków May 6 Ioan.ap (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Ioannis aposto… BenP Deus qui potenti brachio suo beatum Iohannem ecangelistam et apostolum in ferventis olei dolio protexit, unde illesum abire praecepit, vos faciat gehennae ignem evadere, qui unquam cessat concremare. Amen. Et qui apostolum de hac paena abstulit illesum, tribuat vobis eius fidei obsequium. Amen. Ut qui interminabili pro meritis vestris paena digni estis, per evangelicam et apostolicam doctrinam huius mortis laqueum non incidatis. Amen. Quod ipse. 143
Kraków May 6 Ioan.ap (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers De eodem BenP Deus dator castitatis et remunerator, qui beato Ioanni apostolo suo specialem virginitatis gratiam contulit, conservet in vobis secundos fructus continentiae, qui ad angelicam hanc excellentiam non potestis aspirare. Amen. Extinquat in vobis omnem incentivam carnalis concupiscentiae cuius virtute magnus iste athleta de ferventi dolio illesus hodie potuit exire. Amen. Eius vos semper et scriptis ad fidem erudiat et tueatur meritis, cuius et doctrina incomparibilis est et vita singularis. Amen. Quatinus ipse Deus verbum patris inenarrabile qui dedit vobis potestatem filios Dei et cohaeredes suos fieri, huius preconis sui doctrinis et meritis faciat vos sibi perfecte in sua gloria configurari. Amen. Quod ipse. 143