Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad Corinthios |
Lc |
Christus surrexit a mortuis primitiae dormientium. Quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur unusquisque autem in suo ordine. |
318 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
〈Secundum〉 Ioa… |
Ev |
Omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiiciam foras quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me. Haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illud in novissimo die. Haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. |
319 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
〈Secundum〉 Ioa… |
Ev |
Ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita. Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Dixit ergo eis Iesus Amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam. Et ego resuscitabo eum in novissimo die. |
319 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
〈Secundum〉 Ioa… |
Ev |
Dixit Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus. Dicit illi Iesus Resurget frater tuus. Dicit ei Martha Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. Dixit ei Iesus Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet. Et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi Utique Domine. Ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi qui in hunc mundum venisti. |
319 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
〈Secundum〉 Ioa… |
Ev |
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat. Neque enim Pater iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum. Amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam. Et in iudicium non venit sed transiet a morte in vitam. |
319 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Secundum Ioann… |
Ev |
Dixit Iesus turbis Iudaeorum Amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audiunt vocem Filii Dei et qui audierint vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Et potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est. Nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius. Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii. |
320 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa generali… |
Coll |
Fidelium Deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum omnium episcoporum abbatum presbyterorum clericorum canonicorum monachorum diaconorum subdiaconorum regum ducum principum pauperum divitum mediocrum seu parentum genitorumque nostrorum patris scilicet et matris necnon et eorum qui se in nostras commendaverunt orationes et suas nobis largiti sunt eleemosynas sive omnium utriusque sexus fidelium defunctorum hic et ubique in Christo quiescentium cunctorum remissionem tribue peccatorum ut quorum quarumque commemorationem agimus indulgentiam quam semper optaverunt piis supplicationibus consequantur. |
320 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias quaesumus Domine quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum omnium hic et ubique in Christo quiescentium fidelium Christianorum offerimus propitiatus intende ut quibus fidei Christianae meritum contulisti dones aeternum et praemium. |
320 |
Boldva
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Animabus quaesumus Domine famulorum famularumque tuarum omnium episcoporum abbatum presbyterorum clericorum canonicorum monachorum diaconorum subdiaconorum regum ducum principum divitum pauperum mediocrum genitorum seu parentum nostrorum necnon et eorum qui se in nostras commendaverunt orationes et suas nobis largiti sunt eleemosynas sive omnium utriusque sexus fidelium defunctorum Christianorum hic et ubique in Christo quiescentium quorum vel quarum commemorationem agimus oratio proficiat supplicum ut eas et a peccatis omnibus exuas et tuae redemptionis facias esse participes. |
320 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Exorcismus sal… |
W |
Sit nomen Domini benedictum. 〈R.〉 Ex hoc nunc et usque in saeculum. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Adiutorium nostrum in nomine Domini. 〈R. Qui fecit caelum et terram.〉 |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Deus in adiutorium meum intende. 〈R. Domine ad adiuvandum me festina.〉 Ter. Cum Gloria Patri. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
F |
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Vivet anima mea 〈et laudabit te.〉. 〈R. Et iudicia tua adiuvabunt me.〉 |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Erravi sicut ovis quae periit. 〈R. Quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus.〉 |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
F |
Credo in Deum ... Carnis resurrectionem. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Hic non dicitu… |
Ex |
Exorcizo te creatura salis per Deum vivum per Deum verum et per Deum sanctum per Deum qui te per Elisaeum prophetam in aquam mitti iussit ut sanaretur sterilitas aquae et efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium et sis omnibus te sumentibus sanitas animae et corporis et effugiat atque discedat ab eo loco quo aspersus fueris omnis phantasia et nequitia vel versutia diabolicae fraudis omnisque spiritus immundus adiuratus. Per eum qui venturus. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Benedictio sal… |
W |
Dominus vobiscum |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
Or |
Immensam clementiam tuam omnipotens aeterne Deus humiliter imploramus ut hanc creaturam salis quam in usum generis humani tribuisti benedicere et sanctificare pro tua pietate digneris ut sit omnibus sumentibus salus mentis et corporis et quicquid ex eo tactum vel respersum fuerit careat omni immunditia omnique impugnatione spiritualis nequitiae. Per Dominum. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Exorcismus aqu… |
Ex |
Exorcizo te creatura aquae in nomine Dei Patris omnipotentis et in nomine Iesu Christi Filii eius Domini nostri et in virtute Spiritus Sancti ut fias aqua exorcizata ad effugandam omnem potestatem inimici et ipsum inimicum eradicare et explantare digneris cum angelis suis apostaticis. Qui venturus est. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Benedictio aqu… |
W |
Dominus vobiscum |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
Or |
Deus qui ad salutem humani generis maxima quaeque sacramenta in aquarum substantia condidisti adesto propitius invocationibus nostris et elemento huic multimodis purificationibus praeparato virtutem tuae benedictionis infunde ut creatura mysterii tui serviens ad abiciendos daemones morbosque pellendos divinae gratiae sumat effectum ut quicquid in domibus vel in locis fidelium haec unda resperserit careat omni immunditia liberetur a noxa. Non illic resideat spiritus pestilens non aura corrumpens. Discedant omnes inimici insidiae latentis et si quid est quod aut incolumitati habitantium invidet aut quieti aspersione huius aquae effugiat ut salubritas per invocationem tui nominis expetita ab omnibus sit impugnationibus defensa. Per Dominum. |
321 (129v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Hic mittatur s… |
F |
Fiat haec commixtio salis et aquae pariter per virtutem Domini nostri Iesu Christi et individuae Trinitatis et per signum sanctae crucis salutifera efficiatur. Per Christum Dominum nostrum. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Vox Domini super aquas. 〈R.〉 Deus maiestatis intonuit. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Dominus vobiscum |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Oratio |
Or |
Deus invictae virtutis auctor et insuperabilis imperii rex ac semper magnificus triumphator qui adversae dominationis vires reprimis qui inimici rugientis saevitiam superas qui hostiles nequitias potenter expugnas te Domine trementes et supplices deprecamur ac petimus ut hanc creaturam salis et aquae dignanter accipias benignus illustres pietatis tuae more sanctifices ut ubicumque fuerint aspersa per invocationem sancti tui nominis omnis infestatio immundi spiritus abiciatur terrorque venenosi serpentis procul pellatur et praesentia Sancti Spiritus nobis misericordiam tuam poscentibus ubique adesse dignetur. Per Dominum nostrum. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum 〈spiritu tuo〉. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Benedicamus Domino. Deo gratias. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
Ben |
Benedictio Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat et maneat super hanc aquam. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Sequatur: |
Ant |
Asperges me Domine |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Gloria Patri |
AntV |
Miserere mei Deus. Gloria Patri. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Ostende nobis Domine misericordiam tuam. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
|
Or |
Praesta quaesumus Domine nobis per huius aquae aspersionem sanitatem mentis integritatem corporis tutelam salutis securitatem spei corroborationem fidei fructum caritatis hic et in aeterna saecula saeculorum. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
minor blessing of water
|
Alia |
Or |
Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et mittere dignare sanctum angelum tuum de caelis qui custodiat foveat protegat visitet et defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Dominum nostrum. |
322 |
Boldva
|
Pasc |
Gen |
Gen |
Resurrectio Domini
|
|
minor blessing of water
|
A Pascha usque… |
Ant |
Vidi aquam egredientem |
322 |
Boldva
|
Pasc |
Gen |
Gen |
Resurrectio Domini
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Quoniam apud te est fons vitae. 〈R.〉 Et in lumine tuo 〈videbimus lumen.〉. |
322 |
Boldva
|
Pasc |
Gen |
Gen |
Resurrectio Domini
|
|
minor blessing of water
|
|
Or |
Deus qui Ecclesiam tuam novo semper fetu multiplicas concede famulis tuis ut sacramentum vivendo teneant quod fide perceperunt. |
322 |
Boldva
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
|
minor blessing of water
|
In octava Pent… |
Ant |
Asperges me Domine |
322 |
Boldva
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et ministrantibus in ea. |
322 |
Boldva
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
|
minor blessing of water
|
|
W |
Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. |
322 |
Boldva
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
|
minor blessing of water
|
Oratio |
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui sacerdotum ministerio ad tibi serviendum et supplicandum uti digneris quaesumus immensam clementiam tuam ut quicquid modo visitamus visites quicquid benedicimus benedicas sitque ad nostrae humilitatis introitum sanctorum tuorum meritis fuga daemonum angelicae pacis ingressus. Per Dominum nostrum. |
322 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In coemeterio.… |
Ps |
Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. Requiem aeternam dona eis Domine. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
A porta inferi |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
Or |
Benedicere digneris omnipotens Deus piissime consolator vivorum simul et mortuorum in te credentium huius terrae locellum tibi Domino Deo dicatum ut sit coemeterium hoc est dulcis quies et dormitio corporum Christianorum inibi quiescentium et animae fidelium quorum corpora hic sepulta et sepelienda sunt resurrectura quandoque spiritualia in aeterna beatitudine partem et societatem cum sanctis et electis habere mereantur. Per Dominum nostrum. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In domo infirm… |
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et habitantibus in ea. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
Or |
Omnipotens et misericors Deus quaesumus immensam clementiam tuam ut ad introitum humilitatis nostrae in tuo nomine hunc famulum tuum in hoc habitaculo fessum iacentem salutifere visitare digneris et sicut visitasti Domine Tobiam et Saram socrum Petri puerumque centurionis ita et iste pristina sanitate animae corporisque recepta gratiarum tibi in Ecclesia tua referat actionem. Per Dominum. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In capitulo |
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et paenitentibus in ea. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui per coaequalem et coaeternam tibi sapientiam perditum hominem ad regna caelestia revocasti super hanc domum quaesumus copiam tuae benedictionis effunde et meditantes in ea pietatis tuae dono sanctifica ut repleti spiritu humilitatis et de peccatis suis satisfactionis munere careant et sacrae lectionis in ea capiant intellectum. Per Dominum. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In dormitorio |
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et dormientibus in ea. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
Or |
Benedic Domine quaesumus hoc famulorum tuorum dormitorium qui non dormis neque dormitas qui custodis Israel famulos tuos in hac domo quiescentes post laborem custodi ab illusionibus phantasmaticis Satanae ut vigilantes in praeceptis tuis meditentur dormientes 〈te〉 per soporem sentiant hic et ubique defensionis tuae auxilio muniantur. Per Dominum. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In refectorio |
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et manducantibus et bibentibus in ea. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio |
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui famulos tuos in hac domo alis refectione carnali 〈praesta ut〉 cibum vel potum te benedicente cum gratiarum actione percipiant hic et in aeternum per te semper salvi esse mereantur. Per Dominum. |
323 (130v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In caminata |
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et pax dormientibus et manentibus in ea. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
Or |
Omnipotens et misericors Deus cuius sapientia hominem docuit ut domus haec careret aliquando frigore a vicinitate ignis te quaesumus ut omnes habitantes vel convenientes in ea careant in corde infidelitatis frigore a fervore et igne Spiritus Sancti. Per Dominum. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In coquina |
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et coquentibus in ea. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
Or |
Deus ante cuius conspectum assistunt angeli et cuius nutu teguntur universa qui etiam necessariis humanae fragilitatis tua pietate consulere non desinis te suppliciter imploramus ut habitaculum istius officinae illa benedictione perfundas qua per manus Elisaei prophetae in olla eremitica gustus amarissimos dulcorasti ut semper hic tuae benedictionis copia redundante laudes tibi referant servi tui qui das escam omni carni et reples omne animal benedictione. Per Dominum. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In cellario |
W |
Pax huic domui. 〈R.〉 Pax intrantibus et ministrantibus in ea. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio |
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui ubique praesens es maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut huic promptuario gratia tua adesse dignetur qui cuncta adversa ab eo repellat et abundantiam benedictionis tuae in eum largiter infundat. Per Dominum nostrum. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In horto |
W |
Ostende nobis Domine misericordiam tuam. 〈R.〉 Et salutare 〈tuum da nobis〉. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui benedixisti horrea Ioseph aream Gedeonis et adhuc quod maius est iactata terrae semina surgere facis cum faenore messis te humiliter quaesumus ut sicut ad petitionem famuli tui non defuit viduae farina ita ad nostrae pravitatis suffragia huic horreo famulorum tuorum non desit benedictionis tuae abundantia. Per Dominum. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In lardario |
W |
Ostende nobis Domine misericordiam tuam. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio |
Or |
Omnipotens et misericors Deus qui necessitatem generis humani clementer praevidens adminicula temporalia contulisti te humiliter imploramus ut benedicere digneris hoc lardarium famulorum tuorum ut quod hic tua misericordia pie contulit nostro merito non depereat. Per Dominum nostrum. |
324 |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Ante portam ec… |
W |
Introibo in domum tuam Domine. 〈R.〉 Et adorabo ad templum sanctum. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Dicatur haec o… |
Or |
Domine Iesu Christe qui introitum portarum Ierusalem valvasque sanctificasti dum splendore gemmarum duodecim totidem apostolorum nomina praesignasti et qui per organum propheticum promisisti Lauda Ierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te te quaesumus ut ponas in omnes fines domus istius pacem ut velociter currens interius sermo tuus adipe frumenti satiet eos Spiritus Sanctus defendat illos ut numquam eis nocere praevaleat inimicus sed omnes habitantes vel convenientes in ea interius corde voce et ore decantent dicentes Magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus. Qui vivis et regnas cum Patre in unitate eiusdem Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
In introitu ec… |
Ant |
Iniquitates nostras aufer a nobis. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Benedicamus Patri et Filio cum Sancto Spiritu. 〈R.〉 Laudemus et superexaltemus eum in saecula. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
F |
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Verbo Domini caeli firmati sunt. 〈R. Et spiritu oris eius omnis virtus eorum.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Post partum virgo inviolata permansisti. 〈R. Dei Genitrix intercede pro nobis.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Fuit homo missus a Deo. 〈R. Cui nomet etat Ioannes.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Exsultabunt sancti in gloria. 〈R.〉 Laetabuntur 〈in cubilibus suis〉. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Exsurge Domine adiuva nos. 〈R. Et libera nos propter nomen tuum〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Domine exaudi orationem 〈meam〉. 〈R. Et clamor meus ad te veniat.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
|
W |
Dominus vobiscum. 〈R. Et cum spiritu tuo.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
circumambulation
|
Oratio: |
Or |
Via sanctorum omnium Domine Iesu Christe qui ad te venientibus claritatis aeternae gaudia contulisti aditum templi istius Spiritus Sancti luce perfunde qui locum istum in honore sanctae Mariae sanctique Ioannis Baptistae consecrasti praesta quaesumus omnipotens Deus ut omnes istic in te credentes obtineant veniam pro delictis ab omnibus liberentur angustiis impetrent quicquid petierint pro necessitatibus suis placere semper praevaleant coram oculis tuis quatenus per te et per intercessionem sanctae Mariae sanctique Ioannis Baptistae necnon et omnium sanctorum muniti mereantur aulam paradisi introire. Salvator mundi qui cum Patre in unitate eiusdem Spiritus Sancti vivis et regnas Deus per omnia saeculorum. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
Post missas et… |
W |
Domine labia mea aperies. 〈R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.〉 Ter. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Salvum fac servum tuum. 〈R. Deus meus sperantem in te.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Mitte ei Domine auxilium 〈de sancto〉. 〈R. Et de Sion tuere eum.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Dominus custodiat te ab omni malo. 〈R. Custodiat animam tuam Dominus.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Domine exaudi orationem 〈meam〉. 〈R. Et clamor meus ad te veniat.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Dominus vobiscum. 〈R. Et cum spiritu tuo.〉 |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
Oratio |
Or |
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum et auferat a te spiritum elationis et ignorantiae ut repletus spiritu humilitatis et scientiae intellectum capias sacrae lectionis. |
325 (131v) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
Super egredien… |
F |
Benedictus es Domine Deus qui adiuvisti me et consolatus es me. Ter. |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Salvum fac servum tuum. 〈R. Deus meus sperantem in te.〉 |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Convertere Domine usquequo. 〈R. Et deprecabilis esto super servos tuos.〉 |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Dominus vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
Or |
Deus cui semper humilium accepta sunt vota animarum respice propitius super horum servorum tuorum fratrum nostrorum (huius servi tui fratris nostri) obsequia et ad tuam eos (eum) fac pertingere gratiam ut qui hebdomadae servitium devota mente compleverunt (compleverit) plenissimam atque largissimam veniam consequantur. Salvator mundi qui vivis. |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
Super ingredie… |
W |
Deus in adiutorium meum intende. 〈R. Domine ad adiuvandum me festina.〉 Ter. |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Salvos fac servos tuos. 〈R. Deus meus sperantes in te.〉 |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Mitte eis Domine auxilium de sancto. 〈R. Et de Sion tuere eos.〉 |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
W |
Dominus vobiscum. 〈R. Et cum spiritu tuo.〉 |
326 (132r) |
Boldva
|
|
|
|
|
|
meal
|
|
Or |
Misericors ac piissime Deus qui ubique famulos tuos tueris et adiuvas huius servi tui fratris nostri (horum servorum tuorum fratrum nostrorum) in bonum accumula votum auge desiderium ut recta fratribus suis impendant servitia. Salvator mundi. |
326 (132r) |