Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Qu H2 D M2 Mass Propers Dominica secun… Coll Deus qui conspicis omni nos virtute destitui interius exteriusque custodi ut et ab omnibus adversitatibus muniamur in corpore et a pravis cogitationibus mundemur in mente. 103
Corbie Qu H2 D M2 Mass Propers Secr Ecclesiae tuae Domine munera placatus assume quae et misericors offerenda tribuisti et in nostrae salutis potenter efficis transire mysterium. 103
Corbie Qu H2 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut mentibus nostris medicinalis observantiae munus infundas. Et qui negligentibus etiam subsidium ferre non desinis beneficia praebeas potiora devotis. Per Christum Dominum. 103
Corbie Qu H2 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus ieiunii caeterarumque virtutum dedicator atque amator sua vos benedictione sanctificet. Amen. Accendat in vobis piae devotionis affectum et praebeat supplicantibus suum benignus auditum. Amen. Quatenus mentes vestrae sinceris purgatae ieiuniis bonorum omnium exuberent incrementis. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 103
Corbie Qu H2 D M2 Mass Propers Postcomm Refecti Domine pane caelesti ad vitam quaesumus nutriamur aeternam. 104
Corbie Qu H2 D M2 Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine propitiatus illustra ut beneplacitis inhaerendo cuncta quae bona sunt mereatur accipere. 104
Corbie Qu H2 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut familia tua quae se affligendo carne ab alimentis abstinet sectando iustitiam a culpa ieiunet. 104
Corbie Qu H2 f2 M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine placationis et laudis tua nos propitiatione dignos efficiat. 104
Corbie Qu H2 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et pietatem tuam supplici devotione deposcere ut ieiunii nostri oblatione placatus et peccatorum nobis concedas veniam et nos a noxiis liberes insidiis. Per Christum Dominum nostrum. 104
Corbie Qu H2 f2 M2 Mass Propers Postcomm Haec nos communio Domine purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. 105
Corbie Qu H2 f2 M2 Mass Propers Superpop Tuis quaesumus Domine adesto supplicibus et inter mundanae pravitatis insidias fragilitatem nostram sempiterna pietate prosequere. 105
Corbie Qu H2 f3 M2 Mass Propers Feria tertia i… Coll Perfice quaesumus Domine benignus in nobis observantiae sanctae subsidium ut quae te auctore facienda cognovimus te operante impleamus. 105
Corbie Qu H2 f3 M2 Mass Propers Secr Sanctificationem tuam nobis Domine his mysteriis placatus operare quae nos a terrenis purget vitiis et ad caelestia regna perducat. 105
Corbie Qu H2 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ob animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede quaesumus ut corda nostra ita pietatis tuae valeant exercere mandata ut ad tua mereamur te opitulante pervenire promissa. Per Dominum nostrum. 105
Corbie Qu H2 f3 M2 Mass Propers Postcomm Ut sacris Domine reddamur digni muneribus fac nos tuis quaesumus oboedire mandatis. 106
Corbie Qu H2 f3 M2 Mass Propers Superpop Praesta populo tuo Domine quaesumus consolationis auxilium et diuturnis calamitatibus laborantem propitius respirare concede. 106
Corbie Qu H2 f4 M2 Mass Propers Feria quarta i… Coll Populum tuum Domine propitius respice et quos ab escis carnalibus praecipis abstinere a noxiis quoque vitiis cessare concede. 106
Corbie Qu H2 f4 M2 Mass Propers Secr Hostias Domine quas tibi offerimus propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. 106
Corbie Qu H2 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum per quem humani generis reconciliationem mirabili dispensatione operatus es praesta quaesumus ut sancto purificati ieiunio et tibi toto corde simus subiecti et inter mundanae pravitatis insidias te miserante perseveremus illaesi. Per quem maiestatem. 106
Corbie Qu H2 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sumptis Domine sacramentis ad redemptionis aeternae quaesumus proficiamus augmentum. 107
Corbie Qu H2 f4 M2 Mass Propers Superpop Deus innocentiae restitutor et amator dirige ad te tuorum corda servorum ut spiritus tui fervore concepto et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. 107
Corbie Qu H2 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Coll Praesta nobis Domine quaesumus auxilium gratiae tuae ut ieiuniis et orationibus convenienter intenti liberemur ab hostibus mentis et corporis. 107
Corbie Qu H2 f5 M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sint Domine quaesumus nostri dona ieiunii quae et expiando nos tua gratia dignos efficiant et ad sempiterna promissa perducant. 107
Corbie Qu H2 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam cum celebratione ieiunii pietatem devotis mentibus obsecrare ut qui peccatis ingruentibus malorum pondere premimur et a peccatis omnibus liberemur et libera tibi mente famulemur. Per Christum Dominum nostrum. 107
Corbie Qu H2 f5 M2 Mass Propers Postcomm Gratia tua Domine quaesumus non derelinquat quae et sacrae nos deditos faciat servituti et tuam nobis opem semper acquirat. 108
Corbie Qu H2 f5 M2 Mass Propers Superpop Adesto Domine famulis tuis et perpetuam benignitatem largire poscentibus ut his qui te auctore et gubernatore gloriantur et congregata restaures et restaurata conserves. 108
Corbie Qu H2 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut sacro nos purificante ieiunio sinceris mentibus ad sancta ventura facias pervenire. 108
Corbie Qu H2 f6 M2 Mass Propers Secr Haec in nobis sacrificia Deus et sanctificatione permaneant et operatione firmentur. 108
Corbie Qu H2 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui delinquentes perire non pateris sed ut ad te convertantur et vivant hortaris. Poscimus itaque pietatem tuam ut a peccatis nostris tuae severitatis suspendas vindictam et nobis optatam misericorditer tribuas veniam nec iniquitatum nostrarum molestia provocet ad ultionem sed ieiunii observatio et morum emendatio te flectat ad peccatorum nostrorum remissionem. Per Christum Dominum nostrum. 108
Corbie Qu H2 f6 M2 Mass Propers Postcomm Fac nos quaesumus Domine accepto pignore salutis aeternae sic tendere congruenter ut ad eam pervenire possimus. Per 109
Corbie Qu H2 f6 M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo salutem mentis et corporis ut bonis operibus inhaerendo tuae semper virtutis mereatur protectione defendi. 109
Corbie Qu H2 S M2 Mass Propers Sabbato in heb… Coll Da quaesumus Domine nostris effectum ieiuniis salutarem ut castigatio carnis assumpta ad nostrarum vegetationem transeat animarum. 109
Corbie Qu H2 S M2 Mass Propers Secr His sacrificiis Domine concede placatus ut qui propriis oramus absolvi delictis non gravemur externis. 109
Corbie Qu H2 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam iugiter exorare clementiam ut mentes nostras quas conspicis terrenis affectibus praegravari medicinalibus tribuas ieiuniis exonerari et per afflictionem corporum proveniat nobis robur animarum. Per Christum. 109
Corbie Qu H2 S M2 Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine libatio penetralia nostri cordis infundat et sui participes potenter efficiat. Per Dominum. 110
Corbie Qu H2 S M2 Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… Coll Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus devotorum munera famulorum et tuis divinis purifica servientes pietate mysteriis quibus etiam iustificas ignorantes. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter exorare ut cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet illicitos et quae terrena delectatione carnalibus epulis abnegamus humanae voluntatis pravis intentionibus amputemus. Quatenus ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda competenti ieiunio valeamus aptari. Tanto nobis certi propensius iugiter adfutura quanto fuerimus eorum institutionibus gratiores. Per. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus ieiuniorum vestrorum victimas clementer accipiat et sua vos benedictione dignos efficiat. Amen. Mentes vestras ita parcimoniae dono contra vitia muniat praeceptorum suorum doctrinis erudiat charitatis dono repleat ut vos in omnibus sibi placere concedat. Amen. Quatenus praesentis Quadragesimae diebus devotissime celebratis ad Paschalia festa purificatis cordibus accedere valeatis. Amen. Quod ipse praestare. 111
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Postcomm Cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tantis mysteriis tribuis esse participes. 111
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Superpop Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. 111
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus temperamur ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. 111
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Secr Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum. 112
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens artene Deus et clementiam tuam cum omni supplicatione precari ut per hanc ieiuniorum observationem crescat nostrae devotionis affectus et nostras actiones religiosus exornet effectus quatenus te auxiliante et ab humanis semper retrahamur excessibus et monitis inhaerere valeamus te largiente caelestibus. Per Christum Dominum nostrum. 112
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 112
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Superpop Conserva Domine familiam tuam bonis semper operibus eruditam et sic praesentibus consolare subsidiis ut ad superna perducas dona propitius. 112
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Feria tertia i… Coll Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 112
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Secr Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. 113
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui peccantium non vis animas perire sed culpas et peccantes non semper continuo iudicas sed ad paenitentiam provocatos exspectas. Averte quaesumus a nobis quam meremur iram et quam optamus super nos effunde clementiam ut sacro purificati ieiunio electorum tuorum ascisci mereamur collegio. Per Christum Dominum nostrum. 113
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Postcomm Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. 113
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Superpop Concede misericors Deus ut devotus tibi populus semper exsistat et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obtineat. 113
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Feria quarta i… Coll Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus 113
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. 114
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus tuamque misericordiam suppliciter exorare ut ieiuniorum nostrorum sacrosancta mysteria tuae sint pietati semper accepta concedasque ut quorum corpora abstinentiae observatione macerantur mentes quoque virtutibus et caelestibus institutis exornentur. Per Christum Dominum nostrum. 114
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sanctificet nos quaesumus Domine qua pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. 114
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Superpop Defende Domine familiam tuam et toto tibi corde prostratam ab hostium tuere formidine nec bona tua difficulter inveniant pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates. 114
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Feria qunita i… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Secr Deus de cuius gratiae rore descendit ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus praesta quaesumus ut in eorum traditione sollemniter honoranda competens deferamus obsequium. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam immensam clementiam supplici voto deposcere ut nos famulos tuos et ieiunii maceratione castigatos et caeteris bonorum operum exhibitionibus eruditos in mandatis tuis facias perseverare sinceros et ad paschalia festa pervenire illaesos sicque praesentibus subsidiis consolemur quatenus ad aeterna gaudia pertingere mereamur. Per Christum Dominum. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico nos mundet effectu et perpetua virtute defendat. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Superpop Conserva quaesumus Domine populum tuum et gratiae tuae in eo dona multiplica ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non destituatur auxiliis et sempiternis gaudeat institutis. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Secr Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ad insinuandum humilitatis suae mysterium fatigatus resedit ad puteum qui a muliere Samaritana aquae sibi petiit porrigi potum qui in ea creaverat fidei donum et ita eius sitire dignatus est fidem ut dum ab ea aquam peteret in ea ignem divini amoris accenderet. Imploramus itaque tuam immensam clementiam ut contemnentes tenebrosam profunditatem vitiorum et relinquentes noxiarum hydriam cupiditatum et te qui fons vitae et origo bonitatis es semper sitiamus et ieiuniorum nostrorum observatione tibi placeamus. Per quem maiestatem. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Postcomm Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. 117
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Superpop Gaudeat Domine quaesumus populus tua semper benedictione confisus et caelestium rerum frequentatione proficiat ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Sabbato in heb… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas condicionis humanae per immoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat et sanctarum virginum meritis ac precibus a praeteritis malis exuamur et futuris. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ieiunii quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti et in Unigenito Filio tuo legis et prophetarum nostroque omnium Domino exornasti. Tuam igitur immensam bonitatem supplices exposcimus ut quod ille iugi ieiuniorum complevit continuatione nos adimplere valeamus illius adiuti largissima miseratione et adimplentes ea quae praecepit dona percipere mereamur quae promisit. Per quem. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. 118
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Superpop Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. 118
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Dominica quart… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. 118
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine sacrificium cuius te voluisti dignanter immolatione placari et praesta quaesumus ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. 119
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te creatorem omnium de praeteritis fructibus glorificare et de venturis suppliciter exorare ut cum de perceptis non invenimur ingrati de percipiendis non iudicemur indigni sed exhibitis toties solemni devotione ieiuniis cum subsidiis corporalibus profectum quoque capiamus animarum. Per Christum Dominum. 119
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers BenP Deus qui vos ad praesentium Quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere ipse vos sua miseratione dignetur benedicere. Amen. Abstinentiam vestram praeteritam acceptet futuram sibi placitam reddat ut sicut ab illicitis cibis ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat. Amen. Quo de praeteritis et futuris charismatum frugibus ei grates persolventes ad sanctum Pascha pervenire possitis indemnes. Quod ipse praestare dignetur. 119
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Postcomm Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli semper mente sumamus. 120
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Superpop Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritalem ne deficiamus impende. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam suppliciter misericordiam implorare ut exercitatio veneranda ieiunii salutaris nos a peccatorum nostrorum maculis purgatos reddat et ad supernorum civium societatem perducat ut et hic devotorum actuum sumamus augmentum et illic aeternae beatitudinis percipiamus emolumentum. Per Christum Dominum nostrum. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut in huius semper participatione vivamus. 121
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Superpop Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Feria tertia i… Coll Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Secr Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentis fiant expiatis mentibus gratiores. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Mediatorem Dei et hominum Iesum Christum Dominum nostrum qui mediante die festo ascendit in templum docere qui de caelo descendit mundum ab ignorantiae tenebris liberare cuius descensus genus humanum doctrina salutari instruit mors a perpetua morte redemit ascensio ad caelestia regna perducit. Per quem te summe Pater poscimus ut eius institutione edocti salutaris parcimoniae devotione purificati ad tua perveniamus promissa securi. Per quem maiestatem tuam. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Postcomm Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium provenire patiaris quod fidelibus tuis ad remedium providisti. 122
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Superpop Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. 122
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Feria quarta i… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui veniam praebes miserere supplicibus parce peccantibus ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gelasienne ) Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gregorienne ) 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Alia. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Secr Supplices Domine te rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi et genus humanum quod primae matris uterus profuderat caecum Incarnationis suae mysterio reddidit illuminatum fecitque filios adoptionis qui tenebantur vinculis iustae damnationis. Per ipsum te petimus ut tales in eius inveniamur iustissima examinatione quales facti sumus in lavacri salutaris felicissima regeneratione ut eius Incarnationis medicamine imbuti sacrosancti lavacri ablutione loti parcimoniae devotione ornati ad aeterna gaudia perveniamus illaesi. Per quem maiestatem. 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 124
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Superpop Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac tibi eos quae sunt placita postulare. 124
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante superemus. 124
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Secr Efficiatur haec hostia Domine quaesumus sollemnibus grata ieiuniis et ut tibi fiat acceptior purificatis mentibus immoletur. 124
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius bonitas hominem condidit iustitia damnavit misericordia redemit. Te humiliter exoramus ut sicut per illicitos appetitus a beata regione decidimus sic ad aeternam patriam per abstinentiam redeamus. Sicque moderetur tua miseratione nostra fragilitas ut et transitoriis subsidiis nostra sustentetur mortalitas et per bonorum operum incrementa beata acquiratur immortalitas. Per Christum. 125
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et vivificando renovent et renovando vivificent. 125
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Superpop Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi devotus et tuo munimine sit securus. 125
Corbie Qu H4 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis. 125