Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Boldva Qu QuT f4 M2 Mass Propers Alia Coll Devotionem populi tui Domine quaesumus benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. 143
Boldva Qu QuT f4 M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. 143
Boldva Qu QuT f4 M2 Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 143
Boldva Qu QuT f4 M2 Mass Propers Superpop Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sint et quae recta sunt agere valeamus. 143
Boldva Qu H1 f5 M2 Mass Propers Feria quinta Coll Omnipotens sempiterne Deus qui in observatione ieiunii et eleemosynarum largitate posuisti nostrorum remedia peccatorum concede nos mente et corpore semper tibi esse devotos. 143
Boldva Qu H1 f5 M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. 143
Boldva Qu H1 f5 M2 Mass Propers Postcomm Suscipientes Domine sacra mysteria suppliciter deprecamur ut quorum exsequimur cultum sentiamus effectum. 143
Boldva Qu H1 f5 M2 Mass Propers Superpop Averte quaesumus Domine iram tuam a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocavimus expelle. 143
Boldva Qu QuT f6 M2 Mass Propers Feria sexta Coll Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio. 143
Boldva Qu QuT f6 M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine nostri oblata servitus et tua propitius dona sanctifica. 143
Boldva Qu QuT f6 M2 Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. 143
Boldva Qu QuT f6 M2 Mass Propers Superpop Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. 143
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Sabbato ad mis… Or Populum tuum quaesumus Domine propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. 143
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Or Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. 143
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Or Protector noster aspice Deus ut qui malorum nostrorum pondere premimur percepta venia libera tibi mente famulemur. 144
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Or Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. 144
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Or Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 144
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Ad missam Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 144
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Secr Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operemur. 144
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. 144
Boldva Qu QuT S M2 Mass Propers Superpop Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitius absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 144
Boldva Qu H2 D M2 Mass Propers Dominica vacat Coll Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 144
Boldva Qu H2 D M2 Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 144
Boldva Qu H2 D M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 144
Boldva Qu H2 f2 M2 Mass Propers Feria secunda Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carne ab alimentis abstinet sectando iustitiam a culpa ieiunet. 144
Boldva Qu H2 f2 M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. 144
Boldva Qu H2 f2 M2 Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. 144
Boldva Qu H2 f2 M2 Mass Propers Superpop Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris omnipotens Deus et quibus fiduciam sperandae pietatis indulges consuetae misericordiae tribue benignus effectum. 144
Boldva Qu H2 f3 M2 Mass Propers Feria tertia Coll Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus. 145
Boldva Qu H2 f3 M2 Mass Propers Secr Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos et a terrenis purget vitiis et ad caelestia dona perducat. 145
Boldva Qu H2 f3 M2 Mass Propers Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. 145
Boldva Qu H2 f3 M2 Mass Propers Superpop Propitiare Domine supplicationibus nostris et animarum nostrarum medere languoribus ut remissione percepta in tua semper benedictione laetemur. 145
Boldva Qu H2 f4 M2 Mass Propers Feria quarta Coll Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede. 145
Boldva Qu H2 f4 M2 Mass Propers Secr Hostias Domine quas offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. 145
Boldva Qu H2 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 145
Boldva Qu H2 f4 M2 Mass Propers Superpop Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda fidelium ut Spiritus tui fervore concepto et in fide inveniamur stabiles et in opere efficaces. 145
Boldva Qu H2 f5 M2 Mass Propers Feria quinta Coll Ecclesiam tuam Domine perpetua miseratione prosequere ut salutaribus ieiuniis expiata et praesenti prosperitate laetetur et aeternam beatitudinem percipere mereatur. 145
Boldva Qu H2 f5 M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae nos et expiando tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 145
Boldva Qu H2 f5 M2 Mass Propers Postcomm Praebeant nobis Domine quaesumus divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. 145
Boldva Qu H2 f5 M2 Mass Propers Superpop Respice Domine propitius plebem tuam et toto tibi corde subiectam praesidiis invictae pietatis attolle. 145
Boldva Qu H2 f6 M2 Mass Propers Feria sexta Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura nos facias pervenire. 145
Boldva Qu H2 f6 M2 Mass Propers Secr Haec in nobis sacrificia Deus et actione permaneant et operatione firmentur. 146
Boldva Qu H2 f6 M2 Mass Propers Postcomm Fac nos quaesumus Domine accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus. 146
Boldva Qu H2 f6 M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tua semper mereatur protectione defendi. 146
Boldva Qu H2 S M2 Mass Propers Sabbato Coll Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. 146
Boldva Qu H2 S M2 Mass Propers Secr His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. 146
Boldva Qu H2 S M2 Mass Propers Postcomm Sacramenti tui divina Domine libatio penetralia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. 146
Boldva Qu H2 S M2 Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. 146
Boldva Qu H3 D M2 Mass Propers Dominica tertia Coll Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. 146
Boldva Qu H3 D M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 146
Boldva Qu H3 D M2 Mass Propers Postcomm A cunctis nos reatibus Domine et periculis propitiatus absolve quos tanti mysterii tribuis esse participes. 146
Boldva Qu H3 f2 M2 Mass Propers Feria secunda Coll Cordibus nostris quaesumus Domine gratiam tuam benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus abstinemus ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus. 146
Boldva Qu H3 f2 M2 Mass Propers Secr Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum. 146
Boldva Qu H3 f2 M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 146
Boldva Qu H3 f2 M2 Mass Propers Superpop Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari. 146
Boldva Qu H3 f3 M2 Mass Propers Feria tertia Coll Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 146
Boldva Qu H3 f3 M2 Mass Propers Secr Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. 146
Boldva Qu H3 f3 M2 Mass Propers Postcomm Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. 147
Boldva Qu H3 f3 M2 Mass Propers Superpop Tua nos Domine protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi. 147
Boldva Qu H3 f4 M2 Mass Propers Feria quarta Coll Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. 147
Boldva Qu H3 f4 M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. 147
Boldva Qu H3 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine qua pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. 147
Boldva Qu H3 f4 M2 Mass Propers Superpop Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. 147
Boldva Qu H3 f5 M2 Mass Propers Feria quinta Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut ieiuniorum nobis sancta devotio et purificationem tribuat et maiestati tuae nos reddat acceptos. 147
Boldva Qu H3 f5 M2 Mass Propers Secr Fac nos Domine quaesumus ad sancta mysteria purificatis mentibus accedere ut tibi semper competens deferamus obsequium. 147
Boldva Qu H3 f5 M2 Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico nos mundet effectu et perpetua virtute defendat. 147
Boldva Qu H3 f5 M2 Mass Propers Superpop Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. 147
Boldva Qu H3 f6 M2 Mass Propers Feria sexta Coll Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis abstinemus in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. 147
Boldva Qu H3 f6 M2 Mass Propers Secr Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant. 147
Boldva Qu H3 f6 M2 Mass Propers Postcomm Huius Domine nos perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. 147
Boldva Qu H3 f6 M2 Mass Propers Superpop Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante vincamus. 147
Boldva Qu H3 S M2 Mass Propers Sabbato Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui se affligendo carne ab alimentis abstinent sectando iustitiam a culpa ieiunent. 147
Boldva Qu H3 S M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. 148
Boldva Qu H3 S M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra veraciter numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. 148
Boldva Qu H3 S M2 Mass Propers Superpop Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. 148
Boldva Qu H4 D M2 Mass Propers Dominica media… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. 148
Boldva Qu H4 D M2 Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 148
Boldva Qu H4 D M2 Mass Propers Postcomm Da nobis quaesumus misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli mente sumamus. 148
Boldva Qu H4 D M2 Mass Propers Alia Or Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritualem ne deficiamus impende. 148
Boldva Qu H4 f2 M2 Mass Propers Feria secunda Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 148
Boldva Qu H4 f2 M2 Mass Propers Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 148
Boldva Qu H4 f2 M2 Mass Propers Postcomm Sumptis Domine sacramentis salutaribus ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 148
Boldva Qu H4 f2 M2 Mass Propers Superpop Deprecationem nostram quaesumus Domine benignus intende et quibus supplicandi praestas effectum tribue defensionis auxilium. 148
Boldva Qu H4 f3 M2 Mass Propers Feria tertia Coll Perfice quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. 148
Boldva Qu H4 f3 M2 Mass Propers Secr Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 148
Boldva Qu H4 f3 M2 Mass Propers Postcomm Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. 148
Boldva Qu H4 f3 M2 Mass Propers Superpop Miserere Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem propitius respirare concede. 148
Boldva Qu H4 f4 M2 Mass Propers Feria quarta l… Or Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. 149
Boldva Qu H4 f4 M2 Mass Propers Alia Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. 149
Boldva Qu H4 f4 M2 Mass Propers Secr Supplices te Domine rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc nobis veram tribuis mentis et corporis sanitatem. 149
Boldva Qu H4 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos instruant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 149
Boldva Qu H4 f4 M2 Mass Propers Superpop Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac eos quae tibi sunt placita postulare. 149
Boldva Qu H4 f5 M2 Mass Propers Feria quinta Coll Praesta quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. 149
Boldva Qu H4 f5 M2 Mass Propers Secr Efficiatur haec hostia Domine quaesumus sollemnibus grata ieiuniis et ut tibi fiat acceptior et purificatis mentibus immoletur. 149
Boldva Qu H4 f5 M2 Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus vivificando renovent et renovando vivificent. 149
Boldva Qu H4 f5 M2 Mass Propers Superpop Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi placitus et tuo munimine sit securus. 149
Boldva Qu H4 f6 M2 Mass Propers Feria sexta Coll Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut Ecclesia tua aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis. 149
Boldva Qu H4 f6 M2 Mass Propers Secr Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. 149
Boldva Qu H4 f6 M2 Mass Propers Postcomm Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et a propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 149
Boldva Qu H4 f6 M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. 149