Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Sankt Paul im Lavanttal Trin H9 D M2 Mass Propers Postcomm Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exequimur actionem sentiamus effectum. 357
Sankt Paul im Lavanttal Trin H10 D M2 Mass Propers Dominica decima Coll Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac eos tibi quaesumus placita postulare. 357
Sankt Paul im Lavanttal Trin H10 D M2 Mass Propers Secr Concede nobis haec quaesumus Domine digne frequentare mysteria quia quotiens hostiae huius commemoratio celebratur opus nostrae redemptionis exercetur. 358
Sankt Paul im Lavanttal Trin H10 D M2 Mass Propers Postcomm Tui nobis Domine communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem. 358
Sankt Paul im Lavanttal Trin H11 D M2 Mass Propers Dominica XI po… Coll Deus qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas multiplica super nos gratiam tuam ut ad tua promissa currentes caelestium bonorum facias esse consortes. 358
Sankt Paul im Lavanttal Trin H11 D M2 Mass Propers Secr Tibi Domine sacrificia dicata reddantur quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti ut eadem remedia fieri nostra praestares. 359
Sankt Paul im Lavanttal Trin H11 D M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut quos divinis reparare non desinis sacramentis tuis non destituas benignus auxiliis. 359
Sankt Paul im Lavanttal Trin H12 D M2 Mass Propers Dominica XII p… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota effunde super nos misericordiam tuam ut dimittas quae conscientia metuit et adicias quod oratio non praesumit. 359
Sankt Paul im Lavanttal Trin H12 D M2 Mass Propers Secr Respice Domine quaesumus nostram propitius servitutem ut quod offerimus sit tibi munus acceptum sit nostrae fragilitatis subsidium. 359
Sankt Paul im Lavanttal Trin H12 D M2 Mass Propers Postcomm Sentiamus Domine quaesumus tui perceptione sacramenti subsidium mentis et corporis ut in utroque salvati caelestis remedii plenitudine gloriemur. 360
Sankt Paul im Lavanttal Trin H13 D M2 Mass Propers Dominica XIII… Coll Omnipotens et misericors Deus de cuius munere venit ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur tribue quaesumus nobis ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. 360
Sankt Paul im Lavanttal Trin H13 D M2 Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine propitius intende quas sacris altaribus exhibemus ut nobis indulgentiam largiendo tuo nomini dent honorem. 360
Sankt Paul im Lavanttal Trin H13 D M2 Mass Propers Postcomm Vivificet nos quaesumus Domine huius participatio sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. 361
Sankt Paul im Lavanttal Trin H14 D M2 Mass Propers Dominica XIV p… Coll Omnipotens sempiterne Deus da nobis fidei spei et caritatis augmentum et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod praecipis. 361
Sankt Paul im Lavanttal Trin H14 D M2 Mass Propers Secr Propitiare Domine populo tuo propitiare muneribus ut hac oblatione placatus et indulgentiam nobis tribuas et postulata concedas. 361
Sankt Paul im Lavanttal Trin H14 D M2 Mass Propers Postcomm Sumptis Domine caelestibus sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 361
Sankt Paul im Lavanttal Trin H15 D M2 Mass Propers Dominica XV po… Coll Custodi Domine quaesumus Ecclesiam tuam propitiatione perpetua et quia sine te labitur humana mortalitas tuis semper auxiliis et abstrahatur a noxiis et ad salutaria dirigatur. 362
Sankt Paul im Lavanttal Trin H15 D M2 Mass Propers Secr Concede nobis Domine quaesumus ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio pietatis. 362
Sankt Paul im Lavanttal Trin H15 D M2 Mass Propers Postcomm Purificent nos Domine semper et muniant tua sacramenta et ad perpetuae ducant salvationis effectum. 362
Sankt Paul im Lavanttal Trin H16 D M2 Mass Propers Dominica XVI p… Coll Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat et quia sine te non potest salva consistere tuo semper munere gubernetur. 363
Sankt Paul im Lavanttal Trin H16 D M2 Mass Propers Secr Tua nos Domine sacramenta custodiant et contra diabolicos tueantur semper incursus. 363
Sankt Paul im Lavanttal Trin H16 D M2 Mass Propers Postcomm Mentes nostras et corpora possideat quaesumus Domine doni caelestis operatio ut non noster sensus in nobis sed iugiter eius praeveniat effectus. 363
Sankt Paul im Lavanttal Trin H17 D M2 Mass Propers Dominica XVII… Coll Tua nos Domine quaesumus gratia semper et praeveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. 363
Sankt Paul im Lavanttal Trin H17 D M2 Mass Propers Secr Munda nos Domine quaesumus sacrificii praesentis effectu et perfice miseratus in nobis ut eius mereamur esse participes. 364
Sankt Paul im Lavanttal Trin H17 D M2 Mass Propers Postcomm Purifica Domine quaesumus mentes nostras benignus et renova caelestibus sacramentis ut consequenter et corporum praesens pariter et futurum capiamus auxilium. 364
Sankt Paul im Lavanttal Trin H18 D M2 Mass Propers Dominica XVIII… Coll Da quaesumus Domine populo tuo diabolica vitare contagia et te solum Deum puro corde sectari. 364
Sankt Paul im Lavanttal Trin H18 D M2 Mass Propers Secr Maiestatem tuam Domine suppliciter deprecamur ut haec sancta quae gerimus et a praeteritis nos delictis exuant et futuris. 364
Sankt Paul im Lavanttal Trin H18 D M2 Mass Propers Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis aeterna proveniant. 365
Sankt Paul im Lavanttal Trin H19 D M2 Mass Propers Dominica XVIII… Coll Dirigat corda nostra Domine quaesumus tuae miserationis operatio quia tibi sine te placere non possumus. 365
Sankt Paul im Lavanttal Trin H19 D M2 Mass Propers Secr Deus qui nos per huius sacrificii veneranda commercia unius summaeque divinitatis participes efficis praesta quaesumus ut sicut tuam cognoscimus veritatem sic eam dignis mentibus et moribus assequamur. 365
Sankt Paul im Lavanttal Trin H19 D M2 Mass Propers Postcomm Gratias tibi referimus Domine sacro munere vegetati tuam misericordiam deprecantes ut dignos nos eius participatione perficias. 365
Sankt Paul im Lavanttal Trin H20 D M2 Mass Propers Dominica XX po… Coll Omnipotens et misericors Deus universa nobis adversantia propitiatus exclude ut mente et corpore pariter expediti quae tua sunt liberis mentibus exequamur. 366
Sankt Paul im Lavanttal Trin H20 D M2 Mass Propers Secr Haec munera quaesumus Domine quae oculis tuae maiestatis offerimus salutaria nobis esse concede. 366
Sankt Paul im Lavanttal Trin H20 D M2 Mass Propers Postcomm Tua nos Domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inherere mandatis. 366
Sankt Paul im Lavanttal Trin H21 D M2 Mass Propers Dominica XXI p… Coll Largire quaesumus Domine fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem ut pariter ab omnibus mundentur offensis et secura tibi mente deserviant. 367
Sankt Paul im Lavanttal Trin H21 D M2 Mass Propers Secr Caelestem nobis praebeant haec mysteria quaesumus Domine medicinam et vitia nostri cordis expurgent. 367
Sankt Paul im Lavanttal Trin H21 D M2 Mass Propers Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos quaesumus tuis oboedire mandatis. 367
Sankt Paul im Lavanttal Trin H22 D M2 Mass Propers Dominica [X]XI… Coll Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. 367
Sankt Paul im Lavanttal Trin H22 D M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine propitiatus hostias quibus et te placare voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. 368
Sankt Paul im Lavanttal Trin H22 D M2 Mass Propers Postcomm Immortalitatis alimoniam consecuti quaesumus Domine ut quod ore percepimus mente sectemur. 368
Sankt Paul im Lavanttal Trin H23 D M2 Mass Propers Dominica [X]XI… Coll Deus refugium nostrum et virtus adesto piis Ecclesiae tuae precibus auctor ipse pietatis et praesta ut quod fideliter petimus efficaciter consequamur. 368
Sankt Paul im Lavanttal Trin H23 D M2 Mass Propers Secr Da misericors Deus ut haec salutaris oblatio et a propriis nos reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 368
Sankt Paul im Lavanttal Trin H23 D M2 Mass Propers Postcomm Sumptimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut que in tui commemoratione nos facere precepisti in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. 369
Sankt Paul im Lavanttal Trin H24 D M2 Mass Propers Dominica [X]XI… Coll Excita Domine quaesumus tuorum fidelium voluntates ut divini operis fructum propensius exequentes pietatis tuae remedia maiora percipiant. 369
Sankt Paul im Lavanttal Trin H24 D M2 Mass Propers Secr Propitius esto Domine supplicationibus nostris et populi tui oblationibus precibusque susceptis omnium nostrum ad te corda converte ut a terrenis cupiditatibus liberi ad caelestia desideria transeamus. 369
Sankt Paul im Lavanttal Trin H24 D M2 Mass Propers Postcomm Concede nobis Domine quaesumus ut per sacramentum quod sumpsimus quicquid in nostra mente vitiosum est ipsius medicationis dono curetur. 369
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Missa cottidia… Coll Perpetua quaesumus Domine pace custodi quos in te sperare donasti. 370
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Alia Coll Adesto nobis misericors Deus et tuae pietatis nobis propitius dona concede. 370
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Secr Adesto nobis quaesumus Domine et preces nostras benignus exaudi ut quod fiducia non habet meritorum placatio obtineat hostiarum. 370
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Postcomm Mysteria sancta nos Domine et spiritalibus expleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 370
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Alia missa Coll Exaudi nos miserator et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 370
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine suscipe placatus oblatas quae te sanctificante nobis efficiantur salutares. 371
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et a peccatis exuant et caelestis vitae vigore confirment. 371
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Alia missa Coll Quaesumus omnipotens Deus ut plebs tua toto tibi corde deserviens et beneficia tua iugiter mereatur et pacem. 371
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine hostiam redemptionis humanae et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. 371
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut mysteriorum virtute satiati vita nostra firmetur. 371
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Alia missa Coll Rege nostras Domine propitius voluntates ut nec propriis iniquitatibus implicentur nec subdamur alienis. 372
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Secr Tua nos Deus sacramenta circumtegant et reforment simulque nobis temporale remedium conferant et aeternum. 372
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Postcomm Tua sancta nobis omnipotens Deus quae sumpsimus et indulgentiam praebeant et auxilium perpetuae defensionis impendant. 372
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Alia missa Coll Comprime Domine quaesumus noxios semper incursus et salutarem temporibus nostris propitius da quietem. 372
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Secr In tuo conspectu Domine quaesumus talia nostra sint munera quae et placare te valeant et nos tibi placere perficiant. 373
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Postcomm Cottidiani Domine quaesumus munere sacramenti perpetuae nobis tribue salutis augmentum. 373
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Alia missa Coll Ab omnibus nos defende quaesumus Domine semper adversis et continuis tuere praesidiis. 373
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine munera quae dedisti ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium et remedium nobis immortalitatis operentur. 373
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Postcomm Quod ore sumpsimus Domine mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum. 373
Sankt Paul im Lavanttal Gen missa generalis M2 Mass Propers Postcomm Conservent nos quaesumus Domine munera tua et aeternam vitam tribuant nobis deprecantibus. 374
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus (vigilia) M2 Mass Propers In vigilia uni… Coll Quaesumus omnipotens Deus ut beatus ill. apostolus tuus cuius gloriosa sollemnia devotis obsequiis praevenimus pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 374
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus (vigilia) M2 Mass Propers Secr Sacrandum tibi Domine munus offerimus quo beati ill. apostoli tui sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. 374
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus (vigilia) M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Et maiestatem tuam suppliciter exorare ut qui beati ill. apostoli festum sollemniis ieiuniis et devotis praevenimus officiis illius apud maiestatem tuam et adiuvemur meritis et instruamur exemplis. 375
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus (vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato ill. apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus sollemnitate nobis proficiant ad medelam. 375
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus M2 Mass Propers In natale uniu… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati N. apostoli tui festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. 376
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus M2 Mass Propers Secr Offerimus tibi Domine preces et munera quae ut tuo digna sint conspectui beati ill. apostoli tui precibus adiuvemur. 376
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Qui nos assiduis apostolorum passionibus consolaris et eorum sanguinem triumphalem quem professione nominis tui in fidelibus praebuere fundendum ad tuorum facis auxilium transire fidelium. 376
Sankt Paul im Lavanttal apostolus unus M2 Mass Propers Postcomm Da nobis quaesumus Domine beati ill. apostoli tui sollemnitate gloriari ut eius semper et patrociniis sublevemur et fidem congrua devotione sectemur. 376
Sankt Paul im Lavanttal apostoli plures (vigilia) M2 Mass Propers In vigilia plu… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut sicut beatorum apostolorum tuorum ill. gloriosa natalicia praevenimus sic ad tua beneficia promerenda maiestatem tuam pro nobis ipsi praeveniant. 377
Sankt Paul im Lavanttal apostoli plures (vigilia) M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris Domine apostolorum tuorum festa praecedimus ut qui conscientiae nostrae obstaculis praepedimur praesta ut illorum meritis adiuvemur. 377
Sankt Paul im Lavanttal apostoli plures (vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Esto Domine plebi tuae sanctificator et custos ut apostolicis munita subsidiis et conversatione tibi placeat et secura deserviat. 377
Sankt Paul im Lavanttal apostoli plures M2 Mass Propers In natali plur… Coll Deus qui nos annua apostolorum tuorum ill. solemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 377
Sankt Paul im Lavanttal apostoli plures M2 Mass Propers Secr Munera Domine quae pro apostolorum tuorum sollemnitate deferimus propitius suspice et mala omnia quae iuste meremur averte. 378
Sankt Paul im Lavanttal apostoli plures M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus eorum orationibus adiuvemur. 378
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus (vigilia) M2 Mass Propers In vigilia uni… Coll Omnipotens sempiterne Deus concede propitius ut nostra devotio quae natalicia beati ill. martyris tui antecedit patrocinia nobis eius accumulet. 378
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus (vigilia) M2 Mass Propers Secr Magnifica Domine beati ill. martyris tui solemnia recensemus quae promptis cordibus ambigentes oblatis muneribus et suscipimus et praeimus. 379
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus (vigilia) M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Et gloriosi ill. martyris pia certamina venerando praevenire cuius honorabilis annua recursione solemnitas et perpetua semper et nova est quia et in conspectu tuae maiestatis permanet mors tuorum preciosa iustorum et restaurantur incrementa laetitiae cum felicitatis aeternae recoluntur exordia. Per Christum 379
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus (vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Sancta tua Domine beati ill. martyris tui preciosa passione et solemnia quae praeimus nos refovent quibus et iugiter satiamur et semper desideramus expleri. 379
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus M2 Mass Propers In natale uniu… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati ill. martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 380
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus M2 Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato ill. martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 380
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Et in praesenti festivitate martyris tui ill. tibi confitendo laudis hostias immolare tuamque immensam pietatem implorare ut sicut illi dedisti caelestis palmam triumphi sic eo suffragante nobis emendationem ac veniam concedas peccati ut in te exultemus in misericordia in quo ille laetatur in gloria. Per Christum 380
Sankt Paul im Lavanttal martyr unus M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine pignus redemptionis aeternae sit nobis quaesumus interveniente beato ill. martyre tuo vitae praesentis auxilium pariter et futurae. 381
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures (vigilia) M2 Mass Propers In vigilia plu… Coll Beatorum martyrum tuorum Domine ill. veneranda natalicia praeeuntes supplices te exoramus ut quos caelesti gloria sublimasti ipsos etiam intercessores habeamus. 381
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures (vigilia) M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine preces et munera quae ut tuo digna sint conspectui sanctorum tuorum precibus adiuvemur. 381
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures (vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Concede quaesumus omnipotens Deus ut sanctorum martyrum tuorum ill. intercessionibus adiuvemur pro quorum sollemnitate laetamur. 382
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures M2 Mass Propers In natali plur… Coll Deus qui nos concedis sanctorum martyrum tuorum ill. natalicia colere da nobis in aeterna laetitia de eorum societate et intercessione gaudere. 382
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures M2 Mass Propers Secr Munera nostra Domine beatorum martyrum tuorum ill. fiant tibi grata suffragiis ut quod pro illorum gloria celebramus ipsorum meritis nobis prosit ad veniam. 382
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Qui sanctorum martyrum tuorum pia certamina ad copiosam perduxisti victoriam atque perpetuum eis largiris triumphum ut Ecclesiae tuae semper sint in exemplum praesta nobis quaesumus ut per eorum intercessionem quorum festa celebramus pietatis tuae munera capiamus. 382
Sankt Paul im Lavanttal martyres plures M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis martyribus tuis ill. et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. 383
Sankt Paul im Lavanttal confessor unus (vigilia) M2 Mass Propers In vigilia uni… Coll Exaudi Domine preces nostras quas in sancti ill. confessoris tui sollemnitate deferimus ut qui tibi digne meruit famulari eius intercedentibus meritis ab omnibus nos absolve peccatis. 383
Sankt Paul im Lavanttal confessor unus (vigilia) M2 Mass Propers Secr Sancti confessoris tui Domine quaesumus annua solemnitas pietati tuae reddat acceptos ut per haec piae oblationis officia et illum beata retributio comitetur et nobis gratiae tuae dono conciliet. 384
Sankt Paul im Lavanttal confessor unus (vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam ut intercedente beato ill. confessore tuo quae humiliter gerimus salubriter sentiamus. 384
Sankt Paul im Lavanttal confessor unus M2 Mass Propers In natale uniu… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut beati ill. confessoris tui veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 384
Sankt Paul im Lavanttal confessor unus M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine pro commemoratione santi ill. confessoris tui offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei largitatem sic nobis largiaris et pacem. 385