Kraków
|
Jan |
|
7 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali sanc… |
BenP |
Expurget vos intercessio beati Valentini confessoris atque pontificis gloriosa, ut spiritualia Dominus in vobis multiplicet dona. Amen. Vitamque vestram delictorum maculis emundet, et pravitate mentis et corporis purget. Amen. Quatinus fidem et actus eius imitari studeatis, cuius festum diem sollempniter caelebratis. Amen. Quod ipse praestare. |
25 |
Kraków
|
Jan |
|
7 |
Eductio Domini de Aegypto
|
M2 |
Mass Propers
|
In Eductione D… |
BenP |
Omnipotens Deus vos benedicat cuius Filius ut persecutionis rabiem evaderetm a Iudea in Egyptum venerat. Amen. Et qui hodierna die prosalute nostra maledictionem solvere et benedictionem implere regressus est in Israhel, clemens vestrum provideat remedium. Amen. Quatinus antiquus dierum qui vobis venit crevitque vicissitudine annorum et temporum, vos perducat in Syon ad Deum Deorum. Amen. Quod ipse praestare. |
25 |
Kraków
|
Jan |
|
8 |
Erhardus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Erha… |
BenP |
Deus qui per beatum Erhardum fidelem auxit populum, eius vobis tribuat presidium. Amen. Et qui hunc elegit suum frequentare ministerium, det ut veraciter cognoscatis quid pro amore eius faciatis. Amen. Quo qui per eius doctrinam salutem suscepistis, fide illius ab omnibus muniamini ad versis. Amen. Quod ipse praestare. |
26 |
Kraków
|
Jan |
|
10 |
Paulus eremita
|
M2 |
Mass Propers
|
Sancti Pauli p… |
BenP |
Omnipotens Deus qui beatum Paulum heremi deserta inhabitantem feris imperare concessit, eius vos desiderio accendat, in quo caeli ipse secreta penetraverat. Amen. Et qui nudus naufragum mundum evaserat, vos in idem conpungat. Amen. Quatinus ille qui hunc amavit in secessu hominum, vos in eius virtutum provocet exemplum. Amen. Quod ipse. |
26 |
Kraków
|
Jan |
|
10 |
Paulus eremita
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem. |
BenP |
Deus qui beatum Paulum heremitam perfecte mundo crucifixit et ipsi mundum, eius vos imitatione crucifigat mundo et eius concupiscentiis, ut mortui huic saeculo Deo viventi semper vivatis. Amen. Trahat vos post se, ut abnegantes vosmet ipsos sic crucem voluntariae macerationis tollatis, ut nunquam a vestigiis eius recedatis. Amen. Quatinus passionibus Dominicis non ficte sed ita in veritate communicetis, ut crucem eius in mortificationem non in angariam portetis. Amen. Quod ipse, praestare dignetur. |
27 |
Kraków
|
Jan |
|
13 |
Agritius
Hilarius Pictaviensis
Remigius
|
M2 |
Mass Propers
|
Sancti Hilarii… |
BenP |
Deus qui es fundator fidei indultor sacerdotii, congregatio plebium, sanctificatio confessorum, qui beatos confessores Hylarium, Remigium et agricium ad hoc armasti virtute ut tibi militarent in fide, concede huic familiae hos intercessores, quos dedisti quondam in ecclesia pontifices. Amen. Sint nunc apud te pro fidelibus exoratores, qui contra hereticos pro te olim extiterunt assertores. Amen. Et te tribuente populus humilis crescat in bono opere, quod sacerdotes tanti sudaverunt in vere fidei testificatione. Amen. Quod ipse. |
27 |
Kraków
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
Felix
|
M2 |
Mass Propers
|
Sancti Felicis… |
BenP |
Omnipotens Deus qui duos equivocos nomine et actione felices suum martyrio vocavit in regnum, eorundem vobis tribuat assequi votum. Amen. Quique eos sic in confessione veritatis probatos in hac firmiter stabilivit, eorum precatu vobis benedicere velit. Amen. Quatinus hic qui promitit veram beatitudinem expectantibus se, meritis istorum martyrum vos eandem concedat obtinere. Amen. Quod ipse. |
28 |
Kraków
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
Sancti Marcell… |
BenP |
Omnipotens Deus beati Marcelli pontificis exemplo vos cessare faciat ab omni malo. Amen. Ut per eum qui pastor ecclesiae extitit, vos benedicere velit. Amen. Quatinus qui in hoc officio meruit coronari martyrio, vos patientes faciat in omni contrario. Amen. Quod ipse. |
29 |
Kraków
|
Jan |
|
17 |
Eleosippus
Meleosippus
Speosippus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctorum gemi… |
BenP |
Omnipotens Deus beatorum geminorum vos exemplis instruat, quorum cenfessionem magna virtute roborabat. Amen. Faciat vos Dominus sui amore serventes, qui beatos martyres suscepit Geminos, in arbore pendentes. Amen. Quatinus iuxta apostoli dictum per multas probati tribulationes, eternae vitea eorum precibus efficiamini haeredes. Amen. Quod ipse. |
29 |
Kraków
|
Jan |
|
17 |
Antonius abbas
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die sanc… |
BenP |
Deus qui beatum Antonium heremitarum numero constituit sotium, eius vobis precipuum impendat auxilium. Amen. Et qui propter evangelium nudus evasit mundum, vos devitare faciat omne quod sit fordidum. Amen. Quatinus qui hunc in secretis heremi suscepit in caelum, vos imitari concedat singularis eius meriti exemplum. Amen. Quod ipse. |
29 |
Kraków
|
Jan |
|
18 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Romae Cathedra… |
BenP |
Deus qui beatum Petrum apostolum in ordine pontificii elegit et substituit primum, vos concedat eius ordinationis honorare principatum. Amen. Et quem hodierna die in cathedra exaltavit seniorum, vobis tribuat subvenire in lapsu criminum. Amen. Quatinus hic qui propitiari iniquitatibus hominum didicit per proprium lapsum, absolutionem vobis concedat vestrorum delictorum. Amen. Quod ipse. |
30 |
Kraków
|
Jan |
|
18 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra. |
BenP |
Omnipotens Deus vos custodiat, qui per beatum Petrum Romanam ecclesiam gubernabat. Amen. Quique hodierna die eum in hac cathedra seniorum exaltavit. Vos benedictionibus suis infundere assit. Amen. Quatinus in exaltatione summi pastoris, spiritu et corpore gaudeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
30 |
Kraków
|
Jan |
|
18 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem. |
BenP |
Omnipotens Deus qui Romanam ecclesiam hodierna die beato Petro comisit regendam, vos faciat illi fide plebem subditam. Amen. Quique eam ante hac in paganismi cultu erroris magistram per apostolica dogmata veritatis fecit discipulam, det ut haec exaltatio pastoris vestri vobis fiat confirmatio salutis et fidei. Amen. Quatinus vos qui per apostolicam doctrinam facti estis congregatio catholicae plebis omnem falsam opinionem idolatriae declinetis. Amen. Quod ipse prasetare. |
31 |
Kraków
|
Jan |
|
18 |
Prisca
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die Pris… |
BenP |
Christus Iesus cui desponsi estis uni viro virgo casta, custodiat vos meritis beatae Priscae virginis, ne sensus vestri corrumpantur et excidant ab ea quae est in ipso simplicitate. Amen. Prestet vobis ut utentes hoc mundo tamquam non utamini, sollicisti quomodo placeatis Deo, sancti sitis corpore et spiritu. Amen. Quatinus cum figura mundi huius preterierit, sanctimoniae vestrae studio Deum videre mereamini. Amen. Quod ipse praestare. |
31 |
Kraków
|
Jan |
|
19 |
Marius
Martha
|
M2 |
Mass Propers
|
De sanctis sor… |
BenP |
Omnipotens Deus qui beatas Mariam et Martham sorores dilectas obsequii sui reddidit sollicitas, faciat vos earum incedere vias bonas. Amen. Quique earum exemplis honestis contemplativam et speculativam vitam disposuit imitandas vos admoneat harum considerare mercedes aeternas. Amen. Quatinus vos qui fragilis sexus virtutes in his sanctis sororibus agnoscitis, viriles actus imitari satagatis, quarum precatu in melius proficiatis. Amen. Quod ipse praestare. |
32 |
Kraków
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctorum Fabi… |
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Deus qui beatum Fabianum in ordine sublimavit sum morum pontificum. Amen. Quique beatum Sebastianum terreni militem imperii ei coniunxit martyrio, amborum vos tueatur auxilio. Amen. Quatinus qui sacerdotem et terrestris militiae comitem uno eodemque die prose fecit triumphare, eorum vos interventu suo desiderio accensos, concedat labentem mundum contempnere. Amen Quod ipse. |
33 |
Kraków
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Agne… |
BenP |
Deus cuius medicinam beata Agnes senserat dum illi minus ignis incendium laeserat, eius vobis pia de precatione benedicat. Amen. Et quae flammis adusta corporis torturas evasit, vos eundem quem ipsa interpellavit vitam vestram poscat corrigere, et in maiorem iusticiam dirigere. Amen. Quatinus qui virginem anulo suo subarratam alteri sponso non concessit, et flammam euis de corpore excussit, vestrorum vitiorum incentiva extinguere velit. Amen. Quod ipse. |
33 |
Kraków
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
Sancti Vincent… |
BenP |
Corrobora gregem tuum turris fortitudinis, qui beatum Vincentium prius armasti pectore post sermone, ante decorasti professione, post haec funere. Amen. Infunde circumstantibus credulitatis spiritum. Qui confitenti aderas ne facerent plagae trepidum, paena fessum, flamma devictum. Amen. Ut ipso interveniente ac te remunerante illa luce plebs tua radiet in ecclesia, qua levita sanctus refulsit in carcerali custodia, illa fide dimicet in terra, qua caelos victor martyr intravit cum gloria. Amen. Quod ipse. |
34 |
Kraków
|
Jan |
|
24 |
Timotheus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancti Timo… |
BenP |
Omnipotis Deus det vobis beati Timothei fidem imitari, cuius instantia sancta ecclesia est adaucta. Amen. Et qui doctori gentium ministravit salutis predicatione, vos faciat evangelici sermonis capaces in veritate. Amen. Quo qui per hunc veritatis cultorem pectora fidelium fructificare fecit omne verbum bonum, vos confortet in augmento spiritualium gratiarum. Amen. Quod ipse praestare. |
34 |
Kraków
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
In Conversione… |
BenP |
Deus qui beatum Paulum apostolum vocavit per Ananyam discipulum, vos in ministerio suo devotos constituat precibus amborum. Amen. Quique magistrum hodierna die ad erudiendum populum vocavit, et discipulum in eodem voto ad gloriam transvexit, vos utrisque inter cedentibus faciat ut nihil de communi vestra salute dubitetis. Amen. Quatinus magistrum hunc in conversione et discipulum in fide atque salutis aeternae invectione honorantes utrosque fautores sentiatis, ubi eos simul aeque rogatis. Amen. Quod ipse praestare. |
35 |
Kraków
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra. |
BenP |
Deus qui beatum apostolum Paulum corporaliter stravit, ut ad resurrectionem multorum spiritu erigeret, deiciat in vobis quicquid veritati recalcitrat, ut ipse qui in Paulo vixerat, etiam in vobis Christus vivat. Amen. Et qui illi ad tempus exteriores oculos clausit, ut interiores aperiret, illuminet vobis oculos animae, quibus eum in gloria sua sicuti est possitis videre. Amen. Tueatur vos eius patrocinio cuius estis fideles magisterio, ut eum Paulo misericordiam consecuti, carni et sanguini non acquiescatis, sed eum illo repositam vobis iusticiae coronam in novissimo die accipiatis. Amen. Quod ipse praestare. |
35 |
Kraków
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem. |
BenP |
Omnipotens Deus qui novo potentiae suae miraculo agnum fecit exlupo, et predicatorem Paulum apostolum expersecutore crudelissimo ad bonae conversationis normam vos suo convertat auxilio. Amen. Et qui secretorum caelestium per eum revelare voluit mysteria, hominibus in carne positis non prodenda, ipse vobis sensum illuminet, ad intelligenda ipsius documenta, et pio amore operando sequenda. Amen. Quo tanto ducatu magistri inter huius mundi naufragia securi quandoque in die exitus vestri simul cum illo regni gloriam possideatis mansuri. Amen. Quod ipse. |
36 |
Kraków
|
Jan |
|
26 |
Polycarpus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Poly… |
BenP |
Deus qui beatum Polycarpum dilecti discipuli sui magisterio erudivit, det ut illum veraciter agnoscatis, quem hic vera fide in notuit auribus vestris. Amen. Et qui hunc pro verbi sui exercitio coronavit martyrio, vos imitari concedat obsequio. Amen. Quatinus qui huius doctoris gloriam celebratis, ad hanc tota virtute properetis. Amen. Quod ipse praestare. |
37 |
Kraków
|
Jan |
|
26 |
Paula
Ioannes Chrysostomus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Ioan… |
BenP |
Omnipotens Deus qui beatum Ioannem aurei oris cognomine fecit in ecclesia celebrem, vos concedat illius sapientiae fontem haurire. Amen. Et qui beatae Paulae speciale propositum prospexit in despectione rerum temporalium, vos faciat in hoc eius subsequi exemplum. Amen. Quatinus pontifex sermone, matrona singularis meriti propositione, utrique, vero salutifera mercede unitos vos faciant, quae illi colebant amare. Amen. Quod ipse. |
37 |
Kraków
|
Jan |
|
27 |
Sebastianus (Octava)
Fabianus (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die octa… |
BenP |
Deus qui beatos athletas suos fabianum et Sebastianum suo spiritu robaravit in agone ut protestimonio fidei resisterent usque ad sanguinem, confortet vos in eodem spiritu infatigabiliter pro iusticia agonizare, et labores huius saeculi quietem reputare. Amen. Adiuvet vos ipse misericors, ut quorum confessionem debito honore veneramini, eorum fidem et in temptationibus constantiam possitis imitari. Amen. Quatinus et vos eum illis ad refrigerium transeuntes per ignem et aquam finito bonae conversationis cursu, accipiatis in marcescibilem coronam. Amen. Quod ipse praestare. |
38 |
Kraków
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra octavas… |
BenP |
Deus qui beatae virgini sue Agneti martyrii palmam contulit cum gloria virginitatis, subarret vos illo anulo suae fidei quo beata illa ab ipso subarrata nec muneribus moveri potuit, nec suppliciis terreri. Amen. Accendat in vobis ignem inextinguibilem suae caritatis, ut cum virgine hac et vos mundum calcantes solum Dominum Nostrum super aurum et tobazion diligatis. Amen. Quatinus sineque ad centesimum virginitatis neque sexagesimum martyrii fructum pertingitis, ipsa intercedente paenitentiae saltim et continentis vitae fructum tricesimum metatis. Amen. Quod ipse praestare. |
38 |
Kraków
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
In octava sanc… |
BenP |
Omnipotens Deus beatae Agnetis virginis tribuat vobis iocundam nativitatem, qui eius secundo colitis triumphum nobilem. Amen. Faciat vos illius prece mundum contempnere labilem, cuius devoti celebratis humanam nativitatem. Amen. Quatinus beata haec virgo aetate puella animo fortis, precetur vobis virtutem suam adesse in periculis. Amen. Quod ipse praestare. |
39 |
Kraków
|
Jan |
|
29 |
Valerius
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Vale… |
BenP |
Deus qui beatum Valerium sacerdotii gradu ut lucernam in domo sanctae coruscare fecit ecclesiae concedat vos opera illius bona proferre. Amen. Quique pontificis meritum ad suam revelavit gloriam, tribuat illi quicquod deliquistis, per ignorantiam vestram. Amen. Quo qui hunc elegit in populo sacerdotem, faciat ut illius doctrinam servetis per caelebrem. Amen. Quod ipse praestare. |
39 |
Kraków
|
Feb |
|
1 |
Purificatio BMV (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In vigilia Pra… |
BenP |
Omnipotens Deus qui Filium suum de Virgine Matre natum legali munere voluit presentari in templum, mentis vestrae possideat habitaculum. Amen. Et qui in templum in legis minister iusticiam implere venerat, corda vestra inhabitando custodiat. Amen. Utque virgo genuit et post partum virgo permansit, cum eodem unico Dei filio ex eius utero incarnato, deposita carnis sarcina vos perducant ad ea loca, ubi non sunt dolor et tristicia. Amen. Quod ipse praestare. |
40 |
Kraków
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
In die sancto. |
BenP |
Omnipotens Deus qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit presentari, benedicationis suae vos munere fultos bonis operibus faciat adornari. Amen. Et qui eum ut legem adimpleret ministrum voluit effici legis, mentes vestras instruat legis suae spiritualibus documentis. Amen. Quo ei et protur turibus castitatis seu caritatis munera offerre valeatis, et propullis columbarum Spirius Sancti donis exuberetis. Amen. Quod ipse praestare. |
41 |
Kraków
|
Feb |
|
3 |
Blasius
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Blas… |
BenP |
Omnipotens Deus qui regale sacerdotium beati Blasii corona hodie adornavit martyrii, ipsius apud se patrocinantibus meritis, acceptabilem vos et bene placentem sibi hostiam faciat in odorem suavitatis. Amen. Ipse iam spiritu cum Deo vivens, sanet in vobis omnis morbos spirituales, qui in carne adhuc positus diversas aegrotantibus contulit sanitates. Amen. Quatinus vitam eius studiose imitantes, cuius triumphum celebrantis, ad refrigerium quo ille perignem et aquam transiti ipso intercessore perveniatis. Amen. Quod ipse. |
41 |
Kraków
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Agat… |
BenP |
Omnipotens Deus qui apostolum suum misit beatae Agathae plagas curare, det vobis eius mentem sanctam excolere. Amen. Quique pontifices ingenuium a Albinum hodie assumplit in pace, benedicat vobis habunde. Amen. Quatinus qui virgineis meritis liberationem patriae concessit, et sacerdotes hos hac eadem die ad gloriam vocavit, vos in preceptis suis custodiat, ut vobis aeterna salus proveniat. Amen. Quod ipse praestare. |
43 |
Kraków
|
Feb |
|
10 |
Blasius (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
Infra octavas… |
BenP |
Omnipotens Deus qui est sanctorum spes per beati Blasii vos tueatur continuas preces. Amen. Et qui in aeterna coram Deo splendet gloria, vos ipsi iugiter commenda, benigna memoria. Amen. Quatinus martyris merita digno honore frequentates, divino auxilio fruamini ovantes. Amen. Quod ipse praestare. |
43 |
Kraków
|
Feb |
|
10 |
Blasius (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem. |
BenP |
Omnipotens Deus qui beatum Blasium triumphantem fidei armavit verbo, vos tueatur ab omni malo. Amen. Et qui hunc sibi hostias iussit offerre, corda vestra contrita sacrificium gratum dignetur recipere. Amen. Quatinus beneficia quihic apud micordiam Dei infirmus hominibus impetravit, vobis impertiri satagat, cum tribulationem vestram inspiciat. Amen. Quod ipse praestare. |
45 |
Kraków
|
Feb |
|
8 |
Helena
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Hele… |
BenP |
Deus qui per beatam Helenam crucem revelavit dominicam, det vobis hoc opus attentius considerare, quod regina exegit summopere. Amen. Ille vos faciat imitando feminam tales fructus proferre, quales hic dixit prodire exbone arboris radice. Amen. Quatinus qui salutis nostrae summus hoc signum per reginam hanc mundo ostendit, eius exemplo animos vestros excitet ad omne quod sit utile. Amen. Quod ipse praestare. |
45 |
Kraków
|
Feb |
|
9 |
Purificatio BMV (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
In octava Prae… |
BenP |
Gloriosa Genitricis Dei Mariae intercessio, vos suo tueri didnetur patrocinio. Amen. Ut inter mundi huius aduersa, inimicorum, omnia vitare queamus machinamenta. Amen. Et post huius vitae decursum, ad mansurum veniatis feliciter regnum. Amen. Quod ipse. |
46 |
Kraków
|
Feb |
|
10 |
Zoticus
Irenaeus
Hyacinthus
Scholastica
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctorum Zoti… |
BenP |
Omnipotens faciat vos sanctorum martyrum Zotici Hyrenei Iacincti et Habundii imitatiores, quod per agones assumpsit fideles. Amen. Et qui beatam Scolasticam in speciae columbae caelum fecit ascendere, concedat vos castam virginem illi commendare. Amen. Ut qui de triumpho martyrum gaudetis et virginis mentem collaudatis, de eisdem patrociniis semper sublevari pssitis. Amen. Quod ipse praestare. |
46 |
Kraków
|
Feb |
|
10 |
Blasius (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die octa… |
BenP |
Laetifica Deus omnipotens populum, qui beati martyris Blasii festum colit iteratum. Amen. Sit ei quos remendium, quod eius oratio apud te tunc temporis obtinuit multus pro futurum. Amen. Quatinus haec plebus quae pro martyris huius gaudet revolutio honore, suffragio illius potiri mereatur habundantissime. Amen. Quod ipse praestare. |
47 |
Kraków
|
Feb |
|
14 |
Vitalis
Felicula
Valentinus
Zeno
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Vale… |
BenP |
Omnipotens Deus pro quo beatus Valentinus pontifex agone contendit, hoc vobis proponebat, quod hic in suo nomine tractabat. Amen. Et qui martyres Valentinum vitalem Feliculam et Zenonem in simile opus perduxit, vos his ducibus faciat suis coniungi gregibus. Amen. Quatinus qui exempla beatitudinis vobis proponebantis et firmabant magnis robusti in praeliis, vos accendant fide in ipsis. Amen. Quod ipse. |
47 |
Kraków
|
Feb |
|
15 |
Faustinus
Iovita
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Faus… |
BenP |
Omnipotens Deus exaltet vos visitationis tempore, qui faustinum et Iovittam a ferarum mortibus, ignium quae cruciatibus exemit potestative. Amen. Et qui eos sicut aurum probavit in igne, vos tribuat gehennae crutiatum evadere. Amen. Quatinus qui pro sanctos suos mirabilia operatis, ipsos etiam vobis subvenire non deneget. Amen. Quod ipse. |
48 |
Kraków
|
Feb |
|
15 |
Blasius (Translatio)
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die Tran… |
BenP |
Omnipotens Deus beati martyris sui Blasii vos muniat auxilio, cuius corporis ipso disponerite hodierna die facta est translatio. Amen. Et qui omnibus suo nomine se invocantibus promisit subvenire, benedictionem suam super vos effundat largissime. Amen. Quatinus laetificati gratia festivae huis translationis preciosi Domini martyris, eius obtentu quando quae laeticia fruamini aeternitatis. Amen. Quod ipse praestare. |
48 |
Kraków
|
Feb |
|
16 |
Iuliana Nicomediensis
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Iuli… |
BenP |
Deus qui beatam Iulianam in carcere positam alligare fecit missum satanae, vos ab illius eripiat infestatione. Amen. Ut quae inimicum irrisit frementem in se, vos faciat plena fide illius insidiis contraire. Amen. Quo sic mentem virginis imitando tenentes, eiusdem hostis laqueos euadatis exultantes. Amen. Quod ipse praestare. |
48 |
Kraków
|
Feb |
|
0 |
Peleus
Nilus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sanctis Pel… |
BenP |
Sanctorum Pelei et Nili vos tueatur oratio, quorum facta est in igne examinatio. Amen. Ille vos eripiat ab hoste maligno qui hostemptavit, sed Deo auxiliante non prevaluit. Amen. Prestet vobis Deus suffragia eorum, quos non extinxit ardor ignium. Amen. Quod ipse. |
49 |
Kraków
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Antiochiae Cat… |
BenP |
Deus qui beatum Petrum ita reddidisti praecipuum ut fortiretur interipsos fidei principes principatum, et accepta potestate confessus te Christum in saeculo, fieret ianitor in caelo, ut quos vult mittat in tartarum, mittat eius in regnum, respice plebem tuam pietate solita, qui sacrosancto apostolo gressum firmasti per lubrica, et culpas abluisti per lamenta. Amen. Obtineat apud te procorrigendis supplicium delictis, qui claudo medela fuit prodirigendis vestigiis. Amen. Ut eo intercedente et te remunerante illuc grex illi commissus introducatur perveniam, quo pastor idem qui ianitor tecum in gloria remuneratus exultat per saecula. Amen. Ille vos benedicat de caelis, qui sanguine suo vos redemit in terris. Amen. Quod ipse praestare. |
49 |
Kraków
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Omnipotens Pater vos benedicat qui beato Petro Dei vivi Filium revelabat. Amen. Quique eum primo Antiochenae prefecit ecclesiae, vos eius corroboret in fide, quam hic non intellexit ex carne ille sanguine, sed Patris caelestis inspiratione. Amen. Ipse vos suo tueatur patrocinio qui primis episcopalem cathedram suscepit in loco illo ubi et promeruit apostolicam dignitatem fideli ministerio, post hanc sublimatus in romano solio. Amen. Quod sibi prestitit qui hunc elegit, eius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. |
50 |
Kraków
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Dominus, a quo beatus Petrus primus sortitus est honorem nominis apostolatus. Amen. Tribuat ille vobis hanc gratiam, ut in eo cognoscatis et veneremini dignitatem apostolicam, quae precellit omnem potestatem terrenam. Amen. Huatinus perantistitem vobis electum, caelestis regni merramini introitum. Amen. Quod ipse praestare. |
51 |
Kraków
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Omnipotens Deus qui beato Petro Antiochenam primo commisit ecclesiam, faciat vos sicut hunc profiteri nominis sui confessionem pervalidam. Amen. Et qui hunc prohac confessione appellavit ecclesiae fundamentum, faciat vos fide coaedificari in idipsum. Amen. Quatinus qui de Petra quae Christi erat vocatus est Petrus, Gregi suo vos conniungat, cui hunc pastorem praefecerat, et post universae plebi catholicum principem subrogaverat. Amen. Quod ipse praestare. |
51 |
Kraków
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Matt… |
BenP |
Det vobis Dominus beatum Matthiam honorare, cuius electione duo denarium numerum voluit implere. Amen. Et qui sortem apostolicam metruit per electionis gratiam, ille vos erudiat omnem iusticiam. Amen. Quatinus qui deparvo fecit magnum, et ex discipulo apostolum, vos adinventionem doceat virtuitum. Amen. Quod ipse praestare. |
52 |
Kraków
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Deus qui quos a saeculo predestinavit hos in fine vocavit, intercedente beato Mathi apostolo cuius hodie natalem devoti celebratis, subscribat vos in fortem supnae hereditatis. Amen. Et qui eum ? in apostolatum prevaricatoris , voluit subrogare, ab omnia postasia ei prevaricatione vos dignetur liberare. Amen. Ut sicut in illo suppletus est duodenarius apostolicae dignitatis numerus, ita in vestra adoptione caelestis militiae denaria plenitudo suppleatur. Amen. Quod ipse. |
52 |
Kraków
|
Feb |
|
25 |
Walpurga
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Walt… |
BenP |
Omnipotens Deus qui dilectionem suam supra omnem substantiam caram menti Waldburgis virginis infixit, vos eandem perfecte conpungat optinere. Amen. Ut cuius benedictionis gratiam eius meritis deposcitis, hanc uberius quandoque percipiatis. Amen. Quatinus qui virginem influctuantis mundi turbine illesam custodivit, vos in omni vita vestra sibi fideles existere donet. Amen. Quod ipse praestare. |
53 |
Kraków
|
Feb |
|
26 |
Nestor
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Nest… |
BenP |
Omnipotens Deus fac ut nos erudiat fides beati Nestoris, qui martyrium suum consumavit in gloria crucis. Amen. Da nobis ut huic ita nostram amare vitam, ne prohac perdamus animam. Amen. Ut profecto odio habentes hanc vitam, in aeternitatis tranquillitate nostram commendemus animam, sicut beatus hic cuius nunc in benedictione colimus passionem gloriosam. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
53 |
Kraków
|
Feb |
|
27 |
Leander
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Lean… |
BenP |
Custodiat omnipotens Deus hanc familiam, beati pontificis Leandri doctrina bene commonitam. Amen. Sit ei quis Domine iugiter pro adversis defensor, qui in hac urta multis exutit catholicae fidei doctor. Amen. Tales vos hic presentei in fine, quales congregavit fidei suo dogmate, cum erudivit mala declinare et bona amare. Amen. Quod ipse praestare. |
54 |
Kraków
|
Mar |
|
2 |
Basileus
Iovinus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctorum Iovi… |
BenP |
Protegat vos divina misericordia, quae martyrum Iovini et Basilei temperabat supplicia. Amen. Fiat peccatorum vestrorum ablutio, martyrum crebra deprecatio. Amen. Ut qui quandoque graviter deliquistis, eorum muniamini Deo placentibus meritis. Amen. Quod ipse praestare. |
54 |
Kraków
|
Mar |
|
3 |
Celedonius
Emeterius
|
M2 |
Mass Propers
|
Sancti Emether… |
BenP |
Dextera Dei omnipotentis vos custodiat, quae martyrum Emitherii et Celedonii virtutes exaltabat. Amen. Haec vos in fide confortet, quae nunquam deficiet. Amen. Sit vobis hinc gloria, quod martyres vicerunt tribulationes in patientia. Amen. QUod ipse praestare. |
55 |
Kraków
|
Mar |
|
7 |
Felicitas
Perpetua
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Perp… |
BenP |
Omnipotens Deus tribuat vobis hunc animum quo Perpetua et Felicitatis ? suos hortabant non horrere morsus bestiarum, quarum distenti sum laceratione dentium. Amen. Et quorum mors paenis acerrimis tunc erat terribilior, horum nunc gloria in calis splendorum mirabilior, vobis etiam hinc precatus subveniat potentior. Amen. Quo martyrum preciosorum accensos victoria vos divina respiciat clementia, et viriliter agere donet, quicquid illi complaceat. Amen. Quod ipse. |
55 |
Kraków
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Greg… |
BenP |
Det vobis Dominus spiritu pauperes esse, qui beatum Gregorium in hoc voto voluit mundo mori. Amen. Et qui pauper pauperibus ministrando promeruit regnum caelorum, vos eodem proposito idem concedat consequi praemium. Amen. Quatinus qui angelae ganti verbum salutis predicavit, vos in apostolica sede vitiorum solvat pondere. Amen. Quod ipse praestare. |
56 |
Kraków
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus a quo beatus Gregorius ferico exutus est et gemmis ut ad aedificationem totius ecclesiae pontificali stola vestiretur et in sublitis, eius interventu induat vos stolam totius bonitatis et innocentiae, quam beatus ille Pater et ipse fervavit et nobis monendo, vivendo, scribendo studuit comodare. Amen. Perfundat vos illo spiritu et caelestis sale sapientiae, quo sanctis iste non solum terrae ambitum, sed etiam oceanum potuit condire. Amen. Quatinus et fidem quam ille asseruit, ita fideliter teneatis, ei in via iusticiae quae precessit incedatis, ut in aeternae lucis visione pro vestris excessibus velit intercessor fieri, qui in carne positus pro pagano meruit exandiri. Amen. Quod ipse. |
56 |
Kraków
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Lumen de lumine Christus illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum vestrum illuminare dignetur sensum, ut eodem scientiae spiritu quo sactus Gregorius meruit inflammari, mereamini ubertim ditari. Amen. Ut et doctrina eius quae totum diffluit per orbem instructi, et sanctatis eius exemplo conducti, operum sitis imitatores, et eorundem premiorum capaces. Amen. Ac eius obtentu super vos benedictio descendat benigna, quo Sancti Spiritus esse valeatis habitando digna. Amen. Quod ipse praestare. |
57 |
Kraków
|
Mar |
|
17 |
Gertrudis
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Gerd… |
BenP |
Omnipotens Deus qui beatam Gerdrudem nondum natam de matre castitatis amatricem ostendit, vos eam imitari perficiat. Amen. Et quae fide ac devotione illi se castam studuit exhibere, faciat vos hac eandem mente exardescere. Amen. Quo qui virginem fecit amare castitatem, vos incitet ad omnem sanctorum actuum puritatem. Amen. Quod ipse praestare. |
58 |
Kraków
|
Mar |
|
19 |
Ioseph
|
M2 |
Mass Propers
|
De Ioseph nutr… |
BenP |
Omnipotens Pater qui per angelum tuum beato Ioseph cum matre Iesu curam illius gerere iussisti quia hanc tibi fidelem probasti, fac hanc plebem tuam ipsius obaedientia erudiri. Amen. Da familiae huic tuum provisiorem honorare, ut hic tibi eam commendorum omni tempore. Amen. Quatinus hunc tuum fidelem imitantes nutritorem, ipsius precatu te iugiter suum sentiant protectorem. Amen. Quod ipse praestare dignatur. |
58 |
Kraków
|
Mar |
|
21 |
Benedictus abbas
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Bene… |
BenP |
Deus qui meritis beati Benedicti exstinctum puerum vitae restituit pristine, vobis benedicat habunde. Amen. Et qui hunc castitatis amatorem exstinguere fecit carnis libidinem, vos perficiat daeclinare huius modi vantitatem. Amen. Quatinus qui famulum suum in iuventute senectutis mores fecit excolere, det illius vos armari virtute. Amen. Quod ipse praestare. |
59 |
Kraków
|
Mar |
|
21 |
Benedictus abbas
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Ds cuius gratia beatus Benedictus peraculeos veprium diaboli devicti incendium, ipso intercedente restringat in vobis omnem indentivam vitiorum. Amen. Quicquid in vobis spilitualiter confractum est, redintegret eius meritis, cuius praecibus etiam captisterii fracturas redintegravit. Amen. Quatinus continentia eius instructi et adiuti apitulantibus mertus, ad requiem quo ille pervenit et vos perveniantis. Amen. Quod ipse praestare dignatur. |
59 |
Kraków
|
Mar |
|
24 |
Quirinus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Quir… |
BenP |
Tueatur vos misericordia Dei nostri quae in afflictione affuit beato Quirino martyri. Amen. Faciat vos securos ab infidiis diaboli, hinc cuius virtus subministrabat victoriam beato martyri. Amen. ut fides vestra quae imitari concupiscit quod beatus martyr protulit cum paenas contempsit, sentiat eius piam orationem, peccatorum vestrorum fieri optatam propitiationem. Amen. Quod ipse praestare. |
60 |
Kraków
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
In Annuntiatio… |
BenP |
Deus qui hodierna die angelo annuntiante et operatione Spiriti Sancti naturam nostram in utero sanctissimae virginis Mariae dignatus est assumere, eiusdem beatissimae genitricis suae suffragantibus meritis vos insortem filiorum Dei dignetur transferre. Amen. Et qui ipsa die assumptam carnem sacerdos et hostia patri in ara crucis immolaverat, medullatam et acceptabilem vos sibi hostiam reddat. Amen. Quatinus humanitatis eius primitias et crucis palmam sic colatis, ut innovissimo die, non ad condempnationem sed gloriam resurgatis. Amen. Quod ipse. |
60 |
Kraków
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Domine Deus qui cum te non capiant caeli dignatus es in templo uteri virginalis includi, ut mater integra haberet et fructum de spiritu et incorruptionem de partu, da huic plebi angelum custodem, qui hodie filium Mariae te nasciturum predixit perpetum regnantem. Amen. Sanctificet gregem tuum illa benedictio, quae sine femine humano te redemptorem virginis formavit in utero. Amen. Illius interventu nos quos ab omnium defende incursu malorum, ut tibi salvatori nostro cum ea iubilemus in regno polorum. Amen. Quod ipse praestare. |
61 |
Kraków
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Repleat vos divinae providentiae benedictio, quae Christi Iesu nativitatem nunciari voluit ab angelo, et eum sine femine humano virginis formavit in utero. Amen. Quatinus ita laetemini in huius vitae curriculo, sicut beata Maria virgo gloriari meruit de filio. Amen. Qui pro vestra salute cum esset inmortalis ex ea patre quam assumpserat dignatus est fieri mortalis, ut pute homines mortales vos facceret esse immortales. Amen. Quod ipse. |
62 |
Kraków
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Christus Dei Filius qui pro salvandis hominibus conceptus est de Maria, suae vos incarnationis doceat celebrare mysteria. Amen. Et qui nostram humanitatem cum sua miscun ditate, vos secum dificans ab omni liberet pravitete. Amen. Quatinus genus nostrum quod per antiquum hostem Evae contaminavit fragilitas, per incarnatum verbum Mariae repugnantis emundet virginitas. Amen. Quod ipse. |
62 |
Kraków
|
Mar |
|
26 |
Castulus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Cast… |
BenP |
Benedicat vobis Deus qui beatum Castulum suscepit paenis interemptum. Amen. Ille vos donet hoc pati prose, quod mens martyris sustinuit pacifice. Amen. Quatinus fidem quam hic laboribus multis innixus asseruit, quo per hanc mereretur triumphare, scis operibus mereamini optinere. Amen. Quod ipse praestare. |
63 |
Kraków
|
Mar |
|
27 |
Rupertus
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Roud… |
BenP |
Det vobis Dominuss beatum Roudpertum nimis honorare, quae pro populi sui acquisitione fecit de loco locum transire. Amen. Et qui hunc per Noricae gentis salitie ad has partes voluit dirigere vobis per ipsum benedictionem suam infundat habunde. Amen. Quo qui doctorem hunc in nomine eius suscepistis, eundem apud illum impietatibus vestris subvenire semiatis. Amen. Quod ipse. |
63 |
Kraków
|
Apr |
|
4 |
Ambrosius
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Ambr… |
BenP |
Omnipotens Deus qui beatum Ambrosium Ecclesiae suae doctorem dedit, precipuum, vos eius doctrina firmos faciat in omni patientia. Amen. Et qui mundum suae eloquentiae implevit melliflua voce, vos concedat et hanc optinere. Amen. Ut pontificem quem in festo veneramini, in dife non segnes prosequamini. Amen. Quod ispe. |
64 |
Kraków
|
Apr |
|
9 |
Maria Aegyptiaca
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancta Mari… |
BenP |
Deus quem paenitens cor beatae Mariae lacrimis placavit, det ut eius conversio fiat peccatorum vestrorum remissio. Amen. Et per quam vobis patefacta est delictorum venia, proveniat etiam de commissisinantea criminibus piae confessionis paenitentia. Amen. Quatinus iuxta evangelicum verbum et eius piam interventum super abundet in vobis gram, ubi habundant delicta. Amen. Quod ipse. |
64 |
Kraków
|
Apr |
|
9 |
Maria Aegyptiaca
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Deus qui Ecclesiae suae sub nomine Mariae quo proposu, it exempla paenitentiae, in his vos erudiat a caelestis medici efficatia non desperare, qui ab hominibus desperatos et vult misericorditum et potenter potest salvare. Amen. Doceant viros feminae districti iudicis faciem confitendo prevenire, quarum altera brevibus lacrimis, altera ieiumis, vigilus, et orationibus prolixis pro paena gloriam meruit invenire. Amen. Quatinus perdignos fructus paenitentiae ad illam requem mereamini post mortem ingredi, quam prior ad pedes domini secunda cuius hodie natalis est in haeremo potuit emereri. Amen. Quod ipse praestare. |
65 |
Kraków
|
Apr |
|
14 |
Tiburtius
Valerianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctorum Tibu… |
BenP |
Deus a cuius amore beatos martyres suos Tyburtium et Valerianum non potuit separare neque mors neque vita, neque instatia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, concedat vobis ad eorum exemplum currere certamen vobis propositum. Amen. Et a quo ipsi illuminati sustinverim magnum certamen passionum, obprobriis et tribulationibus facti spectaculum per ipsorum merita eorum fidei assequemini testimonium. Amen. Quatinus corde credentes ad iusticiam ore autem confitentes ad salutem, aeternae vitae reportetis promissionem. Amen. Quod ipse. |
65 |
Kraków
|
Apr |
|
19 |
Leo
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Leon… |
BenP |
Deus qui beatum Leonem Romanae sedis vexit in arcem, vos ad caulas gregum suorum ducat pereundem pastorem. Amen. Et cui thymo complaruit in diacon?? officio, vos illi consotiei in huius modi obsequio. Amen. Quo apostolici pontificis docti verbo, et diaconii ordine secundo a presbiterio, per pastorem et diaconum aeternae pacis quando que veniatis in regnum. Amen. Quod ipse. |
66 |
Kraków
|
Apr |
|
20 |
Genesius martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Sene… |
BenP |
Tribuat vobis omnipotens Deus adiutorium, per beati martyris sui Senesii memorabilem triumphum. Amen. Conpungat vos beati martyris sui exemplo pro amore suo huius saeculi crumnas computare pronihilo. Amen. Quatinus martyris inviolatam fidem imitantes mercede illius ditemini, cum in fide veneritis ante conspectum Domini Dei nostri. Amen. Quod ipse praestare. |
67 |
Kraków
|
LXX |
H1 |
D |
D70
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Se… |
BenP |
Ipse vos in Ecclesia sua fructificare faciat qui ad excolendam vineam suam mane, hora tertia, sexta, nona, et undecima operarios muitat. Amen. Quatinus interprimos operantes nec extremis invidentes, mercedem laborum vestrorum sine murmure et merepatione percipiatis ovantes. Amen. Ut cum his qui membris Christi minimis subvenire curarunt in novissimo magni iudicii diem benedici, atque in qeterna mereamini tabernacula introduci. Amen. Quod ipse praestare dignetur, cuius potestas nec initio nec fine coangustatur. Amen. |
67 |
Kraków
|
LXX |
H2 |
D |
D60
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Se… |
BenP |
Sator omnium bonorum Christus, bonum semen in cordibus vestris seminare, et ad congruam dignetur maturitatem perducere. Amen. Quo nec a daemonibus comestum, nec duricia cordis arefactum, nec spinis suffocatum, centenarium possit reddere fructum. Amen. Quatinus in ultimo discrimine quando Zizana ignibus comburenda tradentur, vobis manipulos frugum vestrarum portantibus horrea caelorum aperiantur. Amen. Quod summa trinitas praestare dignetur, quae quibuslibet foris impendentibus ministerium, ipsa sola intrinsecusdare potest incrementum. Amen. Benedicat. |
68 |
Kraków
|
LXX |
H2 |
D |
D60
|
M2 |
Mass Propers
|
Unde supra |
BenP |
Deus veritas et sapientia qui a principio caelum a terra aquas diremit ab aquis, tanti vos faciat potentiam agnoscere, concordique famulatu glorificare creatoris. Amen. Et qui fabricandi mundi materiem in diversarum redegri naturam, specierum, misereatur plasmati suo ab ipsius imaginem honorem et gloriam creato. Amen. Ut quos cum non essetis mirabiliter condidit et haereditaria morte perditos misericorditer redemit, de super vobis benedictionem suam purificandis infundat, et omni remisso crimine ad caelestia pertingere concedat. Amen. Quod ipse. |
69 |
Kraków
|
LXX |
H3 |
D |
D50
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Qu… |
BenP |
Lumen indeficiens Deus, qui ad illuminationem nostram lumen de se genitum in hunc mundum dirigere voluit incarnatum, ipse aperire dignetur oculos precordiorum vestrorum. Amen. Quatinus ipsum sequentes et alios ad laudem Dei accendatis, et ipsi ad domum Dei aeternam in caelis perveniatis. Amen. Inquam per ipsum et ostium et ostiarium introducti, divinis laudibus in saecula saeculaorum permaneatis intenti. Amen. Quod eius dignatione fieri postulemus, qui quos ante saecula prescivit et praedestinavit, et ante finem saeculi vocavit et iustificavit, in fine saeculi glorificabit. Amen. Benedicit. |
69 |
Kraków
|
LXX |
H3 |
f4 |
Cin
|
M2 |
Mass Propers
|
In capite ieiu… |
BenP |
Benedicat vos Dominus Iesus qui se a vobis voluit benedici, et qui hoc ieiunium cuius hodie curamus initium suae abstinentiae consecravit mysterio vestrum ieiunium suscipiat, omni qui vos repleat bono. Amen. Det vobis fidem integrem, et abstinentiam tam salubrem, ut nec caro escis victa luxuriet, nec mens degeneret, sed ita sit sanctificatum divino timore ieiunium vestrum, ut corporibus pariter atque vitiis abstinentiae frena imponatis. Amen. Ut tuti semper ab infestationibus inimici maneatis illesi, et in habitaculis vestris pax iugiter quieta permaneat munere Domini nostri Iesu Christi. Amen. Quod ipse. |
70 |
Kraków
|
LXX |
H3 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta |
BenP |
Omnipotens Deus benignus et misericors scindat corda vestra in fletu et eontritione spiritus et vera paenitentia, ut super malitia vestra prestabilem eum inveniatis per lamenta. Amen. Det vobis in simplici conscientia non in seculari gloria ieiunare, ut ieiunii vestri retributionem a patre vestro celesti qui cordis inspector est audeatis sperare. Amen. Quatinus in diebus ieiunii ungentes capita vestra oleo micordiae, per manus pauperum thesaurizetis vobis thesaurum in caelo, ubi nec fures involant, nec tinea demolitur aut erugo. Amen. Quod ipse praestare. |
71 |
Kraków
|
LXX |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Omnipotens Deus qui dives est in misericordia, a principibus et potestatibus aeris ieiuniorum vos muniat observantia. Amen. Et qui ante mundi constitutionem vos elegit in filiorum adoptionem, gratuitae electionis suae in vobis impleat praedestinationem. Amen. Ut in futuri examinis die tremenda ab auditione mala non timentes, adextra beatitudinis Dei collocemini gratulantes. Amen. Quod ipse praestare. |
72 |
Kraków
|
LXX |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato |
BenP |
Accendat in vobis Dominus vim sui amoris et perieiuniorum observantiam infundat vobis donum suae benedictionis. Amen. Sic ei parsimoniae victimas offeratis, ut illi contriti cordis et humilitatis sacrificio placeatis. Amen. |
72 |
Kraków
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Qu… |
BenP |
Benedicat vobis ops Deus qui quadragenarium numerum in Moysi et Elyae necnon et mediatoris nostri ieiunio consecravit, concedat qui vobis ita transigere presentis vitae dispensationem, ut accepto a patrefamilias remunerationis denario, perveniatis ad peccatorum omnium remissionem, et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem. Amen. Det qui vobis spiritulium virtutum arma invincibilia, quibus exemplo Domini devincere valeatis hostis antiqui sagacissim temptamenta. Amen. Quo non in solo pane sed in omni verbo quod procedit de ore eius spiritualem sumentes alimoniam, per ieiuniorum observationem et ceterorum bonorum operum exhibitionem percipere mereamini inmarcescibilem gloriae coronam. Amen. Quod ipse. |
73 |
Kraków
|
Qu |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Omnipotens Deus qui per Unigenitum suum normam vobis humilitatis dedit et patientiae, enis nobis exemplo patientes faciat et humiles, et tantae eruditionis in omnibus capaces. Amen. Doceat vos in hoc acceptabili ieiuniorum tempore iusticiam semper esurire, ut ipse vos contra omnia temptamenta spiritalis nequitiae dignetur praemunire. Amen. Quatinus hoc stadium continentiae ingressi, sic contra vitia discatis dimicare, ut nulla vos temptatio per delectationem aut consensum valeat superare, et de antiquo hoste victoriae bravium mereamini reportare. Amen. Quod ipse praestare. |
74 |
Kraków
|
Qu |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda |
BenP |
Deus qui nos sicut oves frrantes ad pabula vitae voluit revocare, ipse vos cum in fine mundi districtius venerit, in numero ovium suarum dignetur misericorditer aggregare. Amen. Inspietque vobis nunc indesinenter seminare opera misericordiae, ut tunc in exultatione meritorum vestrorum manipulos inveniamini reportare. Amen. Quatinus cohaeredes Christi cum benedictionis filiis illud regnum possidere mereamini, quo concives angelorum a visione Dei nostri amodo non forinidetis sequestrari. Amen. Quod ipse. |
74 |
Kraków
|
Qu |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia |
BenP |
Omnipotens Deus qui non mortem peccatoris sed paenitentiam desiderat, corda vestra suo instictu ad voluntariam conversionem accendat, ut ipsum dum inveniri potest veraciter quae ratis, et inventum strictius teneatis. Amen. Conpungat vos indulgentiae tempora non perdere, sed misericordem iudicem dum propest pro praeteritis excessibus gemitu et contritione spiritus invocare, ut in posterum ab omni appetitu illicito vos dignetur refrenare. Amen. Det qui vobis sic districtionem illam terribilem confessione et paenitentia prevenire, ut misericordiam illam quam ipse conversis pollicitus est possitis plenius invenire. Amen. Quod ipse. |
75 |
Kraków
|
Qu |
QuT |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Respice pastor bone super hunc gregem, et tribue, ut qui terrenis abstinem cibis spiritualibus pascantur alimoniis, et quae divinis tribuis refici sacramentus, ab omnibus absolve peccatis. Amen. Da eis sic in diebus ieiuniorum suam componere vitam, ut non inveniantur voluntates eorum a tua voluntate dissimiles, sic sint semper in omnibus preceptis tuis obtemperantes. Amen. Et ita omnem hanv familiam tuam tua benedictione sanctifica, ut eorum ieiunia oculis pietatis tuae sint semper accepta, et ad desideratum sanctae resurrectionis tuae diem eos mundo corde et corpore sanctificatos, per tua pietate iubeas praesentari gloria bundos. Amen. Quod ipse- |
76 |
Kraków
|
Qu |
QuT |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Dei Filius qui vos et nominis sui fecit participes, et regni sui cum patre cohaerendes, ipse vos doceat voluntatem suam facere, ut vos in sorte adoptionis dignetur in aeternum censere. Amen. Detque vobis in observantia mandatorum Dei solide perseverare, ut a tanti patris et fratris nobilitate non inveniamini degenerare. Amen. Efficiatque vos in futuro non extraneos suae gloriae, quos hic consortes esse voluit suae imaginis et naturae. Amen. Quod ipse. |
78 |
Kraków
|
Qu |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta |
BenP |
Deus qui via veritas et vita est faciat vos ita devotos in sermone suo manere, ut a magisterio vernatis nusquam possitis deviare. Amen. Detque vobis veritatem quae in ipso est interius cognoscere, cognitamque sincera fide sercare, et fidem veram exhibitione bonorum operum approbare. Amen. Quatinus a vetusta servitute precioso commertio redempti, aeterna cum Sanctis Spiritibus libertate mereamini perfrui. Amen. Quod ipse. |
78 |
Kraków
|
Qu |
QuT |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta |
BenP |
Omnipotens Deus vos benedicat et ad omnem rectae perseverantiae ac totius honestatis plenitudinem instituat. Amen. Sit in vobis castitatis studium, modestia morum, innocentis vitae sinceritas, fidei integritas, concordiae caritas, continentiae virtus, benignitatis affectus. Amen. Ad Deum oculos tendatis, ut ab eo caelestia bona sumatis, eumque votis omnibus expetatis, ut vos et clamoris actibus ornetis, et consecuti promissa sanctis premia, referatis Deo gratias, et presentium bonorum et aeternorum largitori munerum per saecula saeculorum. Amen. Quod ipse praestare. |
79 |
Kraków
|
Qu |
QuT |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Item de eodem |
BenP |
Omnipotens Deus corporum medicus et animarium erigat vos de grabatio mortificatis luterae, faciatque in sospitate spiritus ambulare. Amen. Doceat vos spiritualiter sabbatum servare, ut ab omni opere illicito perfecte inveniamini vacare. Amen. Quatinus quieti a negotiis avaritiae et sollicitudinis terrenae, repromissam quam speratis requiem mereamini invenire. Amen. Quod ipse. |
79 |
Kraków
|
Qu |
QuT |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato duodec… |
BenP |
Deus rerum omnium creator, qui omniam quae ate facta sunt maiestate imples, scientia ordinas, pietate custodis, respicere dignare hos famulos tuos, aui per nostri oris officium dona tuarum desiderant benedictionum. Amen. Reple eos tuae scientia voluntatis, ut omnibus mandatorum tuorum imperiis, piaevenerationus famulentur officiis, averte ab his inhonesta et turpia libidinum probra, et noxias corporum voluptates, averte invidiam, tuus beneficiis et bonis omnibus inimicam. Amen. Ut in omni opere bono cum patientia et longanimitate crescentes, vocati ad patrem aeterni luminis, transcant in regnum haereditarie claritatis. Amen. Quod ipse prestare dignetur. Benedictio Dei. |
80 |
Kraków
|
Qu |
QuT |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Benedictio de… |
BenP |
Deus qui tribus discipulis revelare dignatus est gloriam divinae claritatis, ipse vobis interiores oculos aperiat, ad contuendam lucem sanctae et individuae trinitatis. Amen. Faciat vos discussa peccatorum caligne et totius criminis, digne censeri cum filiis lucis. Amen. Quatinus in gloria resurrectionis terrenae contagionis aliem, optata sanctorum luce mereamini vestiri. Amen. Quod ipse praestare. |
81 |
Kraków
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
BenP |
Omnipotens Deus ieiunii ceterarumque virtutum dedicator atque amator suavos benedictione sanctificet, et protectione confirmet. Amen. Accendat in vobis piae devotionis affectum, et prebeat supplicantibus suum benignus aditum. Amen. Quatinus mentes vestrae sinceris purgatae ieiuniis, bonorum omnium exuberent in crementis. Amen. Quod ipse. |
81 |
Kraków
|
Qu |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Omnipotens Deus qui panem filiorum etiam canibus tempestivae novii erogare, porrigat vobis de reliquiis super habundantis gratiae, ut ad panem illum qui de caelo descendit digne possitis asspirare. Amen. Et qui in electione gentium ramos de ole astro excisos in bonam olivam voluit misericorditer transplantare, ipso vos cultore faciat spirituali fructu in perpetuum exuberare. Amen. Sicque faciem vestram spirituali oleo exhilarare, et pane caelesti corda vestra dignetur confirmare, ut aeterno illius convivo in veste nuptiali mereamini approximare. Amen. Quod ipse. |
81 |
Kraków
|
Qu |
H2 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda |
BenP |
Deus qui est principium et finis sua vos pietate preveniat et sub se quaturis ut sicut in illo vita nostra inchoat, sic in ipso feliciter finiaturis. Amen. Inspiret vobis toto desiderio ad ea quae sursum sunt suspirare, ut illuc quo caput nostrum praecessit, vos qui membra eius estis valeatis moriendo transmigrare. Amen. Ne terrena sapientes et in saecularis sapientiae stercore conpuirescentes in peccatis vestris moriamini, a vita illa quae sursum est in aeternum proseribendi. Amen. Quod ipse. |
82 |
Kraków
|
Qu |
H2 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia |
BenP |
Omnipotens Deus qui factores legis viligit non tantum auditores, auferat de cordibus vestris popularis aurae laenocinio delectari, sed in ipso qui gloriam vestra est, et non in fimbriis aut in cathedris gloriam. Amen. Excludat a vobis instantem spiritum superbie, ut ipse qui conscientiae testis est, vos dignetur in perpetuum exaltare. Amen. Quatinus dum in fraterna sotietate concordantes, nec patris vobis nec magistri nomen per superbiam usurpatis, unum un caelis et patrem et magistrum habeatis. Amen. Quod ipse. |
83 |
Kraków
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta |
BenP |
Coram Deo accipiatur devotio ieiunii vestri, ut impleamini abeo doco Spiritus Sancti. Amen. Contritio quoque vestra sit ante illum accepta, et abstinentiae puritas perducat vos ad caelestia regna. Amen. ? eius spirituali reficiamini cybo, cui placere cupitis corporali ieiunio. Amen. Quod ipse. |
83 |
Kraków
|
Qu |
H2 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
De eodem |
BenP |
Sanctificet Dominuss corda et corpora vestra, et sibi vos faciat militare per abstinentiam. Amen. Coque auxiliante ab illicitis abstinere possitis, quo inspirante ieiunii vos maceratione affligitis. Amen. Ab eo quoque reficiamini spiritualibus est peccatis. Amen. Quod ipse. |
84 |