Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers GrV Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Tr De profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam. 〈V.〉 Fiant aures tuae intendentes in orationem servi tui. V. Si iniquitates observaberis Domine Domine qui sustinebit. 〈V.〉 Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te Domine. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Off Domine Iesu Christe rex gloriae libera animas omnium fidelium defunctorum de manu inferni et de profundo lacu libera eas de ore leonis ne absorbeat eas tartarus ne cadant in obscura sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam. Quam olim Abrahae promisisti et semini eius. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers OffV Hostias et preces tibi Domine laudis offerimus tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus fac eas Domine de morte transire ad vitam. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers OffV Requiem aeternam dona eis Domine et lux perpetua luceat eis 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers OffV Redemptor animarum omnium Christianorum mitte archangelum sanctum Michaelem ut ille dignetur eas eripere de regionibus tenebrarum et perducat eas in sinum Abrahae in lucem sempiternam. Quam olim Abrahae. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Comm Tuam Deus deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris lucidas et quietas mansiones pro quorum memoria corpus Christi sumitur dona eis Domine requiem sempiternam et lux perpetua luceat eis pro quorum memoria sanguis Christi sumitur dona eis Domine requiem sempiternam. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Off O pie Deus qui primum hominem ad aeternam gloriam revocasti pastor bone qui ovem perditam pio humero ad ovile reportasti iuste iudex dum veneris iudicare libera de morte animas eorum quas redemisti. Ne tradas bestiis animas confitentes tibi ne derelinquas eas in finem. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers OffV Domine Iesu Christe iudex mortuorum sola spes mortalium qui moriens morientium condoluisti interitum ne intres in iudicium cum fidelibus tuis ne damnemur cum impiis in adventu tui districti iudicii. Ne tradas bestiis. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Comm Absolve Domine animas eorum ab omni vinculo delictorum ut in resurrectionis gloria inter sanctos tuos resuscitari respirent. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers CommV Requiem aeternam 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Comm Amen dico vobis veniet hora quando mortui audient vocem Filii Dei et resurgent qui in monumentis sunt. 309
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers CommV Requiem aeternam dona eis Domine 309
Boldva commemorationes infra dies 30 M2 Mass Propers Missa in die t… Coll Deus indulgentiarum Domine da famulo tuo cuius tertium septimum tricesimum sive anniversarium diem commemoramus refrigerii sedem quietis beatitudinem luminis claritatem. 310
Boldva commemorationes infra dies 30 M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima famuli tui N. cuius hodie tertius dies septimus tricesimus sive annua dies agitur pro qua tibi offerimus sacrificium laudis ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 310
Boldva commemorationes infra dies 30 M2 Mass Propers Postcomm Suscipe Domine preces nostras pro anima famuli tui N. ut quaecumque 〈ei〉 maculae de terrenis contagiis adhaeserunt remissionis tuae misericordia deleantur. 310
Boldva in depositione M2 Mass Propers Missa in die d… Coll Deus cui proprium est misereri semper et parcere te supplices deprecamur pro anima famuli tui N. quem hodie de hoc saeculo migrare iussisti ut non tradas eum in manus inimici nec obliviscaris in finem sed iube eum a sanctis angelis suscipi et ad patriam paradisi perduci ut dum in te speravit et credidit non poenas aeternas sustineat sed gaudia aeterna possideat. 310
Boldva in depositione M2 Mass Propers Alia Coll Inclina Domine quaesumus aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam suppliciter deprecamur ut animam famuli tui quam hodie assumpsisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. 310
Boldva in depositione M2 Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine quae tibi pro anima famuli tui N. quam hodie assumpsisti offerimus placatus intende ut remediis purgata caelestibus in tua pietate requiescat. 310
Boldva in depositione M2 Mass Propers VD Vere dignum ... aeterne Deus. Per Christum Dominum nostrum. Per quem salus mundi per quem vita omnium per quem resurrectio mortuorum per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui N. indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem constituas. Per quem maiestatem tuam. 310
Boldva in depositione M2 Mass Propers Infra actionem Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi pro anima famuli tui N. quam hodie assumpsisti offerimus quaesumus Domine ut placatus accipias et quicquid humanae condicionis obreptio contraxit expedias ut tuis purificata remidiis ad gaudium sempiternum perveniat. Per Christum. Diesque nostros in tua pace. 310
Boldva in depositione M2 Mass Propers Postcomm Omnipotens sempiterne Deus collocare dignare animam famuli tui N. quam hodie assumpsisti in sinibus Abrahae Isaac et Iacob ut cum dies agnitionis tuae advenerit inter sanctos et electos tuos eum resuscitari praecipias. 311
Boldva in depositione M2 Mass Propers Alia Postcomm Inclina quaesumus Domine precibus nostris aures tuae pietatis et animae famuli tui N. remissionem tribue omnium peccatorum 〈ut his sacrificiis〉 purgata consortio mereatur perfrui beatorum. 311
Boldva pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Pro episcopo Coll Miserere quaesumus Domine animae famuli tui episcopi N. et quem in corpore constitutum sedis apostolicae gubernacula tenere voluisti in electorum tuorum numero constituas sacerdotum. 311
Boldva pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine {et} hostias quas tibi offerimus pro anima famuli tui episcopi N. ut in pontificum tibimet placitorum perpetua sede laetetur. 311
Boldva pro defuncto episcopo M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui episcopi N. in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem. 311
Boldva pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Pro episcopis Coll Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulos tuos episcopos pontificali fecisti dignitate vigere praesta quaesumus ut quorum vicem gerebant ad horam in terris eorum quoque perpetuo consortio laetentur in caelis. Per Dominum. 311
Boldva pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Secr Haec oblatio Domine quaesumus animas famulorum tuorum episcoporum ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat quae totius mundi tulit etiam immolata peccatum. 311
Boldva pro defunctis episcopis M2 Mass Propers Postcomm Da veniam Domine Deus per haec sancta mysteria animabus famulorum tuorum episcoporum ut occursu non terreantur malo sed tuo semper protegantur auxilio. 311
Boldva pro defuncto abbate M2 Mass Propers Missa pro abba… Coll Deus qui famulum tuum sacerdotem atque abbatem N. sanctificasti vocatione misericordiae et assumpsisti consummatione felici suscipe propitius preces nostras et praesta ut sicut ille tecum est meritis ita a nobis non recedat exemplis. 311
Boldva pro defuncto abbate M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut anima famuli tui N. sacerdotis atque abbatis per haec sancta mysteria in tuo conspectu semper clara consistat quae fideliter ministravit. 311
Boldva pro defuncto abbate M2 Mass Propers Postcomm Prosit quaesumus Domine animae famuli tui N. sacerdotis atque abbatis misericordiae tuae implorata clementia ut ei in quo speravit et credidit aeternum capiat te miserante consortium. 311
Boldva pro defuncto sacerdote M2 Mass Propers Missa sacerdot… Coll Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui sacerdotis N. quem in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti in caelesti sede gloriosa semper exsultet. 312
Boldva pro defuncto sacerdote M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut anima famuli tui sacerdotis N. per haec sancta mysteria in conspectu tuo clara semper consistat quae tibi in hoc exsilio fideliter ministravit. 312
Boldva pro defuncto sacerdote M2 Mass Propers Postcomm Prosit quaesumus Domine animae famuli tui sacerdotis N. divini celebratio sacramenti ut eius in quo speravit et credidit aeternum capiat te miserante consortium. 312
Boldva pro defunctis sacerdotibus M2 Mass Propers Pro sacerdotib… Coll Concede quaesumus Domine animabus famulorum tuorum sacerdotum felicitatis aeternae consortium quibus donasti sacri altaris tui consequi ministerium. 312
Boldva pro defunctis sacerdotibus M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus pro animabus famulorum tuorum sacerdotum quas tibi offerimus hostias ut quibus sacerdotale donasti meritum dones et praemium. 312
Boldva pro defunctis sacerdotibus M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animae famulorum tuorum sacerdotum caelestis praemium gloriae consequantur quibus spiritualis gratiae munera contulisti. 312
Boldva pro defuncto M2 Mass Propers Pro uno defunc… Coll Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe misericordiae supplicatur propitiare animae famuli tui N. ut qui de hac vita in tui nominis confessione discessit sanctorum tuorum numero eum facias aggregari. 312
Boldva pro defuncto M2 Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine hostias placationis et laudis et perpetuae quaesumus misericordiae largitate animam famuli tui N. in lucis aeternae facias regione gaudere. 312
Boldva pro defuncto M2 Mass Propers Postcomm Propitiare Domine supplicationibus nostris et animam famuli tui N. in vivorum regione aeternis gaudiis iubeas sociari. 312
Boldva pro defuncto M2 Mass Propers Alia missa pro… Coll Beati martyris tui N. quaesumus Domine intercessione nos protege et animam famuli tui N. sanctorum tuorum iunge consortiis. 312
Boldva pro defuncto M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus hostias placationis et laudis quas tibi in honore sancti martyris tui N. consecrandas deferimus et pro requie famuli tui N. tibi suppliciter immolamus. 312
Boldva pro defuncto M2 Mass Propers Postcomm Ascendant ad te Domine preces nostrae et animam famuli tui gaudia aeterna suscipiant ut quem fecisti adoptionis participem iubeas hereditatis tuae esse consortem. 312
Boldva pro fundatore M2 Mass Propers Pro his, qui l… Coll Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui N. et praesta ut qui de suis donis pervigili cura in nomine tuo cottidiana praeparavit obsequia perpetua cum sanctis tuis mereatur perfrui laetitia. 313
Boldva pro fundatore M2 Mass Propers Secr Hanc oblationem quaesumus Domine caelesti benedictione prosequere et concede ut ei ad salutem proveniat cuius in hoc loco stipendiis nostra tibi servitus vegetata ministrat. 313
Boldva pro fundatore M2 Mass Propers Postcomm Percepta Domine communio singularis sit animae famuli tui salutaris sit ei Domine salutare remedium quod in hoc tibi loco divini servitii praeparavit obsequium et nobis famulis tuis temporale subsidium. 313
Boldva pro defuncta M2 Mass Propers Missa pro femi… Coll Quaesumus Domine pro tua pietate miserere animae famulae tuae N. et a contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem restitue. 313
Boldva pro defuncta M2 Mass Propers Secr His sacrificiis Domine anima famulae tuae N. a peccatis omnibus exuatur sine quibus a culpa nemo liber exstitit ut per haec piae placationis officia perpetuam misericordiam consequatur. 313
Boldva pro defuncta M2 Mass Propers Postcomm Inveniat quaesumus Domine anima famulae tuae N. lucis aeternae consortium cuius perpetuae gratiae consecuta est sacramentum. 313
Boldva pro defuncta M2 Mass Propers Alia missa pro… Coll Adiuva nos Domine Deus noster omnium sanctorum tuorum precibus exoratus et animam famulae tuae N. in beatitudine sempiternae lucis constitue. 313
Boldva pro defuncta M2 Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine ut anima famulae tuae N. his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. 313
Boldva pro defuncta M2 Mass Propers Postcomm Tibi Domine commendamus animam famulae tuae N. ut defuncta saeculo tibi vivat et quae per fragilitatem mundanae conversationis peccata admisit tu venia misericordissimae pietatis absterge. 313
Boldva pro defunctis feminis M2 Mass Propers Missa pro plur… Coll Maiestatem tuam Domine supplices exoramus pro spiritibus famularum tuarum ut ab omnibus quae humanitus contraxerunt exutae peccatis in tuorum censeantur sorte iustorum. 313
Boldva pro defunctis feminis M2 Mass Propers Secr Suscipe clementissime Pater hostiam iubilationis pro commemoratione famularum tuarum ut te miserante eis ad refrigerium proveniat sempiternum. 313
Boldva pro defunctis feminis M2 Mass Propers Postcomm Animabus quaesumus Domine famularum tuarum requiem sempiternam tribue benignus et sanctorum tuorum coetibus consociare eas dignare propitius. 314
Boldva pro defunctis desiderantibus paenitentiam M2 Mass Propers Pro paenitenti… Coll Deus aeterne in cuius humana condicio potestate consistit animam famuli tui N. quaesumus ab omnibus absolve peccatis ut paenitentiae fructum quem voluntas eius optavit praeventus mortalitatis non perdat. 314
Boldva pro defunctis desiderantibus paenitentiam M2 Mass Propers Secr Satisfaciat tibi Domine quaesumus pro anima famuli tui N. sacrificii praesentis oblatio et peccatorum veniam quam quaesivit inveniat et quod officio linguae implere non potuit desideratae paenitentiae recompensatione percipiat. 314
Boldva pro defunctis desiderantibus paenitentiam M2 Mass Propers Postcomm Deus a quo inspiratur humano corpori omne quod bonum est tribue per haec sancta quae sumpsimus ut sicut animae famuli tui N. paenitentiam velle donasti sic indulgentiam tribue miseratus optatam. 314
Boldva pro defunctis eleemosynariis M2 Mass Propers Pro eleemosyna… Coll Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus quae nobis in orationem commendatae sunt et quarum usitamur eleemosynis aeternae quietis beatitudinem largiaris. 314
Boldva pro defunctis eleemosynariis M2 Mass Propers Secr Prosit quaesumus Domine haec sancta praesentis sacrificii oblatio animabus quae nobis commendatae sunt in orationem ut per nomen sanctum tuum a perpetui ignis cruciatibus transitum in requiem mereantur aeternam. 314
Boldva pro defunctis eleemosynariis M2 Mass Propers Postcomm Proficiat quaesumus Domine ad indulgentiam animabus pro quibus tuam deprecamur clementiam divini celebratio sacramenti ut per haec sancta contagiis terrenae conversationis emundatae ad caelestem mereantur pervenire habitationem. 314
Boldva in anniversario M2 Mass Propers In anniversario Coll Deus qui in te credentibus vitam post mortem promittis et in tribulatione positis ad te clamantibus misericorditer subvenis exaudi preces nostras quas tuae pietati pro anima famuli tui N. cuius anniversarium diem celebramus 〈***〉 ut ei quietis beatitudinem luminis claritatem largiri digneris. 314
Boldva in anniversario M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima famuli tui N. cuius hodie annua dies agitur pro quo tibi offerimus hoc sacrificium laudis ut eum sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 314
Boldva in anniversario M2 Mass Propers Postcomm Suscipe Domine preces nostras pro anima famuli tui N. cuius anniversarium diem celebramus ut maculae quae ei de terrenis contagiis adhaeserunt remissionis tuae misericordia deleantur. 315
Boldva in anniversario M2 Mass Propers Alia missa in… Coll Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui N. cuius anniversarium depositionis diem commemoramus his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. 315
Boldva in anniversario M2 Mass Propers Superius Secr Propitiare Domine 315
Boldva in anniversario M2 Mass Propers Postcomm Inclina Domine precibus nostris aures tuae pietatis et animae famuli tui N. remissionem tribue omnium peccatorum ut usque ad resurrectionis diem in lucis amoenitate requiescat. Per Dominum nostrum. 315
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Missa pro plur… Coll Da Domine Deus effectum salutare precibus quae tibi pro defunctis nostris offeruntur ut ab omnibus quae per terrenam conversationem contraxerunt vitiis his sacrificiis emundentur. 315
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Secr Oblationem quam tibi pro requie animarum fidelium tuorum Domine offerimus propitius intuere et concede ut mortuis prosit ad veniam quod vivis praeparasti ad medelam. 315
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Sumentes Domine corporis et sanguinis Christi Filii tui remedia obsecramus maiestatis tuae clementiam ut viventibus sint ad tutelam et defunctis peccatorum impetrent veniam. 315
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Alia missa plu… Coll Propitiare quaesumus Domine animabus famulorum famularumque tuarum N. misericordia sempiterna ut eas mortalibus nexibus expeditas lux aeterna possideat. 315
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum per haec piae placationis officia tuam misericordiam consequantur. 315
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Deus cui soli competit medicinam praestare post mortem tribue quaesumus ut animae famulorum famularumque tuarum N. ab omnibus exutae peccatis in electorum tuorum societatibus aggregentur. 315
Boldva pro defunctis parentibus M2 Mass Propers Missa pro patr… Coll Deus qui nobis patrem et matrem honorare praecepisti miserere clementer animabus patris et matris meae eorumque peccata dimitte meque eos in aeternae claritatis gaudio fac videre. 315
Boldva pro defunctis parentibus M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine sacrificium quod tibi pro animabus patris et matris meae offertur eisque gaudium sempiternum in regione viventium concede meque felicitati sanctorum cum eis coniunge. 316
Boldva pro defunctis parentibus M2 Mass Propers Postcomm Caelestis participatio sacramenti Domine animabus patris et matris meae requiem et lucem obtineat perpetuam meque tua gratia cum illis coronae coniungat aeternae. 316
Boldva pro defunctis in congregatione M2 Mass Propers Missa pro frat… Coll Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nostrae congregationis fratres et sorores qui ex hoc saeculo transierunt beata Maria semper Virgine intercedente ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas. 316
Boldva pro defunctis in congregatione M2 Mass Propers Secr Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus fratrum nostrorum et sororum quibus tui nominis dedisti confessionem intercedente beata Maria semper Virgine per haec sacramenta salutis nostrae cunctorum tribue remissionem peccatorum. 316
Boldva pro defunctis in congregatione M2 Mass Propers Postcomm Deus vita viventium spes morientium salus omnium in te sperantium praesta propitius ut animae nostrae congregationis a nostrae mortalitatis tenebris absolutae beata Maria semper Virgine intercedente in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. 316
Boldva pro defunctis familiaribus M2 Mass Propers Missa pro fami… Coll Deus qui ad caeleste regnum non nisi renatis per aquam et Spiritum Sanctum pandis introitum multiplica super animam famuli tui N. misericordiam tuam et cui donasti caelestem et incontaminatum transitum post baptismi sacramentum da ei aeternorum plenitudinem gaudiorum. 316
Boldva pro defunctis familiaribus M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima famuli tui N. pro qua tibi offerimus sacrificium laudis ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 316
Boldva pro defunctis familiaribus M2 Mass Propers Postcomm Propitiare Domine animae famuli tui N. ut quem in fine istius vitae regenerationis fonte baptismatis mundasti ad caelestis regni beatitudinem facias pervenire. 316
Boldva in coemeterio M2 Mass Propers Missa pro sepu… Coll Deus in cuius miseratione animae fidelium requiescunt famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus da propitius veniam peccatorum ut a cunctis reatibus absoluti sine fine laetentur. 316
Boldva in coemeterio M2 Mass Propers Secr Pro animabus famulorum famularumque tuarum omnium hic et ubique in Christo quiescentium hostiam Domine suscipe benignus oblatam ut hoc sacrificio singulari vinculis horrendae mortis exutae vitam mereantur aeternam. 317
Boldva in coemeterio M2 Mass Propers VD Vere dignum ... aeterne Deus. Qui nobis in Christo Unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concessisti praesta quaesumus ut animae pro quibus hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus maiestati ad beatae resurrectionis requiem te miserante cum sanctis tuis pervenire mereantur. 317
Boldva in coemeterio M2 Mass Propers Infra actionem Infracan Hanc igitur oblationem quaesumus Domine ut placatus intende quam pro animabus fidelium tuorum tuae supplices pietati offerimus ut per haec sancta mysteria ab omnibus absoluti peccatis aeternae beatitudinis participes efficiantur. Diesque nostros. 317
Boldva in coemeterio M2 Mass Propers Postcomm Deus fidelium lumen animarum adesto supplicationibus nostris et da omnibus fidelibus in Christo quorum corpora hic et ubique requiescunt refrigerii sedem quietis beatitudinem luminis claritatem. 317
Boldva pro defunctis benefactoribus M2 Mass Propers Coll Miserere quaesumus Domine animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum et de beneficiis quae nobis largiti sunt in terris〉 praemia aeterna consequantur in caelis. 317
Boldva pro defunctis benefactoribus M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine haec munera pro animabus omnium benefactorum nostrorum et 〈pro〉 beneficiis eorum quibus sustentamur da quaesumus eis retributionem in regno caelorum. 317
Boldva pro defunctis benefactoribus M2 Mass Propers Postcomm Sumpta sacramenta Domine nos absolvant a vinculis peccatorum et animabus omnium benefactorum nostrorum defunctorum consortia obtineant spirituum beatorum. 317
Boldva pro defunctis omnibus M2 Mass Propers Missa pro omni… Coll Fidelium Deus omnium conditor et redemptor animabus famulorum famularumque tuarum omnium fidelium defunctorum remissionem cunctorum tribue peccatorum ut indulgentiam quam semper optaverunt piis supplicationibus consequantur. 317
Boldva pro defunctis omnibus M2 Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus intende placatus et quibus fidei Christiani meritum contulisti dones aeternum et praemium. 317
Boldva pro defunctis omnibus M2 Mass Propers Postcomm Animabus quaesumus Domine famulorum famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium ut eas a peccatis omnibus exuas et tuae redemptionis facias esse participes. 317
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Missa communis Coll Deus consolationis et pacis respice quaesumus ad precem familiae tuae et concede ut animae famulorum famularumque tuarum qui baptizati et confessi in fide catholica perseveraverunt et de suis rebus ecclesias Dei ditaverunt et de quorum eleemosynis sumus consolati quique ab Adam usque in praesentem diem ex hac luce migraverunt mox ut a mortuis resuscitati fuerint in regione vivorum tibi placeant et in sinibus Abrahae Isaac et Iacob feliciter requiescant. 317
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine animabus famulorum famularumque tuarum et per haec sancta mysteria remissionem eis cunctorum tribue peccatorum. 317
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Miserere Domine animabus famulorum famularumque tuarum qui singularem apud te non habent intercessorem et quibus non est consolatio in tormentis nec spes ulla nisi quod facti sunt ad tuam imaginem parce Domine plasmati tuo et gloriam nominis tui ne des alteri opera manuum tuarum ne despicias sed porrige manum tuam et libera animas eorum et perduc eas ad societatem supernorum civium per temetipsum. Qui tecum. 318
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Lectio libri M… Lc Vir fortissimus Iudas collatione facta duodecim milia drachmas argenti misit Hierosolymam offerre ea ibi pro peccatis mortuorum iuste et religiose de resurrectione cogitans. Nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret superfluum videretur et vanum orare pro mortuis. Et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam. Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare ut a peccatis solvantur. 318
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Lectio epistol… Lc Nolumus vos ignorare de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventu Domini non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum Domino erimus. Itaque consolamini invicem in verbis istis. 318
Boldva pro defunctis M2 Mass Propers Lectio libri A… Lc Audivi vocem de caelo dicentem mihi Scribe beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus ut requiescant singuli a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos. 318