Conspectus

Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Milano Adv de Expectato M2 Mass Propers Post evangelium Ipse tanquam sponsus procendens e thalamo suo exultavit ut gigas ad currendam viam a summo caelo egressio eius. 57 (17r)
Milano Adv de Expectato M2 Mass Propers Super sindonem Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobid vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. 57 (17r)
Milano Adv de Expectato M2 Mass Propers Super oblatam Munera populi tui quaesumus clementer assume ut qui primum Unigeniti Filii tui adventum celebrare tripudianter desiderant in secundo cum venerit aeternae vitae remedia percipere mereantur. 57 (17r)
Milano Adv de Expectato M2 Mass Propers VD Et maiestatem tuam humiliter exposere ... secundus eius adventus per quem. 57 (17r)
Milano Adv de Expectato M2 Mass Propers Post communionem Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 57 (17r)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia nat… Super populum Deus qui hunc diem sacratissimum per incarnationem verbi tui et partum Mariae Virginis consecrasti da populis tuis in hac celebritate consortium ut qui tua gratia sunt redempti tua sint protectione securi. 57 (17r)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Lc Qui venturus est veniet et non tardabit ... in acquisitionem animae. 57 (17r)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Cantus Qui regis Israel intende qui deducis velut ovem Ioseph. 57 (17r)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Ev Cum esset desponsata mater eius ... et vocavit nomen eius lesum. 58 (17v)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui humane substantiae dignitatem mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti da quaesumus nobis Iesu Christi Filii tui divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae dignatus est fieri particeps. 58 (17v)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Super oblatam Prae ceteris sollemnitatibus gloriantes hodie tibi Domine vota persolvimus quia ipse cuius imaginem immolamus immaculatus agnus est editus Jesus Christus Dominus noster. 58 (17v)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers VD Per Christum Dominum nostrum cuius hodie faciem in confessione praevenimus ... ad nos venit ex tempore natus. 58 (17v)
Milano Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Post communionem Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione vegetati supplices te exoramus omnipotens Deus ut hoc remedium singulare ab omnium peccatorum nos contagione purificet. 58 (17v)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers In nativitate… Ingressa Laetare nunc sterilis que sitiebas et exsultet deserta et gaudete solitudines Iordanis quia Dominus noster venit et redemit nos. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Super populum Deus qui hanc sacratissimam noctem noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere da quaesumus ut cuius lucis mysteria intra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo perfruamur. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Lc Quanto tempore heres parvulus est ... in corda nostra clamantem Abba Pater. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers V. in Alleluia Domine Deus meus magnificatus est valde. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Ev Erat lux vera ... plenum gratiae et veritatis. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Post evangelium Gaudeamus omnes fideles Salvator noster natus est in mundo hodie processit proles et magnifici germinus perseverans pudor virginitatis . 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Super sindonem Concede quaesumus omnipotens Deus ut quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet eos Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Offerenda Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus. Misit me sanare contritos corde praedicare ad ventum Domini quoniam venit. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Super oblatam Accepta tibi sit Domine quaesumus hodierne festivitatis oblatio ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers VD Quia nostri Salvatoris hodie lux vera processit quae clara nobis omnia intellectu manifestavit et visu. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Infracan Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes ... sed et beatorum apostolorum. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Confractorium Quis est iste qui venit ex Edom rubor vestimentorum eius ex Bosor et sic speciosus in solla candida quare rubicunda sunt vestimenta tua. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Transitorium Hic est salvator quem prophete dixerunt et hic est agnus quem dixit Isaias hoc annunciavit Gabriel virgini ipsum adoremus et ei serviamus. 59 (18r)
Milano Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Post communionem Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui nativitate Domini nostri Iesu Christi frequentare gaudemus dignis conversationibus ad eius mereamur pertingere consortium. 59 (18r)
Milano Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Pro sancta Ana… Super populum Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 60 (18v)
Milano Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Super sindonem Annue nobis quaesumus Domine ut festivitatis martyris tuae Anastasiae sancta nos laetificet et ad huius saeculi timore pietatis tuae muniamur.auxilio 60 (18v)
Milano Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Super oblatam Accipe quaesumus Domine munera tibi dignanter oblata et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium pervenire concede. 60 (18v)
Milano Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Post communionem Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione no refove cuius sollemnia celebramus. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers In secunda mis… Ingressa Hodierni diei sollemnitas celebrantur virginalibus membris expicitur Deus natus est ex ingenito Patre ut caelestem germinet floret transit maiestas per intacti corporis viam alleluia. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Super populum Adesto Domine supplicationibus nostris ut populus tuus qui te factore conditus teque est reparatus auctore te etiam iugiter operante salvetur. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Lc Omnium me servum feci ... ut particeps eius efficiar. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers V. in Alleluia Puer natus est nobis et filius datus est nobis et vocabitur nomen eius magni consilii angelus. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Ev Transeamus usque in Bethlehem ... et viderant sicut dictum est ad illos. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Require supra Post evangelium Gaudeamus omnes fideles 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Super sindonem Omnipotens sempiterne Deus qui in Filii tui Domini nostri Jesu Christi nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare da nobis quaesumus in eius portione censeri in quo totius salutis humanae summa consistit. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Require supra Offerenda Spiritus Domini super me 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Super oblatam Deus qui nativitatis tuae exordium pro nostra necessarium salvatione duxisti respice propitius ad munus tutius Ecclesiae tuae et quos similes ad imaginem tuam fecisti similiores observatione perfice mandatorum. 60 (18v)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers VD Et te in omnibus praedicare mysteriis hodie quia nostri Salvatoris lux vera processit ... gloriam perduceret intuendam. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Confractorium Quis est iste qui venit ex Edom rubor vestimentorum eius ex Bosor et sic speciosus in stolla candida quare rubicunda sunt vestimenta tua. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Transitorium Hic est salvator quem prophetae dixerunt et hic est agnus quem prophetae dixerunt et hic est agnus quem dixit Isaias hoc annuntiavit Gabriel virgini ipsum adoremus et ei serviamus. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Post communionem Plebs tua Domine eius participatione semper gaudeat sacramenti quod in Christi Domini sui incarnatione cognovit. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Missa tertia i… Ingressa Lux fulgebit hodie super nos quia natus est nobis Dominus et vocabitur admirabilis Deus princeps pacis pater futuri saeculi cuius regni non erit finis. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Super populum Deus qui es mundi creator et rector da nobis in hac die incarnationis verbi tui et partus sacrae Mariae Virginis pium celebrare consortium ut qui per tuam gratiam sunt redempti tua sint protectione securi. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Proph Primo tempore alleviata est terra ... dicit Dominus omnipotens. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Psalmellus Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers PsalmellusV Dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Lc Fratres multifarie multisque ... ad Tilium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi. 61 (19r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers V. in Alleluia Hodie in Betlehem puer natus est et nomen eius sanctum et terribile. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers EvTrop Gloria in excelsis Deo et in terra pax alleluia alleluia alleluia. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Ev Exiit edictum a Caesare Augusto ... et in terra pax hominibus bone voluntatis. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Post evangelium Ecce annuntio vobis gaudium quod erit in universa terra hodie natus est vobis Salvator mundi in civitate David regnabit et regni eius non erit finis. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Super sindonem Deus qui humanae substantiae dignitatis tuae gratiam contulisti da nobis Iesu Christi Filii tui divinitatis tuae esse consortes qui fragilitatis nostrae dignatus est fieri particeps. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Offerenda Ecce apertum est templum tabernaculum testimonii et Ierusalem nova descendit de caelo in quo est sedes Dei et Agni et servi eius offerunt ei munera dicentes Sanctus sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui est et qui venturus est. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers OfferendaV Et ecce sedet in medio eius super thronum maiestatis suae Agnus et vox sonat ante eum dicens vicit leo de tribu Iuda radix David et quattuor animalia requiem non habent dicentia sedenti super thronum. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Super oblatam Grata tibi sit quaesumus Domine hodiernae festivitatis Domini nostri Iesu Christi haec oblatio ut tua gratia largiente per haec sacrosancta commertia in ipsius inveniamur forma in quo et nostram credendo speramus esse substantiam. 62 (19v)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers VD Quem beata Maria sine detrimento virginitatis ... cum quibus gloriam tuam canimus sine fine dicentes. 63 (20r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Infracan Communicantes et diem sacratissimum celebrantes in quo incontaminata virginitas huic mundo ... sed et memoriam venerantes. 63 (20r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Confractorium Magnum et salutare mysterium Dei nostri quae peperit et mater et virgo est queam peperit Deus et homo est ipse est creator omnium Filius virginis Dominus genitricis. 63 (20r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Transitorium Gaude et letare exultatio angelorum gaude Domini virgo prophetarum gaudium gaudeas benedicta Dominus tecum est. Gaude quae per angelum gaudium mundi suscepisti. Gaude quae genuisti Salvatorem et Dominum. Gaudeas quia digna es esse mater Christi mare Dominum vidit et timuit unde obviam veniunt ut adorarent eum hoc videns Petrus clamabat dicens miserere mei Deus. 63 (20r)
Milano Dec 25 Nativitas M3 Mass Propers Post communionem Reple quaesumus Domine famulos tuos tua sacra benedictione et qui te factorem et conditorem ad eos renovandos Dominum nostrum Iesum Christum advenisse confidunt te auctore iugiter operante salventur. 63 (20r)
Milano Nat H1 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Ingressa Lux fulgebit 63 (20r)
Milano Nat H1 f2 M2 Mass Propers cum reliquis s… V. in Alleluia Puer natus 63 (20r)
Milano Nat H1 f2 M2 Mass Propers Super populum Adesto Domine supplicationibus nostris ut populus tuus 63 (20r)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa Video celos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei Domine Iesu accipe spiritum meum et ne statuas illis hoc peccatum quia nesciunt quid faciunt. 63 (20r)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Super populum Omnipotens sempiterne Deus qui primitas martyrum in sancti levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus ut pro nobis intercessor exsistat qui pro suis etiam persecutoribus supplicavit. 63 (20r)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Lc Omnis scriptura divinitus inspirata ... his qui diligunt adventum eius. 63 (20r)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers V. in Alleluia Puer natus est nobis et filius datus est nobis et vocabitur nomen eius magni consilii angelus. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Ev Cum venisset Dominus Iesus Capharnaum ... et illum sumens da eis pro me et pro te. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Post evangelium Posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea ego autem semper orabam. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Super sindonem Da quaesumus omnipotens Deus ut beati protomartyris tui Stephani post nativitatem Domini nostri Iesu sollemnia recesentes et meritis ipsius protegamur et precibus adiuvemur. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Offerenda Ecce apertum est 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Supra OfferendaV Et ecce 64 (20v)
Milano Jan 2 Stephanus martyr M2 Mass Propers In octava Offerenda Coronam gloriae ponam super caput eius dicit Dominus et induam eum stolla candida quia servavit mandata mea. Et propter nomem meum effusus est sanguis eius in terra. 64 (20v)
Milano Jan 2 Stephanus martyr M2 Mass Propers OfferendaV Manus enim mea auxiliabitur ei et brachium sanctum meum confortabit eum. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Super oblatam Hoc munus populi tui Domine levitae et protomartyris tui Stephani deprecatione sit gratum ut Ecclesia tua eius semper intercessionibus adiuvetur cuius sine cessatione instruitur disciplinis. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers VD Qui levitarum praeconem vocasti Stephanum ... pro suis lapidatoribus Dominum supplicabat. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Require supra Confractorium Magnum et salutare 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Transitorium Magnum hereditatis mysterium templum Dei factus est uterus nescientis virum non est pollutus ex ea carnem assumens omnes gentes venient dicentes gloria tibi Domine. 64 (20v)
Milano Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Post communionem Gratias tibi agimus Domine multiplicatis circa nos miserationibus tuis qui et Filii tui nativitate nos salvas et beati martyris tui Stephani deprecatione sustentas. 64 (20v)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers Feria tertia p… Ingressa Lux fulgebit 65 (21r)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers Super populum Deus qui restaurationem conditionis humanae mirabiliter operaris tribue quaesumus ut simul perficiatur in nobis quos verbi tui creavit dignatio et quod eius hominis facti gloriosa nativitas reformavit. 65 (21r)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers V. in Alleluia Puer natus 65 (21r)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers Ev In principio erat verbum ... a patre plenum gratie et vitatis. 65 (21r)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers Super sindonem Deus qui humanum genus principaliter fauciatum Christi tui nativitate salvare dignatus es praesta quaesumus ut non inhaereamus perditionis auctori sed ad redemptoris nostri consortia transferamur. 65 (21r)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers Super oblatam Oblatio tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis accepta quia et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio et divini cultus nobis est indita plenitudo. 65 (21r)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers VD Tuae laudis hostiam iugiter immolantes ... hodie natus Christus implevit. 65 (21r)
Milano Nat H1 f3 M2 Mass Propers Post communionem His Domine sacramentis tuis nos semper natalis instauret cuius nobilitas singularis humanam repulit vetustatem. 65 (21r)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers In nativitate… Ingressa In excelso throno vidi sedere virum quem adorant multitudo angelorum psallentium in unum et ecce cuius imperium non extimabitur. 65 (21r)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Super populum Deus qui per os beati apostoli tui Ioannis evangelistae verbi tui nobis arcana reserasti praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intelligentiae competentis eruditione capiamus. 65 (21r)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Lc Hoc est verbum fidei quod praedicamus ... evangelizantium pacem evangelizantium bona. 65 (21r)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers V. in Alleluia Quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona. 66 (21v)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Ev Dicebat Dominus Iesus Simoni Petro sequere me 66 (21v)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Post evangelium In Deo sperabo non timebo quid faciat mihi homo in me sunt Deus vota quae reddam laudes tibi quia liberasti animam meam de morte. 66 (21v)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Super sindonem Praesta quaesumus omnipotens Deus ut verbum caro factum quod beatus Ioannes evangelista praedicavit per hoc sui mysterium habitet semper in nobis. 66 (21v)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Offerenda Stetit angelus super aram Dei habens thuribulum aureum et datae sunt ei supplicationes multae ut daret de orationibus sanctorum ad altare Deu quod est ante thronum et ascendit fumus supplicationum de manu angeli in conspectu Dei alleluia alleluia. 66 (21v)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers OfferendaV Vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum signis scriptum intus et foris signatum signis septem et audivi angelum fortem praedicantem voce magna quis dignus est aperire librum et solvere signa eius nec quisquam poteram neque in caelo neque in terra neque sub terra aperire librum aut prospicere illum et ego flebam multum quid nemo dingus inventus esset aperire librum aut prospicere illum dixit ad me unus de senioribus ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et solvere signa eius. 66 (21v)
Milano Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Super oblatam Supplicationibus apostolicis beati Ioannis evangelistae quos Domine Ecclesiae tuae commendetur oblatio cuius magnificis predicationibus eruditur. 66 (21v)