Corbie
|
Trin |
H28 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificium tibi Domine celebrandum placatus intende quod et nos a vitiis nostrae condicionis emundet et tuo nomini reddat acceptos. |
423 |
Corbie
|
Trin |
H28 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius primi adventus mysterium ita nos facias dignis laudibus et officiis celebrare praesentemque vitam inculpabilem ducere ut secundum valeamus interriti exspectare. |
424 |
Corbie
|
Trin |
H28 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Concedat vobis Dominus praemium sincerae charitatis ut cum omnibus semper in pace vivatis. Amen. Inimicorum omnium insidias superetis et praesentem vitam sincerissime peragatis. Amen. Sitis etiam a reatu conscientiae liberi ut nihil metuatis in die iudicii postfuturi. Quod ipse. |
424 |
Corbie
|
Trin |
H28 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Animae nostrae quaesumus omnipotens Deus hoc potiantur desiderio ut a tuo spiritu inflammentur et sicut lampades divino munere satiati ante conspectum venientis Christi Filii tui velut clara lumina fulgeamus. |
424 |
Corbie
|
Trin |
H28 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui de adventu unigeniti Filii tui secundum carnem laetantur in secundo cum venerit in maiestate sua praemium aeternae vitae percipiant. |
424 |
Corbie
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hebdomada quar… |
Coll |
Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi et te liberante salvari. |
425 |
Corbie
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Intende quaesumus Domine sacrificium singulare ut huius participatione mysterii quae speranda credimus exspectata sumamus. |
425 |
Corbie
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cui proprium est et singulare quod bonus es et nulla unquam a te es commutatione diversus. Propitiare quaesumus supplicationibus nostris et Ecclesiae tuae misericordiam tuam quam deprecatur ostende manifestans plebi tuae Unigeniti tui et incarnationis mysterium et adventus admirabile sacramentum ut in universitate nationum constet esse perfectum quod vatum oraculis fuit ante promissum percipiantque dignitatem adoptionis quos exornat confessio veritatis. |
425 |
Corbie
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus cuius Unigeniti adventum et praeteritum creditis et futurum exspectatis eiusdem adventus vos illustratione sanctificet et sua benedictione locupletet. Amen. In praesentis vitae stadio vos ab omni adversitate defendat et se vobis in iudicio placabilem ostendat. Amen. Quo a cunctis contagiis peccatorum liberati illius tremendi examinis diem exspectetis interriti. Amen. Quod ipse. |
426 |
Corbie
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Suscipiamus Domine misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. |
426 |
Corbie
|
Adv |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Da quaesumus Domine populo tuo spiritum veritatis et pacis ut et te per adventum unigeniti tui tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. |
426 |
Corbie
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hebdomada tert… |
Coll |
Excita Domine corda nostra ad praeparandas Unigeniti tui vias ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. |
427 |
Corbie
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Placare Domine quaesumus humilitatis nostrae precibus et hostiis et ubi nulla suppetunt suffragia meritorum tuis nobis succurre praesidiis. |
427 |
Corbie
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui tuo inenarrabili munere praestitisti ut natura humana ad similitudinem tui condita dissimilis per peccatum et mortem effecta nequaquam in aeterna damnatione periret sed unde peccatum mortem contraxerat inde vitam tua pietas immensa repararet et antiquae virginis facinus nova et intemerata virgo Maria piaret. Quae ab angelo salutata a Spiritu Sancto obumbrata illum gignere meruit qui cuncta nasci suo nutu concessit: quae mirabatur et corporis integritatem et conceptus fecunditatem gaudebatque suum paritura parentem Iesum Christum Dominum nostrum |
427 |
Corbie
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus cuius adventus incarnationis praeteritus creditur et iudicii venturus exspectatur vos antequam veniat expiet ab omni contagione delicti. Amen. Prius in vobis diluat omne quod illa futura examinatione puniturus est ut cum iustus advenerit iudex non in vobis inveniat quod condemnet. Amen. Quo veniente non incurratis supplicium aeternum sed remuneremini donariis sempiternis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
428 |
Corbie
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Repleti cibo spiritalis alimoniae supplices te Domine deprecamur ut huius participatione mysterii doceas nos terrena despicere et amare caelestia. |
428 |
Corbie
|
Adv |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Da quaesumus omnipotens Deus cunctae familiae tuae hanc voluntatem Christo filio tuo domino nostro venienti operibus iustis aptos occurrere ut eius dexterae sociati regnum mereantur possidere caeleste. |
428 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Hebdomada secu… |
Coll |
Aurem tuam quaesumus Domine precibus nostris accommoda et mentis nostrae tenebras gratia tuae visitationis illustra. |
429 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Devotionis nostrae tibi quaesumus Domine hostia iugiter immoletur quae et sacri peragat instituta mysterii et salutare tuum nobis mirabiliter operetur. |
429 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius incarnatione salus facta est mundi et passione redemptio procurata est hominis procreati. Ipse nos quaesumus ad aeternum perducat praemium qui redemit de tenebris infernorum iustificetque in adventu secundo qui nos redemit in primo quatenus illius nos a malis omnibus defendat sublimitas cuius nos ad vitam erexit humilitas. |
429 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus vos placato vultu respiciat et in vos donum suae benedictionis infundat. Amen. Et qui hos dies incarnatione Unigeniti sui fecit sollemnes a cunctis praesentis et futurae vitae adversitatibus reddat indemnes. Amen. Ut qui de adventu Redemptoris nostri secundum carnem devota mente laetamini in secundo cum in maiestate venerit praemiis aeternae vitae ditemini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
429 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Imploramus Domine clementiam tuam ut haec divina subsidia a vitiis expiatos ad festa ventura nos praeparent. |
430 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Mensis decima… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut redemptionis nostrae ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae subsidia conferat et aeternae beatitudinis praemia largiatur. |
430 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Festina quaesumus ne tardaveris Domine et auxilium nobis supernae virtutis impende ut adventus tui consolationibus subleventur qui in tua pietate confidunt. |
430 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Grata tibi sint Domine munera quibus mysteria celebrantur nostrae libertatis et vitae. |
430 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui ab antiquis patribus exspectatus ab angelo nuntiatus a Virgine conceptus in fine saeculorum hominibus est praesentatus. Qui appropinquante Nativitatis suae festo ita quaesumus sit nobis placatus qualiter tecum et cum Spiritu Sancto ad nos veniat nobiscum perpetim permansurus. |
430 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Conservent nos quaesumus Domine munera tua et per adventum Unigeniti tui tribuant nobis vitam aeternam. |
431 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Gratiae tuae quaesumus Domine supplicibus tuis tribue largitatem ut mandata tua te operante sectantes consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. |
431 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta. |
Coll |
Excita quaesumus Domine potentiam tuam et veni ut hii qui in tua pietate confidunt ab omni citius adversitate liberentur. |
431 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Praesta Domine quaesumus ut dicato muneri congruentem nostrae devotionis offeramus affectum |
431 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sanctificator et institutor es abstinentiae cuius nullus finis nullusque est numerus effunde quaesumus super nos in diebus ieiuniorum nostrorum Spiritum gratiae salutaris et ab omnibus nos perturbationibus saeculi huius tua defensione conserva ut qui Unigeniti tui celebramus adventum continuum eius sentiamus auxilium. |
432 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Prosint nobis Domine quaesumus sumpta mysteria pariterque nos et a peccatis exuant et praesidiis tuae propitiationis attollant. |
432 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato in duo… |
Or |
Deus qui conspicis quia ex nostra pravitate affligimur concede propitius ut ex tua visitatione consolemur. |
432 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. Per eundem. |
432 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Indignos nos quaesumus Domine famulos tuos quos actionis propriae culpa contristat unigeniti Filii tui adventu laetifica. |
432 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. |
433 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pietatis tuae visitatione consolemur. |
433 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia ad missam. |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
433 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ecclesiae tuae Domine munera sanctifica et concede ut per haec veneranda mysteria pane caelesti refici mereamur. |
433 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: qui non solum peccata dimittis sed ipsos etiam iustificas peccatores et reis non tantum peccata relaxas sed dona largiris et praemia cuius nos pietatem supplices exoramus ut qui ieiuniis et votis sollemnibus nativitatem Unigeniti tui praevenimus illius dono et praesentis vitae perturbationibus careamus et aeterna munera capiamus. |
433 |
Corbie
|
Adv |
H3 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
434 |
Corbie
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica prima… |
Coll |
Excita Domine potentiam tuam et veni et magna nobis virtute succurre ut per auxilium gratiae tuae quod nostra peccata praepediunt indulgentia tuae propitiationis acceleret. |
434 |
Corbie
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec tibi Domine oblata benignus sanctificanda assume libamina ut eorum perceptione expiemur a crimine et adventus Filii tui gloriam mereamur interriti praestolari. |
434 |
Corbie
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem Ioannes praecessit nascendo et in desertis eremi praedicando et in fluentis Iordanis baptizando et ad inferna descendendo cuius venerandae nativitatis proxime ventura sollemnitas ita nos quaesumus tibi placitos reddat ut cum fructu bonorum operum ad regna caelestia introducat ut parando in cordibus nostris viam Domino fructusque dignos paenitentiae faciendo per praedicationem Ioannis obtemperemus monitis nostri Salvatoris. Sicque perveniamus per filium sterilis ad Filium Virginis per Ioannem hominem magnum ad eumdem Dominum nostrum hominem Deum qui sicut venit ad nos redimendum occultus ita iustificet cum ad iudicandum venerit manifestus. |
434 |
Corbie
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui vos et prioris adventus gratia reparavit et in secundo daturum se vobis regnum cum sanctis angelis repromisit adventus sui vos illustratione sanctificet. Amen. Vincula vestra dissolvat antequam veniat ut liberati a vinculis peccatorum interriti tremendum eius exspectetis adventum. Amen. Et quem venisse in terris pro vestra salute creditis venturumque ad iudicium sustinetis eius adventus gloriam impavidi mereamini contueri. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
435 |
Corbie
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Tribue nobis Domine caelestis mensae virtute satiatis et desiderare quae recta sunt et desiderata percipere. |
436 (217v) |
Corbie
|
Adv |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Adiuva Domine fragilitatem plebis tuae ut ad votivum magnae festivitatis officium intercedente beata Dei Genitrice Maria et corporaliter gubernata recurrat et ad perpetuam gloriam devota mente perveniat. |
436 (217v) |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Orationes de A… |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut magnae festivitatis ventura sollemnia prospero celebremus effectu pariterque reddamur et intenti caelestibus disciplinis et de nostris temporibus laetiores. |
436 (217v) |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Conscientias nostras quaesumus Domine visitando purifica ut veniens Iesus Christus Filius tuus Dominus noster paratam sibi in nobis inveniat mansionem. |
436 (217v) |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Prope esto Domine omnibus exspectantibus te in veritate ut in adventu Filii tui Domini nostri placitis tibi actibus praesentemur. |
436 (217v) |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus hanc gratiam plebi tuae adventum unigeniti tui cum summa vigilantia exspectare ut sicut ipse auctor nostrae salutis docuit velut fulgentes lampadas in eius occursum nostras animas praeparemus. |
437 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae visitationis illustra ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. |
437 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Filii tui ventura sollemnitas et praesentis nobis vitae remedia conferat et praemia aeterna concedat. |
437 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut quia sub peccati iugo ex vetusta servitute deprimimur exspectata Unigeniti Filii tui nova nativitate liberemur. Per eundem. |
437 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus preces nostras respice et tuae super nos viscera pietatis impende ut qui ex nostra culpa affligimur Salvatore nostro adveniente respiremus. |
437 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Voci nostrae quaesumus Domine aures tuae pietatis accommoda et cordis nostri tenebras lumine tuae visitationis illustra. |
437 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Porrige nobis Domine dexteram tuae venerationis et veni et peccata nostra propitiatus absolve. |
438 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Festinantes omnipotens Deus in occursum Filii tui Domini nostri nulla impediant opera actus terreni sed caelestis sapientiae eruditio faciat nos eius esse consortes. |
438 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quia pro peccatis nostris meremur affligi per adventum Filii tui a cunctis adversitatibus liberemur. |
438 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui nostra nos conspicis semper infirmitate destitui adventus tui nos visitatione custodi. |
438 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Adesto quaesumus omnipotens Deus atque in cunctis actionibus nostris et aspirando nos praeveni et adiuvando custodi. |
438 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Praeveniat nos quaesumus omnipotens Deus tua gratia semper et subsequatur ut per adventum Filii tui quem summo cordis desiderio sustinemus et praesentis vitae subsidia. |
438 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui conspicis quia in tua pietate confidimus concede propitius ut de caelesti semper protectione gaudeamus. |
439 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Subveniat nobis Domine misericordia tua ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur veniente salvari. |
439 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Excita Domine potentiam tuam et veni ut tua propitiatione salvemur. |
439 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Festina ne tardaveris Domine Deus noster et a diabolico furore nos potenter libera. |
439 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Exsultemus quaesumus Domine Deus noster omnes recti corde in unitate fidei congregati ut veniente Salvatore nostro filio tuo immaculati occurramus illi in eius sanctorum comitatu. |
439 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Fac nos Domine quaesumus mala nostra toto corde respuere ut veniente filio tuo domino nostro bona eius capere valeamus. |
439 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Praecinge quaesumus Domine Deus noster lumbos mentis nostrae divina tua virtute potenter ut veniente domino nostro Iesu Christo filio tuo digni inveniamur aeternae vitae convivio et vota caelestium dignitatum ab ipso percipere mereamur. |
439 |
Corbie
|
Adv |
Gen |
Gen |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Fac nos quaesumus Domine Deus noster pervigiles atque sollicitos adventum exspectare Christi Filii tui Domini nostri ut dum venerit pulsans non dormientes peccatis sed vigilantes et in suis inveniat laudibus exsultantes. |
440 (219v) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipiunt orat… |
Or |
Succurre quaesumus Domine populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis ut sincera tibi mente devoti et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. |
440 (219v) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui iuste irasceris et clementer ignoscis afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. |
440 (219v) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. |
440 (219v) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus cui proprium est misereri semper et parcere suscipe deprecationem nostram et quos delictorum catena constringit miseratio tuae pietatis absolvat. |
440 (219v) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Da nobis quaesumus Domine de tribulatione laetitiam ut qui diu pro nostris peccatis affligimur intercedente beato illo martyre tuo in tua misericordia respiremus. |
441 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Clamantium ad te quaesumus Domine preces dignanter exaudi et sicut Ninivitis in afflictione positis pepercisti ita et nobis in praesenti tribulatione succurre. |
441 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Tribulationem nostram quaesumus Domine propitius respice et iram tuae indignationis quam iuste meremur propitiatus averte. |
441 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui peccantium animas non vis perire sed culpas contine quam meremur iram et quam precamur super nos effunde clementiam ut de maerore gaudium tuae misericordiae consequi mereamur. |
441 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus afflicti populi lacrimas respice et iram tuae indignationis averte ut qui reatum nostrae infirmitatis agnoscimus tua consolatione liberemur. |
441 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. |
441 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. |
442 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus refugium pauperum spes humilium salusque miserorum supplicationes populi tui clementer exaudi ut quos iustitia verberum fecit afflictos abundantia remediorum faciat consolatos. |
442 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui offensam nostram per flagella cognoscimus tuae consolationis gratiam sentiamus. |
442 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Ne despicias omnipotens Deus populum tuum in afflictione clamantem sed propter gloriam nominis tui tribulantibus succurre placatus. |
442 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Exaudi Domine gemitum populi tui nec plus apud te valeat offensio delinquentium quam misericordia tua indulta fletibus supplicantium. |
442 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Omnipotens Deus misericordiam tuam nobis placatus impende ut qui contemnendo culpam incurrimus confitendo veniam consequamur. |
442 |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Moveat pietatem tuam quaesumus Domine subiectae tibi plebis affectus et misericordiam tuam supplicatio fidelis obtineat ut quod meritis non praesumit indulgentiae tuae largitate percipiat. |
443 (221r) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Averte quaesumus Domine iram tuam propitiatus a nobis et facinora nostra quibus indignationem tuam provocamus expelle. |
443 (221r) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Memor esto Domine fragilitatis humanae et qui iuste verberas peccatores parce propitiatus afflictis. |
443 (221r) |
Corbie
|
|
|
|
pro peccatis
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Aures tuae pietatis quaesumus Domine precibus nostris inclina ut qui peccatorum nostrorum flagellis percutimur miserationis tuae gratia liberemur. |
443 (221r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Incipiunt orat… |
Or |
Vox clamantis Ecclesiae ad aures quaesumus Domine tuae pietatis adscendat ut percepta venia peccatorum te fiat operante devota te protegente secura. |
443 (221r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Propitiare Domine iniquitatibus nostris et exorabilis tuis esto supplicibus ut concessa venia quam precamur perpetuo misericordiae tuae munere gloriemur. |
443 (221r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Nostris quaesumus Domine propitiare temporibus ut tuo munere diriga(n)tur et romana securitas et devotio christiana. |
443 (221r) |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Dies nostros quaesumus Domine placatus intende pariterque nos et a peccatis absolve propitius et a cunctis eripe benignus adversis. |
444 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus ne nos tua misericordia derelinquat quae (et) terrores nostros semper amoveat et noxia cuncta depellat. |
444 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut inter innumeros vitae praesentis errores tuo semper moderamine dirigamur. |
444 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Perpetua quaesumus Domine pace custodi quos in te sperare donasti. |
444 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Adesto nobis misericors Deus et tuae pietatis nobis propitius dona concede. |
444 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Rege nostras Domine propitius voluntates ut nec propriis iniquitatibus implicentur nec subdantur alienis. |
444 |
Corbie
|
|
|
|
|
|
Office ordinary
|
Alia. |
Or |
Comprime Domine quaesumus noxios semper incursus et salutarem temporibus nostris propitius da quietem. |
444 |