Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Milano Nov 6 Leonardus Lemovicensis M2 Mass Propers VD Et tibi in honore sanctissimi confessoris tui Leonardi ... largiri perpetuae. 331 (156r)
Milano Nov 6 Leonardus Lemovicensis M2 Mass Propers Post communionem Purificent nos semper et muniat Domine tui perceptio sacramenti et intercessione sanctissimi confessoris tui Leonardi per eum perpetuis gaudiis mereamur adiuvari. 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Iustus non conturbabitur 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Super populum Deus qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis quinque hunc diem beati apostoli tui Illi martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae de natalicia tanti pontificis tui festivitate laetari ut apud tuam misericordiam et exemplis eius adiuvemur et meritis. 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Proph Beatus vir qui inventus est sine macula ... onis ecclesia sanctorum. 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Psalmellus In hoc cognoscent omnes quia mei estis deiscipuli si dilectionem habueritis adinvicem. 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers CXXVIII Lc Benedictus Deus et Pater 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers V. in Alleluia Nimis honorandi sunt amici tui Deus valde confortatus est principatus eorum. 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Ev Convocatis Dominus Iesus duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum immundorum ... Gratis accepistis gratis date. 331 (156r)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Post evangelium Subiecit populus nobis et gentes sub pedibus nostris principes populi convenerunt cum Deo Abraham quoniam dii fortes terrae nimium elevati sunt amici tui Deus. 332 (156v)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Super sindonem Quaesumus omnipotens Deus beatus Ill. apostolus tuus pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 332 (156v)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers CLVIII. Offerenda In virtute tua 332 (156v)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Super sindonem Sacrandum tibi Domine munus offerimus quo beati apostoli tui Ill. sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploremus. 332 (156v)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers VD Et in huius diei festivitate devotionis nostrae vota persolvere ... credimus implorandam. 332 (156v)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Confractorium In salutari 332 (156v)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Transitorium Magna est 332 (156v)
Milano apostolus unus M2 Mass Propers Post communionem Praesta quaesumus omnipotens Deus ut sicut nobis per doctrinam apostolicam catholice fidei rudimenta donasti ita etiam imploratu beati apostoli tui Ill. caelestia tribuas sine fine praesidia. 332 (156v)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Stabunt iusti 332 (156v)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Super populum Protector in te sperantium Deus familiam tuam propitius respice et per beatos apostolos tuos Ill. et N. a cunctis eam adversantibus potentiae tuae brachio defende. 332 (156v)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Proph Reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum ... laudaverunt pariter Domine Deus noster. 332 (156v)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Psalmellus Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes iudicantes duodecim tribus Israel. 332 (156v)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Lc Iam non estis hospites et advenae ... in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. 332 (156v)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers CLVI V. in Alleluia Nimis honorandi sunt 332 (156v)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Ev Dixit Simon Petrus ... Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Post evangelium Subiecit populos 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui nos annua apostolorum tuorum Ill et Ill. sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Offerenda Gloriabuntur 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Super sindonem Munera Domine que pro beatorum apostolorum tuorum Ill. et Ill. sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte. 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers VD Suppliciter exorantes ut gregem tuum pastor aeterne non deseras ... praeesse pastores. 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Confractorium Ego vos elegi 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Transitorium Isti sunt qui propter 333 (157r)
Milano apostoli plures M2 Mass Propers Post communionem Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum precibus adiuvemur. 333 (157r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Iustus non conturbabitur quia Dominus firmat manum eius tota die miseretur et commodat et semen eius in benedictione erit in aeternum dicit Dominus. 333 (157r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Super populum Propitiare Domine populo tuo et quos in frequentatione beati martyris tui ill. tribuis interesse protectione perpetua semper facias esse securos. 333 (157r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Proph Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit scientiam sanctorum ... dedit ei claritatem aeternam Domine Deus noster. 333 (157r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Psalmellus Iustus ut palma florebit sicut cedrus libani multiplicabitur. 333 (157r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers PsalmellusV Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime. 333 (157r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Lc Assecutus es doctrinam meam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam persecutiones passiones ... ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu Domino nostro. 333 (157r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers V. in Alleluia Posuisti Dominus in capite eius coronam de lapide pretioso. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Ev Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequantur me ... venientem in regno suo. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Post evangelium Iustus velut palma florebit sicut cedrus quae est in Libano multiplicabitur plantati in domo Domini in atriis domus Dei nostri florebunt. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers aliud Post evangelium Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers aliud Post evangelium Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit illa nimis. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Super sindonem Beati martyris tui illi nos quaesumus Domine gloriosa merita prosequantur quae fragilitatem nostram et precibus tueantur et meritis. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Offerenda In virtute tua Domine laetabitur iustus et super salutare tuum exsultabit vehementer desiderium animae eius tribuisti ei Domine. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers aliud Offerenda Desiderium animae eius tribuisti ei Domine et in voluntate labiorum eius non fraudasti eum posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Super oblatam Suscipe quaesumus Domine propitius munera quae in beati martyris tui illi. commemoratione deferimus ut cuius honore sunt grata eius nobis fiant intercessione perpetua. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers VD Quia tibi festa sollemnitas agitur tibi dies sacrata celebratur. Quam beati martyris tui illius sanguis in veritatis tuae testificatione profusus magnifico nominis tui honore signavit. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Confractorium In salutari tuo anima mea et in verbis tuis speravi quando facies de persequentibus me Domine Deus meus. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers aliud Confractorium Qui vult venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Transitorium Magna est gloria eius in salute tua Domine alleluia. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Post communionem Sumpsimus Domine in sancti martyris tui ill. sollemnitate caelestia sacramenta cuius suffragiis quaesumus largiaris ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Alia missa uni… Super populum Beati martyris tui illi nos quaesumus Domine preclara comitetur oratio et misericordiam tuam nobis indesinenter imploret. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Proph Iustus si morte aliqua praeoccupatus fuerit in refrigerio erit et senectus enim (sic) venerabilis est diuturna neque numero annorum computata ... et respectus in electos illius. 334 (157v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Psalmellus Lex Dei in corde ipsius et non supplantabuntur gressus eius. 335 (158r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Lc Ubi spiritus Domini ibi libertas ... non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nostrum. 335 (158r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers V. in Alleluia Dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem. 335 (158r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Ev Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram ... non perdet mercedem suam. 335 (158r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Super sindonem Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui martyris tui illi natalitia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 335 (158r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Super oblatam Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 335 (158r)
Milano martyr unus M2 Mass Propers VD Per cuius potentiam beatus martyr tuus ille tyrannicam acerbitatem timere neglexit sed ita passionis suae certamina pro tuo nomine alacris suscipere 336 (158v)
Milano martyr unus M2 Mass Propers Post communionem Protegat nos Domine cum tui perceptione sacramenti beatus martyr tuus ill intercendo pro nobis ut confessionis eius semper expiemur auxilio. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers alia Ingressa Salus autem iustorum a domino et protector eorum est in tempore tribulationis. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Super populum Deus qui glorificaris in concilio sanctorum martyrum tuorum ill et ill respice ad preces humilitatis nostrae et quorum solemnia celebramus eorum precibus adiuvari mereamur. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Proph Iusti in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio eorum apud Altissimum ... ad certum locum deducet illos Dominus Deus noster. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Psalmellus Iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo Domine. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers PsalmellusV Cognovi quoniam faciet Dominus iudicium inopum et vindictam pauperum. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Lc Sancti per fidem devicerunt regna ... consolati sunt. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers V. in Alleluia Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers V. in Alleluia Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers V. in Alleluia Laudete iusti in Domino rectos decet collaudatio. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers V. in Alleluia Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Ev Sicut dilexit me pater et ego dilexi vos ... in nomine Deo det vobis. 336 (158v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Post evangelium Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternam conservabuntur adiuvabit eos et liberabit eos Dominus a peccatoribus. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Post evangelium Sancti tui benedicent te gloria regni tui dicent et potentia tua loquentur. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui nos in sanctorum sollemnitate laetificas et imitatione excitas ad profectum ribue quaesumus ut quos veneramur meritis martyrum pie conversationis sequamur exemplis. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Offerenda Gloriabantur in te omnes qui diligunt nomen tuum quoniam tu Domine benedices iustos Domine ut scuto bone voluntatis tuae coronasti nos. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers OfferendaV Quoniam ad te orabo Domine mane et exaudies vocem meam Domine. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Super oblatam Suscipe quaesumus Domine et sanctifica hoc sacrificium populi tui ut quod in honore beatissimorum martyrum tuorum Ill. et Ill. offertur ad gloriam nobis prosit ad veniam. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers VD Quia te benedicunt omnes sancti tui teque collaudant ... gloriosa morte fecisti. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Confractorium Ego vos elegi de mundo ut eatis et fructum plurimum afferatis et fructus vester maneat. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Confractorium Amen dico vobis quod vos qui reliquistis omnia et secuti estis me centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Transitorium Laudate Deum in sanctis eius laudate eum in firmamento virtutis eius. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Transitorium Isti sunt qui propter sacrum martyrium facti sunt perfecti amici Christi oportet nos mundum contemnere ut possimus seq Christum Dominum ne perdamus vitam perpetuam propter vanam huius mundi gloriam. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Transitorium Isti sunt qui pro testamento Dei sua corpora tradiderunt et in sanguine agni laverunt stollas suas. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Transitorium Congregamini omnes qui timetis Deum et videte quantam gloriam dedit Dominus sanctis suis. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Transitorium Sanguis sanctorum martyrum pro Christo effusus est in terra ideo adepti sunt munera sempiterna. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Post communionem Salutaris tui Domine munere satiati supplices te rogamus ut sicut in sanctorum martyrum tuorum ill.et ill. laetamur gustu renovemur effectu. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Alia missa plu… Super populum Omnium virtutum Deus bonorumque largitor da quaesumus ut beatissimorum ill. et ill. semper nobis sint et honoranda sollemnia ete desiderata praesidia. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Proph Stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt ... et inter sanctos sors illorum est. 337 (159r)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Psalmellus Sancti tui Domine benedicent te gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur. 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers PsalmellusV Voluntatem timentium se faciet orationes eroum exaudiet. 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Lc Iustificati ex fide pacem habeamus ad Deum ... per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers aliud. Require… Ev Designavit Dominus Iesus septuaginta duos discipulos 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers aliud. Require… Ev Cum audieritis proelia et seditiones 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers aliud Ev Qui vos audit me audit 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum ill et ill natalitia colere da nobis in aeterna beatitudine de eorum societate gaudere. 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers Super oblatam Munera tibi Domine nostre devotionis offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. 338 (159v)
Milano martyres plures M2 Mass Propers VD Cuius pretiosus sanguis non solum pro nostrae captivitatis ... consortes efficias. 338 (159v)