Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
confessor unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Et te in sanctorum tuorum virtute laudare quibus pro meritis suis beatitudinis praemia contulisti. Quoniam in manu tua sunt semper et non tanget illos tormentum mortis quos te custodiente beatitudinis sinus intercludit ubi etiam perpetua semper exsultatione laetantur ubi etiam beatus summus confessor tuus ill. sociatus exsultat. Petimus ergo ut memor sit miseriarum nostrarum et de tua misericordia nobis impetret beatitudinis suae consortium. Per Christum |
385 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
confessor unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur intercedente beato ill. confessore tuo tua gratia liberemur |
386 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
confessores plures
|
M2 |
Mass Propers
|
In natali plur… |
Coll |
Deus qui nos sanctorum tuorum ill. confessionibus gloriosis circumdas et protegis da nobis et eorum et imitatione proficere et intercessione gaudere. |
386 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
confessores plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo sint digna conspectui sanctorum tuorum precibus adiuvemur. |
386 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
confessores plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster ut quod pia devotione gerimus certa redemptione capiamus. |
386 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
virgo una martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
In natale uniu… |
Coll |
Deus qui nos beatae ill. martyris tuae annua solemnitate laetificas concede propitius ut eius adiuvemur meritis cuius castitatis irradiamur exemplis. |
387 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
virgo una martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine beatae ill. martyris tuae dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
387 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
virgo una martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adiuvent nos quaesumus Domine haec sancta mysteria quae sumpsimus et beatae ill. martyris tuae intercessio veneranda ad mansiones perducat aetherias. |
387 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
In dedicatione… |
Coll |
Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes exaudi preces populi tui et praesta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur cuncta se impetrasse laetetur. |
388 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Annue festivitatis cultu supplices te Domine deprecamur ut omnes qui intra templi huius ambitum continemur perfecta tibi devotione placeamus et per haec devotionis nostrae munera ad aeterna praemia pervenire mereamur. |
388 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelestibus mysteriis recreati quaesumus omnipotens Deus ut hoc in loco qui nomini tuo dicatus est cunctis petentibus aures tuae pietatis accomodare digneris. |
388 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Deus qui de vivis atque electis lapidibus aeternum maiestati tuae condis habitaculum auxiliare populo supplicanti ut quod Ecclesiae tuae corporalibus proficit spaciis spiritualibus amplificetur augmentis. |
389 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa de sanct… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. |
390 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sanctifica quaesumus Domine Deus per tui nominis invocationem huius oblationis hostiam et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. |
390 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli |
390 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Proficiat nobis ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti susceptio et sempiterna sanctae Trinitatis confessio. |
391 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Domine Deus Pater omnipotens famulos tuae maiestati subiectos per unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetentur. |
391 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f2 |
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda… |
Coll |
Deus qui per coaeternam tibi sapientiam hominem cum non esset condidisti perditumque misericorditer reformasti praesta quaesumus ut eadem pectora nostra inspirante te tota mente amemus et ad te toto corde curramus. |
392 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f2 |
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sanctificetur quaesumus Domine huius nostrae oblationis munus tua cooperante sapientia ut tibi placere possit ad laudem et nobis proficere ad salutem. |
392 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f2 |
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui tui nominis agnitionem et tuae potentiae gloriam nobis in coaeterna tibi sapientia revelare voluisti ut tuam confitentes maiestatem et tuis inhaerentes mandatis tecum vitam habeamus aeternam. |
392 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f2 |
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Infunde quaesumus Domine per haec sancta quae sumpsimus cordibus nostris lumen sapientiae ut te veraciter agnoscamus et fideliter diligamus. |
393 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f2 |
de sapientia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus qui misisti Filium tuum et ostendisti creaturae creatorem respice propitius super nos famulos tuos et praepara agiae sophiae dignam in cordibus nostris habitationem. |
393 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f3 |
ad poscendum donum Spiritus Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia d… |
Coll |
Deus cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et nullum latet secretum purifica per infusionem Sancti Spiritus cogitationes cordis nostri ut te perfecte diligere et digne laudare mereamur. |
393 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f3 |
ad poscendum donum Spiritus Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec oblatio quaesumus Domine cordis nostri maculas emundet ut Sancti Spiritus digna efficiatur habitatio. |
394 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f3 |
ad poscendum donum Spiritus Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui inspicis cogitationum secreta et omnis nostrae mentis intentio providentiae tuae patescit intuitu. Respice propitius archana cordis nostri cubilia et Sancti Spiritus rore nostras purifica cogitationes ut tuae maiestati digna cogitemus et agamus. Per Christum |
394 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f3 |
ad poscendum donum Spiritus Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacrificium salutis nostrae tibi offerentes concede nos Domine Deus purificatis tibi mentibus saepius tuae pietatis celebrare mysterium. |
394 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f3 |
ad poscendum donum Spiritus Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Concede quaesumus omnipotens Deus Sanctum nos Spiritum votis promereri sedulis quatenus eius gratia ab omnibus liberemur temptationibus et peccatorum nostrorum indulgentiam mereamur. |
395 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f4 |
de angelis
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad angelis suf… |
Coll |
Perpetuum nobis Domine tuae miserationis praesta subsidium quibus et angelica praestitisti suffragia non deesse. |
395 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f4 |
de angelis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. |
395 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f4 |
de angelis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Quamvis enim illius sublimis angelicae substantiae sit habitatio semper in caelis tuorum tamen fidelium praesumit affectus pro tuae reverentia potestatis per haec tuae devotionis officia quoddam retinere pignus in terris asstantium in conspectu tuo iugiter ministrorum. |
395 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f4 |
de angelis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Repleti Domine benedictione caelesti suppliciter implorantes ut quod fragili celebramus officio sanctorum archangelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. |
396 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f4 |
de angelis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Plebem tuam quaesumus Domine perpetua pietate custodi ut secura semper et necessariis adiuta subsidiis spirituum tibimet placitorum pia semper veneratione laetetur. |
396 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f5 |
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta d… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui iustitiam tuae legis in cordibus credentium digito tuo scribis da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. |
397 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f5 |
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Mitte Domine quaesumus Spiritum Sanctum qui et haec munera praesentia nostra tuum nobis efficiat sacramentum et ad hoc percipiendum corda nostra purificet. |
397 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f5 |
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. |
397 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f5 |
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus vita fidelium gloria humilium beatitudo iustorum propitius accipe supplicum preces ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tuae semper caritatis abundantia repleantur. |
398 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f6 |
de cruce
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta de… |
Coll |
Deus qui Unigeniti tui precioso sanguine vivificae Crucis vexillum sanctificare voluisti concede quaesumus ut qui eiusdem sanctae Crucis gaudent honore tua quoque ubique protectione gaudere. |
398 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f6 |
de cruce
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec oblatio Domine ab omnibus nos purget offensis quae in ara crucis etiam totius mundi tulit offensa. |
398 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f6 |
de cruce
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde vita resurgeret. Et qui per lignum vincebat per lignum quoque vinceretur. Per Christum Dominum nostrum |
399 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f6 |
de cruce
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adesto nobis Domine Deus noster et quos sanctae crucis laetari fecisti honore eius quoque perpetuis defende praesidiis. |
399 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
f6 |
de cruce
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus qui praeclara salutiferae crucis inventione hodiernae nobis festivitatis gaudia dicasti tribue quaesumus ut vitalis signi tuitione ab omnibus muniamur adversis. |
399 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
S |
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato de san… |
Coll |
Concede nos famulos tuos quaesumus Domine Deus perpetua mentis et corporis sanitate gaudere et gloriosa beatae Mariae semper virginis intercessione a praesenti liberari tristitia et futura perfrui laetitia. |
400 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
S |
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Tua Domine propitiatione et beatae Mariae semper Virginis intercessione ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem. |
400 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
S |
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumptis Domine salutis nostrae subsidiis da quaesumus eius nos patrociniis ubique protegi in cuius veneratione haec tuae optulimus maiestati. |
400 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
Gen |
S |
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Omnipotens Deus famulos tuos dextera potentiae tuae a cunctis protege periculis et beata Maria semper virgine intercedente fac eos praesenti gaudere prosperitate et futura. |
400 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in cotti… |
Coll |
Deus qui nos beatae semper Virginis et beatorum spirituum apostolorum martyrum confessorum virginum atque omnium simul sanctorum continua laetificas commemoratione praesta quaesumus ut quos cottidiano veneramur officio etiam piae conversationis semper sequamur exemplo. |
401 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera tibi Domine devotionis nostrae offerimus quae et pro tuorum tibi grata sint honore iustorum et nobis salutaria te miserante reddantur. |
401 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta nobis quaesumus Domine intercedentibus omnium sanctorum tuorum meritis ut quae ore contigimus puro corde capiamus. |
402 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Fac nos quaesumus Domine sanctae Mariae semper Virginis subsidiis attolli et gloriosa beatorum spirituum apostolorum martyrum confessorum virginum atque omnium simul sanctorum protectione defendi ut dum eorum pariter cottidie festa celebramus eorum pariter cottidie auxiliis ab omnibus protegamur adversis. |
402 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
Gen |
|
|
missa generalis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Adesto Domine supplicationibus nostris et intercessione omnium sanctorum tuorum perpetuam nobis misericordiam benignus impende. |
403 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa speciali… |
Coll |
Defende quaesumus beata Maria semper Virgine intercedente Domine Deus istam ab omni adversitate familiam et tibi toto corde prostratam ab hostium propitius tuere clementer insidiis. |
403 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Coll |
Familiam istam quaesumus Domine caelesti protectione circumda et te parcente sit libera te custodiente a malis omnibus sit secura. |
403 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe quaesumus clementer omnipotens Deus nostrae devotionis oblationem et per virtutem huius sacramenti tuae maiestatis famulos a cunctis protege adversitatibus. |
403 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui es totius fons misericordiae spes et consolatio lugentium vita et salus ad te clamantium exaudi famulorum preces tuorum et potentiae tuae dextera ab omni adversitate eos protege et custodi quatenus tibi Deo secura mente servire valeat atque ab omni temptationum molestia liberati tranquilla pace salutis suae tuae pietati continuas agere gratias mereantur. Per Christum |
404 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumptis redemptionis nostrae muneribus praesta quaesumus misericors Deus eorum celebratione nobis tuae protectionis contra omnes adversitates subsidium. |
404 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Copiosa protectionis tuae beneficia quaesumus Domine Deus noster familia tua consequatur ut quae sacris tibi liminibus devota consistit intercessione beatae Mariae semper Virginis atque omnium sanctorum tuorum et vitae praesentis subsidio gratuletur et gratiam aeternae benedictionis inveniat. |
405 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro salu… |
Coll |
Sanctorum tuorum intercessionibus quaesumus Domine et nos protege et famulis et famulabus tuis quorum commemorationem agimus vel quorum aelemosinas recepimus seu etiam qui nobis familiaritate vel consanguinitate iuncti sunt misericordiam tuam ubique praetende ut ab omnibus impugnationibus defensi tua opitulatione salventur et animas famulorum famularumque tuarum omnium videlicet fidelium catholicorum orthodoxorum quorum commemorationem agimus et quorum corpora in hoc monasterio vel ubique requiescunt vel quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse videntur electorum tuorum iungere digneris consortio. |
405 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et has oblationes quas pro incolumitate famulorum famularumque tuarum et pro animabus omnium fidelium catholicorum orthodoxorum quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse videntur nomini tuo consecrandas deferimus benignus assume ut sacrificii praesentis oblatio ad refrigerium animarum eorum te miserante perveniat. |
407 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro salute vivorum
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Purificet nos quaesumus Domine et divini sacramenti perceptio et gloriosa sanctorum tuorum oratio et animabus famulorum famularumque tuarum quorum commemorationem agimus remissionem cunctorum tribue peccatorum. |
407 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro familia ecclesiastica
|
M2 |
Mass Propers
|
Pro omni gradu… |
Coll |
Pietate tua quaesumus Domine nostrorum solve omnium vincula delictorum et intercedente beata Maria cum omnibus sanctis tuis regem antistitem et abbatem nostrum seu omnes congregationes illis commissas et nos famulos tuos atque locum istum in omni sanctitate custodi et me famulum tuum atque monasterium nostrum fratres nostros et totam familiam omnia que nobis commissa custodire amalis dignare omnesque affinitate et familiaritate nobis iunctos vel nobis aelemosinas facientes atque iter agentes seu etiam omnes christianos a vitiis purga virtutibus illustra pacem et salutem nobis tribue de morbis morteque subitanea et in provisa nos semper libera insidias diaboli et sagittas et noxia a nobis cuncta procul depelle hostes visibiles et invisibiles remove inimicis nostris caritatem largire et omnibus fidelibus vivis et defunctis in terra viventium vitam et requiem aeternam concede. |
408 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro familia ecclesiastica
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui singulari corporis tui hostia totius mundi solvisti delicta hac oblatione placatus scelerum nostrorum nobisque gregis commissi maculas absterge et omnium christianorum vivorum vel mortuorum peccata dimitte eisque praemia aeterna concede. |
409 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro familia ecclesiastica
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Et tuam clementiam humiliter imploramus ut intervenientibus omnibus sanctis tuis delicta nostra clementer emundes atque a me misero gregique mihi commisso noxia cuncta procul a moveas diesque nostros in tua voluntate disponas simulque omnibus in te credentibus sanitatem mentis et corporis tribuas incredulos convertas errantes corrigas iter agentes in viam tuam dirigas discordantibus pacis unitatem largiaris omnibusque fidelibus vivis et defunctis veniam conferas ut adinterminabilem gloriam pervenire mereantur. Per Christum |
410 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro familia ecclesiastica
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpta quaesumus Domine sacramenta omnia crimina nostra detergant omnemque pravitatem et infirmitatem seu hosticam rabiem atque subitam mortem meritis sanctorum omnium a nobis nostrisque procul repelle et omnibus fidelibus vivis et defunctis prosint ad veniam pro quorum tibi sunt oblata salute. |
411 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro familia ecclesiastica
|
M2 |
Mass Propers
|
Item alia missa |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui vivorum dominaris simul ac mortuorum omniumque misereris quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis te suppliciter exoro ut pro quibus effundere preces decrevi quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet vel futurum iam exutos corpore suscepit pietatis tuae clementia delictorum suorum veniam consequantur. |
411 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro familia ecclesiastica
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus tribue quaesumus ut universorum quos in oratione commendatos suscepimus vel etiam omnium fidelium nomina beatae praedestinationis liber asscripta retineat. |
412 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro familia ecclesiastica
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Purificent nos quaesumus omnipotens et misericors Deus sacramenta quae sumpsimus et praesta ut hoc tuum sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam sit abolitio scelerum sit fortitudo fragilium sit contra mundi pericula firmamentum sit vivorum atque mortuorum fidelium remissio omnium delictorum. |
412 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro pecc… |
Coll |
Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. |
413 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. |
413 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Te Domine suppliciter implorantes ut nos ab omnibus peccatis clementer eripias et a cunctis protegas benignus inimicis. Per Christum |
413 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem Domine quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus nostris ut omnium delictorum nostrorum remissionem consequi mereamur quaesumus Domine. |
413 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta nobis quaesumus Domine aeterne Salvator ut percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. |
414 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Deus cui proprium est semper misereri et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. |
414 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro trib… |
Coll |
Ineffabilem misericordiam tuam Domine nobis clementer ostende ut simul nos et a peccatis exuas et a paenis quas pro his meremur eripias. |
414 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine propitiatus hostias quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tribulationibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpti sacrificii Domine perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro pace |
Coll |
Deus a quo sancta desideria recta consilia et iusta sunt opera da servis tuis illam quam mundus dare non potest pacem ut et corda nostra mandatis tuis dedita et hostium formidine sublata tempora sint tua protectione tranquilla. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui credentes in te populis nullis sinis nocere terroribus dignare preces et hostias dicatae tibi plebis suscipere ut pax a tua pietate concessa Christianorum fines ab omni hoste faciat esse securos. |
415 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro pace
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus auctor pacis et amator quem nosse vivere cui servire regnare est protege ab omnibus impugnationibus supplices tuos ut qui in defensione tua fidimus nullius hostilitatis arma timeamus. |
416 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro cari… |
Coll |
Deus qui diligentibus te facis cuncta prodesse da cordibus nostris inviolabilem caritatis affectum ut desideria de tua inspiratione concepta nulla possint temptatione mutari. |
416 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui nos ad imaginem tuam et sacramentis renovas et praeceptis perfice gressus nostros in semitis tuis ut caritatis donum quod fecisti a nobis sperari per haec quae offerimus facias sacrificia apprehendi. |
417 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
de caritate
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Libera nos Domine ab omni malo propitius et tuam caritatem nobis infunde ut quos uno caelesti pane satiasti tua facias pietate concordes. |
417 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro rege |
Coll |
Quaesumus omnipotens Deus ut famulus tuus qui tua miseratione suscepit regni gubernacula virtutum etiam omnium percipiat incrementa quibus decenter ornatus et vitiorum monstra devitare et ad te qui via veritas et vita es gratiosus valeat pervenire. |
417 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine quaesumus oblata sanctifica ut et nobis Unigeniti tui corpus et sanguis fiant et illi regi ad optinendam animae corporisque sanitatem et ad peragendum iniunctum officium te largiente usquequaque proficiant. |
418 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro rege
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Haec Domine oratio salutaris famulum tuum n. ab omnibus tueatur adversis quatenus et ecclesiasticae pacis optineat tranquillitatem et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat hereditatem. |
418 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro regi… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus in cuius arbitrio regnorum omnium iura consistunt protege christianorum ubique rectorem ut eius votiva prosperitas pax tuorum possit esse populorum. |
419 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui subiectas tibi glorificas potestates suscipe propitius oblationes nostras et christianis vires adde principibus ut qui se dextera tua expetunt protegi nulla possint adversitate superari. |
419 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus qui praedicando aeterni regni evangelium Christianorum imperium praeparasti praetende famulis tuis ill. principibus nostris arma caelestia ut pax ecclesiarum nulla turbetur tempestate bellorum. |
419 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro principibus
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Deus in cuius manu corda sunt regum inclina ad preces humilitatis nostrae aures misericordiae tuae et principibus nostris famulis tuis illis regimen tuae appone sapientiae ut haustis de tuo fonte consiliis et tibi placeant et tua semper beneficia consequantur. |
420 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
In tempore bel… |
Coll |
Populi tui quaesumus omnipotens Deus propitiare peccatis et totius hostilitatis terrores a nobis averte ut Christiani nominis secura libertas in tua devotione semper exultet. |
420 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificium Domine quod immolamus intende placatus ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate consistat. |
420 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
in tempore belli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adesto Domine populis qui sacra mysteria contigerunt ut nullis periculis affligantur qui in te protectorem confidunt. |
421 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in monas… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia magna solus praetende super nos famulos tuos spiritum gratiae salutaris et ut in veritate tibi complaceamus perpetuum nobis rorem tuae benedictionis infunde. |
421 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias Domine famulorum tuorum placatus intende et quas in honore nominis tui devota mente pro nobis celebramus proficere nobis sentiamus ad medelam. |
421 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem Domine famulorum tuorum quam tibi offerunt ob devotionem mentis suae pius ac propitius clementi vultu suscipias tibi supplicantes libens protege et clementer exaudi et aeterna eos protectione conserva ut semper in tua religione laetantes instanter in sanctae Trinitatis confessione fide catholica perseverent. Nobis haec quoque unianimiter et crebre petentibus ipse praestabis omnipotens Deus. Per Christum Dominum nostrum |
422 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quos caelesti recreas munere perpetuo Domine comitare praesidio et quos fovere non desinis dignos fieri sempiterna redemptione concede. |
422 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Tu Domine quaesumus famulis tuis bonos mores placatus institue tu in eis quod tibi placitum sit dignanter infunde et ut digni sint et tua valeant beneficia promereri. |
423 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
pro congregatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia |
Postcomm |
Famulos tuos quaesumus Domine benignus intende et eis dignanter pietatis tuae impende custodiam. |
423 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa votiva |
Coll |
Deus qui iustificas impium et non vis mortem peccatorum maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut famulos tuos de tua misericordia confidentes caelesti protegas benignus auxilio et assidua protectione conserves ut tibi iugiter famulentur et nullis temptationibus a te separentur. |
423 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe clementissime Pater hostias placationis et laudis quas ego peccator et indignus famulus tuus tibi offerre praesumo ad honorem et gloriam nominis tui sive pro incolumitate famulorum tuorum ut omnium delictorum suorum veniam consequi mereantur. |
424 |
Sankt Paul im Lavanttal
|
|
|
|
Missa votiva
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
VD aeterne Deus. Qui es iustorum gloria et misericordia peccatorum pietatem tuam humili prece deposcimus ut famulos tuos benignus respicias et pietatis tuae custodiam iimpendas ut ex toto corde et ex tota mente tibi deserviant et sub tua semper protectione consistant. Per Christum |
424 |