Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Office ordinary Alia. Or Ab omnibus nos defende quaesumus Domine semper adversis et continuis tuere praesidiis. 444
Corbie Office ordinary Alia. Or Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Fac nos quaesumus Domine Deus noster in tua devotione gaudere quia perpetua est et plena felicitas si bonorum omnium serviamus auctori. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Deus a quo bona cuncta procedunt largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Vox nostra te Domine semper deprecetur et ad aures tuae pietatis ascendat. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut liberis tibi mentibus serviamus 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Ut tuam Domine misericordiam consequamur fac nos tibi toto corde esse devotos. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Suscipe Domine preces nostras et clamantium ad te pia corda propitius intende. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Cunctas Domine semper a nobis iniquitates repelle ut ad viam salutis aeternae secura mente curramus. 445
Corbie Office ordinary Alia. Or Redemptor noster aspice Deus et tibi nos iugiter servire concede. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Deus caeli terraeque dominator auxilium nobis tuae defensionis benignus impende. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Praesta quaesumus misericors Deus ut tibi placita mente serviamus. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Purificet nos indulgentia tua Deus et ab omni semper iniquitate custodiat. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Adesto nobis misericors Deus et tua circa nos propitiatus dona custodi. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or A cunctis iniquitatibus nostris exue nos Domine et in tua fac pace gaudere. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Vincula Domine quaesumus humanae pravitatis abrumpe ut ad confitendum nomen tuum libera mente curramus. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Tua nos Domine quaesumus gratia benedicat et ad vitam perducat aeternam. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Vide Domine infirmitates nostras et celeri nobis pietate succurre 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere ut bona tua capere valeamus. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Esto nobis propitius Deus ut tua nos misericordia subsequatur. 446
Corbie Office ordinary Alia. Or Praeveniat nos quaesumus Domine misericordia tua et voces nostras clementia tuae propitiationis anticipet. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Celeri nobis quaesumus Domine pietate succurre ut devotio supplicantium ad gratiarum transeat actionem. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Delicta nostra Domine quibus adversa dominantur absterge et tua nos ubique miseratione custodi. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Absolve Domine quaesumus nostrorum vincula peccatorum et quicquid pro eis meremur propitiatus averte. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Clamantes ad te Deus dignanter exaudi: ut nos de profundo iniquitatis eripias et ad gaudia aeterna perducas. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Concede nobis Domine veniam delictorum et eos qui nos impugnare moliuntur expugna. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Tua nos Domine quaesumus gratia semper et praeveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Respice nos misericors Deus et nomini tuo perfice veraciter obsequentes. 447
Corbie Office ordinary Alia. Or Tuere nos superne moderator et fragilitatem nostram tuis defende praesidiis. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Ut a nostris excessibus Domine temperemus tua nos praecepta concede iugiter operari. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Aufer a nobis quaesumus nostras Domine pravitates ut non indignationem tuam sed indulgentiam sentiamus. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Ut cunctis nos Domine foveas adiumentis tuis apta propitius disciplinis. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Oculi nostri ad te Domine semper intendant ut auxilium tuum et misericordiam sentiamus. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Peccata nostra Domine quaesumus memor humanae condicionis absolve et quidquid eorum retributione meremur averte. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Porrige nobis Deus dexteram tuam et auxilium nobis supernae virtutis impende. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Exaudi nos Domine Deus noster et Ecclesiam tuam inter mundi turbines fluctuantem clementi gubernatione moderare. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Intende Domine quaesumus supplices tuos et pariter nobis indulgentiam tribue benignus et gaudium. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Respice nos omnipotens et misericors Deus et ab omnibus tribulationibus propitiatus absolve. 448
Corbie Office ordinary Alia. Or Iniquitates nostras ne respicias Deus sed sola nobis misericordia tua prosit indignis. 449 (224r)
Corbie Office ordinary Alia. Or Fac nos Domine Deus noster tuis obedire mandatis quia tunc nobis prospera cuncta provenient si te totius vitae sequamur auctorem. 449 (224r)
Corbie Office ordinary Orationes alia… Or Omnipotens sempiterne Deus vespere et mane et meridie Maiestatem tuam suppliciter deprecamur ut expulsis de cordibus nostris peccatorum tenebris ad veram lucem quae Christus est nos facias pervenire. 449 (224r)
Corbie Office ordinary Or Vespertinae laudis officia persolventes clementiam tuam Domine humili prece deposcimus ut nocturni insidiatoris fraudes te protegente vincamus. 449 (224r)
Corbie Office ordinary Or Propitiare Domine vespertinis supplicationibus nostris et fac nos sine ullo reatu matutinis tibi laudibus praesentari. 449 (224r)
Corbie Office ordinary Or Exaudi Domine famulos tuos vespertina nomini tuo vota reddentes et quos per singula diei momenta servasti per noctis quietem custodire dignare. 449 (224r)
Corbie de cruce M2 Mass Propers Orationes ad c… Or Quaesumus Domine Deus noster ut per vexillum sanctae crucis Filii tui ad conterendas adversariorum nostrorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituas. 450
Corbie de cruce M2 Mass Propers Alia. Or Supplices clementiam tuam quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae crucis Filii tui arma iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. 450
Corbie de cruce M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui pro nobis Filium tuum crucis patibulum subire voluisti ut inimici a nobis expelleres potestatem concede nobis famulis tuis ut antiqui hostis insidias tanti virtute mysterii superantes sincerissima tibi perpetuo mente famulemur. 450
Corbie de cruce M2 Mass Propers Alia. Or Deus cuius Filius per trophaeum crucis redimere dignatus est mundum concede propitius ut qui in redemptione nostra laetamur aeternis gaudiis te donante perfruamur. 450
Corbie de cruce M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui per sanguinem Iesu Christi Filii tui dedisti pacem hominibus et caelestium collegium angelorum da nobis et de tuae pacis ubertate repleri et de angelicae societatis unitate laetari. 450
Corbie Office ordinary Orationes ad c… Or Oriatur in nobis Domine nascentibus tenebris aurora iustitiae et peracto die tibi suppliciter gratias agentes etiam mane dignanter respicias vota solventes. 451
Corbie Office ordinary Or Gratias tibi agimus Domine custoditi per diem grates tibi exsolvimus custodiendi per noctem repraesenta nos quaesumus Domine matutinis horis incolumes ut nos omni tempore habeas laudatores. 451
Corbie Office ordinary Or Illumina quaesumus Domine tenebras nostras et totius noctis insidias tu repelle propitius. 451
Corbie Office ordinary Or Quaesumus Domine Deus noster diei molestias noctis quiete sustenta ut necessaria temporum vicissitudine succedente nostra reficiatur infirmitas. 451
Corbie Office ordinary Or Adesto Domine precibus nostris et die noctuque nos protege ut quibuslibet alternationibus temporum tua semper incommutabilitate firmemur. 451
Corbie Office ordinary Or Deus qui illuminas noctem et lucem post tenebras facis concede nobis ut hanc noctem sine impedimento Satanae transeamus atque matutinis horis ad altare tuum recurrentes tibi Deo gratias referamus. 451
Corbie Office ordinary Or Tuus est dies Domine et tua est nox concede nobis ut hanc noctem sine impedimento Satanae transeamus atque matutinis horis ad altarem tuum recurrentes tibi Deo gratias referamus. 452 (225v)
Corbie Office ordinary Or Tuus est dies Domine et tua est nox: concede sollem iustitiae permanere in cordibus nostris ad repellendas tenebras cogitationum iniquarum. 452 (225v)
Corbie Office ordinary Incipiunt Orat… Or Illumina Domine quaesumus in te corda credentium ut tuo semper munimine et tuo auxilio protegamur. 452 (225v)
Corbie Office ordinary Alia. Or Tua nos Domine veritas semper illuminet et ab omni pravitate defendat. 452 (225v)
Corbie Office ordinary Alia. Or Salva nos omnipotens Deus et lucem nobis concede perpetuam. 452 (225v)
Corbie Office ordinary Alia. Or Exaudi nos misericors Deus et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. 452 (225v)
Corbie Office ordinary Alia. Or Matutina supplicum vota Domine propitius intuere et occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis ut desideria tenebrosa non teneant quos lux caelestis gratiae reparavit. 452 (225v)
Corbie Office ordinary Alia. Or Emitte quaesumus Domine lucem tuam cordibus nostris ut mandatorum tuorum lege percepta in via tua ambulantes nihil patiamur erroris. 453
Corbie Office ordinary Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus apud quem nihil obscurum est nihil tenebrosum emitte lucem tuam cordibus nostris ut mandatorum tuorum lege percepta in via tua ambulantes nihil patiamur erroris. 453
Corbie Office ordinary Alia. Or Deus qui vigilantes in laudibus tuis caelesti mercede remuneras tenebras de cordibus nostris auferre digneris ut splendore luminis tui semper gaudeamus. 453
Corbie Office ordinary Alia. Or Exsurgentes de cubilibus nostris auxilium gratiae tuae matutinis Domine precibus imploramus ut discussis tenebris vitiorum ambulare mereamur in luce virtutum. 453
Corbie Office ordinary Alia. Or Te lucem veram et lucis auctorem Domine deprecamur ut digneris a nobis tenebras depellere vitiorum et clarificare nos luce virtutum. 453
Corbie Office ordinary Alia. Or Auge in nobis Domine quaesumus fidem tuam et Spiritus Sancti lucem in nobis semper accende. 453
Corbie Office ordinary Alia. Or Deus qui tenebras ignorantiae verbi tui luce depellis auge in cordibus nostris virtutem fidei quam dedisti ut ignis quem gratia tua fecit accendi nullis tentationibus possit exstingui. 453
Corbie Office ordinary Alia. Or Auribus percipe Domine quaesumus verba oris nostri clamoremque matutinum pius scrutator intellige ut orandi ad te nobis sit fida devotio tuaque donetur nobis diluculo contemplatio et peccatorum omnium exoptata remissio. 454
Corbie Office ordinary Alia. Or Veritas tua quaesumus Domine luceat in cordibus nostris et omnis falsitas inimici destruatur. 454
Corbie Office ordinary Alia. Or Sensibus nostris quaesumus Domine lumen sanctum tuum benignus infunde ut tibi semper simus devoti cuius sapientia creati sumus et providentia gubernamur. 454
Corbie Office ordinary Item ad matuti… Or Deus qui diem discernis a nocte actus nostros a tenebrarum distingue caligine ut semper quae sancta sunt meditantes in tua iugiter luce vivamus. 454
Corbie Office ordinary Alia. Or Gratias tibi agimus Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos de transacto noctis spatio ad matutinas horas perducere dignatus es quaesumus ut dones nobis diem hunc sine peccato transire quatenus ad vesperum et semper tibi Deo gratias referamus. 454
Corbie Office ordinary Alia. Or Gratias agimus inenarrabili pietati tuae omnipotens Deus qui nos depulsa noctis caligine ad diei huius principium perduxisti et abiecta ignorantiae caecitate ad cultum tui nominis atque scientiam revocasti illabere sensibus nostris omnipotens Pater ut in praeceptorum tuorum lumine gradientes te ducem sequamur et principem. 455
Corbie Office ordinary Alia. Or Deus qui nos ad principium huius diei pervenire fecisti da nobis hunc diem sine peccato transire ut in nullo a tuis semitis declinemus sed ad tuam iustitiam faciendam nostra semper procedant eloquia. 455
Corbie Office ordinary Ad primam. Or Dirigere dignare Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus hodie corda et corpora nostra in opera mandatorum tuorum ut in hac die ad nullum declinemus peccatum sed semper quae sancta sunt meditemur atque opere compleamus et tuo ubique auxilio muniamur. 455
Corbie pro peccatis M2 Mass Propers Missa pro pecc… Coll Exaudi quaesumus Domine supplicum preces et confitentium tibi parce peccatis ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. 456 (227v)
Corbie pro peccatis M2 Mass Propers Secr Adesto nobis quaesumus Domine et preces nostras benignus exaudi ut quod fiducia non habet meritorum placatio obtineat hostiarum. 456 (227v)
Corbie pro peccatis M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere. Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus suppliciter implorantes ut nos ab omnibus peccatis clementer eripias et a cunctis protegas benignus inimicis. 456 (227v)
Corbie pro peccatis M2 Mass Propers Infracan Hanc igitur oblationem Domine quam tibi offerimus pro peccatis atque offensionibus nostris ut omnium delictorum nostrorum remissionem consequi mereamur quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas. 456 (227v)
Corbie pro peccatis M2 Mass Propers Postcomm Praesta nobis aeterne Salvator ut percipientes hoc munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. 456 (227v)
Corbie pro peccatis M2 Mass Propers Alia. Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et a peccatis exuant et caelestis vitae vigore confirmem. 456 (227v)
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Orationes temp… Or Omnipotens et misericors Deus a bellorum nos quaesumus turbine fac quietos quia bona nobis cuncta praestabis si pacem dederis et mentis et corporis. 457
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Alia. Or Omnipotens Deus romani nominis inimicos virtute quaesumus tuae comprime maiestatis ut populus tuus et fidei integritate laetetur et temporum tranquillitate semper exsultet. 457
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Missa in tempo… Coll Deus regnorum omnium regumque dominator qui nos et percutiendo sanas et ignoscendo conservas praetende nobis misericordiam tuam ut tranquillitate pacis tua potestate firmata ad remedia correctionis utamur. 457
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Alia. Coll Deus cuius regnum regnum est omnium saeculorum supplicationes nostras clementer exaudi et romanorum regum tibi subditum protege principatum ut in tua virtute fidentes et tibi placeant et super omnia regna praecellant. 457
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Item alia. Coll Deus qui conteris bella et impugnatores in te sperantium potentia tuae defensionis expugnas auxiliare implorantibus misericordiam tuam ut omnium gentium feritate compressa indefessa te gratiarum actione laudemus. 458
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod immolamus intende ut ab omni nos exuat bellorum nequitia et in tuae protectionis securitate constituat. 458
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te toto corde prostrati suppliciter exorantes ut et praeteritorum nobis concedas veniam delictorum et ab omni mortalitatis incursu continua nos miseratione protegas. Quia tunc defensionem tuam non diffidimus adfuturam cum a nobis ea quibus te offendimus dignanter expuleris. 458
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Postcomm Sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi refectione vegetati supplices te rogamus omnipotens Deus ut hoc remedio singulari ab omnium peccatorum nos contagione purifices et a periculorum munias incursione cunctorum. 458
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Alia. Postcomm Protector noster adspice Deus et ab hostium nos defende formidine ut omni perturbatione submota liberis tibi mentibus serviamus. 459
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Item alia miss… Coll Hostium nostrorum quaesumus Domine elide superbiam et dexterae tuae virtute prosterne. 459
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Secr Huius Domine quaesumus virtute mysterii et a nostris mundemur occultis et ab inimicorum liberemur insidiis. 459
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui subiectas tibi glorificas potestates suscipe quaesumus propitius preces nostras et vires adde principibus nostris ut qui se dextera tua expetunt protegi nulla possint adversitate superari fidelem quoque populum tuum potentiae tuae muniat invicta defensio ut pio semper tibi devotus affectu et ab infestis liberetur inimicis et in tua iugiter gratia perseveret. 459
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Postcomm Vivificet nos quaesumus Domine participatio tui sancta mysterii et pariter nobis expiationem tribuat et munimen. 460
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Item alia miss… Coll Deus qui providentia tua caelestia simul et terrena moderaris propitiare christianorum rebus et regibus ut omnis hostium fortitudo te pro nobis pugnante frangatur. 460
Corbie in tempore belli M2 Mass Propers Alia. Coll Deus servientium tibi fortitudo regnorum propitius christianorum adesto semper principibus ut quorum tibi subiecta est humilitas eorum ubique excellentior sit potestas. 460