Find conspectus where
Origin | S/M | Week | Day | Topic | M/H | Ceremony | Rubrics | Genre | Item | P.N. |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Milano | Qu | H2 | f4 | M2 | Mass Propers | Ev | Auditis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum ego autem dico vobis ... estote ergo et vos perfecti sicut et pater vester qui in caelis est perfectus est. | 119 (48r) | ||
Milano | Qu | H2 | f4 | M2 | Mass Propers | Post evangelium | In iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea a delicto meo munda me Domine Deus meus. | 119 (48r) | ||
Milano | Qu | H2 | f4 | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Ecclesiam tuam Domine perpetua miseratione prosequere ut inter saeculi turbines constituata et praesenti iucunditate respiret et aeternae beatitudinis donum percipiat. | 119 (48r) | ||
Milano | Qu | H2 | f4 | M2 | Mass Propers | Super oblatam | Hostias Domine quas tibi offerimus propitius rescipe et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. | 119 (48r) | ||
Milano | Qu | H2 | f4 | M2 | Mass Propers | VD | Per quem humani generis reconciliationem mirabili dispositione operatus es praesta quaesumus ut sancto purificati ieiunio et tibi toto corde simus subiecti et inter mundanae pravitatis insidias te miserante perseveremus illaesi. | 119 (48r) | ||
Milano | Qu | H2 | f4 | M2 | Mass Propers | Post communionem | Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeterne quaesumus proficiamus augmentum. | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Feria quinta h… | Super populum | Adesto Domine famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus ut his qui te auctorem et gubernatorem gloriantur habere et grata restaures et restaurata conserves. | 120 (48v) | |
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Lc | Maledictus homo qui confidit in homine et ponit carnem brachii sui ... et iuxta fructum adinventionum suarum dicit Dominus omnipotens | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Cantus | Domine exaudi orationem nostram | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Ev | Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ad eis ... et pater tuus qui videt te in abscondito reddet tibi. | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Post evangelium | Asperges me Domine hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor. | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Praesta nobis Domine quaesumus auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ad hostibus mentis et corporis. | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Super oblatam | Presenti sacrificio nomini tuo nos Domine ieiunia dicata sanctificent ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus iterius operetur effectu. | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | VD | Et tuam cum celebratione ieiunii pietatem devotis mentibus obsecrare ... et libera tibi mente famulemur. | 120 (48v) | ||
Milano | Qu | H2 | f5 | M2 | Mass Propers | Post communionem | Gratia tua nos quaesumus Domine non relinquat quae et nobis opem tuae largitatis acquirat et ad omnibus tueatur adversis. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Super populum | Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Sabbato Quadra… | Lc | Estore imitatores Dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione ... fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate. | 121 (49r) | |
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Cantus | Benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Ev | Abiit Dominus Iesus in patriam suam et sequebantur illum discipuli eius et facto sabbato coepit in synagoga docere ... et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Post evangelium | Tollam vos de gentibus ... innovabo in visceribus vestris. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Super oblatam | His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | VD | Et tuam iugiter exorare clementiam ut mentes nostras quas conspicis terrenis affectibus praegravari medicinalibus tribuas ieiuniis exonenari et per afflictionem corporum proveniat nobis robur animarum. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H2 | S | M2 | Mass Propers | Post communionem | Sacramenti tui Domine divina libatio penetrabilia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. | 121 (49r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Dominica secun… | Ingressa | Misericors et miserator Dominus qui non secundum peccata nostra fecit nobis sed sicut miseretur pater filiis ita misertus est nobis Dominus Deus noster. | 121 (49r) | |
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Incipiunt lita… | Litaniae | Dicamus omnes kyrie eleison Domine Deus omnipotens patrum nostrorum respice de caelo et de sede sancta tua Kyrie eleison Kyrie eleison Kyrie eleison pro Ecclesia tua sancta catholica quam conservare digneris pro papa nostro illo et pontifice nostro illo et sacerdotio eorum pro universis episcopis cuncto clero et populo Kyrie eleison pro famulo tuo illo imperatore et famula tua imperatrice et omni exercitu eorum Kyrie pro civitate hac omnibusque habitantibus in ea kyrie pro aerum temperie ac fructuum et secunditate terrarem Kyrie libera nos nos qui liberavisti filios Israel in manu forti et brachio excelso exurge Domine adiuva nos et libera nos propter nomen tuum Kyrie eleison Kyrie eleison Kyrie eleison | 121 (49r) | |
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Super populum | Adiuva quaesumus Domine fragilitatem plebis tuae ieiunii sacramento ut adoptivos paschalis celebritatis effectus et corporaliter gubernata concurrat et per tuam gratiam devota perveniat. | 123 (50r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Proph | Locutus est Dominus ad Moysen dicens fac tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba ... in cuius es medio opus Domini terribile quod facturus sum ego dicit Dominus omnipotens. | 123 (50r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Psalmellus | Deus vitam meam annuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. | 123 (50r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | PsalmellusV | Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die bellans tribulavit me. | 123 (50r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Lc | Vos estis gloria nostra gaudium propter quod amplius non sustinentes placuit nobis ... vestra fidem quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino. | 123 (50r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Cantus | Ad Dominum cum tribularer clamavi et exaudit me. | 124 (50v) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | CantusV | Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. | 124 (50v) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Offerenda conf… | CantusV | Eu me quod incolatus meus prolongatus est habitare cum habitantibus cedar. | 124 (50v) | |
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Ev | Si vos manseritis in sermone meo … Iesus autem abscondit se et exivit de templo. | 124 (50v) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Post evangelium | Respice Domine ad fragilitatem generis humani et require vulnera quae curasti quia quantum circa nos pietatem impenderis amplius quibus miserearis invenies extende quaesumus medicas manus et quod infirmum est cura quod dubium est repara quod integrum fide perseverante conserva. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Sanctifica Domine quaesumus nostra propitius ieiunia et cunctarum nobis indulgentiam largire placatus culparum. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Offerenda | Dixit Moyses et Aaron dixit Moyses et Aaron ad omnem synagogam filiorum Israel accedite ante Deum maiestas Domini apparuit in nube et exaudivit murmurationem vestram in tempore. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Super oblatam | Offerimus tibi Domine munera supplicantes ut quae subditi piis celebramus officiis plenis affectibus exequamur. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | VD | Aeterne Deus tu es enim Domine mitissimus Pater ... et regnum accepimus Iudaeorum | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Confractorium | Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est dicit Dominus. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Transitorium | Si manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | D | M2 | Mass Propers | Post communionem | Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus deservire concedas. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | ff | M2 | Mass Propers | Feria secunda… | Ingressa | Misericors et miserator Dominus qui non secundum peccata nostra fecit nobis sed sicut miseretur pater filiis ita misertus est nobis Dominus Deus noster. | 125 (51r) | |
Milano | Qu | H3 | ff | M2 | Mass Propers | Offerenda | Dixit Moyses et Aaron dixit Moyses et Aaron ad omnem synagogam filiorum Israel accedite ante Deum maiestas Domini apparuit in nube et exaudivit murmurationem vestram in tempore. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | ff | M2 | Mass Propers | Confractorium | Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est dicit Dominus. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | ff | M2 | Mass Propers | Transitorium | Si manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | Super populum | Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus abstinemus ita sensus quoque nostros a noxiis retrahamus excessibus. | 125 (51r) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | Lc | Naaman princeps militiae regis ... nisi tantum Dominus Deus Israel. | 126 (51v) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | Cantus | Conserva me Domine quoniam in te speravi dixi Domino Deus meus tu es. | 126 (51v) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | Ev | Orantes nolite multum loqui … dimittet vobis peccata vestra. | 126 (51v) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | Post evangelium | Cor mundum crea in me Deus et redde mihi laetitiam salutaris tui. | 127 (52r) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Conserva Domine familiam tuam bonis semper operibus eruditam et sic praesentibus consolare subsidiis ut ad superna perducas dona propitius. | 127 (52r) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | VD | Aeterne Deus et tuam clementiam cum omni supplicatione precari ... te largiente caelestibus | 127 (52r) | ||
Milano | Qu | H3 | f2 | M2 | Mass Propers | Post communionem | Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore constingimus puro corde capiamus. | 127 (52r) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Feria tertia h… | Super populum | Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris nobis dona concede. | 127 (52r) | |
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Lc | Mulier quaedam clamabat ad Elisaeum prophetam ... servus tuus vir meus | 127 (52r) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Cantus | In convertendo Dominus captivitatem Sion facti sumus sicut consolati. | 127 (52r) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Ev | Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes … in abscondito reddet tibi. | 127 (52r) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Post evangelium | Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me Deus meus. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegere eripi te liberante salvari. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Super oblatam | Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae devotionis effectus qui nos ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | VD | Aeterne Deus qui peccantium non vis animas perire ... mereamur collegio. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f3 | M2 | Mass Propers | Post communionem | Sacris Domine mysteriis eChristiati et veniam consequamur et gratiam. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Feria quarta h… | Super populum | Praesta nobis Domine quaesumus ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. | 128 (52v) | |
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Lc | Honora patrem tuum ... in quo memoria fuerit nominis mei. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Cantus | De profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Ev | Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra … ibi est et cor tuum. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Post evangelium | Aperi Domine labia mea ut possim cantare gloriam tuam. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Super oblatam | Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua misericordia celebrantes ab omnibus nos defende periculis. | 128 (52v) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | VD | Tuamque misericordiam suppliciter exorare ... mentes quoque virtutibus et caelestibus institutis exorrnentur. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f4 | M2 | Mass Propers | Post communionem | Sanctificet nos Domine qua pasti sumus mense caelestis libatio et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Feria quinta h… | Super populum | Da quaesumus Domine rex aeterne cunctorum ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad tua sancta ventura facias pervenire laetantes. | 129 (53r) | |
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Lc | Factum est verbum Domini ad me dicens sta in porta domus Domini ... dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Cantus | Domine exaudi orationem nostram. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Ev | Lucerna corporis tui est oculus tuus … pater vester caelestis pascit illa. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Post evangelium | Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non spernit. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Deus de cuius gratiae rore descendit ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus praesta quaesumus ut in eorum traditione sollemniter honoranda conpetens deferamus obsequium. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Super oblatam | Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper existant. | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | VD | Et tuam immensam clementiam ... ad aeterrna gaudia pertingere mereamur | 129 (53r) | ||
Milano | Qu | H3 | f5 | M2 | Mass Propers | Post communionem | Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico nos mundet effectu et perpetua virtute defendat. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Sabbato tertio | Super populum | Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas conditionis humanae quae per immoderantiam fuerat fauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur. | 130 (53v) | |
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Lc | Gratias agimus Deo sine intermissione ... vos igitur estis ante Dominum Iesum Christum in adventu ipsius. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Cantus | Benedicam Dominum qui mihi tribuit intellectum. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Ev | Circuibat Dominus Iesus castella in circuitu docens … et ungebant oleo multos informos et sanabantur. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Ut supra | Post evangelium | Respice Domine ad fra | 130 (53v) | |
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Super sindonem | Adesto Domine propitius plebi tui et quae tibi non placent respuentes tuorum potius repleantur delectationibus mandatorum. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Super oblatam | Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | VD | Qui ieiuniis quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti ... promisit idem Iesus Christus Dominus noster. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H3 | S | M2 | Mass Propers | Post communionem | Quaesumus omniptens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. | 130 (53v) | ||
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | Dominica de ca… | Ingressa | Circumdederunt me gemitus mortis dolores inferni circumdederunt me et in tribulatione mea invocavi Dominum et exaudivit de templo sancto suo vocem meam. | 131 (54r) | |
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | Sequuntur lita… | Litaniae | Divinae pacis et indulgentiae munere supplicantes ex toto corde | 131 (54r) | |
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | Super populum | Deus qui homini ad imaginem tuam condito ideo das temporalia ut largiaris aeterna Ecclesiam tuam spritali fecunditate multiplica. Ut qui sunt generatione terreni fiant regeneretatione caelestes. | 131 (54r) | ||
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | Proph | Locutus est Dominus ad Moysen dicens tribus temporibus anni ... haec sunt praecepta quae iussit fieri Dominus Deus noster. | 131 (54r) | ||
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | Psalmellus | Ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi. | 131 (54r) | ||
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | PsalmellusV | Beatus qui intelligit super egenum et pauperem in die mala liberavit eum Dominus quoniam peccavi tibi. | 131 (54r) | ||
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | Lc | Rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ... et nullius aliquid desideretis. | 131 (54r) | ||
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | Cantus | Levavi oculos meos ad montes unde veniet auxilium mihi. | 132 (54v) | ||
Milano | Qu | H4 | D | M2 | Mass Propers | CantusV | Auxilium meum a Domino qui fecit caelum et terram. | 132 (54v) |