Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Milano Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Post communionem Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices exoramus ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 84 (30v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria. 84 (30v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super populum Deus mundi creator et rector qui hunc diem in levitae tui Vincentii martyrio consecrasti exaudi propitius supplices tuos et concede ut omnes qui martyrii eius merita veneramur intercessionibus eius ab aeternis gehennae incendiis liberemur. 84 (30v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Lc Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi ... scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis 85 (31r)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers V. in Alleluia Sanctus Vincentius cuius palma tenetur vivit in Christo gemma sacerdotum. 85 (31r)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Ev Beati pauperes spiritum ... estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est. 85 (31r)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Post evangelium Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobaverint et eiecerint nomen vestum tamquam malum proper filium hominis gaudete et exultate ecce enim merces vestra multa est in caelis. 85 (31r)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super sindonem Auxilium quaesumus Domine maiestatis tuae tribue potestatisque subiectis ut quicquid actibus nostris non meremur accipere beati levitae et martyris tui Vincentii precibus assequamur. 85 (31r)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Offerenda Sanctus Vincentius cuius palma tenetur vivit in Christo gemma sacerdotum dux urbis atque magister tendit ad caelestia regna. 85 (31r)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers OfferendaV Levita de tribu sacra minister altaris Dei. 86 (31v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Super oblatam Hostias tibi Domine beati Vincentii levitae et martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 86 (31v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers VD Qui martyrem suum Vincentium vocavit ad gloriam qui eum per martyrii vulnera caelestem vocavit ad palmam ... ad caeleste regnum conscendens cum sanctis omnibus exsultat et gaudet. 86 (31v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Confractorium Qui mihi ministrat me sequatur ut ubi ego sum illic et minister meus erit. 86 (31v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Transitorium Magna est gloria eius in salute tua Domine alleluia. 86 (31v)
Milano Jan 22 Vincentius M2 Mass Propers Post communionem Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio levita et martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 86 (31v)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Sacerdotes eius induam salutare et sancti eius exsultatione exsultabunt. 86 (31v)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Super populum Sanctorum tuorum quaesumus Domine Babillae et trium parvulorum natalitia nos tueantur quia tanto fiducialius tuo nomini supplicamus quanto frequentius martyrum benedictionibus confovemur. 86 (31v)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Lc Fiduciam habuimus in Deo nostro ... qui vos vocavit in suum regnum et gloriam. 86 (31v)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers V. in Alleluia Iustorum animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitiae. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Ev Quis putas maior est in regno caelorum ... venit enim filius hominis salvare quod perierat. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Post evangelium Ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Dominus. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Super sindonem Martyrum tuorum Babillae et trium parvulorum nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod actibus nostris non meremur eorum precibus consequamur. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Offerenda Traditi sumus regi iniquo et pessimo qui tribulat pastorem et Dominum nostrum per quem salvati sumus et coronati a Deo. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers OfferendaV Antiochiae vates bonus Babillas erat verbo potens. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Super oblatam Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis quas et martyrum tuorum Bablillae et trium parvulorum deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam quae in eis flagravit fortis dilectio in nobis aspira propitius. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers VD Et tuam misericordiam deprecare ut mentibus nostris beatorum martyrum tuorum Babillae et trium parvulorum irrepetita sollemnitate tribuas iugiter suavitate qua nobis petimus benignus impertias et ut amemus eorum meritum passionis et indulgentiam nobis semper fides patroni martyres tui obtineat. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Confractorium Babillas dixit Numeriano regi ego quidam homo sum Deo humilis sed complacuit ei ordinare me pastorem populi sui. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Transitorium Multitudo sanctorum simul et confessorum Domine laudes tibi referunt quia ministri Spiritus Sanctum tuum ad consecrandum nobis corpus et sanguinem Domini alleluia alleluia. 87 (32r)
Milano Jan 24 Babylas et 3 pueri M2 Mass Propers Post communionem Sumpsimus Domine in beatissimorum martyrum Babillae et trium parvulorum sollemnitate caelestis dona mysterii quaesumus ut eorum precibus praesentis vitae nobis pariter et aeterne tribuas benignus auxilium. 87 (32r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers In conversione… Ingressa Iustus non conturbabitur 88 (32v)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Super populum Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut qui hodie conversionem colimus per eius apud te exempla gradiamur. 88 (32v)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Lc Saulus autem adhuc spirans minarum ... et visum recepit et surgens baptizatus est. 88 (32v)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers V. in Alleluia Nimis honorandi 88 (32v)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Ev Dixit Simon Petrus ad Iesum ecce nos reliquimus omnia ... et vitam aeternam possidebit. 88 (32v)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Post evangelium Ut cognosceres me spiritus patris mei manifestavit tibi dicit Dominus et ego dicam tibi tu es Petrus tibi enim trado claves regni caelorum Paulus vero vas electionis est mihi. 88 (32v)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Super sindonem Praesta quaesumus Domine populo tuo consolationibus auxilium ut diuturnis calamitatibus laborantes beati Pauli intercessione a cunctis tribulationibus eruamur. 89 (33r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Offerenda Qui operatus est Petro in apostolatum operatus est et mihi inter gentes et cognoverunt gratiam Dei quae data est mihi. 89 (33r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers OfferendaV Missus sum apostolus a Domino praedicare hominibus viam salutis. 89 (33r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Super oblatam Apostoli tui Pauli precibus Domine plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi tuo grata sunt instituto gratiosa fiant patrocinio etiam supplicantis. 89 (33r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers VD Qui Ecclesiam tuam in beati apostoli tui Pauli praedicatione constantem nulla sinis fallacia violari quia nihil in vera religione manere censetur quod eius non convenerit disciplinis quem hodie vas factum electionis magistrum et doctorem gentium vocandarum mutato in Paulum nomine collocasti. 89 (33r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Confractorium Gratia Dei sum quod sum et gratia eius egena in me non fuit. 89 (33r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Transitorium Magna est gloria eius in salute tua Domine alleluia. 89 (33r)
Milano Jan 25 Conversio Pauli M2 Mass Propers Post communionem Sanctificati Domine salutari mysterio quaesumus ut pro nobis eius non desit oratio cuius donasti patrocinio gubernari. 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers In nativitate… Super populum Deus qui nos beati Iulii sacerdotis annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalitia colimus per eius apud te exempla gradiamur. 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers In folio clxi Lc Plures facti sunt sacerdotes 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers Ev Attendite a falsis prophetis ... et non cecidit fundata enim erat supra petram. 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers Super sindonem Omnipotens sempiterne Deus qui nos sancti sacerdotis tui Iulii festivitate laetificas praesta ut cuius commemoratione gaudemus praesidio muniamur. 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers Offerenda Dum exissem de terra mea rogavi Dominum et deduxit me in portum voluntatis suae gubernavit me peregre et dedit mihi gratiam in terra aliena. 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers OfferendaV Dominus regit me et nihil mihi deerit in loco pascuae ibi me collocavit. 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers Super oblatam Grata tibi sint Domine munera nostra quae et tui sunt instituta praecepti et beati Iulii sacerdotis festivitas gloriosa commendat. 89 (33r)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers VD Quoniam a te constantiam fides a te virtutem sumit infirmitas et quicquid in persecutionibus saevum est quicquid in morte terribile nominis tui facis confessione superare unde benedicimus te Domine in operibus tuis teque in transitu sancti sacerdotis tui Iulii probatione laudemus. 90 (33v)
Milano Jan 31 Iulius confessor M2 Mass Propers Post communionem Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio levita et martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers In nativitate… Super populum Omnipotens sempiterne Deus cui cuncta famulantur elementa intercedente pro nobis beato confessore tuo Severo exaudi propitius orationem nostram et tribue nobis misericordiam tuam ut quaecumque praecipis ut agamus ipse adiuva ut implere possimus. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers Require in fol… Lc Omnis scriptura divinitus inspirata 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers Ev Omnis qui me confessus fuerit coram hominibus ... Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers Super sindonem Misericordiam tuam Domine nobis quaesumus interveniente beato Severo confessore tuo clementer impende et nobis peccatoribus ipsius propitiare suffragiis. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers Offerenda Domine Deus virtutum beatus homo qui sperat in te. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers OfferendaV Domine Deus virtutum exaudi precem meam auribus percipe Deus Iacob protector noster aspice Deus et respice. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers Super oblatam Hostias tibi Domine pro commemoratione beati confessoris tui Severi offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers VD Et gloriam tuam profusis precibus exorare ut sancti confessoris et pontificis tui Severi patrocinio nos adiuvante debita nomini tuo servitute placeamus. 90 (33v)
Milano Feb 1 Severus M2 Mass Propers Post communionem Quaesumus omnipotens Deus ut beati Severi confessoris tui cuius nos tribuis communicare memoria eius facias sectatores 90 (33v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV Candlemas In Purificatio… Or Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die cum legalibus sacrificiis in templo praesentari et iusti Simeonis ulnis gestari dignatus es benedic quaesumus Domine hanc papyrum cerea pinguedine superductam ut populus tuus igne claritatis tuae accensus ad honorem et gloriam nominis tui gestans pietatis tuae dono indeficiens se lumen habere cognoscat 90 (33v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ingressa In patre manet aeternitas quia non petibit de matre virginitas invisibilis non dedignatus est carnem assumere natus non reliquit imperium. 91 (34r)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super populum Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut Unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. 91 (34r)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Lc Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati ... et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. 91 (34r)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers V. in Alleluia Iubilate Deo omnis terra psalmum dicite nomini eius. 91 (34r)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Ev Postquam impleti sunt dies purgationis ... plenus sapientia et gratia Dei erat in illo. 91 (34r)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Require in fol… Post evangelium Laudate Dominum 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super sindonem Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis exspectationem implesti ut sicut ille mortem non vidit priusquam Christum Dominum videre mereretur ita et nos vitam obtineamus aeternam. 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Require in fol… Offerenda Visi sunt 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Require in fol… OfferendaV Montem Dei 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Super oblatam Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers VD Quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc ad invisibilium amorem rapiamur. 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Require in fol… Confractorium Nunc dimittis 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Require in fol… Transitorium Puer crescebat 92 (34v)
Milano Feb 2 Purificatio BMV M2 Mass Propers Post communionem Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata semperque Virgine Dei genitrice Maria et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Iustus non conturbabitur 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Super populum Plebs tua Domine beati sacerdotis et martyris tui Blasii te glorificatione sanctificet et eodem semper precante te mereamur habere rectorem. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers CLVIII Lc Ubi Spiritus 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers In folio CLVIII Ev Nolite arbitrari 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Super sindonem Adesto Domine supplicationibus nostris et itercessione beati Blasii martyris tui atque pontificis perpetuam nobis misericordiam benignus impende. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Super oblatam Praesentia munera quaesumus Domine ita serena pietate intuere ut Sancti Spiritus perfundantur benedictionem et in nostris cordibus eam dilectionem validam operentur per quam sacerdos et martyr Blasius omnia corporis tormenta devicit. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers VD Nos tibi summe Deus noster in die festivitatis hodiernae pandere vota ... facile poteris cum fratribus et cum discipulis bonorum operum et evidens documentum tribuere et ingens exemplum praestare. 92 (34v)
Milano Feb 3 Blasius M2 Mass Propers Post communionem Accepto divini muneris sacramento te Deum Salvatorem nostrum suppliciter exoramus ut intercessionibus beati sacerdotis et martyris tui Blasii ob omnibus diabolicis liberemur insidiis. 92 (34v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Ingressa est Veronica aulam caelestis patriae cum suo sudario nunc tenens locum gloriae qui dat nobis auxilium in hac valle miseriae. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Super populum Praesta nobis quaesumus misericors Deus ut qui beate Veronicae matronae festivitatem devotis obsequiis celebramus eius intercessionibus sic apud tuam clementiam efficaciter adiuvemur quod de praesentis saeculi fluctibus liberati veniamus ad portum salutis et pacis. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Require in fol… Lc Scientibus legem loquor 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers V. in Alleluia Sancta Veronica ora pro nobis Dominum ut nos ornet virtutibus purgatos labe criminum. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Ev Cum transisset Dominus Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare .... Erat autem annorum duodecim. Et obstupuerunt stupore maximo. Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret. Et iussit dari illi manducare. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Post evangelium In caelesti collegio assumpta est Veronica gaudet cum sanctis omnibus laetitia continua. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Super sindonem Da quaesumus sancte Pater ut beata Veronica quae in conspectu maiestatis tuae exstitit gratiosa suis orationibus nos per fidem integram et sanctae vitae munditiam gratos tibi reddat pariter et devotos. 93 (35r)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Offerenda Sancte festum Veronicae celebremus sollemniter eius laudes manificas personemus suaviter et hanc devotis precibus imploremus humiliter. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers OfferendaV Ut ipsa roget Dominum pro nobis efficaciter quod ad aeternam gloriam perducat nos feliciter. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Super oblatam Supplices te rogamus omnipotens aeterne Deus ut devotionis nostrae munera tibi conplaceant quae tuae maiestati offerimus consecranda ad beate Veronicae reverentiam et honorem et animarum nostrarum tutelam pariter et salutem. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers VD Qui beatam Veronicam tua caritate plenam igneo candore tui aeterni flaminis totaliter accendisti ... nulla nos vitiorum mala procellant sed potius exerceant ad salutem. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Confractorium Corpus Christi panis sub figura non tamen infligitur signato fractura cuius non minuitur flatus nec statura Veronica creditur sum Christo mansura. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Transitorium Sumatur corpus Domini cum omni reverentia natum de pura virgine de virgine egregia passum surgens a mortuis ascendens cum laetitia a quo clemens Veronica assumpta est in gloria. 94 (35v)
Milano Feb 4 Veronica M2 Mass Propers Post communionem Sit nobis Domine mentis et corporis salutifera medicina sacrosanctum corpus Domini nostri Iesu Christi quod ad sanctae Veronicae matronae laudem percepimus et honorem. 94 (35v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Laetemur omnes in Domino diem festum celebrantes ob honorem Agathae virginis et martyris de cuius tropheo gaudent angeli et collaudant Filium Dei. 94 (35v)
Milano Feb 5 Agatha M2 Mass Propers Super populum Intercessionibus beatae virginis et martyris tuae Agathae quaesumus Domine fructum clementiae tuae sentiant supplicantes cuius orationibus in sancta Ecclesia tua etiam corum devote efficiantur mentes. 94 (35v)