Corbie
|
Pasc |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tui misericordiam muneris postulare ut tempora quibus post resurrectionem suam Dominus noster Iesus Christus discipulis suis corporaliter apparuit sic ipso opitulante pia devotione tractemus quatenus in his omnium vitiorum sordibus careamus. |
217 |
Corbie
|
Pasc |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Concede misericors Deus ut quod paschalibus exsequimur institutis fructiferum nobis omni tempore sentiamus. |
218 |
Corbie
|
Pasc |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Gaudeat Domine plebs fidelis et cum propriae recolit salvationis exordia eius promoveatur augmentis. |
218 |
Corbie
|
Pasc |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quart… |
Coll |
Deus a quo bona cuncta procedunt largire supplicibus tuis ut cogitemus te inspirante quae recta sunt et te gubernante eadem faciamus. |
218 |
Corbie
|
Pasc |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Clementiam tuam Domine suppliciter exoramus ut paschalis muneris sacramentum quod fide recolimus et spe desideramus intenti perpetua dilectione capiamus. |
218 |
Corbie
|
Pasc |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam indefessis precibus exorare ut mentes nostras bonis operibus semper informes. Quia sic erimus praeclari muneris prompta sinceritate cultores si ad meliora iugiter transeuntes paschale mysterium studeamus habere perpetuum. |
218 |
Corbie
|
Pasc |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta nobis omnipotens Deus ut percipientes paschali munere veniam peccatorum deinceps peccata vitemus. |
219 (109r) |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Feria secunda… |
Or |
Mentem familiae tuae quaesumus Domine intercedente beato N. et munere compunctionis aperi et largitate pietatis exaudi. |
219 (109r) |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Deus qui culpas delinquentium districte feriendo percutis fletus quoque lugentium non recuses ut qui pondus tuae animadversionis cognovimus etiam pietatis gratiam sentiamus. |
219 (109r) |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Parce Domine quaesumus parce populo tuo et nullis iam patiaris adversitatibus fatigari quos pretioso Filii tui sanguine redemisti. |
219 (109r) |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Deus qui culpas nostras piis verberibus percutis ut nos a nostris iniquitatibus emundes da nobis et de verbere tuo proficere et de tua citius consolatione gaudere. |
219 (109r) |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Adesto Domine supplicationibus nostris et sperantes in tua misericordia intercedente beato Petro apostolo tuo caelesti protege benignus auxilio. |
220 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut ad te toto corde clamantes intercedente beato Petro apostolo tuae pietatis indulgentiam consequamur. |
220 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad missam. |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in afflictione nostra de tua pietate confidimus contra adversa omnia tua semper protectione muniamur. |
220 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificium nostrae paenitudinis ieiunantes Domine tibi persolvimus obsecrantes ut eius virtute muniti semper ad caeleste convivium festinemus. |
220 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te auctorem et sanctificatorem ieiunii collaudare per quod nos liberas a nostrorum debitis peccatorum. Ergo suscipe ieiunantium preces atque ut nos a malis omnibus propitiatus eripias iniquitates nostras quibus merito affligimur placatus absolve. |
220 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus devotionem vestram dignanter intendat et suae vobis benedictionis dona concedat. Amen. Indulgeat vobis mala omnia quae egistis et tribuat veniam quam ab eo deposcitis. Amen. Sicque ieiunii vestri et precum vota suscipiat ut a vobis adversa omnia quae peccatorum retributione meremini avertat et donum in vos Spiritus Paracliti infundat. Amen. Quod ipse praestare dignetur |
221 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Vota nostra quaesumus Domine pio favore prosequere ut dum dona tua in tribulatione percipimus de consolatione nostra in tuo amore crescamus. |
221 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f2 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Praetende nobis Domine misericordiam tuam ut quae votis expetimus conversatione tibi placita consequamur. |
221 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Feria tertia. |
Or |
Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meretur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat. |
222 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Afflictionem familiae tuae quaesumus Domine intende placatus ut indulta venia peccatorum de tuis semper beneficiis gloriemur. |
222 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. |
222 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Precibus nostris quaesumus Domine aurem tuae pietatis accommoda et orationes supplicum occultorum cognitor benignus exaudi ut te largiente ad vitam perveniant sempiternam. |
222 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui nostris fatigamur offensis et merito nostrae iniquitatis affligimur pietatis tuae gratiam consequi mereamur. |
222 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad missam. |
Coll |
Deus qui nos conspicis in tot perturbationibus non posse subsistere afflictorum gemitum propitius respice et mala omnia quae meremur averte. |
222 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Offerentium quaesumus Domine vota multiplica et omnes verae credulitatis instrumentis perlustra sicque nobis per hoc sacrificium adesto placatus ut nos et a peccatis et a periculis omnibus miseratus absolvas. |
223 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut non nos nostrae malitiae sed indulgentiae tuae praeveniat semper affectus qui nos a noxiis voluptatibus indesinenter expediat et a mundanis cladibus dignanter eripiat. |
223 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f3 |
Litania maior
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Purifica quaesumus Domine tuorum corda fidelium ut a terrena cupiditate mundati et praesentis vitae periculis exuantur et perpetuis donis firmentur. |
223 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Feria quarta. |
Or |
Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum ut corpore et mente protectus quod pie credit tua gratia consequatur. |
223 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. |
223 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Miserere iam quaesumus Domine populo tuo et continuis tribulationibus laborantem celeri propitiatione laetifica. |
224 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Auxiliare Domine quaerentibus misericordiam tuam et da veniam confitentibus parce supplicibus ut qui nostris meritis flagellamur tua miseratione salvemur. |
224 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Rogat
|
|
Rogation Days
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui iram tuae indignationis agnovimus misericordiae tuae indulgentiam consequamur. |
224 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad missam. |
Coll |
Intende quaesumus Domine preces nostras et qui non operando iustitiam correptione meremur affligi in tribulatione clamantes respiremus auditi. |
224 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut nostrae mentis intentio quo sollemnitatis hodiernae gloriosus auctor ingressus est semper intendat et quo fide pergit conversatione perveniat. |
224 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ieiunantium Domine quaesumus supplicum vota propitius intuere et munera praesentium sanctificans perceptione eorum occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis ut opera carnalia nec fluxa nos teneant quos institutor ieiunii Christus reparavit redemptor. |
224 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificium Domine pro Filii tui supplices venerabili quam praevenimus ascensione deferimus praesta quaesumus ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. Per eundem. |
225 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut quia tui est operis si quod tibi placitum est aut cogitemus aut agamus tu nobis semper et intelligendi quae recta sunt et exsequendi tribuas facultatem. Per Christum Dominum nostrum. |
225 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Tribue quaesumus Domine ut per haec sacramenta quae sumpsimus illuc tendat nostrae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia in caelestibus. Per eundem. |
225 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. |
225 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
In ascensa Dom… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. |
226 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. |
226 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominm nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. |
226 |
Corbie
|
|
|
|
Ascensio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
227 |
Corbie
|
|
|
|
Ascensio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
227 |
Corbie
|
|
|
|
Ascensio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
227 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedicat vobis Deus cuius Unigenitus hodierna die caelorum alta penetravit et vobis ubi ille est ascendendi aditum patefecit. Amen. Concedat propitius ut sicut post resurrectionem suam discipulis visus est manifestus ita vobis in iudicium veniens videatur placatus. Amen. Et qui consedere Patri in sua maiestate creditis vobiscum manere usque in finem saeculi secundum suam promissionem sentiatis. Amen. Quod ipse praestare. |
228 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu. |
229 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Tribue quaesumus omnipotens Deus ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio quo in tuo unigenito tecum est nostra substantia. |
229 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Adesto Domine supplicationibus nostris ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentiamus. |
229 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus illuc subsequi tuorum membra fidelium quo caput nostrum principiumque praecessit. |
229 |
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam: tribue quaesumus ut dona quae suis participibus contulit largiatur et nobis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. |
229 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica prima… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. |
230 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificia nos Domine immaculata purificent et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. |
230 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui generi humano nascendo subvenit cum per mortem passionis mundum devicit per gloriam resurrectionis vitae aeternae aditum patefecit et per suam ascensionem ad caelos nobis spem ascendendi donavit. Per quem maiestatem. |
230 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedictionum suarum super vos Dominus imbrem infundat et caritatis suae thesauros caelestes vobis aperiat. Amen. Faciat vos Dominus vitae aeternae participes et regni caelestis cohaeredes. Amen. Dignam in vobis habitationem Spiritus Sanctus inveniat ut eius gloriosa maiestas placide in vestris cordibus requiescat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
230 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Repleti Domine muneribus sacris da quaesumus ut in gratiarum semper actione maneamus. |
231 (114r) |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus vita fidelium gloria humilium beatitudo iustorum propitius suscipe supplicum preces ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tua semper abundantia repleantur. |
231 (114r) |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipiun orati… |
Or |
Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. |
231 (114r) |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Scripsit Moyses canticum |
231 (114r) |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Attende caelum et loquar |
231 (114r) |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus qui nobis per prophetarum ora 〈praecepisti〉 temporalia relinquere atque ad aeterna festinare: da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. |
231 (114r) |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri L… |
Or |
Deus qui diversitatem omnium gentium in confessione tui nominis adunasti da nobis et velle et posse quod praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides mentium et pietas actionum. |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Apprehendent septem mulieres |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Vinea facta est dilecto |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad preces totius Ecclesiae sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Sicut cervus desiderat ad |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Post tractum. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem doni Spiritus Sancti colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratio ad Miss… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias populi tui quaesumus Domine miseratus intende et ut tibi reddantur acceptae conscientias nostras Sancti Spiritus salutaris emundet adventus. |
232 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sacramentum paschale consummans quibus per Unigeniti tui consortium filios adoptionis esse tribuisti per Spiritum Sanctum largiris dona gratiarum et sui cohaeredibus Redemptoris iam nunc supernae pignus haereditatis impendis ut tanto se certius ad eum confidant esse venturos quanto se sciunt ab eo redemptos et Sancti Spiritus infusione ditatos. Et ideo cum angelis. |
233 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
233 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
234 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes praevenientes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
234 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. |
235 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Deus ob cuius Paracliti Spiritus adventum mentes vestras ieiunii observantia praeparatis et praesentem diem solemnibus laudibus honoratis. Amen. Instar modo renatorum infantium talem innocentiam habeatis ut templum Sancti Spiritus ipso tribuente esse possitis. Amen. Atque idem Spiritus Sanctus ita vos hodie sua habitatione dignos efficiat ut cras se vestris mentibus vobiscum perpetim habitaturus infundat et peracto praesentis vitae curriculo vos ad caelestia dona perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
235 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens maiestatem nobis Filii tui manifestando clarificet. Per eundem. In unitate eiusdem. |
235 |
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae multiplicatur et regitur conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis gratiam quam dedisti ut corpore et mente renovati in unitate fidei ferventes tibi domino servire mereantur. |
236 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Pent… |
Coll |
Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. |
236 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. |
236 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes. |
236 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
237 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
237 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis in igneis linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
238 |
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. |
238 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui hodierna die discipulorum mentes Spiritus Paracleti infusione dignatus est illustrare faciat vos sua benedictione repleri et eiusdem Spiritus donis exuberare. Amen. Ille ignis qui super discipulos apparuit peccatorum vestrorum sordes expurget et sui luminis infusione corda vestra perlustret. Amen. Quique dignatus est diversitatem linguarum in unius fidei confessione adunare in eadem vos faciat fide perseverare et per hanc a spe ad speciem pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
239 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. |
239 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur. |
239 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus qui sacramento festivitatis hodiernae universam tuam Ecclesiam in omni gente et natione sanctificas: intercedente beato (beata) N. in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde. Per Dominum. |
239 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda. |
Coll |
Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum concede plebi tuae piae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. |
240 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum. |
240 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui promissum Spiritum Paracletum super discipulos misit qui principio nascentis Ecclesiae cunctis gentibus imbuendis et Deitatis scientiam inderet et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociaret. Per quem maiestatem tuam supplices exoramus ut cuius celebramus adventum eius multimodae gratiae capiamus effectum. Per quem maiestatem. |
240 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adesto quaesumus Domine populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. |
240 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus qui discipulis tuis Spiritum Sanctum Paraclitum in ignis fervore tui mittere dignatus es da populis tuis in unitate fidei esse ferventes ut in tua semper dilectione permanentes et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. |
241 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia. |
Coll |
Adsit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. |
241 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Purificet nos quaesumus Domine muneris praesentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat. |
241 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui Spiritus Sancti infusione replevit corda fidelium ut sua admirabili operatione et sui amoris in eis ignem accenderet et per diversitatem linguarum gentes in unitate fidei solidaret cuius dono petimus et illecebrosas a nobis excludi voluptates et spiritales in nobis exstrui plantarique virtutes. Per quem maiestatem. |
241 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum. |
241 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta. |
Coll |
Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. |
242 |
Corbie
|
Pent |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. |
242 |