Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Boldva virgines plures martyres M2 Mass Propers Secr Intende quaesumus Domine munera altaribus tuis pro sanctarum virginum et martyrum tuarum commemoratione imposita ut sicut per haec beata mysteria illis gloriam contulisti ita nobis indulgentiam largiaris et pacem. 258
Boldva virgines plures martyres M2 Mass Propers Postcomm Sacramentis quaesumus Domine muniamur acceptis et sanctarum virginum et martyrum tuarum intercessione contra omnes nequitias armis caelestibus protegamur. 259 (98v)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers In die dedicat… Coll Deus qui visibiliter omnia contines et tamen pro salute generis humani signa tuae †inhabitationis illustras ut omnes templum hoc potentia† qui huc deprecaturi conveniunt ex quacumque tribulatione ad te clamaverunt consolationis tuae beneficia consequantur. 259 (98v)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Secr Omnipotens sempiterne Deus templum hoc nomini tuo dicatum caelestis virtutis benedictione sanctifica et omnibus hic in te sperantibus auxilii tui munus ostende ut hic et sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus. 259 (98v)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Postcomm Multiplica quaesumus Domine per haec divina mysteria misericordiam nobis ut te iugiter in templo sancto tuo adoremus 〈et〉 cum sanctis angelis gloriemur. 259 (98v)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Alia missa Coll Deus qui nos ad anniversarium diem consecrationis huius ecclesiae tribuisti venire concede quaesumus ut quicquid in tuo nomine petituri intraverimus sanctorum tuorum precibus impetremus. 259 (98v)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine ut nostra munera quae sacris altaribus inferuntur devotis mentibus ad remedium animarum praeparentur. 259 (98v)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut in hoc loco qui nomini tuo dedicatus est cunctis petentibus aures tuae pietatis accommodes. 259 (98v)
Boldva Dedicatio altaris M2 Mass Propers In die dedicat… Coll Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum effunde super hoc altare benedictionem tuam ut ab omnibus hic invocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium sentiatur. 259 (98v)
Boldva Dedicatio altaris M2 Mass Propers Secr Descendat quaesumus Domine Deus noster Spiritus tuus Sanctus super hoc altare qui et populi tui dona sanctificet et sumentium corda purificet. 259 (98v)
Boldva Dedicatio altaris M2 Mass Propers Postcomm Effunde quaesumus Domine super hoc altare gratiam tuam et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus impende. 259 (98v)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers In anniversari… Coll Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes exaudi preces populi tui et praesta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur cuncta se impetrasse laetetur. 260 (99r)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Secr Annue quaesumus Domine precibus nostris ut quicumque intra huius templi cuius anniversarium dedicationis diem celebramus ambitu continemur plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeamus ut dum haec praesentia vota reddimus ad aeterna praemia te adiuvante pervenire mereamur. 260 (99r)
Boldva Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Postcomm Deus qui Ecclesiam tuam sponsam vocare dignatus es ut quae haberet gratiam per fidei devotionem haberet etiam ex nomine pietatem da ut omnis haec plebs nomini tuo serviens huius vocabuli consortio digna esse mereatur et Ecclesia tua in templo cuius anniversarius dedicationis dies celebratur tibi collecta te timeat te diligat te sequatur ut dum iugiter per vestigia tua graditur ad caelestia promissa te ducente pervenire mereatur. 260 (99r)
Boldva de sacramentis dominicis M2 Mass Propers Missa de sacra… Coll Corda nostra quaesumus Domine sanctus splendor tuae incarnationis nativitatis circumcisionis apparitionis oblationis baptismi transfigurationis beatae passionis et admirabilis resurrectionis ascensionisque atque adventus Spiritus Sancti clementi respectu illustret quo mundi huius tenebris carere valeamus et ipso nos ducente in omnem viam veritatis perveniamus ad patriam claritatis aeternae. 260 (99r)
Boldva de sacramentis dominicis M2 Mass Propers Secr In mentibus nostris quaesumus Domine verae fidei sacramenta firmiter confirma ut qui conceptum de virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae incarnationis nativitatis circumcisionis apparitionis oblationis baptismi transfigurationis et beatae passionis et admirabilis resurrectionis ascensionisque atque adventus Spiritus Sancti potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. 260 (99r)
Boldva de sacramentis dominicis M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui Filii tui Domini nostri Iesu Christi incarnationis nativitatis circumcisionis apparitionis oblationis baptismi transfigurationis beatae passionis et admirabilis resurrectionis ascensionisque atque Paracliti adventus memoriam colimus ipsi per eiusdem Sancti Spiritus gratiam a morte animae resurgamus et in tua semper tecum sanctificatione vivamus. Per eundem. 260 (99r)
Boldva commemoratio sanctorum M2 Mass Propers Missa votiva Coll Omnipotens sempiterne Deus cui redditur votum in Ierusalem per merita et intercessione sancti N. martyris tui exaudi preces famuli tui N. memor esto sacrificii sui et pinguia fiant holocausta eius tribue ei quaesumus divitias gratiae tuae comple in bonis desiderium eius corona eum in miseratione et misericordia et ut tibi Domino pia devotione iugiter famuletur ignosce ei facinora et ne lugenda committat dono tuae pietatis indulge. 261
Boldva commemoratio sanctorum M2 Mass Propers Secr Exaudi quaesumus omnipotens Deus orationem nostram pro famulo tuo {ut} qui in honore sancti ac beatissimi N. oblationem tibi offert cuius suffragiis oramus ut eius vota perficias et descendat super eum gratia tua ut sub umbra alarum tuarum protegatur et semper auxilio tuo munitus tibi famulari mereatur. 261
Boldva commemoratio sanctorum M2 Mass Propers Postcomm Munere divino refecti quaesumus Domine ut devotionem famuli tui confirmes in bono et mittas ei auxilium de sancto et de Sion tuearis eum. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Intr Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers IntrV Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu laudemus et superexaltemus eum in saecula. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Missa de sanct… Intr Benedicta sit sancta Trinitas atque indivisa unitas confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers IntrV Benedicamus Patri et Filio cum Sancto Spiritu. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Ad Romanos Lc O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius. Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Gr Benedictus es Domine qui intueris abyssos et sedes super Cherubim. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers GrV Benedictus es in throno regni tui et laudabilis in saecula. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers All Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis in saecula. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers All Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis in saecula. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Secundum Ioann… Ev Cum venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis. Haec locutus sum vobis ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient vobis quia non noverunt Patrem neque me. Sed haec locutus sum vobis ut dum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis. 261
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Off Benedictus sit Deus Pater Unigenitusque Dei Filius Sanctus quoque Spiritus quia fecit nobiscum misericordiam suam. 262
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Secr Sanctifica quaesumus Domine Deus per Unigeniti tui invocationem huius oblationis hostiam et cooperante Spiritu Sancto nos per eam tibi perfice munus aeternum. Per eundem. 262
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers VD Vere dignum ... aeterne Deus. Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli atque archangeli Cherubim quoque ac Seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes. 262
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Comm Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitebimur ei quia fecit nobiscum misericordiam suam. 262
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Postcommunio Postcomm Proficiat nobis quaesumus ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti susceptio et sempiterna sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. 262
Boldva D Trinitas M2 Mass Propers Alia complenda Postcomm Domine Deus Pater omnipotens nos famulos tuos tuae maiestati subiectos per unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetemur. Per eundem. 262
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Perpetuum nobis Domine tuae miserationis praesta subsidium quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse. 262
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Lectio libri A… Lc Dixit mihi angelus. Scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt. Et dixit mihi. Haec verba Dei vera sunt. Et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dixit mihi. Vide ne feceris. Conservus enim tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. 262
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Gr Benedicite Domino 263
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers All Concussum est 263
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Secundum Ioann… Ev Erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina quae cognominatur Hebraice Bethsaida quinque porticus habens. In his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum exspectantium aquae motum. Angelus autem Domini secundum tempus descendebat in piscinam et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. 263
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Off Stetit angelus iuxta aram 263
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. 263
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Comm Benedicite 263
Boldva f2 de angelis M2 Mass Propers Postcommunio Postcomm Repleti Domine benedictione caelesti suppliciter imploramus ut quod fragili celebramus officio sanctorum archangelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. 263
Boldva f3 de sapientia M2 Mass Propers Feria tertia m… Coll Deus qui per coaeternam tibi Sapientiam hominem cum non esset condidisti perditumque misericorditer reformasti praesta quaesumus ut eadem pectora nostra inspirante te tota mente amemus et ad te toto corde curramus. 263
Boldva f3 de sapientia M2 Mass Propers Lectio epistol… Lc Scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur patientia autem opus perfectum habet ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. Si quis autem vestrum indiget sapientia postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non improperat et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil haesitans in Christo Iesu Domino nostro. 263
Boldva f3 de sapientia M2 Mass Propers Secundum Matth… Ev Respondens Iesus dixit Confiteor tibi Pater caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita Pater quoniam sic placitum fuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. Venite ad me omnes qui laborastis et onerati estis et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave est et onus meum leve. 263
Boldva f3 de sapientia M2 Mass Propers Secr Sanctificetur quaesumus Domine Deus huius nostrae oblationis munus tua cooperante sapientia ut tibi placere possit ad laudem et nobis proficere ad salutem. 264
Boldva f3 de sapientia M2 Mass Propers Postcomm Infunde quaesumus Domine Deus per haec sancta quae sumpsimus tuae cordibus nostris lumen sapientiae ut te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. 264
Boldva f3 de sapientia M2 Mass Propers Alia Or Deus qui misisti Filium tuum et ostendisti creaturae creatorem respice propitius super nos famulos tuos et praepara hagiae Sophiae in cordibus nostris dignam habitationem. 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus Mass Propers Missa de Sanct… Rub 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Alleluia dicis: All Veni Sancte 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Gloria in exce… Intr Dum sanctificatus 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Sequentia non. Gr Beata gens 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Off Viri Galilaei 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Comm Ultimo 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Feria quarta a… Coll Deus cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et quem nullum latet secretum purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Ad Corinthios Lc Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu alii operatio virtutum alii prophetia alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Secundum Ioann… Ev Si diligitis me mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum quia apud vos manebit et in vobis erit. 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Secr Haec oblatio quaesumus Domine cordis nostri maculas emundet ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. Per ... eiusdem. 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Postcomm Sacrificium salutis nostrae tibi offerentes concede nobis Domine quaesumus purificatis tibi mentibus saepius tuae pietatis celebrare mysterium. 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Alia Or Concede quaesumus omnipotens Deus Sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis quatenus eius gratia ab omnibus liberemur tentationibus et peccatorum nostrorum indulgentiam consequamur. 264
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Lectio Actuum… Lc Cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad eos Petrum et Ioannem. Qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum. 265
Boldva f4 Spiritus Sanctus M2 Mass Propers Secundum Ioann… Ev Si quis diligit me sermonem meum servabit. Et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris. Haec locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Pacem relinquo vobis pacem meam do vobis. Non quomodo mundus dat ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis Vado et venio ad vos. Si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis. Iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem. Et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio. 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Intr Caritas Dei 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Gr Ecce quam bonum 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers All Diligam te 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Off Meditabar in mandatis 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Comm Tu mandasti 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Feria quinta m… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui iustitiam tuae legis in cordibus credentium digito tuo scribis da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Lectio epistol… Lc Caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non irritatur non cogitat malum non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati. Omnia suffert omnia sperat omnia sustinet caritas autem numquam excidet. 265
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Secundum Ioann… Ev Filioli mei adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo. Mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos. In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis ad invicem. 266
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Secr Mitte Domine quaesumus Spiritum Sanctum qui et haec munera praesentia nostra tuum efficiat sacramentum et ad hoc percipiendum corda nostra purificet. 266
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. Per ... eiusdem. 266
Boldva f5 de caritate M2 Mass Propers Alia Or Deus vita fidelium gloria humilium beatitudo iustorum propitius accipe supplicum preces ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tuae caritatis semper abundantia repleantur. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Feria sexta mi… Intr Nos autem gloriari oportet in Cruce Domini nostri Iesu Christi in quo est salus vita et resurrectio nostra per quem salvati et liberati sumus. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers IntrV Deus misereatur nostri et benedicat nobis. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Oratio Coll Deus qui unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine vivificae Crucis vexillum sanctificare voluisti concede quaesumus eos qui eiusdem sanctae Crucis gaudent honore tua quoque ubique protectione gaudere. Per eundem. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Lectio beati P… Lc Christus factus est pro nobis oboediens Patri usque ad mortem mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen quod est super omne nomen ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Gr Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers GrV Propter quod Deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers All Dulce lignum dulces clavos dulcia ferens pondera quae sola fuisti digna sustinere regem caelorum et Dominum. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Tr Salvator mundi salva nos qui per Crucem et sanguinem redemisti nos auxiliare nobis te deprecamur Deus noster. V. Crucem tuam adoramus Domine et sanctam resurrectionem tuam laudamus et glorificamus quia per te redempti sumus. V. Per signum sanctae Crucis de inimicis nostris libera nos Deus noster. V. Salva nos Christe Salvator per virtutem Crucis qui salvasti Petrum in mari miserere nobis. 266
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Secundum Lucam Ev Assumpsit Iesus duodecim discipulos suos secreto et ait illis Ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte. Et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et conspuendum et crucifigendum. Et postquam flagellaverint occident eum. Et die tertia resurget. 267
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Off Protege Domine plebem tuam per signum sanctae Crucis ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum. 267
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers OffV Te sancta Dei Crux humiliter obsecramus ut tua virtute nostrum pectus munias animas custodias cogitationes sanctifices per Christum Iesum qui pependit in te. 267
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Secr Haec oblatio nos Domine ab omnibus purget offensis quae in ara Crucis etiam totius mundi tulit offensam. Iesus Christus. 267
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers VD Vere dignum ... aeterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno Crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui in ligno vincebat in ligno quoque vinceretur. Per Christum Dominum nostrum. 267
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Postcomm Repleti cibo potuque caelesti quaesumus omnipotens Deus ut ab hostium defendas formidine quos redemisti pretioso sanguine Christi Filii tui Domini nostri. Qui tecum vivit. 267
Boldva f6 de cruce M2 Mass Propers Alia Or Iesu Christi Domini nostri corpore saginati per quem Crucis est sanctificatum vexillum quaesumus Domine Deus noster ut per haec sancta quae sumpsimus perennitatis eius gloria salutis potiamur effectu. 267
Boldva S BMV M2 Mass Propers Sabbato missa… Intr Salve sancta parens enixa puerpera regem qui caelum terramque regit in saecula saeculorum. 267
Boldva S BMV M2 Mass Propers IntrV Post partum Virgo 267
Boldva S BMV M2 Mass Propers Coll Concede nos famulos tuos quaesumus Domine Deus perpetua mentis et corporis sanitate gaudere et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione a praesenti liberari tristitia et futura perfrui laetitia. 267
Boldva S BMV M2 Mass Propers Lectio libri S… Lc Ab initio et ante saecula creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato et in partes Dei mei hereditas illius. Et in plenitudine sanctorum detentio mea. 267
Boldva S BMV M2 Mass Propers Lectio libri S… Lc Fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt et vir eius laudavit eam. Multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas. 268
Boldva S BMV M2 Mass Propers Gr Benedicta et venerabilis es Virgo Maria quae sine tactu pudoris inventa es mater Salvatoris. 268
Boldva S BMV M2 Mass Propers GrV Virgo Dei Genitrix quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera factus homo. 268
Boldva S BMV M2 Mass Propers All Post partum virgo inviolata permansisti Dei Genitrix intercede pro nobis. 268