Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Coll Deus qui diversitatem gentium in confessione tui nominis adunasti da ut renatis fonte baptismatis una sit fides mentium et pietas actionum. 195
Corbie Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine munera populorum tuorum propitius ut confessione tui nominis et baptismate renovati sempiternam beatitudinem consequantur. 195
Corbie Pasc H0 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos per paschale mysterium docuit vetustatem vitae relinquere et in novitate spiritus ambulare a quo perpetuae mortis superatur acerbitas et aeternae vitae fidelibus tribuitur integritas. Per quem maiestatem. 195
Corbie Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Te igitur sicu… BenP Omnipotentis Dei et Domini nostri benedictionibus repleamini cuius estis sanguine pretioso redempti. Amen. Eius vos indeficiens repleat gratia cuius ineffabilis plasmavit potentia et qui vobis in hoc mundo praestitit conditionem nascendi ipse in regno aeterno tribuat mansionem sine fine vivendi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 196
Corbie Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Postcomm Exaudi Domine preces nostras ut redemptionis nostrae sacrosancta commercia et vitae nobis conferant praesentis auxilium et gaudia sempiterna concilient. 196
Corbie Pasc H0 f5 V Office Propers Ad vesperas. Or Deus qui nobis ad celebrandum paschale sacramentum liberiores animos praestitisti doce nos et metuere quo(d) irasceris et amare quod praecipis. 196
Corbie Pasc H0 f5 V Office Propers Ad fontes. Or Da quaesumus omnipotens Deus ut Ecclesia tua et suorum firmitate membrorum et nova semper fecunditate laetetur. 196
Corbie Pasc H0 f5 V Office Propers Alia. Or Multiplica fidem quaesumus Domine populi tui ut cuius per te sumpsit initium per te consequatur augmentum. 197
Corbie Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum in reconciliationis humanae foedere contulisti da mentibus nostris ut quod professione celebramus imitemur effectu. 197
Corbie Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Secr Hostias quaesumus Domine placatus assume quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. 197
Corbie Pasc H0 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui secundum promissionis suae incommutabilem veritatem caelestis pontifex factus in aeternum solus omnium sacerdotum peccati remissione non eguit sed potius peccatum mundi idem verus agnus abstersit. Per quem. 197
Corbie Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Te igitur sicu… BenP Benedicat vos de caelis omnipotens Deus qui per crucem et sanguinem passionis suae vos dignatus est redimere in terris. Amen. Ipse vos renovet a vetustate peccati qui pro vobis dignatus est crucifigi vosque ad caelestia suscitet qui pro vobis inferos penetravit. Amen. Vitam suam Dominus vobis tribuat qui mortem vestram suscepit et perdidit. Amen. Quod ipse praestare. 197
Corbie Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Postcomm Respice quaesumus Domine populum tuum et quem aeternis dignatus es renovare mysteriis a temporalibus culpis dignanter absolve. 198
Corbie Pasc H0 f6 V Office Propers Ad vesperas. Or Deus per quem nobis et redemptio venit et praestatur adoptio respice in opera misericordiae tuae ut in Christo renatis et aeterna tribuatur hereditas et vera libertas. 198
Corbie Pasc H0 f6 V Office Propers Ad fontes. Or Adesto quaesumus Domine familiae tuae et dignanter impende ut quibus fidei gratiam contulisti et coronam largiaris aeternam. 198
Corbie Pasc H0 S M2 Mass Propers Sabbato in Alb… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui festa paschalia venerando egimus per haec contingere ad gaudia aeterna mereamur. 198
Corbie Pasc H0 S M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus Domine semper nos per haec mysteria paschalia gratulari ut continua nostrae reparationis operatio perpetuae nobis fiat causa laetitiae. 199
Corbie Pasc H0 S M2 Mass Propers Te igitur sicu… VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per quem supplices exposcimus ut cuius muneris pignus accepimus manifesta dona comprehendere valeamus. Et quae nobis fideliter speranda paschale contulit sacramentum per resurrectionis eius attingere mereamur ineffabile mysterium. Per quem. 199
Corbie Pasc H0 S M2 Mass Propers Postcomm Redemptionis nostrae munere vegetati quaesumus Domine ut hoc perpetuae salutis auxilium fides semper vera perficiat. 199
Corbie Pasc H0 S V Office Propers Ad vesperas. Or Deus totius conditor creaturae famulos tuos quos fonte renovasti baptismatis quosque gratiae tuae plenitudine solidasti in adoptionis sorte facias dignanter adscribi. 199
Corbie Pasc H0 S V Office Propers Ad fontes. Or Deus qui multiplicas Ecclesiam tuam in subole renascentium fac eam gaudere propitius de suorum profectibus filiorum. 200 (99v)
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Dominica octav… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui paschalia festa peregimus haec te largiente moribus et vita teneamus. 200 (99v)
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Secr Suscipe munera quaesumus Domine exsultantis ecclesiae et cui causam tanti gaudii praestitisti perpetuum fructum concede laetitiae. 200 (99v)
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter obsecrare ne nos ad illum sinas redire actum cui iure dominatur inimicus sed in hac potius facias absolutione persistere per quam diabolus exstitit Filio tuo vincente captivus. Et ideo cum angelis. 200 (99v)
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers BenP Deus cuius Unigenitus discipulis suis ianuis clausis dignatus est apparere suae vos benedictionis dono locupletare et caelestis vobis regni ianuas dignetur aperire. Amen. Et qui ab eorum pectoribus attactu sui corporis vulnus amputavit dubietatis concedat ut per fidem qua eum resurrexisse creditis omnium delictorum maculis careatis. Amen. Et qui cum Thoma Deum et Dominum creditis et cernuis vocibus invocatis ab eo et in hoc saeculo a malis omnibus tueri et in futuro sanctorum caetibus ascisci valeatis. Amen. Quod ipse praestare. 201
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti et praesens nobis remedium esse facias et futurum. 201
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus qui nos fecisti hodierna die paschalia festa celebrare fac nos quaesumus in caelesti regno gaudere. 201
Corbie Pasc V Office Propers Ad vesperas. Or Deus qui nos exsultantibus animis pascha tuum celebrare tribuisti fac quaesumus nos et temporalibus gaudere subsidiis et aeternitatis effectibus gratulari. 201
Corbie Pasc Office ordinary Aliae oratione… Or Deus qui credentes in te fonte baptismatis innovasti hanc renatis in Christo concede custodiam ut nullo erroris incursu gratiam tuae benedictionis amittant. 202
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas erige nos ad consedentem in dextera tua nostrae salutis auctorem ut qui propter nos iudicandus advenit pro nobis iudicaturus adveniat. 202
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Deus et reparator innocentiae et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut de infidelitatis tenebris liberati numquam a tuae virtutis luce discedant. 202
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Deus qui credentes in te populos gratiae tuae largitate multiplicas respice propitius ad electionem tuam ut qui sacramento baptismatis sunt renati regni caelestis mereantur introitum. 202
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem respice pietatis tuae ineffabile sacramentum et quos regenerationis mysterio innovare dignatus es in his dona tua perpetuae gratiae protectione conserva. 202
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum ut spiritu sancto renatos regnum tuum facias introire atque eo perveniat humilitas gregis quo praecessit celsitudo pastoris. 203
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Deus qui pro salute mundi sacrificium paschale fecisti propitiare supplicationibus nostris ut interpellans pro nobis pontifex summus quos per id quod nostri est similis reconciliat per id quod tibi est aequalis absolvat. 203
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Praesta nobis omnipotens et misericors Deus ut in resurrectione Domini nostri Iesu Christi percipiamus veraciter portionem. 203
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Deus qui ad aeternam vitam in Christi resurrectione nos reparas imple pietatis tuae ineffabile sacramentum ut cum in maiestate sua Salvator noster advenerit quos fecisti baptismo regenerari facias beata immortalitate vestiri. 203
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Deus humani generis conditor et redemptor da quaesumus ut reparationis nostrae collata subsidia te iugiter inspirante sectemur. 203
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Deus qui renatis per aquam et Spiritu Sancto caelestis regni pandis introitum auge super famulos tuos gratiam quam dedisti ut qui ab omnibus sunt purgati peccatis a nullis priventur promissis. 204
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Conserva in nobis quaesumus Domine misericordiam tuam et quos ab erroris liberasti caligine veritatis tuae firmius inhaerere facias documento. 204
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Solita quaesumus Domine nos pietate custodi ut qui Unigeniti tui passione sunt redempti eius resurrectione laetentur. 204
Corbie Pasc Office ordinary Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus propensius his diebus tuam misericordiam consequamur quibus eam plenius te largiente cognovimus. 204
Corbie Apr 14 Maximus Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers XVIII Kalendas… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Tiburtii Valeriani et Maximi sollemnia colimus eorum etiam virtutes imitemur. 204
Corbie Apr 14 Maximus Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Secr Hostia haec quaesumus Domine quam in sanctorum tuorum nataliciis recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. 204
Corbie Apr 14 Maximus Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te in sanctorum martyrum tuorum festivitate laudare qui semper es mirabilis in tuorum commemoratione sanctorum et magnae fidei largiris affectum et tolerantiam tribuis passionum et antiqui hostis facis superari machinamentum quo egregii martyres tui ad capiendam supernorum beatitudinem praemiorum nullis impediantur retinaculis blandimentorum. Per Christum. 205
Corbie Apr 14 Maximus Tiburtius Valerianus M2 Mass Propers Postcomm Caelesti munere saginati quaesumus Domine Deus noster ut haec nobis dona martyrum tuorum intercessio beata sanctificet. 205
Corbie Apr 23 Georgius M2 Mass Propers VIIII Kalendas… Coll Deus qui nos beati Georgii martyris tui meritis et intercessione laetificas concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. 205
Corbie Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Secr Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Georgio martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. 205
Corbie Apr 23 Georgius M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum: pro cuius nominis veneranda confessione beatus martyr Georgius diversa supplicia sustinuit et ea devincens coronam perpetuitatis promeruit. Per quem maiestatem tuam. 206
Corbie Apr 23 Georgius M2 Mass Propers Postcomm Beati Georgii martyris tui Domine suffragiis exoratus percepta sacramenti tui nos virtute defende. 206
Corbie Apr 25 Marcus evangelista M2 Mass Propers VII Kalendas M… Coll Deus qui beatum Marcum evangelistam tuum evangelicae praedicationis gratia sublimasti tribue quaesumus eius nos semper et eruditione proficere et oratione defendi. 206
Corbie Apr 25 Marcus evangelista M2 Mass Propers Secr Beati Marci evangelistae tui sollemnitate tibi munera deferentes quaesumus Domine ut sicut illum praedicatio evangelica fecit gloriosum ita nos eius intercessio verbo et opere tibi reddat acceptos. 206
Corbie Apr 25 Marcus evangelista M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius gratia beatum Marcum in sacerdotium elegit doctrina ad praedicandum erudiit potentia ad perseverandum confirmavit ut per sacerdotalem infulam perveniret ad martyrii palmam; docensque subditos instruens vivendi exemplo confirmans pattendo ad te coronandus perveniret qui persecutorum minas intrepidus superasset. Cuius interventus nos quaesumus a nostris mundet delictis qui tibi placuit tot donorum praerogativis. Per quem Maiestatem. 206
Corbie Apr 25 Marcus evangelista M2 Mass Propers Postcomm Tribuant nobis quaesumus Domine continuum tua sancta praesidium quo beati Marci evangelistae tui precibus nos ab omnibus semper tueantur adversis. 207
Corbie Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers VI Kalendas Ma… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut intercedente beato Vitale martyre tuo et a cunctis adversitatibus liberemur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 207
Corbie Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers Secr Accepta sit in conspectu tuo Domine nostrae devotionis oblatio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. 207
Corbie Apr 28 Vitalis martyr M2 Mass Propers Postcomm Exsultet Domine populus tuus in sancti tui commemoratione Vitalis et cuius votivo laetatur officio suffragio relevetur optato. 208
Corbie May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Kalendis Maii.… Coll Deus qui nos annua apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis instruamur exemplis. 208
Corbie May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Secr Munera Domine quae pro apostolorum tuorum Philippi et Iacobi sollemnitate deferimus propitius suscipe et mala omnia quae meremur averte. 208
Corbie May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolica soliditate firmasti de quorum consortio sunt beati Philippus et Iacobus quorum passionis hodie festa veneramur; poscentes ut sicut eorum doctrinis instruimur ita exemplis muniamur et precibus adiuvemur. Per Christum Dominum nostrum. 208
Corbie May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut quorum mysteria celebramus eorum orationibus adiuvemur. 208
Corbie May 1 Iacobus minor Philippus apostolus M2 Mass Propers Superpop Beatorum apostolorum Philippi et Iacobi honore continuo Domine plebs tua semper exsultet et his praesulibus gubernetur quorum et doctrinis gaudet et meritis. 209
Corbie May 2 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers V Nonas Maii.… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui sanctorum tuorum Alexandri Eventii et Theoduli natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eorum intercessionibus liberemur. 209
Corbie May 2 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 209
Corbie May 2 Theodolus Eventius Alexander papa M2 Mass Propers Postcomm Pasce nos Domine tuorum gaudiis ubique sanctorum quia nostrae salutis augmenta sunt quoties illis honor impenditur in quibus tu mirabilis praedicatis. 209
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Eodem die inve… Coll Deus qui in praeclara salutiferae crucis inventione passionis tuae miracula suscitasti concede ut vitalis ligni pretio aeternae vitae suffragia consequamur. 209
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine quod immolamus placatus intende ut ab omni nos exuas bellorum nequitia et per vexillum sanctae crucis Filii tui ad conterendas potestatis adversae insidias nos in tuae protectionis securitate custodiant. 210
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui per passionem crucis mundum redemit et antiquae arboris amarissimum gustum crucis medicamine indulcavit mortemque quae per lignum vetitum venerat per ligni trophaeum devicit ut mirabili suae pietatis dispensatione qui per ligni gustum a florigera sede discesseramus per crucis lignum ad paradisi gaudia redeamus. Per quem. 210
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui per Unigeniti sui Domini nostri Iesu Christi passionem et crucis patibulum genus redemit humanum. Amen. Concedatque vobis ut cum omnibus sanctis quae sit eiusdem crucis longitudo latitudo sublimitas et profundum mente devota comprehendere possitis. Amen. Quatenus vosmetipsos abnegando crucemque gestando ita in praesentis vitae stadio redemptorem nostrum possitis sequi ut ei inter choros angelorum post obitum mereamini ascisci. Amen. Quod ille praestare. 210
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Postcomm Repleti alimonia caelesti et spiritali poculo recreati quaesumus omnipotens Deus ut ab hoste maligno defendas quos per lignum sanctae crucis Filii tui arma iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. 211
Corbie May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus qui omnia verbo tuo fecisti supplices quaesumus ineffabilem clementiam tuam ut quos per lignum sanctae crucis Filii tui pio cruore es dignatus redimere omnibus in te credentibus dira serpentis venena exstinguas et per gratiam Spiritus Sancti poculum salutis semper infundas. 211
Corbie May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Pridie nonas M… Coll Deus qui conspicis quia nos undique mala nostra perturbant praesta quaesumus ut beati Ioannis apostoli tui intercessio gloriosa nos protegat. 211
Corbie May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Secr Muneribus nostris quaesumus Domine precibusque susceptis et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. 212
Corbie May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) M2 Mass Propers Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 212
Corbie May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers VI Idus Maii.… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatorum martyrum tuorum Gordiani atque Epimachi sollemnia colimus eorum apud te intercessionibus adiuvemur. 212
Corbie May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine beatorum martyrum Gordiani atque Epimachi dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. 212
Corbie May 10 Epimachus Gordianus M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedentibus sanctis tuis Gordiano atque Epimacho per haec contra omnia adversa muniamur. 212
Corbie May 12 Pancratius M2 Mass Propers IV Idus Maii N… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Pancratii martyris tui natalitia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessionibus liberemur. 212
Corbie May 12 Pancratius M2 Mass Propers Secr Munera quaesumus Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Pancratio martyre tuo per eadem nos placatus intende. 213
Corbie May 12 Pancratius M2 Mass Propers Postcomm Beati Pancratii martyris tui Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 213
Corbie May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers III Idus Maii.… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ad eorum gaudia aeterna pertingere de quorum nos virtute tribuis annua sollemnitate gaudere. 213
Corbie May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Secr Super has quaesumus hostias Domine benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. 213
Corbie May 13 Maria ad Martyres M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. 213
Corbie May 25 Urbanus M2 Mass Propers VIII Kalendas… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Urbani martyris tui atque pontificis sollemnia colimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 213
Corbie May 25 Urbanus M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine quaesumus emundet nostra crimina et intercedente beato Urbano martyre tuo sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet 214
Corbie May 25 Urbanus M2 Mass Propers Postcomm Beati Urbani martyris tui atque pontificis Domine intercessione placatus praesta quaesumus ut quae temporali celebramus actione perpetua salvatione capiamus. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Dominica prima… Coll Deus qui in Filii tui humilitate iacentem mundum erexisti fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam ut quos perpetuae mortis eripuisti casibus gaudiis facias sempiternis perfrui. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Secr Digne nos tuo nomini quaesumus Domine famulari salutaris cibus et sacer potus efficiat ut renovatio condicionis humanae quam mysteria continent in nostris iugiter sensibus offeratur. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et immensam bonitatis tuae pietatem humiliter exorare ut ignorantiam nostrae mortalitatis attendens ex tua inspiratione nos facias postulare quod rectum est et tua clementia tribuas impetrare quod poscimus. 214
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers BenP Benedicat vos omnipotens Deus qui vos gratuita miseratione creavit et in resurrectione Unigeniti sui spem vobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet vos de vitiorum sepulcris qui eum resuscitavit a mortuis. Amen. Ut cum eo sine fine feliciter vivatis quem resurrexisse a mortuis veraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare. 215
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Postcomm Paschalia nobis quaesumus Domine remedia dignanter impende ut terrena desideria respuentes discamus amare caelestia. 215
Corbie Pasc H1 D M2 Mass Propers Postcomm Familiam tuam quaesumus Domine dextera tua perpetuo circumdet auxilio ut paschali interveniente sollemnitate ab omni pravitate defensam donis caelestibus prosequatur. 215
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Dominica secun… Coll Deus qui errantibus ut in viam possint redire iustitiae veritatis tuae lumen ostendis da cunctis qui christiana professione censentur et illa respuere quae huic inimica sunt nomini et ea quae sunt apta sectari. 215
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Secr Deus qui sollemnitate paschali caelestia mundo remedia benignus operaris annuae festivitatis huius dona prosequere ut observantia temporalis ad vitam proficiat sempiternam. 216
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui de Virgine nasci dignatus per passionem et mortem a perpetua nos morte liberavit et resurrectione sua aeternam nobis vitam contulit. Per quem. 216
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers BenP Deus qui per resurrectionem Unigeniti sui vobis contulit et bonum redemptionis et decus adoptionis suae vobis conferat praemia benedictionis. Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis eo largiente consortes efficiamini aeternae haereditatis. Amen. Et cui consurrexistis in baptismate credendo adiungi mereamini in caelesti regione bene vivendo. Amen. Quod ipse praestare. 216
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Alia. Postcomm Quaesumus omnipotens Deus; iam non teneamur obnoxii sententiae damnationis humanae cuius nos vinculis haec redemptio paschalis absolvit. 217
Corbie Pasc H2 D M2 Mass Propers Alia. Postcomm Fac omnipotens Deus ut qui paschalibus remediis innovati similitudinem terreni parentis evasimus ad formam caelestis transferamur auctoris. 217
Corbie Pasc H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… Coll Deus qui fidelium mentes unius efficis voluntatis da populis tuis id amare quod praecipis id desiderare quod promittis ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda ubi vera sunt gaudia. 217
Corbie Pasc H3 D M2 Mass Propers Secr Exuberet quaesumus Domine in mentibus nostris paschalis gratia sacramenti ut donis suis ipsa nos dignos efficiat. 217