Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Sankt Paul im Lavanttal Aug 14 Assumptio BMV (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia san… Coll Deus qui virginalem aulam beatae Mariae in qua habitares eligere dignatus es da quaesumus ut sua nos defensione munitos iocundos faciat suae interesse festivitati. 269
Sankt Paul im Lavanttal Aug 14 Assumptio BMV (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Magna est Domine apud clementiam tuam Dei Genitricis oratio quam idcirco de praesenti saeculo transtulisti ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat. 269
Sankt Paul im Lavanttal Aug 14 Assumptio BMV (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Concede misericors Deus fragilitati nostrae praesidium ut qui sanctae Dei Genitricis requiem celebramus intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus. 270
Sankt Paul im Lavanttal Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers In Assumptione… Or Veneranda nobis Domine huius est diei festivitas in qua sancta Dei Genitrix mortem subiit temporalem nec tamen mortis nexibus deprimi potuit quae Filium tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum. Cuius intercessione quaesumus ut mortem evadere possimus animarum. 271
Sankt Paul im Lavanttal Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Ad missam Coll Famulorum tuorum Domine delictis ignosce et qui tibi placere de actibus nostris non valemus Genitricis Filii tui Domini Dei nostri intercessione salvemur. 272
Sankt Paul im Lavanttal Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Secr Subveniat Domine plebi tuae Dei Genitricis oratio quam etsi pro condicione carnis migrasse cognoscimus in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. 272
Sankt Paul im Lavanttal Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Nos te in tuis sacratissimis virginibus animis exultantibus laudare benedicere et praedicare. Inter quas beata Dei Genitrix intemerata Virgo Maria gloriosissima effulsit cuius assumptionis diem omni devotione praesenti sacrificio celebramus. Per Christum 273
Sankt Paul im Lavanttal Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers Postcomm Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam Domine Deus noster ut qui festa Dei Genitricis colimus a malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 273
Sankt Paul im Lavanttal Aug 17 Laurentius martyr (Octava) M2 Mass Propers In octava sanc… Coll Da nobis quaesumus omnipotens Deus vitiorum nostrorum flammas exstinguere qui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. 274
Sankt Paul im Lavanttal Aug 17 Laurentius martyr (Octava) M2 Mass Propers Secr Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Laurentii suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 274
Sankt Paul im Lavanttal Aug 17 Laurentius martyr (Octava) M2 Mass Propers Postcomm Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Laurentio martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. 274
Sankt Paul im Lavanttal Aug 18 Agapitus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Laetetur Ecclesia tua Deus beati Agapiti martyris tui confisa suffragiis atque eius precibus gloriosis et devota permaneat et secura consistat. 275
Sankt Paul im Lavanttal Aug 18 Agapitus M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine munera quae in eius tibi sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. 275
Sankt Paul im Lavanttal Aug 18 Agapitus M2 Mass Propers Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 275
Sankt Paul im Lavanttal Aug 22 Timotheus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Auxilium tuum nobis Domine quaesumus placatus impende et intercedente beato Timotheo martyre tuo dexteram super nos tuae propitiationis extende. 276
Sankt Paul im Lavanttal Aug 22 Timotheus M2 Mass Propers Secr Accepta sit tibi Domine sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 276
Sankt Paul im Lavanttal Aug 22 Timotheus M2 Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beato Timotheo martyre tuo eius semper participatione vivamus 276
Sankt Paul im Lavanttal Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Bartholomaei festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. 277
Sankt Paul im Lavanttal Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Secr Beati apostoli tui Bartholomaei cuius sollemnia recensemus quaesumus ut auxilio eius tua beneficia capiamus pro quo tibi hostias laudis offerimus. 277
Sankt Paul im Lavanttal Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers VD VD aeterne Deus. Qui Ecclesiam tuam sempiterna pietate non deserens sed per beatos apostolos tuos iugiter erudis et protegat. Per Christum Dominum 277
Sankt Paul im Lavanttal Aug 24 Bartholomaeus M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine divina mysteria beati Bartholomaei festivitate laetantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus adveniam prodesse perficiat. 278
Sankt Paul im Lavanttal Aug 28 Hermes M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Deus qui beatum Hermen martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 278
Sankt Paul im Lavanttal Aug 28 Hermes M2 Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine laudis offerimus in tuorum commemoratione sanctorum da quaesumus ut quod illis contulit gloriam nobis prosit ad salutem. 278
Sankt Paul im Lavanttal Aug 28 Hermes M2 Mass Propers Postcomm Repleti Domine benedictione caelesti quaesumus clementiam tuam ut intercedente beato Herme martyre tuo quae humiliter gerimus salubriter sentiamus. 279
Sankt Paul im Lavanttal Aug 29 Sabina M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam sexui fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut cuius natalicia colimus per eius exempla ad te gradiamur. 279
Sankt Paul im Lavanttal Aug 29 Sabina M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beatae Sabinae martyris tuae dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum tribue provenire subsidium. 279
Sankt Paul im Lavanttal Aug 29 Sabina M2 Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut intercedente beata Sabina martyre tua in huius semper participatione vivamus. 280
Sankt Paul im Lavanttal Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Eodem die deco… Coll Sancti Ioannis Baptistae et martyris tui Domine quaesumus veneranda festivitas salutaris auxilii nobis praestet effectum. 280
Sankt Paul im Lavanttal Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Secr Munera tibi Domine pro sancti martyris tui Ioannis Baptistae passione deferimus quia dum finitur in terris factus est caelesti sede perpetuus. 280
Sankt Paul im Lavanttal Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Postcomm Sancti nos Domine quaesumus Ioannis Baptistae oratio et assequi faciat semper mente quae gerimus et debite servitutis actione perfrui. 281
Sankt Paul im Lavanttal Aug 30 Felix Adauctus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Maiestatem tuam Domine supplices deprecamur ut sicut nos iugiter sanctorum tuorum commemoratione laetificas ita semper supplicatione defendas. 281
Sankt Paul im Lavanttal Aug 30 Felix Adauctus M2 Mass Propers Secr Hostias Domine tuae plebis intende et quas in honore sanctorum tuorum devota mente celebrat proficere sibi sentiat ad salutem. 281
Sankt Paul im Lavanttal Aug 30 Felix Adauctus M2 Mass Propers Postcomm Repleti Domine muneribus sacris quaesumus ut intercedentibus sanctis tuis in gratiarum tuarum semper actione maneamus. 282
Sankt Paul im Lavanttal Sep 8 Adrianus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Adriani martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 282
Sankt Paul im Lavanttal Sep 8 Adrianus M2 Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Adriano martyre tuo per eadem nos placatus intende. 282
Sankt Paul im Lavanttal Sep 8 Adrianus M2 Mass Propers Postcomm Beati Adriani martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporaliter gerimus perpetua salvatione capiamus. 282
Sankt Paul im Lavanttal Sep 8 Nativitas BMV V Office Propers In nativitate… Or Supplicationem servorum tuorum Deus miserator exaudi ut qui in nativitate Dei Genitricis et virginis congregamur eius intercessionibus de instantibus periculis eruamur. 283
Sankt Paul im Lavanttal Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Ad missam Coll Famulis tuis Domine caelestis gratiae munus impertire ut quibus beatae Virginis partus extitit salutis exordium nativitatis eius votiva sollemnitas pacis tribuat incrementum. 283
Sankt Paul im Lavanttal Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Secr Unigeniti tui Domine nobis succurrat humanitas ut qui natus de Virgine matris integritatem non minuit sed sacravit in nativitatis eius sollemniis a nostris nos piaculis exuens oblationem nostram sibi faciat acceptam. 284
Sankt Paul im Lavanttal Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut intercedente nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 284
Sankt Paul im Lavanttal Sep 11 Hyacinthus Protus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Beati Proti nos Domine et Hyacincti foveat pretiosa confessio et pia iugiter intercessio tueatur. 285
Sankt Paul im Lavanttal Sep 11 Hyacinthus Protus M2 Mass Propers Secr Pro sanctorum tuorum Proti et Hyacincti munera tibi Domine commemoratione quae debemus exsolvimus praesta quaesumus ut remedium nobis perpetuae salutis operentur. 285
Sankt Paul im Lavanttal Sep 11 Hyacinthus Protus M2 Mass Propers Postcomm Percepta nos Domine tua sancta purificent et beati Proti et Hyacincti quaesumus imploret oratio. 285
Sankt Paul im Lavanttal Sep 14 Cornelius Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Infirmitatem nostram quaesumus Domine propitius respice et mala omnia quae iuste meremur sanctorum tuorum intercessione averte. 285
Sankt Paul im Lavanttal Sep 14 Cornelius Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Secr Adesto Domine supplicationibus nostris quas in sanctorum tuorum commemoratione deferimus ut qui nostrae iustitiae fiduciam non habemus eorum qui tibi placuerunt meritis adiuvemur. 286
Sankt Paul im Lavanttal Sep 14 Cornelius Cyprianus Carthaginiensis M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum sollemnia celebramus orationibus adiuvemur. 286
Sankt Paul im Lavanttal Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Eodem die Exal… Coll Deus qui Unigeniti Filii tui Domini nostri Iesu Christi pretioso sanguine humanum genus redimere dignatus es concede propitius ut qui ad adorandam vivificam eius crucem adveniunt a peccatorum suorum nexibus liberentur. 286
Sankt Paul im Lavanttal Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Secr Iesu Christi Domini nostri corpore saginati per quem crucis est sanctificatum vexillum quaesumus Domine Deus noster ut sicut adorare meruimus ita perennitatis eius gloriae salutari potiamur effectu. 287
Sankt Paul im Lavanttal Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. 287
Sankt Paul im Lavanttal Sep 15 Nicomedes M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Adesto Domine populo tuo ut beati Nicomedis martyris tui merita praeclara suscipiens ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvetur. 287
Sankt Paul im Lavanttal Sep 15 Nicomedes M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine munera propitius oblata quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris commendet oratio. 288
Sankt Paul im Lavanttal Sep 15 Nicomedes M2 Mass Propers Postcomm Purificent nos Domine sacramenta quae sumpsimus et intercedente beato Nicomede martyre tuo a cunctis efficiant vitiis absolutos. 288
Sankt Paul im Lavanttal Sep 16 Euphemia Chalcedonensis M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Euphemiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 288
Sankt Paul im Lavanttal Sep 16 Euphemia Chalcedonensis M2 Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine Deus noster ut sicut in tuo conspectu mors est pretiosa sanctorum ita eorum merita venerantium accepta tibi reddatur oblatio. 289
Sankt Paul im Lavanttal Sep 16 Euphemia Chalcedonensis M2 Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessio beatae martyris tuae Euphemiae tibi reddat acceptos. 289
Sankt Paul im Lavanttal Sep 16 Lucia Geminianus M2 Mass Propers Eodem die Luci… Coll Praesta Domine precibus nostris cum exultatione provectum ut quorum diem passionis annua devotione recolimus etiam fidei constantiam subsequamur. 289
Sankt Paul im Lavanttal Sep 16 Lucia Geminianus M2 Mass Propers Secr Vota populi tui Domine propitiatus intende et quorum nos tribuis sollemnia celebrare fac gaudere suffragiis. 290
Sankt Paul im Lavanttal Sep 16 Lucia Geminianus M2 Mass Propers Postcomm Exaudi Domine preces nostras et sanctorum tuorum quorum festa sollemniter celebramus continuis foveamur auxiliis. 290
Sankt Paul im Lavanttal Trin H17 D M2 Mass Propers Dominica quart… Coll Absolve quaesumus Domine tuorum delicta populorum et a peccatorum nostrorum nexibus quae pro nostra fragilitate contraximus tua benignitate liberemur. 290
Sankt Paul im Lavanttal Trin H17 D M2 Mass Propers Secr Pro nostrae servitutis augmento sacrificium tibi Domine laudis offerimus ut quod immeritis contulisti propitius exequaris. 291
Sankt Paul im Lavanttal Trin H17 D M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut quos divina tribuis participatione gaudere humanis non sinas subiacere periculis. 291
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT f4 M2 Mass Propers Feria quarta Coll Misericordiae tuae remediis quaesumus Domine fragilitas nostra subsistat ut quae sua condicione atteritur tua clementia reparetur. 291
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT f4 M2 Mass Propers Coll Praesta quaesumus Domine familiae supplicanti ut dum a cibis corporalibus se abstinent a vitiis mente ieiunent. 291
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT f4 M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 292
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT f4 M2 Mass Propers Postcomm Sumentes dona caelestia suppliciter te Domine deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. 292
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT f6 M2 Mass Propers Feria sexta Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 292
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT f6 M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 292
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT f6 M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut de perceptis muneribus gratias exhibentes beneficia potiora sumamus. 293
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Sabbato in XII… Or Omnipotens sempiterne Deus qui per continentiam salutarem et corporibus mederis et mentibus maiestatem tuam suppliciter exoramus ut pia ieiunantium deprecatione placatus et praesentia nobis subsidia praebeas et futura. 293
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut ieiunando tua gratia satiemur et abstinendo cunctis efficiamur hostibus fortiores. 293
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Tuere quaesumus Domine familiam tuam ut salutis aeternae remedia quae te adspirante requirimus te largiente consequamur. 294
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Praesta quaesumus Domine sic nos ab epulis abstinere carnalibus ut a vitiis irruentibus pariter ieiunemus. 294
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Alia Or Ut nos Domine tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis quaesumus indulgentiae praesta subsidium. 294
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Ad missam Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 294
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis obtineat et effectum beatae perennitatis adquirat. 295
Sankt Paul im Lavanttal Trin QuT S M2 Mass Propers Postcomm Perficiant in nobis Domine quaesumus tua sacramenta quod continent ut quae nunc specie gerimus rerum veritate capiamus. 295
Sankt Paul im Lavanttal Trin H18 D M2 Mass Propers Die dominica v… Coll Omnipotens sempiterne Deus misericordiam tuam ostende supplicibus ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus. 295
Sankt Paul im Lavanttal Trin H18 D M2 Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus Domine quaesumus intende placatus ut et devotioni nostrae proficiant et saluti. 296
Sankt Paul im Lavanttal Trin H18 D M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. 296
Sankt Paul im Lavanttal Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers V Kalendas Oct… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Cosmae et Damiani natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 296
Sankt Paul im Lavanttal Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Secr Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper optineat. 296
Sankt Paul im Lavanttal Sep 27 Damianus Cosmas M2 Mass Propers Postcomm Protegat Domine quaesumus populum tuum et participatio caelestis indulta convivii et deprecatio collata sanctorum. 297
Sankt Paul im Lavanttal Sep 29 Michael M2 Mass Propers In festivitati… Coll Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas concede propitius ut quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur ab his in terra nostra vita muniatur. 297
Sankt Paul im Lavanttal Sep 29 Michael M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine laudis offerimus suppliciter deprecantes ut easdem angelico pro nobis interveniente suffragio et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. 297
Sankt Paul im Lavanttal Sep 29 Michael M2 Mass Propers Postcomm Beati archangeli tui Michaelis intercessione suffulti supplices te Domine deprecamur ut quos honore prosequimur contingamus et mente. 298
Sankt Paul im Lavanttal Oct 6 Marcus papa M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Exaudi Domine quaesumus preces nostras et interveniente beato Marco confessore tuo atque pontifice supplicationes nostras placatus intende. 298
Sankt Paul im Lavanttal Oct 6 Marcus papa M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine sacra plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. 298
Sankt Paul im Lavanttal Oct 6 Marcus papa M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine fidelibus populis sanctorum tuorum semper veneratione laetari et eorum perpetua supplicatione muniri. 299
Sankt Paul im Lavanttal Oct 9 Dionysius M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Deus qui hodierna die beatum Dyonisium virtute constantiae in passione roborasti quique illi ad praedicandum gentibus gloriam tuam Rusticum et Eleutherium sociare dignatus es tribue nobis quaesumus ex eorum imitatione pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. 299
Sankt Paul im Lavanttal Oct 9 Dionysius M2 Mass Propers Secr Hostia haec Domine quaesumus quam in sanctorum tuorum Dyonisii Rustici et Eleutherii nataliciis recensentes et offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 300
Sankt Paul im Lavanttal Oct 9 Dionysius M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Dyonisio Rustico et Eleutherio per haec contra omnia adversa muniamur. 300
Sankt Paul im Lavanttal Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers In natale sanc… Coll Deus qui conspicis nos ex nostra infirmitate deficere ad amorem tuum nos misericorditer per sanctorum tuorum exempla restaura. 300
Sankt Paul im Lavanttal Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers Secr Mystica nobis Domine prosit oblatio quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. 301
Sankt Paul im Lavanttal Oct 14 Calixtus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut et reatum nostrum munera sacrata purificent et recte vivendi nobis operentur effectum. 301
Sankt Paul im Lavanttal Oct 31 Caesarius martyr M2 Mass Propers In natale sanc… Or Adesto Domine martyrum tuorum deprecatione sanctorum et quos pati pro tuo nomine tribuisti fac tuis fidelibus suffragari. 301
Sankt Paul im Lavanttal Oct 31 Caesarius martyr M2 Mass Propers Ad missam Coll Deus qui nos beati martyris tui Caesarii martyris tui annua sollemnitate laetificas concede propitius ut cuius natalicia colimus etiam actiones imitemur. 302
Sankt Paul im Lavanttal Oct 31 Caesarius martyr M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beati Caesarii martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 302
Sankt Paul im Lavanttal Oct 31 Caesarius martyr M2 Mass Propers Postcomm Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et intercedente beato Caesario martyre tuo ad caelestia regna perducat. 302
Sankt Paul im Lavanttal Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Omn… Coll Domine Deus noster multiplica super nos gratiam tuam et quorum praevenimus gloriosa sollemnia tribue subsequi in sancta professione laetitiam. 303
Sankt Paul im Lavanttal Oct 31 Omnes Sancti (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Altare tuum Domine Deus muneribus cumulamus oblatis da quaesumus ut ad salutem nostram omnium sanctorum tuorum precatione proficiant quorum sollemnia ventura praecurrimus. 303