Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Boldva Trin H18 D M2 Mass Propers Dominica decim… Coll Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio quia tibi sine te placere non possumus. 191
Boldva Trin H18 D M2 Mass Propers Secr Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis praesta quaesumus ut sicut tuam cognoscimus veritatem sic eam dignis mentibus et moribus assequamur. 191
Boldva Trin H18 D M2 Mass Propers Postcomm Gratias tibi referimus Domine sacro munere vegetati tuam misericordiam deprecantes ut dignos eius nos participatione perficias. 191
Boldva Trin H19 D M2 Mass Propers Dominica decim… Coll Omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exsequamur. 191
Boldva Trin H19 D M2 Mass Propers Secr Haec munera quaesumus Domine quae oculis tuae maiestatis offerimus salutaria nobis esse concede. 191
Boldva Trin H19 D M2 Mass Propers Postcomm Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inhaerere mandatis. 191
Boldva Trin H20 D M2 Mass Propers Dominica viges… Coll Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. 191
Boldva Trin H20 D M2 Mass Propers Secr Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam et vitia nostri cordis expurgent. 191
Boldva Trin H20 D M2 Mass Propers Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni mysteriis fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. 192
Boldva Trin H21 D M2 Mass Propers Dominica viges… Coll Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. 192
Boldva Trin H21 D M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine propitius hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. 192
Boldva Trin H21 D M2 Mass Propers Postcomm Immortalitatis alimoniam consecuti quaesumus Domine ut quod ore percepimus mente sectemur. 192
Boldva Trin H22 D M2 Mass Propers Dominica viges… Coll Deus refugium nostrum et virtus adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 192
Boldva Trin H22 D M2 Mass Propers Secr Da misericors Deus ut haec salutaris oblatio et a propriis nos reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 192
Boldva Trin H22 D M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine dona sacri mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemorationem nos facere praecepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 192
Boldva Trin H23 D M2 Mass Propers Dominica viges… Coll Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exsequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. 192
Boldva Trin H23 D M2 Mass Propers Secr Propitius esto Domine supplicationibus nostris et populi tui oblationibus precibusque susceptis omnium nostrum ad te convertere corda ut a terrenis cupiditatibus liberi ad caelestia desideria transeamus. 192
Boldva Trin H23 D M2 Mass Propers Postcomm Concede nobis Domine quaesumus ut quicquid in nostra mente vitiosum est sacramenti quod sumpsimus medicatione curetur. 192
Boldva Trin H24 D M2 Mass Propers Intr Dicit Dominus ego cogito 192
Boldva Trin H24 D M2 Mass Propers Coll Excita Domine potentiam tuam et veni et quod Ecclesiae tuae promisisti usque in finem saeculi clementer operare. Qui vivis. 192
Boldva Trin H24 D M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine celebrandum placatus intende quod et nos a vitiis nostrae condicionis emundet et tuo nomini reddat acceptos. 192
Boldva Trin H24 D M2 Mass Propers Postcomm Animae nostrae divino munere satiatae quaesumus omnipotens Deus hoc potiantur desiderio ut a tuo spiritu inflammentur ut ante conspectum venientis Christi Filii tui velut clara luminaria fulgeamus. 192
Boldva Adv H1 D M2 Mass Propers Dominica prima… Coll Excita Domine potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi te liberante salvari. Qui tecum. 193
Boldva Adv H1 D M2 Mass Propers Secr Haec sacra nos Domine potenti virtute mundatos ad suum faciant puriores venire principium. 193
Boldva Adv H1 D M2 Mass Propers Postcomm Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. 193
Boldva Adv Gen Gen BMV M2 Mass Propers De sancta Maria Coll Deus qui de beatae Mariae Virginis utero Verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam Genitricem Dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 193
Boldva Adv Gen Gen BMV M2 Mass Propers Secr In mentibus nostris Domine verae fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. 193
Boldva Adv Gen Gen BMV M2 Mass Propers VD Vere dignum ... aeterne Deus. Qui per beatae Mariae Virginis partum Ecclesiae tuae tribuisti celebrare mirabile mysterium et inenarrabile sacramentum. In qua manet intacta castitas pudor integer firma constantia. Quae laetatur quod Virgo concepit quod caeli Dominum castis portavit visceribus quod Virgo edidit partum. O admirandam divinae dispensationis operationem quae virum non cognovit et mater est et post Filium Virgo est. Duobus enim gavisa est muneribus miratur quod Virgo peperit laetatur quod Redemptorem mundi edidit Iesum Christum Dominum nostrum. 193
Boldva Adv Gen Gen BMV M2 Mass Propers Postcomm Gratiam tuam Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. Per Dominum. 193
Boldva Adv Gen Gen BMV M2 Mass Propers Alia Or Adesto Domine populo tuo ut quae fideliter sumpsit et mente sibi et corpore beatae Mariae semper Virginis intercessione custodiat. 193
Boldva Adv Gen Gen Ioannes Baptista M2 Mass Propers Or Omnipotens sempiterne Deus da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum quam beati Ioannis Baptistae in deserto vox clamantis edocuit. Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. 193
Boldva Adv Gen Gen Omnes Sancti M2 Mass Propers Communis Coll Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica ut veniens Filius tuus Dominus noster cum omnibus sanctis paratam sibi in nobis inveniat mansionem. Qui tecum. 194
Boldva Adv Gen Gen Omnes Sancti M2 Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda ut veniente Filio tuo Salvatore nostro immaculati occuramus illi in eius sanctorum comitatu. 194
Boldva Adv Gen Gen Omnes Sancti M2 Mass Propers Postcomm Perceptis Domine salutaribus sacramentis humiliter deprecamur ut qui de adventu Filii tui secundum carnem laetemur in secundo cum venerit in maiestate sua cum omnibus sanctis suis praemium vitae aeternae percipiamus. Per eundem. 194
Boldva Adv H2 D M2 Mass Propers Dominica secun… Coll Excita Domine corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. Qui tecum. 194
Boldva Adv H2 D M2 Mass Propers Secr Placare Domine quaesumus humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuis nobis succurre praesidiis. 194
Boldva Adv H2 D M2 Mass Propers Postcomm Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te Domine deprecamur ut huius participatione mysterii doceas nos terrena despicere et amare caelestia. 194
Boldva Adv H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… Coll Aurem tuam quaesumus Domine precibus nostris accommoda et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra. 194
Boldva Adv H3 D M2 Mass Propers Secr Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine iugiter hostia immoletur quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. 194
Boldva Adv H3 D M2 Mass Propers Postcomm Imploramus Domine clementiam tuam ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. 194
Boldva Adv QuT f4 M2 Mass Propers Feria quarta i… Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. 194
Boldva Adv QuT f4 M2 Mass Propers Alia Coll Festina quaesumus Domine ne tardaveris et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt. Qui tecum. 194
Boldva Adv QuT f4 M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sint Domine quaesumus nostra ieiunia quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 194
Boldva Adv QuT f4 M2 Mass Propers Postcomm Salutaris tui Domine munere satiati supplices te {Domine} deprecamur ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. 195
Boldva Adv QuT f6 M2 Mass Propers Feria sexta Coll Excita Domine quaesumus potentiam tuam et veni ut hi qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur. Qui cum Deo. 195
Boldva Adv QuT f6 M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 195
Boldva Adv QuT f6 M2 Mass Propers Postcomm Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Sabbato duodec… Or Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur 〈concede propitius〉 ut ex tua visitatione consolemur. Qui cum Deo. 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Alia Or Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Alia Or Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui adventu laetifica. 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Alia Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis vitae nobis remedia conferat et praemia aeterna concedat. 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Or Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur. 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Ad missam Coll Deus qui tribus pueris 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus quaesumus Domine placatus intende ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 195
Boldva Adv QuT S M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 195
Boldva Adv H4 D M2 Mass Propers Dominica quarta Coll Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret. Qui cum Deo. 195
Boldva Adv H4 D M2 Mass Propers ut supra Secr Sacrificiis praesentibus. 195
Boldva Adv H4 D M2 Mass Propers Postcomm Sumptis muneribus quaesumus Domine ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. 195
Boldva Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Silvestri conf… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 196 (67r)
Boldva Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Secr Sanctus Silvester confessor tuus atque pontifex quaesumus Domine nos ubique laetificet ut dum eius merita recolimus per haec sacra munera eius patrocinia sentiamus. 196 (67r)
Boldva Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes intercedente beato Silvestro confessore tuo atque pontifice beneficia potiora sumamus. 196 (67r)
Boldva Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Felicis martyr… Coll Sancti Felicis martyris tui atque pontificis quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus cuius sollemnia agimus etiam actus imitemur. 196 (67r)
Boldva Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis confessoris tui atque pontificis offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. 196 (67r)
Boldva Jan 14 Felix in Pincis M2 Mass Propers Postcomm Sanctorum precibus confidentes quaesumus Domine ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 196 (67r)
Boldva Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Marcelli marty… Coll Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. 196 (67r)
Boldva Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli martyris tui atque pontificis suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 196 (67r)
Boldva Jan 16 Marcellus papa M2 Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 196 (67r)
Boldva Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Priscae virgin… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae virginis es martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. 196 (67r)
Boldva Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Secr Hostia Domine quaesumus quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 196 (67r)
Boldva Jan 18 Prisca M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. 197
Boldva Jan 19 Abachum Audifax Marius Martha M2 Mass Propers Marii et Marth… Coll Sanctorum martyrum tuorum Marii et Marthae cum filiis Audifax et Abacuch 〈***〉 Domine quorum natalicia colimus quaesumus ut eorum participes gaudiorum effici mereamur. 197
Boldva Jan 19 Abachum Audifax Marius Martha M2 Mass Propers Secr Preces Domine tuorum respice oblationesque fidelium ut et tibi gratae sint pro tuorum festivitate sanctorum et nobis conferant tuae propitiationis auxilium. 197
Boldva Jan 19 Abachum Audifax Marius Martha M2 Mass Propers Postcomm Sanctorum tuorum Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 197
Boldva Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Fabiani martyr… Coll Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. 197
Boldva Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Secr Intercessio quaesumus Domine sancti pontificis et martyris tui Fabiani munera nostra commendet nosque eius veneratio maiestati tuae reddat acceptos. 197
Boldva Jan 20 Fabianus M2 Mass Propers Postcomm Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. 197
Boldva Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Sebastiani mar… Coll Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 197
Boldva Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Secr Sancto Sebastiano interveniente Domine tibi servitus nostra complaceat et obsequia munerum fiant praesidia devotorum. 197
Boldva Jan 20 Sebastianus M2 Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 197
Boldva Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Agnetis martyr… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 197
Boldva Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Secr Hodierno die sacrificio laetantes obsequimur quo beatae Agnetis caelestem victoriam recensentes et tua magnalia praedicamus et nos acquisisse gaudemus suffragia. 197
Boldva Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Postcomm Sumentes Domine gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris tuae Agnetis suppliciter deprecamur ut quae servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. 198
Boldva Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Vincentii mart… Coll Adesto Domine quaesumus supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. 198
Boldva Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et intercedente beato Vincentio martyre tuo clementer exaudi. 198
Boldva Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 198
Boldva Jan 24 Timotheus M2 Mass Propers Timothei apost… Coll Tuere nos misericors Deus et beati Timothei apostoli tui cuius sollemnitatem celebramus semper guberna praesidiis. 198
Boldva Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Conversio sanc… Coll Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut cuius hodie conversionem colimus per eius ad te exempla gradiamur. 198
Boldva Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Secr Apostoli tui Pauli precibus Domine plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi grata sunt instituto gratiora fiant eius patrocinio supplicantis. 198
Boldva Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Postcomm Sanctificati Domine salutari mysterio quaesumus ut pro nobis eius non desit oratio cuius nos donasti patrociniis gubernari. 198
Boldva Jan 25 Praeiectus M2 Mass Propers Praeiecti mart… Coll Martyris tui Praeiecti nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non meremur eius precibus consequamur. 198
Boldva Jan 25 Praeiectus M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis benignus aspira. 198
Boldva Jan 25 Praeiectus M2 Mass Propers Postcomm Votiva Domine pro beati martyris tui Praeiecti passione dona percepimus quaesumus ut eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas conferre praesidium. 198
Boldva Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Agnetis secund… Coll Deus qui nos annua beatae Agnetis virginis tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis semper sequamur exemplo. 198
Boldva Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Secr Grata tibi sint quaesumus Domine munera quibus sanctae Agnetis magnifica sollemnitas recensetur sic enim ab exordio sui usque in finem exstitit beati certaminis ut eius nec initium debeamus praeterire nec finem. 199 (68v)
Boldva Jan 28 Agnes (Octava) M2 Mass Propers Postcomm Adiuvent nos quaesumus Domine et haec mysteria sancta quae sumpsimus et betae Agnetis intercessio veneranda. 199 (68v)
Boldva Feb 1 Brigitta Hibernica M2 Mass Propers Brigidae virgi… Coll Omnipotens sempiterne Deus exaudi orationes nostras per intercessionem beatae Brigidae virginis tuae ut per eius interventum et veniam peccatorum et vitam mereamur aeternam. 199 (68v)
Boldva Feb 1 Brigitta Hibernica M2 Mass Propers Secr Sanctam quaesumus Domine oblationem pro commemoratione beatae Brigidae virginis tuae maiestati oblatam benigna pietate suscipe et nobis eius suffragantibus meritis ad salutem aeternam eam pervenire concede. 199 (68v)
Boldva Feb 1 Brigitta Hibernica M2 Mass Propers Postcomm Quos caelesti Domine refectione satiasti beatae Brigidae quaesumus virginis tuae meritis et intercessionibus a cunctis eripe propitiatus adversis. 199 (68v)
Boldva Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Ordo in Purifi… Ant Asperges me Domine hyssopo et 199 (68v)
Boldva Feb 2 Purificatio BMV Candlemas Or Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius assequi gratiae tuae luce concede. 199 (68v)