Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Milano Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Super oblatam Intercessio nos Domine quaesumus magnifici prothomartyris Stephani oculis tuae maiestatis munera nostra conciliet ut sicut ille pro suis lapidatoribus supplicando digne meruit exaudiri ita pro nobis et omnibus qui eius merita venerantur potentissimus apud tuam misericordiam peccator existat. 293 (137r)
Milano Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers VD Incessanter gratiarum vota persolvere et per commemorationem dignissimi levitae et protomartyris Stephani ... tanto pro ipsis intercedente patrono beatorum mereantur adunari collegio. 293 (137r)
Milano Aug 3 Stephanus martyr (Inventio) M2 Mass Propers Post communionem Misericors ac mitissime Deus qui ubique famulos tuos tueris et adunas praesta quaesumus ut divini nobis perceptio sacramenti prosit adveniam et gloriosa levitae et prothomartyris Stephani deprecatio omnibus in eo considentibus ad vitam proficiat sempiternam. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Docuisti me Deus a iuventute mea et usque in senectam et senium derelinquas me. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Super populum Deus qui martyres tuos praemio passionis remunerare consuevisti ita ut devictis persecutoribus coronam martyrii consequantur praesta quaesumus ut beatus sacerdos et martyr tuus Sistus cuius festivitatem recolimus tuam pro nobis indulgentiam semper exoret. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Lc Admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum mearum non enim dedit nobis Deus ... bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in vobis. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers V. in Alleluia Venite et audite et enarrabo vobis omnes qui timetis Deum quanta fecerit Dominus animae meae. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Require in fol… Ev Ego sum pastor bonus 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Post evangelium Iunior fui et ecce senui non vidi iustum derelictum. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Super sindonem Martyrum tuorum deprecatione quaesumus Domine nobis benignus intende et sicut beatam sacerdotem et martytem tuum Sistum parti pro tuo nomine voluisti ita et tuis fidelibus eius facias merita suffragari. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Offerenda Quo egrederis fine filio Pater quo sacerdos magne sine diacono pergis tu nunquam sine ministro sacrificium offerre consuevisti. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers OfferendaV Audiens beatus Laurentius beatum Sistum episcopem in carcerem reduci his verbis alloquebant dicens. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Super oblatam Suscipe quaesumus Domine munera populi tui pro martyrum tuorum passionibus dicata saeculorum et qui beato Sisto in persecutione fortitudinem ministrarunt nobis quoque praebeant inter adversa constantiam. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers VD Nos tibi summe Deus noster in die festivitatis hodiernae pandere vota qua beatus Sixtus pariter sacerdos et martyr devotum tibi sanguinem exsultanter effudit qui ad eandem gloriam promerendam doctrinae suos filios incitabat et quos erudiebat hortatu praeveniebat exemplo ... et dictis facta compensans in hostiam transmigravit. 294 (137v)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Confractorium Qui mihi ministrat me sequatur ut ubi ego sum illic et minister meus erit. 295 (138r)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers clx Transitorium Fidelis servus 295 (138r)
Milano Aug 6 Sixtus II M2 Mass Propers Post communionem Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatus sacerdos et martyr tuus Sistus sacris nos exerceat institutis et pie semper faciat in sua confessione constantes. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Eodem die tran… Ingressa Viderunt ingressus tuos Deus ingressus Dei mei regis qui est in sancto illuxerint corruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Super populum Deus qui fidei sacramenta Unigeniti tui gloriosa transfiguratione patrum testimonio roborasti et adoptione filios perfecta voce delapsa in nube lucida mirabiliter praesignasti concede propitius ut ipsius regis gloriae tribuas esse consortes. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Lc Non indoctas fabulas secuti notam fecimus vobis ... non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers V. in Alleluia Candor est lucis aeterne speculum sine macula et imago bonitatis illius alleluia. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Require in cxx… Ev Assumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Post evangelium In excelsis omnis creatura omnis spiritus de terra date gloriam Deo quia splendor tuus nobis illuxit. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Super sindonem Illumina qaesumus Domine populum tuum et splendore gratiae tuae cor eorum semper accende ut Salvatoris mundi aeterni luminis gloria famulante manifestata celebritas mentibus nostris reveletur semper et crescat. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Offerenda Gloria et divitiae in Domo eius et iusticia eius manet in saeculum saeculi alleluia. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Super oblatam Oblata quaesumus Domine munera gloriosa Unigeniti tui transfiguratione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis splendoris ipsius illustratione emunda. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers VD Qui in hac magnae sollemnitatis die in monte transfiguratus est excelso ... levantesque oculos nostros neminem videamus nisi solum Iesus Redemptorem. 295 (138r)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Confractorium Spiritus Sanctus venit in nube vox patris audita est filius meus dilectus in quo bene conplacui. 296 (138v)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Transitorium Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri alleluia. 296 (138v)
Milano Aug 6 Transfiguratio Domini M2 Mass Propers Post communionem Praesta qaesumus omnipotens Deus ut sacrosancta transfigurationis mysteria qui sollemni celebramus officio purificate mentis intelligentia consequamur. 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Stabunt iusti 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Super populum Familiam tuam quaesumus Domine supplicantem propitius respice ut quae te inspirante deposcit beatorum martyrum tuorum Donati et Carpofori patrociniis consequatur. 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers clx Lc Iustificati ex fide 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Require in fol… V. in Alleluia Iustorum animae 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Require in fol… Ev Sicut dilexit me Pater 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Require in fol… Post evangelium Sancti tui Domine benedicent 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Super sindonem Beatorum martyrum tuorum Donati et Carpofori nos nos quaesemus Domine corone laetificet et fidei nostrae praebeat incitamenta virtutum et multiplici nos suffragio consoletur. 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Offerenda Beati Donati meritum factumque laudamus calicem vitreum fragilitate formatum quem dives paupertas obtuleat sacer minister altaribus ingerebat dignus antequam caderet post casum dignior cum rediret. 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers OfferendaV Non est huic vitreo de fornace soliditas sed de Trinitate unitatis coniunctio. 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Super oblatam Suspice Domine hoc sacrificium placationis et laudis quod nos intervenientibus sanctis tuis Donato et Carpoforo perducat ad veniam et in perpetuam gratiarum constituat actionem. 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers VD Sanctorum martyrum tuorum Donati et Carpofori merita recolentes qui usque ad sanguinem pro veritate certantes ad aeterna consortia pervenerunt et transitoriam lucem pro ea derelinquentes sempiterni splendoris adepti sunt perpetuam claritatem. 296 (138v)
Milano Aug 7 Donatus Carpophorus M2 Mass Propers Post communionem Adsit nobis Domine quaesumus baetissimorum martyrum tuorum Donati et Carpofori sancta perceptio qui nos et a terrenis affectibus incessabiliter expediat et caelestia desiderare perficiat. 296 (138v)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia san… Ingressa Iustus non conturbabit 296 (138v)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers Super populum Annue nobis quaesumus omnipotens Deus ut beati levitae et martyris tui Laurentii veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 296 (138v)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers Lc Qui administrat semen seninanti et panem ad manducandum praestabit ... gratias Deo super inenarrabili dono eius. 296 (138v)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers Cantus Levavi oculos meos ad montes unde veniet auxilium mihi. 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers Ev Verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ... si quid petieritis Patrem in nomine meo hoc faciam. 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers Super sindonem Deus cuius claritatis ardore beatus Laurentius levita et martyr edaces incendii flammas contempto persecutore devicit concede ut omnes qui martyrii eius merita veneramur protectionis tuae muniamur auxilio. 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers cvii Offerenda In virtute tua 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblatam Sulcipe Domine haec munera populi tui qua tibi in beati martyris tui Laurentii fastivitate offerimus ut per eadem sicut confidimus tuae pietatis sentiamus auxilium. 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers VD Nos tibi omnipototens Domine gratias agere beati Laurentii martyris tui sollemnitates celebrantes ... sed aptatur caelestibus ornamentis. 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers clvii Offerenda In salutari 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers clvii Transitorium Magna est 297 (139r)
Milano Aug 9 Laurentius martyr (Vigilia) M2 Mass Propers Post communionem Indulgentias tuam Domine nobis quaesumus sancti Laurentii postulet grata praecatio per dilectissimum Filium tuum Deum Dominum et Salvatotem nostrum. 297 (139r)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Mane ad missam Ingressa Dispersit dedit pauperibus iusticia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria. 297 (139r)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Super populum Annue nobis quaesumus omnipotens Deus ut sicut beatus levita et martyr tuus Laurentius ignium globos te protegente evasit ita fidelis populus huius adversitatem saeculi te auxiliante evadat. 297 (139r)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Lc Qui parce seminat parce et metet qui autem seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet ... dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum. 297 (139r)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers V. in Alleluia Dispersit dedit pauperibus iusticia eius manet in saeculum saeculi. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Ev Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ... hoc autem dicebat significans qua morte clarificarutus esset Deum. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Post evangelium Probasti Domine cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non inventa in me iniquitas. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Super sindonem Beati martyris tui Laurentii nos quaesumus Domine foveant ubique continuata praesidia quia non definis propitius intueri quos promissis auxiliis concesseris adiuvari. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Offerenda Exaudita est oratio mea Domine et ideo peto ut detur locus voci meae in caelo quia ibi est iudex meus et conscius meus in excelso ascendat ad Dominus deprocatio mea. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers OfferendaV Probavit me Dominus eius aurum vias eius custodivi et a praeceptis eius non discessi. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers OfferendaV Liberavit pauperem de manu potentis et orphanum qui sine adiutorio fuit ego eram illi auxiliator os autem viduae benedixit me semper. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Super oblatam Ut grata tibi sit quaesumus Domine nostrae servitutis oblatio beatus levita et martyr tuus Laurentius natalitio suo optineat. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers VD Qui hodierna die levitae tui Laurentii fidem auream ... et ad triumphum martyrii intrepidus perveniret. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Confractorium Domine quinque talenta tradidisti mihi ecce alia quinque superlucratus sum euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium Domini Dei tui. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Transitorium Noli me derelinquere Pater sancte quia iam thesauros expendi quos tradidisti mihi. 298 (139v)
Milano Aug 10 Laurentius M2 Mass Propers Post communionem Conserva in nobis Domine munus tuum et quod te donante pro sollemnitate beati martyris tui Laurentii percepimus et salutem nobis praester et pacem. 298 (139v)
Milano Aug 11 Radegundis virgo M2 Mass Propers In nativitate… Super populum Deus qui beatam Redecundam gratiae tuae magnitudine non solum terrestrem sed et caelestem reginam fieri decrevisti concede nobis famulis tuis ut intercessionis eius auxilio contra omia adversa muniti ad aeternum beatitudinis consortium pervenire mereamur. 299 (140r)
Milano Aug 11 Radegundis virgo M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui beatam ancillam tuam Radecundam in fragili sexu constitutam sanctificasti vocatione misericordiae et assumpsisti hodierna die felici consumatione per ipsius merita suscipe propitus preces nostras et praesta ut sicut tecum est illa meritis a nobis non recedat exemplis. 299 (140r)
Milano Aug 11 Radegundis virgo M2 Mass Propers Super oblatam Deus qui es omnium sanctorum tuorum inseparabilis fortitudo qui inter mundane conversationis adversa feminarum nostrarum maxime exemplis consolaris et inter praecipua exempla institutionis vel constantiae beatae Radecundae nos consumatione gloriosa quam hodierna die celebramus accendis excita in Ecclesia tua illum Spiritum cui ista servivit ut studeamus diligere quod amavit et opere exercere quod ipsa in femineo fragilique corpore te auxiliante exercuit. 299 (140r)
Milano Aug 11 Radegundis virgo M2 Mass Propers VD Nos tibi gratias agere omnipotens Deus et laudem hostiasque immolare in depositione anniversaria ... et cum timore diligere. 299 (140r)
Milano Aug 11 Radegundis virgo M2 Mass Propers Post communionem Deus qui sanctam nobis huius sollemnitatem venerabilem pro depositione beatae Radecundae Ecclesiae tuae consecrasti suscipe propitius ipsa interveniente orationem nostram et tribue nobis per hac sancta mysteria quae sumpsimus misericordiam tuam ut his suffragantibus libaminibus simul cum sanctae Radecundae praesidiis ad omnibus vitae huius periculis lieremur. 299 (140r)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Iesus lumen caritatis et stella splendida iube me recipi in loco in quo recepisti beatum Laurentium. 299 (140r)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Super populum Intercessio Domine beati Hyppoliti martyris tui et tuam nobis non desinat placere iusticiam et nostrum tibi devotum efficere famulatum. 299 (140r)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Lc Gratias ago ei qui me confortavit in Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio ... honor et gloria in saecula saeculorum. 299 (140r)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Ev Ecce ascendimus Hierosolymam ... dedit laudem Deo. 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Post evangelium O Hippolyte si credis in filium Dei thesauros tibi ostendo et vitam aeternam promitto. 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Super sindonem Sancti martyris tui Hippolyti Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii nobis praestet augmentum. 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Offerenda In virtute tua 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Super oblatam Offerimus tibi Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui beati martyris tui Hippolyti precibus adiuvemur. 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers VD Aeterne Deus nosque in hac sollemnitatis die beati martyris tui Hippolyti ad tui nominis gloriam exsultare ... solum vitae dilexit auctorem quem una. 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Confractorium Hi in curribus et hi in equis nos autem in nomine Domini. 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Transitorium Magna est gloria eius in salute tua Domine alleluia. 300 (140v)
Milano Aug 13 Hippolytus M2 Mass Propers Post communionem Sacramenti tui Domine communio sumpta nos salvet et in tuae veritatis luce confirmet. 300 (140v)
Milano Aug 13 Cassianus martyr M2 Mass Propers In nativitate… Super populum Auxilium tuum Domine quaesumus nobis placatus impende. Et intercedente beato Cassiano martyre tuo dexteram super nos tuae propitiationis extende. 300 (140v)
Milano Aug 13 Cassianus martyr M2 Mass Propers Super sindonem Adesto Domine supplicationibus nostris et intercedente beato martyro tuo Cassiano ab hostium nos defende propitiatus incursu. 300 (140v)
Milano Aug 13 Cassianus martyr M2 Mass Propers Super oblatam Suscipe Domine munera quae tibi in eius sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio adiuvari. 300 (140v)
Milano Aug 13 Cassianus martyr M2 Mass Propers VD Suppliciter exorantes qui dum beati Cassiani merita gloriosa veneremur auxilium nobis tuae propitiationis acquirimus nec desperamus de veniae largitate quam per eos qui tibi placuerunt deposcimus. 301 (141r)
Milano Aug 13 Cassianus martyr M2 Mass Propers Post communionem Caelestibus refecti mysteriis supplices te Domine deprecamur. Ut cuius gloriamur triumphis protegamur auxiliis. 301 (141r)
Milano Aug 15 Alexander (Vigilia) Simplicianus (Vigilia) Sisinus (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia san… Ingressa Vir iste custodivit 301 (141r)
Milano Aug 15 Alexander (Vigilia) Simplicianus (Vigilia) Sisinus (Vigilia) M2 Mass Propers Lc Plures facti sunt sacerdotes 301 (141r)
Milano Aug 15 Alexander (Vigilia) Simplicianus (Vigilia) Sisinus (Vigilia) M2 Mass Propers Cantus Nisi quia Dominus erat 301 (141r)
Milano Aug 15 Alexander (Vigilia) Simplicianus (Vigilia) Sisinus (Vigilia) M2 Mass Propers Ev Vigilate et orate 301 (141r)
Milano Aug 15 Alexander (Vigilia) Simplicianus (Vigilia) Sisinus (Vigilia) M2 Mass Propers Offerenda Gloriabuntur 301 (141r)
Milano Aug 15 Alexander (Vigilia) Simplicianus (Vigilia) Sisinus (Vigilia) M2 Mass Propers Confractorium Qui me confessus 301 (141r)
Milano Aug 15 Alexander (Vigilia) Simplicianus (Vigilia) Sisinus (Vigilia) M2 Mass Propers Transitorium Laudate Deum in sanctis 301 (141r)
Milano Aug 16 Alexander Simplicianus Sisinus M2 Mass Propers In festo. Omni… Ingressa Sacerdos iste de toto corde oravit ad Dominum manus suas extendit ad inopem et palmas suas aperuit pauperi et dilexit Deum qui fecit illum. 301 (141r)
Milano Aug 16 Alexander Simplicianus Sisinus M2 Mass Propers Super populum Impetret quaesumus domine fidelibus tuis auxilium pietatis oratio beatissimorum martyrum tuorum Sisinii martyrii et Alexandri sed et sacerdotis et confessoris tui Simpliciani ut in quorum sollemnitate sumus devoti facias nos propitius in eorum perpetua esse forte participes. 301 (141r)