Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Milano Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Offerenda Resurrexit tamquam dormiens Dominus tamquam potans crapulatus a vino alleluia 180 (78v)
Milano Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Super oblatam Accipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus 180 (78v)
Milano Pasc H0 f6 M2 Mass Propers VD Poscentes ut cuius muneris mysticum pignus accepimus manifesta dona comprehendere valeamus et quae nobis fideliter speranda paschale contulit sacramentum attingere mereamur resurrectionis Dominicae firmitatem 180 (78v)
Milano Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Confractorium Quasi modo geniti infantes alleluia rationabiles sine dolo lac concupiscite alleluia alleluia. 180 (78v)
Milano Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Transitorium Maria et Martha dum venirent ad monumentum angeli splendentes apparuerunt dicentes quem quaeritis viventem inter mortuos non est hic venite videte locum ubi iacuit cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit Domunis alleluia. 180 (78v)
Milano Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Post communionem Rescipe quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. 180 (78v)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers Sabbato in alb… Ingressa Resurrexi et adhuc 180 (78v)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers Super populum Deus humani generis reperator et rector fac ecclesiam tuam in nova plebe semper augeri et devotionem cunctorum crescere filiorum 180 (78v)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers Lc Obsecro vos ne deficiatis in tribulationibus meis per vobis quae est gloria vestra ... ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum 180 (78v)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers V. in Alleluia Domine Deus meus 180 (78v)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers Ev Surgens Dominus Iesus a cena posuit vestimenta sua ... ut quemadmodum ego feci ita et vos faciatis 180 (78v)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers Super sindonem Largire quaesumus Ecclesiae tuae Deus et a suis semper et ab alienis abstinere delictis ut pura tibi mente serviens pietatis tuae remediae sine cessatione percipiat 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers Super oblatam Familiam tuam Domine quam per paschalia festa laetificas his quoque sacrificiis emundatam a cunctis defende periculis 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers VD Nos te omnipotens Domine suppliciter exorare ut fidelibus tuis dignanter impendas quo et paschalia capiant sacramenta et desideranter exspectent ventura ut in mysteriis quibus renati sunt permanentes ad novam vitam his operantibus perducantur 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M1 Mass Propers Post communionem Exaudi nos omnipotens Deus et familiae tuae corda cui perfectam baptismatis gratiam contulisti ad promerendam beatitudinem aptes aeternam 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Alia missa in… Ingressa Resurrexit tamquam dormiens Dominus 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Super populum Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec pertingere ad gaudia aeterna mereamur 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Lc Obsecro primum omnium fieri obsecrationes ... doctor gentium in fide et veritate 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers V. in Alleluia Praeveniamus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus illi. 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Ev Manifestavit se iterum Dominus Iesus discipulis suis ad mare Tyberiadis ... cum resurrexisset a mortuis 181 (79r)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Post evangelium Domine Deus noster pacem da nobis 182 (79v)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Super sindonem Omnipotens sempiterne Deus quem docente Spiritu Sancto Paterno nomine invocare praesumimus effice in nobis filiorum corda fidelium ut hereditatem promissam mereamur ingredi per debitam servitutem 182 (79v)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Offerenda In die solemnitatis vestrae dicit Dominus inducam vos in terram fluentem lac et mel alleluia. 182 (79v)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Super oblatam Accipe Domine fidelium preces cum oblationibus supplicantium ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis proficiant haec dona suffragium 182 (79v)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers VD Et nunc maxime gratulari quando dies salutis nostrae ... propterea profusis gaudiis 182 (79v)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Confractorium Ecce iam tertio manifestavit se Dominus Iesus discipulis suis postquam surrexit a mortuis alleluia 182 (79v)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Transitorium Postquam surrexit Dominus a cena misit aquam ... alter alterius pedes lavare alleluia 182 (79v)
Milano Pasc H0 S M2 Mass Propers Post communionem Redemptionis nostrae munera vegetati quaesumus Domine ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat 182 (79v)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Dominica prima… Ingressa Eduxit Dominus populum suum in exultatione alleluia et electos suos in laetitia alleluia alleluia 182 (79v)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Super populum Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalia festa peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus 182 (79v)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Lc Videte ne quis vos decipiat per philosophiam ... et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in semetipso Iesus Christus Dominus noster 182 (79v)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers V. in Alleluia Venite exultemus 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Ev Cum esset sero die illo una sabbatorum ... et ut credentes vitam habeatis in nomine eius 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Post evangelium Laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen allaluia. 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Super sindonem Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda famulorum ut quos de infidelitatis tenebris liberasti numquam a tuae veritatis luce discedant. 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Offerenda Praeparatum est ministerium Dei et celebraverunt filii Israel pascha et offerebant holocausta Domino super altare alleluia alleluia. 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Super oblatam Respice Domine munera exultantis Ecclesiae et saluti credentium perpetua sanctificatione sumenda concede. 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers VD Suppliciter exorantes ne nos ad illum sinas redire actum cui iure dominatur inimicus sed in hac potius facias absolutione persistere per quam diabolus exstitit Filio tuo vincente captivus. 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Confractorium Resurgens Dominus Iesus noster stans in medio discipulorum suorum dixit pax vobis alleluia gavisi sunt discipuli viso Domino alleluia. 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Transitorium Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum alleluia et noli esse incredulus sed fidelis alleluia alleluia alleluia. 183 (80r)
Milano Pasc H1 D M2 Mass Propers Nota quod in d… Post communionem Exuberet quaesumus Domine mentibus nostris paschalis gratia sacramenti ut donis tuis ipsa nos dignos efficiat. 183 (80r)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Dominica secun… Ingressa Misericodria Domini plena est terta alleluia verbo Domini caeli firmati sunt alleluia alleluia 183 (80r)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Super populum Misericors Domine fidelium tuorum consolator et doctor auge in Ecclesia tua desideria quae dedisti et de intelligenda altitudine promissionum sperantium in te corda confirma ut omnes adoptionis filli lumen quod nondum ostendis fidei oculis incunctanter intueantur et et patienter expectent 183 (80r)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Lc Imitatores mei estote ... et corona mea sic state in Domino 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers V. in Alleluia Dominus regnavit 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Ev Vidit Ioannes Baptista Dominum Iesum venientem ad se ... et testimonium perhibui quia hic est filius Dei 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Post evangelium Nos populus tuus et oves gregis tui confitebimur tibi Deus in saecula in generatione et generationem annunciabimus laudem tuam alleluia. 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui in filii tui humilitate iacentem mundum erexisti fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam ut quos a perpetuae mostris eripuisti casibus gaudiis facias perfrui sempiternis. 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Offerenda Iubilate Domino Deo universa terra iubilate Domino Deo universa terra psalmum dicite nomini eius venite et audite enarrabo vobis omnes qui timetis Dominum quanta fecerit Dominus animae meae alleluia. 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Super oblatam Deus qui nos per huius sacrificii venerenda commertia unius summeque divinitatis participes esse fecisti praesta quaesumus ut sicut tuam cognoscimus veritatem sic eam dignis moribus exsequamur 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers VD Qui omnia mundi elementa fecisti et varias disposuisti temporum vices ... viam reperit veritatis 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Confractorium Pater cum essem cum eis ego servabam eos quos dedisti mihi alleluia nunc autem ad te venio non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos a malo alleluia alleluia. 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Transitorium Qui manducaverit corpus meum et biberit sanguinem meum ipse in me manet et ego in eum alleluia. 184 (80v)
Milano Pasc H2 D M2 Mass Propers Post communionem Praesta nobis omnipotens et misericors Deus ut vivificationis tuae gratiam consequentes in tuo semper munere gloriemur. 184 (80v)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… Ingressa Inclina Domine aurem tuam et exaudi me salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te miserere mihi quoniam ad te clamavi tota die alleluia. 184 (80v)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Super populum Deus qui fideium mentes unius efficiis voluntatis da populis tuis id amere quod praecipis id desiderare quod promittis ut inter mundanas varierares ibi nostra fixa sint corda ubi vera sunt gaudia. 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Lc Tristitia quae secundum Deum est ... in consolatione vestra in Christo Iesu Domino nostro 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers V. in Alleluia Praeveniamus faciem eius in confessione 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Ev Modicum et iam non videbitis me ... et gaudium vestrum nemo tollet a vobis 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Post evangelium Sperate in eo omnis conventus plebis effundite corda vestra quia Deus adiutor noster est 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui misericordiae ianuam fidelibus patere voluisti respice in nos et miserere nostri ut qui voluntatis tuae viam donante te sequimur a veritatis numquam tramite deviemus 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Offerenda Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus dum recordaremur tui Syon. 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Super oblatam Benedictionem tuam Domine nobis conferat salutarem sacra semper oblatio ut quod agit misterio virtute perficiat 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers VD Qui humanis misertus erroribus per Virginem nasci dignatus est et per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam idem Iesus Christus Dominus noster 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Confractorium Panem de caelo dedisti nobis Domine habentem omne delectamentum suavitatis alleluia alleluia. 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Transitorium Sacramentum caeleste cum timore accipite ... panem angelorum manducavit homo alleluia alleluia 185 (81r)
Milano Pasc H3 D M2 Mass Propers Post communionem Sacramenta quae sumpsimus Domine quaesumus ut et spiritalibus nos instruant alumentis et corporalibus tueantur auxiliis. 185 (81r)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers Missa Mediante… Super populum Deus per cuius providentiam nec praeteritorum momenta deficiunt nec ulla superest exspectatio futurorum tribue permanentem peracte quam colimus sollemnitatis affectum ut quod recordatione percurrimus semper in opere semper in opere teneamus. 185 (81r)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers Lc Chritus passus est pro nobis ... et episcopum animarum vestrarum. 186 (81v)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers V. in Alleluia Resurrexit tamquam 186 (81v)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers Ev Die festo mediante ascendit Iesus in templum ... Et mirabantur Iudaei dicentes 186 (81v)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers Super sindonem Populus tuus quaesumus Domine renovata semper exsultet animae iuventute ut qui antea in peccatorum veterno se mortis venerat senio nunc laetatur in pristinam se gloriam restitutum. 186 (81v)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers Super oblatam Munera tibi Domine oblata sactifica ut tui nobis Unigeniti corpus et sanguis fiant. 186 (81v)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers VD Per mediatorem Dei et hominum Iesum Christum Dominum nostrum qui mediante die festo ascendit in templum docere qui de caelo descendit mundum ab ignorantiae tenebris liberare cuius descensus genus humanum doctrina salutari instruxit mors a perpetua morte redemit ascensio ad caelestia regna perduxit per quem te summe Pater poscimus ut eius institutione edocti salutaris parsimoniae devotione purificati ad tua perveniamus promissa securi 186 (81v)
Milano Pasc H3 f4 M2 Mass Propers Post communionem Adiuvet nos quaesumus Domine sanctum istud paschale mysterium ut et devotis hoc mentibus exsequamur obtineat. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Dominica quart… Ingressa Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo Dominus defensor vitae meae a quo trepidabo qui tribulant me inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Super populum Deus qui erranti populo ut in viam possint redire veritatis tuae lumen ostendis da cunctis his qui christiana professione censentur et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Lc Oboedite Deo sicut semper oboedistis ... congratulamini mihi in Christo Iesu Domino nostro 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers V. in Alleluia Venite exsultemus 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Ev Vado ad eum qui me misit ... et annum ciabit vobis 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Post evangelium Domine Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors solus et bonus qui solus praestas congrega dispersionem nostram alleluia. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Super sindonem Actiones nostras quaesumus Domine et aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Offerenda Exaudi Domine iustitiam meam intende depraecationem meaum mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te Domine. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Super oblatam His nobis Domine misteriis conferatur quo terrena desideria mitigantes discamus habere caelestia 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers VD Postulantes ut tempora quibus post resurrectionem Dominus noster Iesus Christus cum suis discipulis corporaliter habitavit pia devotione tractemus 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Confractorium Domine Deus meus in te speravi libera me ab omnibus persequentibus me et eripe me. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Transitorium Angeli circundederunt altare et Christus administrat panem sanctorum et calicem vitae in remissionem peccatorum alleluia. 187 (82r)
Milano Pasc H4 D M2 Mass Propers Post communionem Adesto nobis Domine Deus noster ut per haec quae fideliter sumpsimus et purgemur a vitiis et periculis omnibus exuamur. 187 (82r)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Dominica quint… Ingressa Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe alleluia qui videt me videt et patrem meum non credis quia ego in patre et pater in me alleluia alleluia. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Super populum Deus qui hoc nobis confers gratia ut iusti ex impiis et beati efficiamur ex miseris adesto operibus tuis adesto muneribus ut quibus in est fidei iustificatio non desit perseverantiae fortitudo. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Lc Deponentes omne pondus ... tamquam filiis vobis offert Deus 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers V. in Alleluia Dominus regnavit 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Ev Amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem ... quia a Deo existi 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Post evangelium Custodi Deus portionem tuam et sanctifica Domine et congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus ut sciant omnes quia tu es Deus noster. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Super sindonem Auxiliare Domine temporibus nostris et tua nos ubique dextera protegente et religionis integritas et christiani nominis securitas reparata consistat. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Offerenda Dominus enim firmavit orbem terrae qui non commovebitur parata sedes tua Deus ex tunc a saeculo tu es alleluia. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Super oblatam Concede nobis haec quaesumus Domine frequentare mysteria quia quotiens huius hostiae commemoratio celebratur opus nostrae redemptionis exercetur. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers VD Et maiestatem tuam indefessis precibus exorare ut mentes nostras bonis operibus semper informes quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores si ad meliora iugiter transeuntes paschale mysterium studeamus habere perpetuum. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Confractorium Voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo non timebo milia populi circumdantis me. 188 (82v)
Milano Pasc H5 D M2 Mass Propers Transitorium Diligamus nos invicem quia caritas Deus est et qui diligit fratrem suum ex Deo natus est et videt Deum et in hoc caritas Dei perfecta est. Et qui facit voluntatem Dei manet in aeternum. 188 (82v)