Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Sankt Paul im Lavanttal Missa votiva M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis nostrae quam tibi offerimus pro famulis tuis ut remissionem omnium peccatorum suorum consequi mereantur quaesumus Domine ut placatus accipias et miserationis tuae largitate concedas ut fiat illis adveniam delictorum et adoptatam emundationem ut hic bene valeant vivere et ad aeternam beatitudinem pervenire. Diesque nostros 425
Sankt Paul im Lavanttal Missa votiva M2 Mass Propers Postcomm Purificent nos quaesumus Domine sacramenta quae sumpsimus et famulos tuos ab omni culpa liberos esse concede ut qui reatu conscientiae suae constringuntur caelestis remedii plenitudine glorientur. 425
Sankt Paul im Lavanttal pro iter agentibus M2 Mass Propers Pro iter agent… Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et inter huius vitae adversitates atque discrimina famulos tuos n. ambulantes tua pietate custodi. 426
Sankt Paul im Lavanttal pro iter agentibus M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus pro famulis tuis n. benignus assume et ut gratia tua praecedente viam illorum dirigas et subsequente an omni adversitate custodias. 426
Sankt Paul im Lavanttal pro iter agentibus M2 Mass Propers Postcomm Sumpta Domine caelestis sacramenti mysteria quaesumus ut ad prosperitatem itineris famulorum tuorum proficiant. 426
Sankt Paul im Lavanttal pro iter agentibus M2 Mass Propers Postcomm Exaudi Domine preces nostras et iter famulorum tuorum propitius comitare atque misericordiam tuam sicut ubique es ita ubique largire quatenus a cunctis adversitatibus tua opitulatione defensi gratiarum tibi referant actionem. 426
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Missa sacerdot… Coll Suppliciter te Deus Pater omnipotens qui es creator omnium rerum deprecor ut dum me famulum tuum coram omnipotentia maiestatis tuae graviter deliquisse confiteor manum misericordiae mihi porrigas quatenus dum hanc oblationem tuae pietati offero quod nequiter admisi clementissime digneris absolvere. 427
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Secr Deus misericordiae Deus pietatis Deus indulgentiae indulge quaeso et miserere mei sacrificium quoque quod pietatis tuae gratia humiliter offero benigne dignare suscipere et peccata quae labentibus vitiis contraxi pius ac propitius ac miseratus indulgeas et loco paenitentiae ac flumine lacrimarum concesso veniam a te merear accipere. 427
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers VD VD Per Christum Dominum nostrum. Qui pro amore hominum factus in similitudine carnis peccati formam servi Dominus assumpsit et in specie vulnerati medicus ambulavit hic nobis Dominus et minister salutis advocatus et iudex sacerdos et sacrificium. Per hunc te sancte Pater suppliciter exoro ut dum reatum conscientiae meae recognosco quod in preceptis tuis praevaricator extiti et per delictorum facinus corrui in ruinam. Tu me Domine erige quem lapsus peccati prostravit illumina caecum quem tetrae peccatorum caligines obscuraverunt. Solve compeditum quem vincula peccatorum constringunt. Praesta per sanctum et gloriosum et admirandum Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum quem laudant angeli et non cessant clamare dicentes. Sanctus 428
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero ego indignus famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum suppliciter te Domine deprecor ut placatus accipias et quem propriae conscientiae reatus accusat bonitatis tuae veniam promerear. Diesque 429
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Postcomm Misericors et miserator Domine qui parcendo sustentas et ignoscendo sanctificas da mihi per haec sancta quae sumpsi purificationem mentis et corporis et mearum absolutionem culparum. 430
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia Postcomm Deus qui vivorum es Salvator omnium qui non vis mortem peccatoris nec laetaris in perditione morientium te Domine suppliciter deprecor ut concedas mihi veniam delictorum meorum ut admissa defleam et postmodum non admittam et cum mihi extrema dies finisque vitae advenerit emundatis delictis omnibus me angelus sanctitatis suscipiat. 430
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia missa Coll Omnipotens sempiterne Deus qui me peccatorem sacris altaribus adstare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam concede quaesumus per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum ut tuae maiestati digne ministrare merear. 431
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Secr Da quaesumus clementissime Pater per huius sacramenti mysterium meorum veniam peccatorum ut non ad iudicium sed ad indulgentiam huius presbyteratus ordo mihi proficiat sempiternam. 431
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Qui septiformes aecclesiasticae dignitatis gradus septimplici dono Sancti Spiritus decorasti praesta mihi propitius famulo tuo eundem in sanctitate vitae promereri Spiritum Paraclytum quem Unigenitus Filius tuus Dominus noster Iesus Christus suis fidelibus mittendum esse promisit qui meo pectori inspirare dignetur catholicae fidei firmitatem et sanctae caritatis tuae dulcedinem meque terrena despicere et amare caelestia doceat. Per Christum 431
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero ego indignus famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum suppliciter te Domine deprecor ut placatus accipias et quem propriae conscientiae reatus accusat bonitatis tuae veniam promerear. Diesque nostros 432
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Postcomm Sumentes Domine Deus salutis nostrae sacramenta praesta quaesumus ut eorum participatio mihi famulo tuo ad perpetuam proficiat salutem. 433
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia missa sac… Coll Da quaesumus omnipotens Deus meorum mihi veniam peccatorum quatenus quicquid carnali delectatione vel animi mei cogitatione atque vana huius saeculi ambitione contra tuorum rectitudinem praeceptorum perfeci in hac praesenti vita veniam accipere merear. 433
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Secr Suscipe clementissime Pater hostiam placationis et laudis quam ego indignus et peccator famulus tuus tibi offerre praesumo pro sanitate corporis et animae meae ut omnium delictorum meorum veniam consequi merear. 433
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Implorans tuae maiestatis misericordiam tuam ut mihi famulo tuo mole peccatorum gravato veniam meorum largiri digneris delictorum ut ab omnibus inimici vinculis liberatus tuis toto corde mandatis inhaeream et te solum tota virtute diligam et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire merear. Per Christum 434
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus per beatae Mariae semper virginis intercessionem mihi famulo tuo meorum veniam peccatorum et Sancti Spiritus gratiam cordi meo clementer infunde ut te perfecte diligere et digne laudare merear. 434
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Alia missa sac… Coll Deus sub cuius oculis omne cor trepidat et omnes conscientiae pavescunt respice propitius ad precem meam ut qui me nullis dignum meritis in loco hoc servitutis tuae sacris adstare fecisti altaribus ita secundum multitudinem miserationum tuarum da indulgentiam peccatorum meorum ut mea fragilitas quae per se proclivis est ad labendum per te semper muniatur ad standum et quae per se prona est ad offensa per te semper reparetur ad veniam. 435
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine placationis provenia delictorum meorum ego indignus famulus tuus offero ut ab occultis me reatibus emundes et a manifestis convenienter expurges. 436
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem servitutis meae quam tibi offero Domine ego supplex famulus tuus pro remissione omnium peccatorum meorum. Quaesumus Domine 436
Sankt Paul im Lavanttal pro sacerdote seipso M2 Mass Propers Postcomm Omnipotens sempiterne Deus Iesu Christe Domine adesto propitius peccatis meis perassumptionem corporis et sanguinis tui et per intercessionem sanctae Mariae semper virginis et omnium sanctorum tu enim loquens dixisti qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem ipse in me manet et ego in eo ideo te supplex deprecor ut in me cor mundum creas et spiritu principali confirmare digneris et ab omnibus insidiis diaboli atque vitiis emundes ut gradibus caelestibus merear esse particeps. 436
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes cogitationum M2 Mass Propers Pro temptation… Coll Omnipotens mitissime Deus respice propitius preces nostras et libera cor famuli tui n. de malarum temptatione cogitationum ut Sancti Spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. 437
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes cogitationum M2 Mass Propers Secr Has tibi Domine offerimus oblationes pro salute famuli tui n. quatenus animam illius Sancti Spiritus gratia illuminare digneris. 437
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes cogitationum M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Humiliter tuam deprecantes clementiam ut gratiam Sancti Spiritus animae famuli tui n. clementer infundere digneris ut te perfecte diligere et digne laudare mereatur. Per Christum 438
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes cogitationum M2 Mass Propers Postcomm Per hoc quaesumus Domine sacrificium quod tuae obtulimus pietati ab omnibus cor famuli tui n. emundes temptationibus. 438
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes cogitationum M2 Mass Propers Postcomm Deus qui illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum illumina quaesumus cor famuli tui n. gratiae tuae splendore ut digne maiestatem tuam cogitare et diligere valeat. 438
Sankt Paul im Lavanttal pro lacrimis M2 Mass Propers Missa pro peti… Coll Omnipotens mitissime Deus qui sitienti populo fontem viventis aquae de petra produxisti educ de cordis nostri duritia compunctionis lacrimas ut peccata nostra plangere valeamus remissionemque te miserante mereamur accipere. 439
Sankt Paul im Lavanttal pro lacrimis M2 Mass Propers Secr Hanc oblationem quaesumus Domine Deus quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus propitiatus respice et produc de oculis nostris lacrimarum flumina quibus debita flammarum incendia valeant exstingui. 439
Sankt Paul im Lavanttal pro lacrimis M2 Mass Propers VD VD Per Christum Dominum nostrum. Qui beatum Petrum apostolum pietatis respexit intuitu ut trinae negationis peccatum amarissimis dilueret lacrimis per infusionem Sancti Spiritus pro peccatorum nostrorum pondere lacrimas nobis elice poenitentiae ut amare defleamus quae inique gessimus quatinus fructuosus in conspectu pietatis tuae nostrae petitionis proveniat effectus atque per eum veniam nobis sperare liceat qui traditus est pro delictis nostris ut redimeret nos sanguine suo Christe Salvator noster. Quem laudent 439
Sankt Paul im Lavanttal pro lacrimis M2 Mass Propers Postcomm Sacrificium quod tuae Domine Deus optulimus maiestati nobis ad veniam nostrorum proficiat peccatorum et tuae miserationis semper tribuat solatium. 440
Sankt Paul im Lavanttal pro lacrimis M2 Mass Propers Postcomm Gratiam Sancti Spiritus Domine Deus cordibus nostris clementer infunde quae nos gemitibus efficiat lacrimarum maculas nostrorum diluere peccatorum atque optatae nobis te largiente indulgentiae praestet effectum. 440
Sankt Paul im Lavanttal pro salute unius viventis M2 Mass Propers Pro salute uni… Coll Omnipotens sempiterne Deus miserere famulo tuo n. et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae ut et donante tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. 441
Sankt Paul im Lavanttal pro salute unius viventis M2 Mass Propers Secr Proficiat Domine quaesumus haec oblatio quam tuae supplices offerimus maiestati ad salutem famuli tui n. ut tua providentia eius vita inter adversa et prospera ubique dirigatur. 441
Sankt Paul im Lavanttal pro salute unius viventis M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Implorantes tuae maiestatis misericordiam ut famulo tuo n. veniam suorum largiri digneris peccatorum ut ab omnibus inimici vinculis liberatus tuis toto corde inhaereat mandatis et te solum semper tota virtute diligat et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire mereatur. Per Christum 442
Sankt Paul im Lavanttal pro salute unius viventis M2 Mass Propers Postcomm Sumentes Domine perpetuae sacramenta salutis tuam deprecamur clementiam ut per ea famulum tuum n. ab omni adversitate protegas. 442
Sankt Paul im Lavanttal pro salute unius viventis M2 Mass Propers Postcomm Famulum tuum quaesumus Domine tua semper protectione custodi ut libera tibi mente deserviat et te protegente a malis omnibus sit securus. 442
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes carnis M2 Mass Propers Missa pro temp… Coll Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum Domine ut tibi casto et corde serviamus et corpore placeamus. 443
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes carnis M2 Mass Propers Secr Disrumpe Domine vincula peccatorum nostrorum ut sacrificare tibi hostiam laudis absoluta libertate possimus retribue quae ante tribuisti et salva nos per indulgentiam quos dignatus et salvare per gratiam. 443
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes carnis M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Salva nos ex ore leonis qui circuit quae rens deunitate Aecclesiae tuae quem devoret sed leo de tribu Iuda conterens contrariae suae virtutis nequitiam et corde nos servet et corpore purificet. Per quem maiestatem 443
Sankt Paul im Lavanttal contra tentationes carnis M2 Mass Propers Postcomm Domine adiutor et protector noster refloreat caro nostra vel vigore pudicitiae vel sanctimoniae novitate ereptamque de manu tartari in resurrectionis gaudio iubeas praesentari. 444
Sankt Paul im Lavanttal pro infirmis M2 Mass Propers Missa pro infi… Coll Omnipotens sempiterne Deus salus aeterna credentium exaudi nos pro famulo tuo n. pro quibus misericordiae tuae imploramus auxilium ut reddita sibi sanitate in Aecclesia tua gratiarum tibi referat actionem. 444
Sankt Paul im Lavanttal pro infirmis M2 Mass Propers Secr Deus sub cuius nutibus vitae nostrae momenta decurrunt suscipe preces nostras et hostias famuli tui n. pro quo misericordiam tuam aegrotanti imploramus ut de cuius periculo metuimus de eius salute laetemur. 445
Sankt Paul im Lavanttal pro infirmis M2 Mass Propers Postcomm Deus infirmitatis humanae singulare praesidium auxilii tui super infirmum famulum tuum n. ostende virtutem ut ope misericordiae tuae adiuti Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereatur. 445
Sankt Paul im Lavanttal pro infirmis M2 Mass Propers Postcomm Omnipotens et misericors Deus qui subvenis in periculis laborantibus qui temperas flagella te Domine supplices exoramus ut visitatione tua sancta erigas famulum tuum n. de lecto infirmitatis et sanum repraesentes Ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. 445
Sankt Paul im Lavanttal pro salute vivorum M2 Mass Propers Pro salute viv… Coll Praetende Domine misericordiam tuam famulis et famulabus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digna postulant assequantur. 446
Sankt Paul im Lavanttal pro salute vivorum M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem famulorum fidelium tuorum quam tibi pro incolumitate eorum offerimus benignus assume et ut nullius sit irritum votum nullius vacua postulatio praesta quaesumus ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 446
Sankt Paul im Lavanttal pro salute vivorum M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Humili devotione implorantes misericordiam tuam ut fideles tuos sereno vultu respicias et omnia eorum peccata dimittas ac miserationis tuae super eos largitatem clementer infundas. Per Christum 447
Sankt Paul im Lavanttal pro salute vivorum M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro fidelibus tuis ut salutem corporis et animae consequi mereantur. Quaesumus Domine ut placatus 447
Sankt Paul im Lavanttal pro salute vivorum M2 Mass Propers Postcomm Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. 447
Sankt Paul im Lavanttal pro salute vivorum M2 Mass Propers Postcomm Da famulis et famulabus tuis quaesumus Domine in tua fide et sinceritate constantiam ut in caritate divina firmati nullis temptationibus ab eius integritate vellantur. 447
Sankt Paul im Lavanttal de caritate M2 Mass Propers Missa pro cari… Coll Deus qui caritatis dona per gratiam Sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti da famulis tuis pro quibus tuam deprecamur clementiam salutem mentis et corporis ut et tota virtute diligant et quae tibi sunt placita tota dilectione perficiant. 448
Sankt Paul im Lavanttal de caritate M2 Mass Propers Secr Miserere quaesumus Domine famulis tuis pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati ut per haec sancta supernae benedictionis gratiam obtineant et gloriam aeternae beatitudinis adquirant. 448
Sankt Paul im Lavanttal de caritate M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Clementiam tuam pronis mentibus obsecrantes ut famulos tuos quos sanctae dilectionis nobis familiaritate adiunxisti tibi facias toto corde subiectos ut tuae caritatis spiritu repleti a terrenis mundentur cupiditatibus et caelesti beatitudine te donante digni efficiantur. Per Christum 449
Sankt Paul im Lavanttal de caritate M2 Mass Propers Postcomm Divina libantes mysteria quaesumus Domine ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem pro quorum dilectione haec tuae obtulimus maiestati. 449
Sankt Paul im Lavanttal de caritate M2 Mass Propers Postcomm Deus qui supplicum tuorum vota per caritatis officium suscipere dignaris da famulis tuis in tua proficere dilectione et in tua laetari protectione ut tibi secura mente deserviant et in tua pace semper assistere mereantur. 449
Sankt Paul im Lavanttal pro eleemosynariis M2 Mass Propers Missa pro aele… Coll Deus qui post baptismi sacramentum secundam abolitionem peccatorum aelemosynis indidisti respice propitius famulos tuos quorum operibus tibi gratiae referuntur fac eos premio beatos quos fecisti pietate devotos recipiant pro parvis magna pro terrenis caelestia pro temporalibus premia sempiterna. 450
Sankt Paul im Lavanttal pro eleemosynariis M2 Mass Propers Secr Deus qui tuorum corda fidelium per aelemosynam dixisti posse mundari praesta quaesumus ut huius consortiis sacramenti ut ad conscientiae suae fructum non gravare studeant miseros sediuvare. 451
Sankt Paul im Lavanttal pro eleemosynariis M2 Mass Propers Postcomm Omnipotens et misericors Deus famulos tuos placatus intende qui recolentes divina mandata opem indigentibus subministrant ut sicut eorum devotio nobis est necessaria ita sit tibi semper accepta. 451
Sankt Paul im Lavanttal pro inimicis M2 Mass Propers Missa pro inim… Coll Deus pacis caritatisque amator et custos da omnibus inimicis nostris pacem caritatemque veram cunctorumque eis remissionem tribuens peccatorum nosque ab eorum insidiis potenter eripe et in tuae pacis tranquillitate consolida. 451
Sankt Paul im Lavanttal pro inimicis M2 Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et nos ab inimicis nostris clementer eripe eisque indulgentiam tribue delictorum. 452
Sankt Paul im Lavanttal pro inimicis M2 Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine exuat delictis et ab inimicorum defendat insidiis. 452
Sankt Paul im Lavanttal pro peccatis M2 Mass Propers Missa pro pecc… Coll Parce Domine parce peccatis nostris et quamvis incessabiliter delinquentibus continua poena debeatur praesta quaesumus ut quod ad perpetuum meremur exitium transeat ad correctionis auxilium. 452
Sankt Paul im Lavanttal pro peccatis M2 Mass Propers Secr Sacrificia tibi Domine cum Ecclesiae precibus immolanda quaesumus corda nostra purificent et indulgentiae tuae nobis dona concilient et de adversis prospera sentire perficiant. 453
Sankt Paul im Lavanttal pro peccatis M2 Mass Propers Postcomm Vitia cordis humani haec Domine quaesumus medicina compescat quae mortalitatis nostrae venit curare languores. 453
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Pro uno defunc… Coll Inclina Domine aurem tuam ad preces nostras quibus misericordiam tuam suppliciter deprecamur ut animam famuli tui quam de hoc saeculo migrare iussisti in pacis ac lucis regione constituas et sanctorum tuorum iubeas esse consortem. 453
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Alia Coll Annue nobis Domine ut anima famuli tui remissionem quam semper optavit mereatur percipere peccatorum. 453
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Secr Annue nobis Domine ut animae famuli tui haec prosit oblatio quam immolando totius mundi tribuisti relaxari delicta. 454
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi pro requie animae famuli tui offerimus quaesumus Domine ut placatus accipias et tua pietate concedis ut mortalitatis nexibus absoluta inter fideles tuos habere constituas mansionem. Diesque nostros 454
Sankt Paul im Lavanttal pro defuncto M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. 454
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Deus cui proprium est misereri et preces exaudire supplicantium propitiare animabus famulorum famularumque tuarum ut te miserante a peccatorum vinculis absolutae ad aeternae beatitudinis requiem pervenire mereantur. 455
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia tuam misericordiam consequantur. 455
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Qui nobis in Christo Unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concessisti praesta quaesumus ut animae pro quibus hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus maiestati ad beatae resurrectionis requiem te miserante cum sanctis tuis pervenire mereantur. Per Christum Dominum 455
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quaesumus quam tibi pro requie animarum famulorum famularumque tuarum offerimus propitiatus intuere et concede ut et mortuis prosit adveniam quod cunctis viventibus preparare dignatus es ad medelam. Diesque 456
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Divina libantes sacramenta concede quaesumus omnipotens Deus ut haec eadem nobis proficiant ad salutem et animabus pro quibus tuam deprecamur clementiam prosint ad indulgentiam. 456
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Alia Postcomm Deus vita viventium spes morientium salus omnium in te sperantium praesta propitius ut animae famulorum famularumque tuarum a nostrae mortalitatis tenebris absolutae in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. 457
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Missa plurimor… Coll Propitiare quaesumus Domine animabus famulorum famularumque tuarum misericordia sempiterna ut mortalibus nexibus expeditas lux eas aeterna possideat. 457
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia tuam misericordiam consequantur. 457
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quaesumus intende placatus quam pro animabus famulorum famularumque tuarum tuae supplices exhibemus pietati ut per haec sancta mysteria ab omnibus absolutae peccatis aeternae beatitudinis participes efficiantur. Diesque 458
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Fidelium Deus animarum conditor et redemptor famulis et famulabus tuis cunctorum remissionem tribue peccatorum ut quam semper optaverunt indulgentiam consequantur. 458
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Animabus famulorum famularumque tuarum oratio proficiat supplicantium ut eas et a peccatis exuas et tuae redemptionis facias esse participes. 458
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nomina famulorum famularumque tuarum quae hic piae dilectionis officio pariter conscripsimus in libro vitae miserationis tuae gratia iubeas conscribi. 459
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Secr Praesta quaesumus misericors Deus ut animae pro quibus hoc sacrificium laudis tuae offerimus maiestati per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae lucis perpetuae te miserante recipiant consortium. 459
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus quaesumus Domine ut placatus accipias et tua dignatione concedas ut mortis vinculis absoluti transire mereantur ad vitam. Diesque 460
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis M2 Mass Propers Postcomm Proficiat quaesumus Domine ad indulgentiam animabus pro quibus tuam obsecramus clementiam divini celebratio sacramenti ut per haec sancta a contagiis terrenae conversationis emundatae ad caelestem mereantur venire habitationem. 460
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Missa pro defu… Coll Deus veniae largitor et humanae salutis amator quaesumus clementiam tuam ut nostrae congregationis fratres qui ex hoc saeculo transierunt beata Maria semper virgine intercedente ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedas. 461
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Secr Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe propitius preces humilitatis nostrae et animabus quibus tui nominis dedisti confessionem per haec sacramenta salutis nostrae tribue peccatorum remissionem cunctorum. 461
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus fratrum nostrorum quaesumus Domine placatus intende pro quibus maiestati tuae suppliciter fundimus preces ut eas innumero sanctorum tuorum tibi placentium facias dignanter asscribi. Diesque 461
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus misericors Deus ut animae pro quibus hoc sacrificium laudis tuae obtulimus maiestati per huius virtutem sacramenti a peccatis omnibus expiatae lucis perpetuae te miserante recipiant beatitudinem. 462
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis fratribus M2 Mass Propers Postcomm Deus vita viventium spes morientium salus omnium in te sperantium praesta propitius ut animae huius congregationis vel hic requiescentium a nostrae mortalitatis tenebris absolutae beata Maria semper virgine intercedente in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. 462
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Missa in cymit… Coll Deus in cuius miseratione animae fidelium requiescunt famulis et famulabus tuis vel omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus da propitius veniam peccatorum ut a cunctis reatibus absoluti tecum sine fine laetentur. 463
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine supplicationibus nostris pro animabus famulorum famularumque tuarum vel omnibus hic et ubique in Christo requiescentium pro quibus tibi offerimus sacrificium laudis ut eas sanctorum tuorum consortio sociare digneris. 463
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus famulorum famularumque tuarum vel omnium fidelium hic et ubique in Christo quiescentium et in circuitu huius aecclesiae quaesumus Domine ut propitiatus accipias et miserationum tuarum largitate concedas ut quicquid terrena conversatione contraxerunt his sacrificiis emundetur ac mortis vinculis absoluti transitum mereantur ad vitam. 464
Sankt Paul im Lavanttal pro defunctis in coemeterio sepultis M2 Mass Propers Postcomm Deus fidelium lumen animarum adesto supplicationibus nostris et da omnibus fidelibus in Christo quorum corpora hic et ubique requiescunt refrigerii sedem quietis beatitudinem luminis claritatem. 464
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers Missa in die d… Coll Quaesumus Domine ut famulo tuo cuius tertium vel septimum vel tricesimum obitus sui diem commemoramus sanctorum atque electorum tuorum digneris largiri consortium et rorem misericordiae tuae perennis infunde. 465
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers Secr Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem depositionis tertium vel septimum sive tricesimum pro anima famuli tui placidus ac benignus assume. 465
Sankt Paul im Lavanttal in depositione M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Per quem salus mundi per quem vita omnium per quem resurrectio mortuorum per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui cuius diem depositionis tertium vel septimum vel tricesimum celebramus indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis parte restituas. Per Christum 466