Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Boldva Apr 14 Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Tiburtii et Va… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur. 208
Boldva Apr 14 Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Secr Haec hostia quaesumus Domine quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 208
Boldva Apr 14 Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Postcomm Caelesti munere saginati quaesumus Domine Deus noster ut haec dona nobis martyrum tuorum supplicatio beata sanctificet. 208
Boldva Apr 15 Helena M2 Mass Propers Helenae reginae Coll Deus qui omnes sanctos tuos. 208
Boldva Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Adalberti epis… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die beatum Adalbertum martyrem tuum atque pontificem merito passionis sanctis tuis coaequasti tribue quaesumus ut meritis ipsius per vitae eius exempla gradiamur et ad aeternam patriam pervenire mereamur. 208
Boldva Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Secr Sume sacrificium Domine benignus exhibitum et quod nomini tui martyris tui Adalberti sollemnitate deferimus nobis prosit ad veniam. 209
Boldva Apr 23 Adalbertus M2 Mass Propers Postcomm Beati Adalberti episcopi et martyris tui Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. 209
Boldva Apr 24 Georgius M2 Mass Propers Georgii martyr… Coll Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. 209
Boldva Apr 24 Georgius M2 Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 209
Boldva Apr 24 Georgius M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Georgio martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 209
Boldva Apr 25 Marcus evangelista M2 Mass Propers Marci evangeli… Coll Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti tribue quaesumus eius nos semper et eruditione proficere et oratione defendi. 209
Boldva Apr 25 Marcus evangelista M2 Mass Propers Secr Beati Marci evangelistae tui sollemnitate tibi munera deferentes quaesumus Domine ut sicut illum praedicatio evangelica fecit gloriosum ita nos eius intercessio verbo et opere tibi reddat acceptos. 209
Boldva Apr 25 Marcus evangelista M2 Mass Propers Postcomm Satiati cibo spiritali alimoniae quaesumus Domine Deus noster ut quod mysterio frequentamus intercedente beato Marco evangelista plena veritate consequamur. 209
Boldva Pasc BMV M2 Mass Propers Infra Pascha d… Coll Deus qui per unigeniti Filii tui resurrectionem familiam tuam laetificare dignatus es praesta quaesumus ut per eius venerabilem Genitricem Mariam perpetuae capiamus gaudia vitae. Per eundem. 209
Boldva Pasc BMV M2 Mass Propers Lectio libri S… Lc Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei. In me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis impleamini. Spiritus enim meus super mel dulcis et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationibus saeculorum. Qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient. Qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt. Qui elucidant me vitam aeternam habebunt. 209
Boldva Pasc BMV M2 Mass Propers Ezechiel proph… Lc Converti me ad viam portae exterioris sanctuarii quae respiciebat 〈ad orientem et erat clausa et dixit Dominus ad me porta haec clausa erit non〉 aperietur. Et vir non pertransibit per eam quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam eritque clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea ut comedat panem coram Domino per viam vestibulum portae ingredietur et per viam egredietur. 209
Boldva Pasc BMV M2 Mass Propers Secundum Ioann… Ev Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae Mulier ecce filius tuus. Deinde dicit discipulo Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 210
Boldva Pasc BMV M2 Mass Propers Secr Hostia quaesumus Domine praesentis sacrificii quam per gloriosam resurrectionem Filii tui offerimus intercedente pro nobis beata Maria semper Virgine nostrae devotionis proficiat semper saluti. 210
Boldva Pasc BMV M2 Mass Propers Postcomm Munera divina quae sumpsimus Domine resurrectio Filii tui in nobis compleat quae complendo beatae Mariae semper Virginis precibus nos in melius deducat. 210
Boldva Pasc Omnes Sancti M2 Mass Propers Infra Pascha d… Coll Deus qui nos exsultantibus animis Pascha tuum celebrare tribuisti fac nos quaesumus et temporalibus gaudere subsidiis et intercedentibus omnibus sanctis tuis aeternitatis affectibus gratulari. 210
Boldva Pasc Omnes Sancti M2 Mass Propers Secr Omnipotens sempiterne Deus qui de paschalibus gaudiis nos laetificas per interventum omnium sanctorum tuorum caelesti clero nobis pietate succurre. 210
Boldva Pasc Omnes Sancti M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sicut de paschalibus fecisti temporalibus gratulari sic nos in aeterna beatitudine cum omnibus sanctis tuis visionis tuae facias intuitu pacifico perfrui. Per eundem. 210
Boldva Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers Vitalis martyr… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a cunctis cogitationibus mundemur in mente. 210
Boldva Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine devotio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 210
Boldva Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 210
Boldva May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Philippi et Ia… Coll Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 210
Boldva May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Secr Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus suscipe propitius et mala omnia quae meremur averte. 211
Boldva May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. 211
Boldva May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers De Inventione… Coll Deus qui in praeclara salutiferae Crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. 211
Boldva May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod immolamus placatus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et per vexillum sanctae Crucis Filii tui ad conterendas potestatis adversariorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituat. 211
Boldva May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Postcomm Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae Crucis Filii tui armis iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. 211
Boldva May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Christus cruce… Or Da nobis quaesumus Domine auxilium validum qui dedisti pro nobis in Cruce pretium magnum ut quos mors Filii tui Domini nostri Iesu Christi redemit eorum vita te digne glorificet. 211
Boldva May 3 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Alexandri, Eve… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum martyrum tuorum Alexandri Eventii et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 211
Boldva May 3 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Secr Super has hostias quaesumus Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum tuorum nos sollemnitate laetificet. 211
Boldva May 3 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 211
Boldva May 4 Florianus M2 Mass Propers Floriani marty… Coll Deus qui nos annua beati Floriani martyris tui gloriosa sollemnitate laetificas solita pietatis largitate concede benignus ut cuius famosum victoriae triumphum pio amore veneramur in terris societatis eius laetitiam adipisci te largiente mereamur in caelis. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit. 211
Boldva May 5 Gothardus M2 Mass Propers Gothardi episc… Coll Adesto quaesumus Domine populo tuo ut beati Gothardi confessoris tui atque pontificis merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur et meritis. 212
Boldva May 5 Gothardus M2 Mass Propers Secr Sancti Gothardi confessoris tui atque pontificis 〈nos〉 quaesumus Domine ubique laetificent ut dum eius merita recolimus patrocinia sentiamus. 212
Boldva May 5 Gothardus M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes intercedente beato Gothardo confessore tuo atque pontifice beneficia potiora sumamus. 212
Boldva May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Ioannis aposto… Coll Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. 212
Boldva May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 212
Boldva May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 212
Boldva May 7 Iuvenalis M2 Mass Propers Iuvenalis Coll Sancti confessoris tui Iuvenalis nobis Domine quaesumus obtineat suffragium ut nostrae humilitatis obsequium semper fiat acceptum. 212
Boldva May 7 Iuvenalis M2 Mass Propers Secr Hostias nostras quaesumus Domine sanctus pontifex Iuvenalis nomini tuo reddat acceptas qui eas tibi digne complacuit offerendo. 212
Boldva May 7 Iuvenalis M2 Mass Propers Postcomm Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia quae nobis intercedente beato Iuvenali confessore tuo atque pontifice uberius credimus profutura. 212
Boldva May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Gordiani et Ep… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur. 212
Boldva May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 212
Boldva May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. 212
Boldva May 12 Achilleus Pancratius Nereus M2 Mass Propers Nerei, Achille… Coll Semper nos Domine martyrum tuorum Nerei Achillei atque Pancratii foveat quaesumus beata sollemnitas et tuo dignos reddat obsequio. 212
Boldva May 12 Achilleus Pancratius Nereus M2 Mass Propers Secr Sanctorum martyrum tuorum Domine Nerei Achillei et Pancratii tibi grata confessio et munera nostra commendet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 213
Boldva May 12 Achilleus Pancratius Nereus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine ut beatorum martyrum tuorum Nerei Achillei atque Pancratii deprecationibus sacramenta quae sumpsimus ad tuae nobis proficiant placationis augmentum. 213
Boldva May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Maria ad Marty… Coll Concede quaesumus Domine ad eorum nos gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. 213
Boldva May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Secr Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 213
Boldva May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 213
Boldva May 13 Gangolfus M2 Mass Propers Gengulfi marty… Coll Deus qui beatum Gengulfum martyrem tuum pro tui nominis amore agonizantem aeterna gloria sublimasti praesta quaesumus ut pro nobis intercedat in caelis quem pro te veneramur in terris. 213
Boldva May 14 Bonifatius Tarsensis M2 Mass Propers Bonifatii mart… Coll Deus qui multitudinem populorum beati Bonifatii martyris tui atque pontificis instantia ad agnitionem sancti tui nominis vocare dignatus es concede propitius ut cuius sollemnia colimus etiam patrocinia sentiamus. 213
Boldva May 14 Bonifatius Tarsensis M2 Mass Propers Secr Accepta sit quaesumus in conspectu tuo Domine nostrae humilitatis oblatio sanctique martyris tui Bonifatii atque sacerdotis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate tuae maiestati defertur. 213
Boldva May 14 Bonifatius Tarsensis M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut interveniente sancto Bonifatio martyre tuo atque pontifice in cuius festivitate haec caelestia sumpsimus sacramenta et tua in in nobis semper dona multiplices et vitam nostram ab omni adversitate defendas. 213
Boldva May 19 Potentiana M2 Mass Propers Or Da quaesumus omnipotens Deus ut beatae Potentianae virginis tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. 213
Boldva May 25 Urbanus M2 Mass Propers Urbani martyris Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 213
Boldva May 25 Urbanus M2 Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Urbano martyre tuo per eadem nos placatus intende. 213
Boldva May 25 Urbanus M2 Mass Propers Postcomm Beati Urbani martyris tui atque pontificis Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 213
Boldva Jun 1 Nicomedes M2 Mass Propers Nicomedis mart… Coll Deus qui nos beati Nicomedis martyris 214
Boldva Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Marcellini et… Coll Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum Marcellini et Petri sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. 214
Boldva Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Secr Hostia haec quaesumus Domine quam sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula pravitatis absolvat et tuae nobis 〈misericordiae〉 dona conciliet. 214
Boldva Jun 2 Petrus Marcellinus martyr M2 Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio salvationis tuae sentiamus augmentum. 214
Boldva Jun 9 Felicianus Primus M2 Mass Propers Primi et Felic… Coll Fac nos quaesumus Domine sanctorum tuorum Primi et Feliciani semper festa sectari quorum suffragiis protectionis tuae dona sentiamus. 214
Boldva Jun 9 Felicianus Primus M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod pro sanctis martyribus tuis Primo et Feliciano proponit nostra devotio eorum merita nobis augeat te donante suffragiis. 214
Boldva Jun 9 Felicianus Primus M2 Mass Propers Postcomm Sumpti Domine sacramenti perpetua nos tuitio non derelinquat et intercedentibus sanctis tuis Primo et Feliciano noxia semper a nobis cuncta depellat. 214
Boldva Jun 11 Barnabas M2 Mass Propers Barnabae apost… Coll Deus cuius Spiritu monente beatus Barnabas apostolus una cum sancto Paulo segregatus est electione superna ad praedicandum gentibus evangelium Christi Filii tui concede propitius ut gentium populus eum pium apud misericordiam tuam sentiat intercessorem quem aeternae vitae te largiente meruit habere praedicatorem. 214
Boldva Jun 11 Barnabas M2 Mass Propers Secr Praesentia munera quaesumus Domine placido vultu intuere et praesta ut Sancti Spiritus perfundantur benedictione et in nostris cordibus eam dilectionem validius infundant per quam sanctus Barnabas apostolus tuus omnia oblectamenta mundi devicit. 214
Boldva Jun 11 Barnabas M2 Mass Propers Postcomm Beati Barnabae apostoli tui nos quaesumus Domine festa tueantur et eius tuae maiestati commendet oratio veneranda. 214
Boldva Jun 12 Nazarius Quirinus Nabor Basilides M2 Mass Propers Basilidis, Cyr… Coll Sanctorum tuorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii quaesumus Domine natalicia nobis votiva resplendeant et quod illis contulit excellentia sempiterna fructibus nostrae devotionis accrescat. 214
Boldva Jun 12 Nazarius Quirinus Nabor Basilides M2 Mass Propers Secr Pro sanctorum tuorum Basilidis Cyrini Naboris et Nazarii sanguine venerando hostias tibi sollemniter immolamus tua mirabilia pertractantes per quae talis est perfecta victoria. 214
Boldva Jun 12 Nazarius Quirinus Nabor Basilides M2 Mass Propers Postcomm Sacramentis quaesumus Domine muniamur acceptis et sanctorum tuorum intercessione contra omnes nequitias armis caelestibus protegamur. 214
Boldva Jun 15 Crescentia Modestus Vitus M2 Mass Propers Viti, Modesti Coll Deus qui beatum Vitum in puerili adhuc aetate triumphantem coronasti et Modestum atque Crescentiam eius meritis coaequasti concede propitius ut quorum natalicia colimus eorum etiam patrociniis apud te adiuvemur. 215
Boldva Jun 15 Crescentia Modestus Vitus M2 Mass Propers Secr Haec munera quaesumus omnipotens Deus pro tui nominis invocatione sanctifica et per sanctorum martyrum tuorum Viti Modesti et Crescentiae intercessione contra omnes nequitias armis caelestibus protegamur. 215
Boldva Jun 15 Crescentia Modestus Vitus M2 Mass Propers Postcomm Sit nobis Domine sacramenti tui certa salvatio quae cum beatorum martyrumViti Modesti et Crescentiae meritis imploratur. 215
Boldva Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Marci et Marce… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum martyrum tuorum Marci et Marcelliani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 215
Boldva Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Secr Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedentibus sanctis martyribus tuis Marco et Marcelliano per eadem nos placatus intende. 215
Boldva Jun 18 Marcellianus Marcus martyr M2 Mass Propers Postcomm Salutaris tui Domine munere repleti supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. 215
Boldva Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Gervasii, Prot… Coll Deus qui nos annua sanctorum tuorum Gervasii et Protasii sollemnitate laetificas concede propitius ut quorum gaudemus meritis accendamur exemplis. 215
Boldva Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedentibus sanctis tuis 〈a cunctis nos defende periculis.〉 215
Boldva Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Postcomm 〈Haec nos communio Domine purget a crimine et intercedentibus sanctis tuis〉 caelestis remedii faciat esse consortes. 215
Boldva Jun 19 Protasius Gervasius M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum virtute sanctorum et intercessione beatorum martyrum Gervasii et Protasii vita nostra fulciatur. 215
Boldva Jun 22 Iacobus minor M2 Mass Propers Iacobi Alphei,… Coll Tribue quaesumus omnipotens Deus ut beati Iacobi apostoli tui cuius doctrina populus ad confessionem deitatis tuae est institutus eius suffragantibus meritis divinae serviat unitati. 215
Boldva Jun 22 Iacobus minor M2 Mass Propers Secr Supplicationibus beati apostoli tui Iacobi Ecclesiae tuae Domine commendetur oblatio cuius magnificis praedicationibus erudiatur. 215
Boldva Jun 22 Iacobus minor M2 Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 215
Boldva Jun 22 Albanus Anglicus M2 Mass Propers Albani martyris Or Deus qui hodierna die beatum Albanum martyrem tuum aeternae claritatis candore dealbasti praesta quaesumus ut venerandam eiusdem victoriam celebrando digni efficiamur adoptionis tuae consortia. 215
Boldva Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Vigilia sancti… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua per viam salutis incedat et beati Ioannis praecursoris hortamenta sectando ad eum quem praedixit secura perveniat. 216
Boldva Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Ioanne baptista nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 216
Boldva Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Sacris Domine mysteriis expiati quaesumus ut intercedente beato Ioanne Baptista et veniam consequamur et gratiam. 216
Boldva Jun 23 Ioannes Baptista (Vigilia) M2 Mass Propers Alia: Or Beati Ioannis Baptistae nos quaesumus Domine praeclara comitetur oratio et quem venturum esse praedixit poscat nobis fore placatum. 216
Boldva Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers Missa in mane Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Ioannis Baptistae sollemnia colimus eius apud te intercessione muniamur. 216
Boldva Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers Secr Munera populi tui Domine propitiatus intende et beati Ioannis Baptistae cuius nos tribuis praevenire sollemnia fac gaudere suffragiis. 216
Boldva Jun 24 Ioannes Baptista M1 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Ioanne Baptista per haec contra omnia adversa muniamur. 216
Boldva Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Missa in die s… Coll Deus qui praesentem diem honorabilem nobis in beati Ioannis nativitate fecisti da populis tuis spiritalium gratiam gaudiorum et omnium fidelium mentes dirige in viam salutis aeternae. 216
Boldva Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Secr Tua Domine muneribus altaria cumulamus sancti Ioannis nativitatem honore debito celebrantes qui Salvatorem mundi et cecinit affuturum et adesse monstravit. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. 216
Boldva Jun 24 Ioannes Baptista M2 Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate 〈satiati〉 quaesumus Domine Deus noster ut intercessione beati Ioannis Baptistae generatione laetitiam per quem suae regenerationis cognovit auctorem. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. 216
Boldva Jun 26 Ioannes Romanus Paulus martyr M2 Mass Propers Ioannis et Pau… Coll Quaesumus omnipotens Deus ut nos geminata laetitia hodiernae festivitatis excipiat quae de beatorum Ioannis et Pauli glorificatione procedit quos eadem fides et passio vere fecit esse germanos. 216