Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: ineffabilem tuae clementiae potentiam suppliciter exorantes ut famulus tuus N. beatorum tabernaculis constitutus evasisse se carnales glorietur angustias diemque iudicii cum voto gratulationis exspectet. |
486 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius episcopi quaesumus Domine ut placatus accipias et quem tuis altaribus servire tribuisti ad beatorum pertinere iubeas .consortia sacerdotum; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. |
487 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui episcopi N. in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem. |
487 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia missa pro… |
Coll |
Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum sacerdotali fecisti dignitate vigere praesta quaesumus ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. |
487 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine pro anima famuli et sacerdotis tui illius quas offerimus hostias ut cui pontificale donasti meritum dones et praemium. |
488 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Preces nostras quaesumus Domine quas in famuli tui illius depositione deferimus propitiatus exaudi ut qui nomini tuo ministerium fidele dependit perpetua sanctorum societate laetetur. |
488 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro epis… |
Coll |
Deus qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum illum pontificali fecisti dignitate vigere praesta quaesumus ut eorum quoque perpetuo aggregetur consortio. |
488 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec oblatio quaesumus Domine animam famuli tui illius ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat quae totius mundi tulit etiam immolata peccatum. |
488 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: devotis clementiam tuam mentibus obsecrantes ut animam famuli tui N. in electorum tibimet pontificum numero gaudeas consistere gaudendo ut qui tuo pro eis supplex deserviebat altari gloriosa illic cum eis gratuletur laude. |
488 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus cuius misericordiae non est numerus suscipe pro anima famuli tui illius episcopi preces nostras et lucis ei laetitiaeque in regione sanctorum tuorum societatem concede. |
489 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa pro sace… |
Coll |
Praesta quaesumus Domine ut anima famuli tui sacerdotis N. quem in hoc saeculo commorantem sacris muneribus decorasti in caelesti sede gloriosa semper exsultet. |
489 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine pro anima famuli et sacerdotis tui illius quas offerimus hostias ut cui pontificale donasti meritum dones et praemium. |
489 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui N. sacerdotis in congregatione iustorum aeternae beatitudinis iubeas esse consortem. |
489 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa unius de… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus cui numquam sine spe misericordiae supplicatur propitiare animae famuli tui illius ut qui de hac vita in tui nominis confessione decessit sanctorum tuorum numero facias aggregari. |
490 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Propitiare quaesumus Domine animae famuli tui illius pro qua tibi hostias placationis offerimus et quia in hac luce (in) fide mansit catholica ei in futura vita eius retributio condonetur. |
490 |
Corbie
|
|
|
|
pro defuncto episcopo
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut animam famuli tui illius ab angelis lucis susceptam in praeparata habitacula deduci facias beatorum. |
490 |
Corbie
|
|
|
|
in depositione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in die d… |
Coll |
Adesto quaesumus Domine pro anima famuli tui illius cuius in depositione sua officium commemorationis impendimus ut si qua eum saecularis macula invasit aut vitium mundiale infecit dono tuae pietatis indulgeas et extergeas. |
490 |
Corbie
|
|
|
|
in depositione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Quaesumus Domine famulo tuo N. cuius tertium vel septimum sive trigesimum obitus sui diem commemoramus sanctorum tuorum atque electorum largire consortium et rorem ei misericordiae tuae perennem infunde. |
490 |
Corbie
|
|
|
|
in depositione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Adesto Domine supplicationibus nostris et hanc oblationem quam tibi offerimus ob diem depositionis tertium vel septimum sive trigesimum pro anima famuli Ill. placatus ac benignus assume. |
491 |
Corbie
|
|
|
|
in depositione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem salus mundi per quem vita hominum per quem resurrectio mortuorum. Per ipsum te Domine suppliciter deprecamur ut animae famuli tui N. cuius diem depositionis tertium vel septimum sive trigesimum celebramus indulgentiam largiri digneris perpetuam atque contagiis mortalitatis exutam in aeternae salvationis partem restituas. |
491 |
Corbie
|
|
|
|
in depositione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus collocare dignare corpus et animam et spiritum famuli tui illius cuius diem illum depositionis celebra(vi)mus in sinibus Abrahae Isaac et Iacob ut cum dies agnitionis tuae venerit inter sanctos et electos tuos eum resuscitari praecipias. |
491 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario unius
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa in anniv… |
Coll |
Praesta Domine quaesumus ut anima famuli tui illius cuius anniversarium depositionis diem celebramus his purgata sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiat sempiternam. |
492 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario unius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Propitiare Domine supplicationibus nostris pro anima et spiritu famuli tui illius cuius hodie annua dies agitur pro qua tibi offerimus sacrificium laudis ut eam sanctorum tuorum consortio sociare digneris. |
492 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario unius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Suscipe Domine preces nostras pro anima famuli tui illius ut si quae ei maculae de terrenis contagiis adhaeserunt remissionis tuae remedio deleantur. |
492 |
Corbie
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa plurimor… |
Coll |
Propitiare quaesumus Domine animabus famulorum famularumque tuarum misericordia sempiterna ut mortalibus nexibus expeditas lux eas aeterna possideat. |
492 |
Corbie
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine humili placatione deferimus ut animae famulorum famularumque tuarum N. per haec piae placationis officia tuam misericordiam consequantur. |
493 (246r) |
Corbie
|
|
|
|
pro defunctis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Inveniant quaesumus Domine animae famulorum famularumque tuarum omnium in Christo quiescentium lucis aeternae consortium qui in hac luce positi tuum consecuti sunt sacramentum. |
493 (246r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Incipit ordo a… |
Rub |
|
493 (246r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ostiarius cum… |
F |
Sic age quasi redditurus Deo rationem pro his rebus quae istis clavibus recluduntur. |
494 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Et tradat ei d… |
Or |
Deum Patrem omnipotentem suppliciter deprecemur ut hunc famulum suum N. benedicere dignetur quem in officium ostiarii eligere dignatus est ut sit ei fidelissima cura in diebus ac noctibus ad distinctionem horarum certarum ad invocandum nomen Domini adiuvante Domino nostro Iesu Christo qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus Sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. |
494 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Benedictio eiu… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris hunc famulum tuum N. ostiarium ut inter ianitores Ecclesiae paret obsequia et inter electos tuos partem tuae mereatur habere mercedis. |
494 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ordinatio lect… |
F |
Accipe et esto verbi Dei relator habiturus si fideliter et utiliter impleveris officium partem cum his qui verbum Dei ministraverunt eligunt te fratres tui ut sis lector in domo Dei tui et agnoscas officium tuum et impleas illud potens est enim Deus ut augeat tibi gratiam. |
495 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Benedictio lec… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris famulum tuum hunc in officium lectoris. |
495 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ordinatio exor… |
F |
Accipe et commenda memoriae et habeto potestatem imponendi manum super energumenum sive baptizatum sive catechumenum. |
495 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Praefatio exor… |
Or |
Deum Patrem omnipotentem supplices deprecemur ut hunc famulum suum N. benedicere dignetur in officium exorcistae ut sit spiritalis imperator ad abiiciendos daemones de corporibus obsessis cum omni nequitia eorum multiformi adiuvante Domino nostro Iesu Christo. |
496 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Benedictio exo… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris hunc famulum tuum N. in officium exorcistae et ad impositionem manuum et oris officium eum eligere digneris ut imperium habeat spirituum immundorum coercendorum et probabilis sit medicus Ecclesiae gratiae curationum virtute confirmatus. |
496 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ordinatio acol… |
F |
Accipite hoc gestatorium luminis ut per illud valeatis adversariorum tenebras effugare et verissimum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in mundum fideliter invenire. |
496 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
F |
Accipiat et urceolum vacuum ad fundendum vinum in Eucharistia corporis. |
497 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Benedictio aco… |
Or |
Omnipotens sempiterne Deus fons lucis et origo bonitatis qui per Iesum Christum Filium tuum lumen verum mundum illuminasti eiusque passionis mysterio redemisti benedicere dignare hunc famulum tuum quem in acolythi officium consecramus poscentes tuam clementiam ut eius mentem et lumine scientiae illustres et pietatus tuae rore irriges ut ita perceptum ministerium peragat qualiter ad aeternam remunerationem pervenire mereatur. |
497 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ordinatio subd… |
Rub |
|
498 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Subdiaconus cu… |
Rub |
|
498 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Exhibeatur in… |
Rub |
|
498 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Et tradat ei c… |
Rub |
|
499 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ordinatio subd… |
Pf |
Oremus Deum ac Dominum nostrum ut super servum suum N. quem ad subdiaconatus officium vocare dignatus est infundat benedictionem et gratiam suam ut in conspectu suo fideliter serviens praedestinata sanctis praemia consequatur auxiliante Domino nostro Iesu Christo qui cum eo vivit et regnat Deus. |
499 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Benedictio sub… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere digneris famulum tuum hunc quem ad subdiaconatus officium eligere dignatus es uti eum sacrario tuo sancto strenuum sollicitumque caelesti militiae instituas et sanctis altaribus fideliter subministret et requiescat super eum Spiritus sapientiae et intellectus Spiritus consilii et fortitudinis Spiritus scientiae et pietatis. Repleas eum Spiritu timoris tui et eum ministerio divino confirmes ut obediens facto atque dicto parens tuam gratiam consequatur. |
499 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ordo qualiter… |
F |
Postulat sancta mater Ecclesia catholica ut hunc praesentem subdiaconem ad onus diaconii vel diaconum ad onus presbyterii ordinetis. |
500 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Interrogat epi… |
F |
Scis illum dignum esse respondet offerens. |
501 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
F |
Quantum humana fragilitas nosse sinit et scio et testificor ipsum dignum esse ad huius onus officii. |
501 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Et tunc annunt… |
F |
Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Iesu Christo. |
501 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Iterum dicit. |
F |
Auxiliante Domino Deo et Salvatore nostro Iesu Christo eligimus in ordinem diaconii sive presbyterii N. subdiaconum sive diaconum de titulo N. N. presbyterum de titulo Ill. Si quis autem habet aliquid contra hos viros pro Deo et propter Deum cum fiducia exeat et dicat. Verumtamen memor sit conditionis suae. |
501 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Et post modicu… |
Rub |
|
501 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Diaconus cum o… |
Rub |
|
502 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Ad ordinandum… |
Pf |
Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem in sacrum ordinem dignatur assumere benedictionis suae gratiam clementer effundat eique donum consecrationis indulgeat per quod eum ad praemia aeterna perducat auxiliante Domino nostro Iesu Christo |
502 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
Or |
Exaudi Domine preces nostras et super hunc famulum tuum Spiritum tuae benedictionis emitte ut caelesti munere ditatus et tuae gratiam possit maiestatis acquirere et bene vivendi aliis exemplum praebere. |
502 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Consecratio. |
Or |
Adesto quaesumus omnipotens Deus honorum dator ordinum distributor officiorumque dispositor. Qui in te manens innovas omnia et cuncta disponens per Verbum Virtutem Sapientiamque tuam Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum sempiterna providentia praeparas et singulis quibusque temporibus aptanda dispensas. Cuius corpus Ecclesiam tuam caelestium gratiarum varietate distinctam suorumque connexam discretione membrorum per legem mirabilem totius compagis unitam in augmentum templi tui crescere dilatarique largiris sacri muneris servitutem trinis gradibus ministrorum nomini tuo militare constituens. Electis ab initio Levi filiis qui in mysticis operationibus domus tuae fidelibus excubiis permanentes haereditatem benedictionis aeternae sorte perpetua possiderent. Super hunc quoque famulum tuum quaesumus Domine placatus intende quem tuis sacrariis serviturum in officium diaconi suppliciter dedicamus. Et nos quidem tanquam homines divini sensus et summae rationis ignari huius vitam quantum possumus aestimamus. Te autem Domine ea quae nobis sunt ignota non transeunt te occulta non fallunt. Tu cognitor secretorum tu scrutator es cordium tu eius vitam caelesti poteris examinare iudicio quo semper praevales et admissa purgare et ea quae sunt agenda concedere. Emitte in eum Domine quaesumus Spiritum Sanctum quo in opus ministerii fideliter exsequendi septiformis gratiae tuae munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis auctoritas modesta pudor constans innocentiae puritas et spiritalis observatio disciplinae in moribus eius praecepta tua fulgeant ut suae castitatis exemplo imitationem sancta plebs acquirat et bonum conscientiae testimonium proferens in Christo firmus et stabilis perseveret dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. |
503 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Quando stolam… |
F |
Per hoc signum vobis diaconatus officium humiliter imponimus ut firmamentum mensae divinae tanquam sustentacula columnarum esse possitis et praecones regis caelestis irreprehensibiliter existere mereamini. |
505 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Presbyter cum… |
Rub |
|
505 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Oratio ad pres… |
Pf |
Oremus dilectissimi Deum Patrem omnipotentem ut super hunc famulum suum quem ad presbyterii munus elegit caelestia dona multiplicet et quae eius dignatione suscipit ipsius exsequatur auxilio auxiliante Domino nostro Iesu Christo. |
505 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Oremus. |
Or |
Exaudi nos quaesumus Domine Deus noster et super hunc famulum tuum benedictionem Sancti Spiritus et gratiae sacerdotalis effunde virtutem ut quem tuae pietatis aspectibus offerimus consecrandum perpetua muneris tui largitate consequaris. |
506 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeternae Deus honorum auctor et distributor omnium dignitatum per quem proficiunt universa per quem cuncta firmantur amplificatis semper in melius naturae rationalis incrementis per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et sacerdotales gradus atque officia Levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt ut cum pontifices summos regendis populis praefecisses ad eorum societatis et operis adiumentum sequentis ordinis viros et secundae dignitatis eligeres. Sic in eremo per septuaginta virorum prudentium mentes Moysi spiritum propagasti quibus ille adiutoribus usus in populo innumeras multitudines facile gubernavit. Sic in Eleazaro et Ithamar filiis Aaron paternae plenitudinis abundantiam transfudisti ut ad hostias salutares et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret sacerdotum. Hac providentia Domine apostolis Filii tui doctores fidei comites addidisti quibus illi orbem totum secundis praedicatoribus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostrae Domine haec adiumenta largire quia quanto magis fragiliores sumus tanto his pluribus indigemus. Da quaesumus omnipotens Pater in hunc famulum tuum presbyterii dignitatem innova in visceribus eius Spiritum sanctitatis et acceptum a te Deus secundi meriti munus obtineat censuramque morum exemplo suae conversationis insinuet. Sit probus cooperator ordinis nostri et luceat in eo totius forma iustitiae ut bonam rationem dispensationis sibi creditae redditurus aeternae beatitudinis praemia consequatur. |
506 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Hic vestis ei… |
Ben |
Benedictio Patris et Filii et Spiritus Sancti descendat super te ut sis benedictus in ordine sacerdotali et offeras placabiles Hostias pro peccatis atque offensionibus populi omnipotenti Deo. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. |
508 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Consecratio ma… |
F |
Consecrentur manus istae quaesumus Domine et sanctificentur per istam unctionem et nostram benedictionem ut quaecunque benedixerint benedicta sint et quaecunque sanctificaverint sanctificentur. |
508 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Episcopus cum… |
Rub |
|
508 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Oratio ad ordi… |
Pf |
Oremus dilectissimi nobis ut his viris ad utilitatem Ecclesiae providendam electis benignitas omnipotentis Dei gratiae suae tribuat largitatem. |
509 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Benedictio epi… |
Or |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus et quod humilitatis nostrae gerendum est ministerio tuae virtutis impleatur effectu. |
509 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Alia. |
Or |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et inclinato super hunc famulum tuum cornu gratiae sacerdotalis benedictionis tuae in eo effunde virtutem. |
509 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
Or |
Deus honorum omnium Deus omnium dignitatum quae gloriae tuae sacratis famulantur ordinibus Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu inter caetera caelestis documenta culturae de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra iussisti ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas nec eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret et apud nos certiora essent experimenta rerum quam aenigmata figurarum illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est et pontificalem gloriam non iam nobis honor commendat vestium sed splendor animarum quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus ea potius quae in ipsis erant intelligenda poscebant et idcirco huic famulo tuo quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti hanc quaesumus Domine gratiam largiaris ut quidquid illa velamina in fulgore auri in nitore gemmarum in multimodi operis varietate signabant hoc in eius moribus actibusque clarescat. Hic accipis chrisma. Comple Domine in sacerdote tuo mysterii tui summam et ornamentis totius glorificationis instructum caelestis unguenti flore sanctifica. Hic fundis in caput eius. Hoc Domine copiose in eius caput influat hoc in oris subiecta + decurrat hoc in totius corporis extrema descendat ut tui Spiritus virtus et interiora eius repleat et exteriora circumtegat. Abundet in eo constantia fidei puritas dilectionis sinceritas pacis tribuas ei Domine cathedram episcopalem ad regendam Ecclesiam tuam et plebem universam. Sis ei auctoritas sis ei firmitas sis ei potestas. Multiplices super eum benedictionem et gratiam tuam ut ad exorandam semper misericordiam tuam tuo munere semper idoneus tua gratia possit esse devotus |
509 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
Si papa ordina… |
Rub |
|
511 (255r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
Secr |
Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
512 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
Infracan |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus etiam pro famulo tuo illo quem ad episcopatus ordinem promovere dignatus es quaesumus Domine ut placatus accipias et propitius in eo tua dona custodias ut quod divino munere consecutus est divinis .effectibus exsequatur; diesque nostros <in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum>. |
512 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
ordinations
|
|
Postcomm |
Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. |
512 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario pontificis
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratio in nata… |
Coll |
Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis concede mihi indigno famulo tuo sacris convenienter servire mysteriis atque in omnibus tua misericordia protegat quem conscientiae reatus accusat. |
512 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario pontificis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Deus qui populis tuis indulgentia consulis et amore dominaris da spiritum sapientiae quibus dedisti regimen disciplinae ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna pastorum. |
513 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario pontificis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine laudis exsolvo suppliciter implorans ut quod immerito contulisti intercedente beato Petro apostolo tuo propitius exsequaris. |
513 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario pontificis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut quia in manu tua dies nostri vitaque consistit sicut honorem nobis indignis largiris ministerii sic quoque tribuas rationabilis obsequii propitius incrementum. Et tua dona in nobis custodias ut eius suffragiis apud te semper reddar acceptus cuius me vice hodie Ecclesiae tuae praeesse voluisti. |
513 |
Corbie
|
|
|
|
in anniversario pontificis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Corporis sacri et pretiosi sanguinis repleti libamine quaesumus Domine Deus noster uti gratiae tuae munus quod immeritis contulisti intercedente beato Petro apostolo tuo propitius muniendo custodias. |
514 |
Corbie
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Missa propria… |
Coll |
Deus qui non propriis suffragantibus meritis sed sola ineffabili gratiae largitate me familiae tuae praeesse iussisti tribue tibi digne persolvere ministerium sacerdotalis officii et ecclesiasticis convenienter servire ministeriis plebemque commissam te in omnibus protegente gubernare concede. |
514 |
Corbie
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Deus mundi creator et rector ad humilitatis meae preces placatus attende et me famulum tuum quem nullis suffragantibus meritis sed immensa largitate clementiae caelestibus mysteriis servire tribuisti dignum sacris altaribus fac ministrum ut quod mea celebrandum voce depromitur tua potius sanctificatione firmetur. |
514 |
Corbie
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ad gloriam Domine tui nominis annua festa repetentes sacerdotalis exordii hostiam tibi laudis offerimus suppliciter exorantes ut cuius ministerii vice tibi servimus immeriti suffragiis eius reddamur accepti. |
515 |
Corbie
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Hanc quoque oblationem quam offero ego tuus famulus et sacerdos ob diem in quo me dignatus es ministerio sacro constituere sacerdotem obsecro Domine placatus suscipias; unde maiestatem tuam supplex exoro ut quod in me largiri dignatus es propitius custodire digneris. Per Christum Dominum nostrum. |
515 |
Corbie
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus qui in populo suo ministerio utitur sacerdotum conferat vobis suae propitiationis et benedictionis donum. Amen. Quique me indignum nullis existentibus meritis sed gratuita sua pietate huic Ecclesiae praeesse voluit suffragiis sanctorum suorum me ab omnibus vinculis peccatorum absolvat sanctisque suis altaribus strenuum dignumque ministrum efficiat. Amen. Quatenus per exempla sanctorum sacerdotum qui in hac sede et in hoc ministerio ei placuerunt gradientes gregemque commissum secundum suam voluntatem eo opitulante regentes ab omnium pastorum Pastore Christo Domino praemia sanctis promissa una cum subditis percipere et in electorum numero mereamur adiungi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
515 |
Corbie
|
|
|
|
in ordinatione
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Repleantur consolationibus tuis Domine quaesumus tuorum corda fidelium pariterque etiam et de ecclesiae praesule et de suorum votorum plenitudine gratiarum referant actionem. |
516 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
abbot
|
Orationes pro… |
Or |
Deus cui omnis potestas et dignitas famulatur da famulo tuo Ill. prosperum suae dignitatis effectum in qua te semper timeat tibique iugiter placere contendat. |
516 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
abbot
|
Alia. |
Or |
Omnium Domine fons bonorum iustorumque provectuum tribue quaesumus Ill. famulo tuo adeptam bene gerere dignitatem et a te sibi praestitam bonis operibus comprobare. |
516 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
abbot
|
Oratio ad abba… |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus famulum tuum N. quem ad regimen animarum elegimus gratiae tuae dono prosequere ut te largiente cum ipsa tibi nostra electione placeamus. |
517 (258r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Incipiunt apol… |
Or |
Impellit ministrandi officium hostia salutaris populi pro delicto terret conscientia indebiti sacerdotii pro reatu. Si a me omnium sacerdotum peripsema sacrificium offeratur pollutae conscientiae crimen augetur. Si tantae maiestati universae carnis iudici non offertur negligentiae reatus ascribitur. Inter haec tuae omnipotens libramen pietatis imploro cuius ultionis diem accusante conscientia pertimesco. Ne indignum quaeso misericordia tua iudices quem a tempore paenitentiae non excludis. Suspende securim donec cultor vineae admoveat cophinum stercoris infructuosae arboris ad radicem. Parce mihi Domine clementissine paenitenti qui David post lapsum clementer ad veniam revocasti; qui Petri misericors amare flentis lacrymas respexisti qui latronem in crucis patibulo tanti facinoris reum divina gratia illustrasti cui mox obtinuit confessio perspicue Dei Filium fides praemium poena veniam lamenta gaudia sempiterna dum confessor in cruce possessor exstitit paradisi post crucem. Sed quia verba venia tuae pietatis indigent quae indigni sacerdotis opera non commendant saltim astantium vota suscipe ut et mihi suis apud te precibus veniam et eorum meritis sacrificia nostrorum vulnerum salubriter nobis conferant medicinam ut quia omnipotens pro omnibus factus es hostia pro peccatis adsis nobis sanctificatio in sacrificio pro delictis Christe Salvator mundi qui cum aeterno Patre una cum Spiritu sancto vivis et regnas Deus. |
517 (258r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item apologia. |
Or |
Ante oculos tuos Domine reus conscientiae testis assisto: rogare vix audeo quod impetrare non mereor. Tu enim scis Domine omnia quae aguntur in nobis. Erubescimus confiteri quod per nos non timemus admittere. Verbis tibi tantum obsequimur corde mentimur et quod velle nos dicimus nolle nostris actibus approbamus. Parce Domine confitentibus ignosce. Peccavimus miserere te rogamus. Et quia in sacramentis tuis meus sensus infirmus est praesta quaesumus ut qui ex nobis duri cordis verba non suscipis per te nobis veniam largiaris. |
519 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item apologia. |
Or |
Conscientia quidem trepidi omnipotens Deus ad altare tuum accedimus sed fiduciam de tuae pietatis misericordia retinemus. Et licet ad celebranda sacrificia semper inveniamur indigni sed si recedimus veremur de inobedientia condemnari. Pro qua re dignare nos pietate paterna placito vultu respicere et cordis nostri interiora purgare. Et si nos pondere peccatorum nostrorum ac reatu constringimur nostrarum tamen precum obtentu tibi sint quaesumus Domine in omnibus placita mysteria consecranda. |
519 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item apologia. |
Or |
Ignosce Domine ignosce quod dum rogare compellor dum per immunda labia nomen sanctum tuum assumo et cum pudendorum actuum secreta confiteor non habeo apud te nec verba sine crimine. Tu enim conscientiae meae vulnera et cogitationum mearum occulta nosti et immunditias meas tu solus agnoscis. Miserere mihi Domine miserere mihi ignosce mysterii tui secreta tractanti nec indignum misericordia tua iudices quem pro aliis rogare permittis et in quo testimonium boni operis non agnoscis officium saltem dispensationis creditae non recuses. |
520 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item alia. |
Or |
Rogo te Deus Sabaoth altissime pater sancte uti me tunica castitatis digneris accingere lumbosque meos balteo tui amoris ambire ac renes cordis mei igne tuae charitatis urere ut pro peccatis meis possim intercedere et astantis populi peccatorum veniam promereri ac pacificas singulorum hostias immolare me quoque tibi audaciter accedentem non sinas perire sed dignare lavare ornare et leniter suscipere. |
520 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
|
Or |
Ante aeterni regis Christi praesentiam nostra indigna accedunt praeconia quae valent populi impetrare delicta. Livore torquetur conscientia quia sacris mysteriis offerendis se ingerit criminosam; et dum respicit admissa terretur tuis conspectibus astare confusa. Sed quaeso humilis reus quia ad te post lapsum redeo devius iaceo saucius in te vilis respiro bone medice vulneratus ut qui sacrificia altaribus tuis munda offerri praecipis cum offerentium meritis sacerdotis indigni labia polluta sanctifices qui indigere me miserum tua Christe Salvator inclyte misericordia recognoscis. |
521 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item alia in f… |
Or |
Eripiat nos quaesumus Domine tuorum deprecatio sanctorum et sicut per Moysem famulum tuum peccata populi dimisisti ita per intercessionem sanctorum tuorum nostra omnium iubeas relaxari delicta. |
522 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item apologia. |
Or |
Mordacis conscientiae stimulis et delictorum nostrorum recordatione commoniti te Deum indulgentiae deprecamur ut quidquid dicto facto cogitatione peccatum est sive lubricae aetatis impulsu sive ignorantiae errore commissum pietas Domini nostri Iesu Christi resolvere ac indulgere dignetur. |
522 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item alia. |
Or |
Indignum me Domine sacris tuis esse fateor qui innumeris quotidie peccatis fuscor. Quid ego te blandis verbis rogare praesumo quem improbis saepissime factis offendo tu enim mihi medicinam ingeris ego sanitati meae contraria ago. Legem tuam sacris inditam paginis lego sanam vero disciplinam infelix negligo. Ad tuum quidem altare quasi devotus accedo sed a praeceptis tuis contumaci corde recedo. Da ergo mihi Domine cor compunctum quo veraciter odio habeam peccatum. Meum est si donaveris delicta deflere; tuum est etiam nubem eam cito delere ut qui hanc palmam amiserim inimico fraudante ad veniam saltem pertineam te Domino miserante. Tibi enim Deo est honor regum regi cunctorum per cuncta regnanti saecula saeculorum. |
522 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item alia. |
Or |
Proiectis nobis Domine in condemnationem operum nostrorum da capiti nostro aquam et oculis nostris fontem infunde lacrymarum ut peccati maculas abluendo ultrices poenarum flammas fletuum ubertate vincamus quia tibi non sunt occulta quae gerimus. Sit in nobis Domine non oris tantum confessio sed et doloris; non excusatio criminum sed lamentatio peccatorum. Castos enim nostri corporis oculos lasciviae mundi violavit aspectus. Mores corrupti disciplina vitiata simulatio in vultu fallacia in verbis dolus in corde volubilitas in lingua operatio stulta mens dubia concupiscentia carnalis sollicitudo carnis oblivio animae negligentia sanctitatis super haec autem mortis timor increvit. Miserere nobis Domine miserere nobis. Da praeteritis veniam praesentibus emendationem futuris largire custodiam. |
523 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item alia. |
Or |
Ita Domine immensi criminis rei conscientia teste confundimur ut ad officium tuum nec securi possimus venire nec liberi. Quis enim pensans peccatum suum nec se a facie tua vellet abscondere si liceret tantae maiestatis oculos declinare si aut evasurus lateret aut occultatus evaderet. Aut quis non magis videre te cuperet si non iam hinc quodcunque peccantem prospicis plus timeret. Ergo quia tu ubique nos invenis ad te confugimus quem fugere non valemus. Restat miseris non latebras intervenire sed lacrymas. Foveat indulgentia quos terret offensa. Minatur potentia sed misericordia consoletur. Ex te est qui liberet per te est qui excuset. Parce Pater omnipotens; et quos aspicis humiles per reatum erectos munerare digneris in praemio. Et quos intelligis per confessionem miseros non facias in examinatione confusos. |
524 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item alia in t… |
Or |
Si ante oculos tuos Domine culpas quas fecimus et plagas quas excipimus conferamus minus est quod patimur maius est quod meremur. Peccati poenam sentimus et peccandi pertinaciam non vitamus. In flagellis tuis fragilitas nostra frangitur et iniquitas non mutatur. Mens aegrota torquetur et cervix dura non flectitur. Vita in dolore suspirat et in opere non emendat. Si exspectas non corrigimur; si vindicas non duramus. Confitemur in correptione quod fecimus obliviscimur in visitatione quod flevimus. Si impresseris manum facienda promittimus; si suspenderis gladium promissa non facimus; si ferias clamamus ut parcas si parcas iterum te provocamus ut ferias; si angustiae veniunt tempus petimus paenitendi; si misericordia subveniat abutimur patientia quae pepercit. Adhuc plaga illata vix praeterit etiam non recolit mens ingrata quod pertulit. Si citius nos audias ex misericordia insolescimus; si tardius ex impatientia murmuramus. Te Domine volumus servare quod feceris non timemus observare quod iusseris. Habes Domine confitentes reos parce quia pius es. Novimus quod nisi dimittas recte nos punias. Sed apud te est multa miseratio et propitiatio perabundans. Praesta sine merito quod rogamus qui fecisti ex nihilo qui rogarent. Clamantibus nobis ad te; Domine miserere; moveat misericordiam tuam vox fidelis et flebilis; atque illa de qua totum speramus pietas non reputet quod offendimus dum respicit quod rogamus; et cum grandis sit miseria esse nos reos maior tibi sit clementia esse nos miseros. Tuo supplices auxilio ante te et criminis nostri mala ponimus et dolores; a te precando misericordiam quam peccando repulimus exspectamus. Praestetur his de indulgentia quod rogaris accipere quos agnoscis fiduciam de tua iustitia non habere. Erige nos Domine Deus noster et alleva in misericordia tua ut communione salutis et gaudio charitatis dum ipsi salvari ex munere tuo cupimus etiam fide et pace cuncta regentium gaudeamus. |
525 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Item alia. |
Or |
Ignosce Domine (commaculatae viae conscientiae sordido et criminum confusione captivo qui pro me obtinere nihil mereor pro aliis rogaturus assisto. Profero ad te si digneris Domine gemitus captivorum tribulationes plebium pericula populorum angustias pauperum necessitates peregrinorum inopias debilium desperationes languentium defectus senum suspiria iuvenum vota virginum lamenta viduarum. Et quoniam me eadem quae populum tuum catena constringit communes lugeo passiones non obsit populo tuo oratio subiugata peccatis. Per me tibi offertur votum per te meum compleatur officium. |
527 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Alia. |
Or |
Deus ad quem accedere mundi desideramus et ob cuius gloriam in honorem tuorum martyrum expiari deposcimus in vivam nos tibi praepara hostiam; cordium quoque nostrorum abdita omni crimine lava et spiritali reple laetitia. Quique coram te et pro nostris et pro fratrum delictis ingemiscimus exaudiri a te quantocius mereamur ut nec nostro puniamur nec alieno peccato ut iustitia et sanctitate vestiti praesentemur tibi indemnes in die iudicii. |
527 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
preparation and vesting for Mass
|
Alia. |
Or |
Dimitte Deus quidquid per intemperantiam mordacis linguae incauta oris nostri increpatio momordit in subditos. Quidquid minus de boni perfectione diximus parce; quidquid incongruum vel minus temperate protulimus tu ignosce. Non incautum praesumptio puniat sed agnoscentem me iniquitates meas pietas miserationis tuae absolvat. Et quia non mihi alibi est fiducia nisi in misericordia tua tu et os meum praeconio veritatis perarma et opus pleniori ubertate sanctifica ut et indignum me salves et commissum mihi gregem pro tua pietate iustifices. Quidquid in illis vitiatum respicis sana; quidquid in me vitiosum inspicis cura. Si quam vitio tepiditatis meae vel incuria contraxerunt vel contrahunt fabem omitte. Si quo etiam me ignorante vel cognito deciderunt in crimine atque si exempli mei offendiculo proruerunt ignosce; et pro culpis talibus misero mihi ultionis non restituas vicem. His tamen quibus increpationis visus sum adhibere iudicium et increpatio ipsa eis proficiat ad salutem et oratio haec interpellans commisso eos revocet ab errore ut non perferant tartareos cruciatus quibus ut pote mortales paenitentiae indiximus leges; quo utrorumque incommodis parcens illorum iniquitatibus tribuas veniam et meam abluas contractam de gerendi incommoditate offensam. Praebe Deus aurem sacrificiis nostris et me mihique commissos tuis ascribe in paginis quo cum grege mihi credito et a cuncto eluar crimine et ad te merear pervenire in pace. Pacatum redde Deus nostrorum cordium habitaculum ex pulsione carnalium vitiorum. Et qui in subditis conor summa exercere virtutum pacatis mentium corporumque incommodis pacificus merear te iudicante coronari cum angelis. Fac ergo quaesumus nos pie Deus aspicientes in conspectu tuo flammescentes tuae gratiae dono ut zelus tuae domus nos comedat. Atque ita per vigorem sancti Spiritus regentes subditos temperemus; ut et disciplinis nostri regiminis obtineant lucrum et illorum duritia frangatur ac vita sanctificetur. Suscipe Domine nostrorum votorum libamina et per haec quidquid in subditos correctionis verbo vel merito impertimus non ad discordiam nostri sed ad perpetuum dulcedinis gaudium et nobis et illis profecisse laetemur. Ablue nos Deus et alieno et nostro delicto ut in utroque spiritalis gratiae efficientiam capientes fiducialius tuo nomini supplicemus. |
528 |