Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Feb 24 Matthias M2 Mass Propers VI Kalendis Ma… Coll Deus qui beatum Matthiam apostolorum tuorum collegio sociasti tribue quaesumus ut eius interventione tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. 78
Corbie Feb 24 Matthias M2 Mass Propers Secr Deus qui proditoris apostatae ruinam ne apostolorum numerus sacratus perfectione careret beati Matthiae electione supplesti praesentia munera sanctifica et per ea nos gratiae tuae virtute confirma. 78
Corbie Feb 24 Matthias M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Deum in beatis apostolis tuis in quibus glorificatus es vehementer per quos Unigeniti tui sacrum corpus colligis et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis. Unde poscimus clementiam tuam piissime omnipotens Deus ut intercessione beati apostoli tui Matthiae cuius passionis triumphum solemniter celebramus mereamur a peccatorum nostrorum nexibus solvi et aeternae vitae felicitati reddi atque sanctorum tuorum caetibus connumerari. Per quem. 79
Corbie Feb 24 Matthias M2 Mass Propers BenP Deus qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis benedicere vobis dignetur beati apostoli sui Matthiae intercedentibus meritis. Amen. Defendatque vos a cunctis adversis apostolicis praesidiis qui vos eorum voluit ornari et munerari exemplis et documentis. Amen. Quo per eorum intercessionem perveniatis ad aeternae patriae haereditatem per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem. Quod ipse praestare dignetur. 79
Corbie Feb 24 Matthias M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut per haec sancta quae sumpsimus interveniente beato Matthia apostolo tuo veniam consequamur et pacem. 80
Corbie Feb 24 Matthias M2 Mass Propers Superpop Percipiat Domine quaesumus populus tuus intercedente beato Matthia apostolo tuo misericordiam quam deposcit et quam precatur humiliter indulgentiam consequatur et pacem. Per Dominum. 80
Corbie Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers IV Idus Martii… Coll Concede quaesumus Domine fidelibus tuis digne sancti Gregorii pontificis tui celebrare mysteria ut eius quae fideliter exsequuntur et hic experiantur auxilia et aeternis effectibus apprehendant. 80
Corbie Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers Secr Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus sancti Gregorii prosequatur oratio per quam nos (et) expiari facias et defendi. 80
Corbie Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere ut eam illius et festivitate laetifices et exemplo piae conversationis exerceas et verbo praedicationis erudias grataque tibi supplicatione tuearis. Per Christum. 80
Corbie Mar 12 Gregorius papa M2 Mass Propers Postcomm Praestent nobis Domine quaesumus tua sancta praesidium quo intervenientibus beati Gregorii meritis ab omnibus nos absolvant peccatis. 81
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers VIII Kalendis… Coll Deus qui de beatae Mariae virginis utero verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genitricem Dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. 81
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Ad missam. Coll Deus qui hodierna die Verbum tuum in beatae Virginis alvo incarnari voluisti fac nos ita praesentem solemnitatem peragere ut tibi placere valeamus. Per eumdem. 81
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Secr Altari tuo Domine superposita munera Spiritus Sanctus benignus assumat qui hodie beatae Mariae viscera splendoribus suae virtutis replevit. 81
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem pro salute hominum nasciturum Gabriel archangelus nuntiavit virgo Maria Spiritus sancti cooperatione concepit ut quod angelica nuntiavit sublimitas virginea crederet puritas ineffabilis perficeret Deitas. Illius itaque optamus te opitulante cernere faciem sine confusione cuius incarnationis gaudemus solemnitate. Per quem Maiestatem. 82
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers BenP In mentibus nostris Domine verae fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. 82
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Postcomm Protege Domine famulos tuos subsidiis pacis et beatae Mariae patrociniis confidentes a cunctis hostibus redde securos. 82
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Postcomm Gratiam tuam quaesumus Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. 82
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Alia. Postcomm Omnipotens sempiterne Deus qui coaeternum tibi filium hodie pro mundi salute secundum carnem spiritu sancto concipiendum angelico ministerio beatae Mariae semper virgini declarasti adesto propitius populo tuo ut ad eius nativitatem pace concessa liberioribus animis occurramus. 83
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Alia. Postcomm Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per beatae Mariae sacri uteri divinae gratiae obumbrationem universum mundum illuminare dignatus es; maiestatem tuam supplices exoramus ut quod nostris meritis non valemus obtinere eius adipisci praesidiis mereamur. 83
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Alia. Postcomm Beatae et gloriosae semperque virginis Dei Genitricis Mariae nos Domine quaesumus merita consequantur et tuam nobis indulgentiam semper implorent. 83
Corbie Mar 25 Annuntiatio BMV M2 Mass Propers Alia. Postcomm Porrige nobis Deus dexteram tuam et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei Genitricis Mariae auxilium nobis supernae virtutis impende. 83
Corbie LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers In Septuagesim… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus fragilitati nostrae sufficientiam competentem ut suae reparationis effectum et pia conversatione recenseat et cum exsultatione suscipiat. 83
Corbie LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Secr Concede nobis misericors Deus et digne tuis servire semper altaribus et eorum perpetua participatione salvari. 84
Corbie LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per ea quae conspiciuntur instruimur quibus modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique commonemur anni ducente successu de praeteritis ad futura de vetustate in novitatem vitae transire ut terrenis sustentationibus expediti caelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem et per eum cibum qui beneficiis praerogatur alternis perveniamus ad victum sine fine mansurum Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem. 84
Corbie LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus ita stadium vestri cursus dirigere dignetur ut bravium vos aeternae vitae comprehendere faciat. Amen. Et ita vos abstinentiae armis circumdet ut nullis vitae huius oneribus a perventione retardemini. Amen. Quique vos vineam suam vocare vobisque sanctos operarios mittere dignatus est ipse vos sua gratia dignetur excolere ut denario vitae perennis munerare non abnuat. Quod ipse praestare. 84
Corbie LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Postcomm Fideles tui Deus per tua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. 85
Corbie LXX H1 D Septuagesima M2 Mass Propers Superpop Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. 85
Corbie LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers In Sexagesima. Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. 85
Corbie LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Secr Intende quaesumus Domine hostias familiae tuae et quam sacri muneris facis esse participem tribue ad eius plenitudinem pervenire. 85
Corbie LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui rationalem creaturam ne temporalibus dedita bonis ad praemia sempiterna non tendat ea dispensatione dignaris erudire ut nec castigatione deficiat nec prosperitatibus insolescat sed hoc potius fiat eius gloriosa devotio quo nullis adversitatibus obruta superetur. Per Christum Dominum. 85
Corbie LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers BenP Det vobis Dominus nosse mysteria regni Dei qui iam dare dignatus est auditum verbi sui. Amen. Sicque mentes vestras seminis sui copia repleat ut in vebis illud sibi placite fructificare concedat. Amen. Et ita vos ab omni tentatione muniat quatenus triceni sexageni atque centeni fructus pro suae gratiae distributione magnificentia muneret. Amen. Quod ipse. 86
Corbie LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Postcomm Adsit nobis Domine quaesumus cibus sacer potusque salutaris qui et temporalem vitam muniat et praestet aeternam. 86
Corbie LXX H2 D Sexagesima M2 Mass Propers Superpop Tuere quaesumus Domine plebem tuam et sacram solemnitatem recolentem gratiae caelestis largitate prosequere ut visibilibus adiuta solatiis ad invisibilia bona promptius incitetur. 86
Corbie LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Dominica in Qu… Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. 86
Corbie LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. 87
Corbie LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam cernua devotione exorare ut modulum terrenae fragilitatis aspiciens non in ira tua pro nostra pravitate nos arguas sed immensa clementia purifices erudias consoleris. Qui cum sine te nihil possimus facere quod tibi sit placitum tua nobis gratia sola praestabit ut salubri conversatione vivamus. Per Christum. 87
Corbie LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus sua vos benedictione confirmet et imminenti quadragesimali abstinentiae aptos efficiat. Amen. Quique caeco supplicanti per divinitatis potentiam lumen restituit caecitatem vestri cordis clementissimus illuminator abstergat et lucis suae radiis mentes vestras benignus illustret. Amen. Quatenus vitiorum sordibus emundati et charitatis ardore solidati caelestem haereditatem percipere valeatis illaesi. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 87
Corbie LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Postcomm Repleti sumus Domine donorum participatione caelestium; praesta quaesumus ut eadem et sumamus iugiter et incessabiliter ambiamus. 87
Corbie LXX H3 D Quinquagesima M2 Mass Propers Superpop De multitudine misericordiae tuae Domine populum tibi protege confitentem et corporaliter gubernatum piae mentis affectu tuis muneribus assequendis effice promptiorem. 87
Corbie LXX H3 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Coll Deus qui culpa offenderis paenitentia placaris preces populi tui supplicantis propitius respice et flagella tuae iracundiae quae pro peccatis nostris meremur averte. 89
Corbie LXX H3 f5 M2 Mass Propers Secr Sacrificiis praesentibus quaesumus Domine placatus intende ut devotioni nostrae proficiant et saluti. 89
Corbie LXX H3 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam illa festa remeant quibus nostrae mortalitati procuratur immortale commercium ac temporali vitae subrogatur aeternitas et de peccati poena peccata mundantur mirisque modis conficitur de perditione salvatio ut status conditionis humanae qui per felicitatis insolentiam venit ad tristitiam humilis et modestus ad aeterna gaudia redeat per maerorem. Per Christum. 89
Corbie LXX H3 f5 M2 Mass Propers Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. 90
Corbie LXX H3 f5 M2 Mass Propers Superpop Parce Domine parce populo tuo ut dignis flagellationibus castigatus in tua miseratione respiret. 90
Corbie LXX H3 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Inchoata ieiunia quaesumus Domine benigno favore prosequere ut observantiam quam corporaliter exhibemus mentibus etiam sinceris exercere valeamus. 90
Corbie LXX H3 f6 M2 Mass Propers Secr Sacrificium Domine observantiae quadragesimalis offerimus praesta quaesumus ut tibi et mentes nostras reddat acceptas et continentiae promptioris nobis tribuat facultatem. 90
Corbie LXX H3 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter deprecari ut intelligentiae nobis spiritum benignus infundas quo vel ipsi rationabiliter agenda cernamus vel eis qui inutilia sentiunt indicemus esse censendum nec studia nostra sectemur sed offerentibus meliora subdamur. Quoniam haec apud te sapientia est quae non suis inhaeret vitiis sed undecunque prolatam diligit veritatem. Per Christum Dominum. 90
Corbie LXX H3 f6 M2 Mass Propers Postcomm Spiritum nobis Domine tuae caritatis infunde ut quos uno pane satiasti tua facias pietate concordes. 91
Corbie LXX H3 f6 M2 Mass Propers Superpop Guberna Domine quaesumus plebem tuam et tuis beneficiis semper accumula ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat et aeternae. 91
Corbie LXX H3 S M2 Mass Propers Sabbato intra… Coll Exaudi nos miserator et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 91
Corbie LXX H3 S M2 Mass Propers Secr Praepara nos quaesumus Domine huius abstinentiae festivis officiis ut haec sacrificia veneranda sobriis semper mentibus celebremus. 91
Corbie LXX H3 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et Maiestatem tuam suppliciter deprecari ut mentem nostram tibi placitam benignus efficias quae non tantum speciem bonitatis ostendat sed iustitiae fructibus illuminata clarescat tuaeque semper dedita maiestati beneficia desiderata percipiat. Qui necessariis prosequi muneribus non omittis quos tuo cultui praestiteris convenienter intentos. Per Christum Dominum nostrum. 92
Corbie LXX H3 S M2 Mass Propers Postcomm Tribue nobis omnipotens Deus ut dona caelestia quae debito frequentamus obsequio salutaria nobis iugiter sentiamus 92
Corbie LXX H3 S M2 Mass Propers Superpop Tuere Domine populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda quia nulla ei nocebit adversitas si nulla dominetur iniquitas. 92
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers In Quadragesim… Coll Deus qui Ecclesiam tuam annua quadragesimali observatione purificas praesta familiae tuae ut quod a te obtinere abstinendo nititur hoc bonis operibus exsequatur. 92
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers Secr Sacrificium quadragesimalis initii sollemniter immolamus te Domine deprecantes ut cum epularum restrictione carnalium a noxiis quoque voluptatibus temperemur. 93
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui continuatis quadraginta diebus et noctibus hoc ieiunium non esuriens dedicavit postea enim esuriit non tam cibum hominum quam salutem nec escarum saecularium epulas concupivit sed animarum desideravit potius sanctitatem. Cibus namque eius est redemptio populorum. Cibus eius est totius bonae voluntatis effectus qui nos docuit operari non cibum qui terrenis dapibus apparatur sed eum qui divinarum Scripturarum lectione percipitur. Per quem. 93
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers BenP Benedicat vobis omnipotens Deus qui quadragenarium numerum in Moysi et Eliae necnon et Mediatoris nostri ieiunio consecravit concedatque vobis ita transigere praesentis vitae dispensationem ut accepto a patrefamilias remunerationis denario perveniatis ad peccatorum omnium remissionem et ad gloriosam cum sanctis omnibus resurrectionem. Amen. Detque vobis spiritalium virtutum invictricia arma quibus exemplo Domini devincere valeatis antiqui hostis sagacissima tentamenta. Amen. Quo non in solo pane sed in omni verbo quod de ore eius procedit spiritalem sumentes alimoniam per ieiuniorum observationem et ceterorum bonorum operum exhibitionem percipere mereamini immarcescibilem gloriae coronam. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 93
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers Postcomm Tui nos Domine sacramenti libatio sancta restauret et a vetustate purgatos in mysterii salutaris faciat transire consortium. 94
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers Superpop In populum tuum quaesumus Domine benedictio copiosa descendat indulgentia veniat consolatio tribuatur fides sancta succrescat redemptio sempiterna firmetur. 94
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers Alia. Superpop Da nobis quaesumus omnipotens Deus et aeternae promissionis gaudia quaerere et quaesita citius invenire. 94
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers Alia. Superpop Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. 95
Corbie Qu H1 D M2 Mass Propers Alia. Superpop Concede nobis omnipotens Deus ut per annua quadragesimalis exercitia sacramenti et ad intellegendum Christi proficiamus arcanum et effectus eius digna conversatione sectemur. 95
Corbie Qu H1 D Mass Propers Per totam Quad… Rub 95
Corbie Qu H1 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Converte nos Deus salutaris noster et ut nobis ieiunium quadragesimale proficiat mentes nostras caelestibus instrue disciplinis. 95
Corbie Qu H1 f2 M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine nostrae devotionis oblatio quae et ieiunium nostrum te operante sanctificet et indulgentiam nobis tuae consolationis obtineat. 95
Corbie Qu H1 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui das escam omni carni et nos non solum carnalibus sed etiam spiritalibus escis reficis ut non in solo pane vivamus sed in omni verbo tuo vitalem habeamus alimoniam nec tantum epulando sed etiam ieiunando pascamur. Nam ut dapibus et poculis corpora sic ieiuniis et virtutibus animae saginantur. Magnam in hoc munere salubritatem mentis ac corporis contulisti quia ieiunium nobis venerabile dedicasti ut ad paradisum de quo non abstinendo decidimus ieiunando solemnius redeamus. Per Christum Dominum nostrum. 96
Corbie Qu H1 f2 M2 Mass Propers Postcomm Salutaris tui Domine munere satiati supplices exoramus ut cuius laetamur gustu renovemur effectu. 96
Corbie Qu H1 f2 M2 Mass Propers Superpop Esto Domine propitius plebi tuae et temporali consolatione non deseras quam vis ad aeterna contendere. 96
Corbie Qu H1 f3 M2 Mass Propers Feria tertia. Coll Respice Domine familiam tuam et praesta ut apud te mens nostra tuo desiderio fulgeat quae se carnis maceratione castigat. 96
Corbie Qu H1 f3 M2 Mass Propers Secr Oblatis Domine placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. 97
Corbie Qu H1 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum in quo ieiunantium fides alitur spes provehitur charitas roboratur. Ipse enim est panis vivus et verus qui substantia aeternitatis et esca virtutis est. Verbum enim tuum per quod facta sunt omnia non solum humanarum mentium sed ipsorum panis est angelorum. Hunc panem ministrare nobis non desinis et ut eum indesinenter esuriamus hortaris. Cuius carne dum pascimur roboramur et sanguine dum potamur abluimur. Per quem. 97
Corbie Qu H1 f3 M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta praesta quaesumus ut intercedente beata Dei Genitrice Virgine Maria et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeternae. 97
Corbie Qu H1 f3 M2 Mass Propers Superpop Ascendant ad te Domine preces nostrae et ab Ecclesia tua cunctam repelle nequitiam. 97
Corbie Qu H1 f4 M2 Mass Propers Feria quarta m… Coll Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi et contra cuncta nobis adversantia dexteram tuae maiestatis extende. 98
Corbie Qu H1 f4 M2 Mass Propers Alia. Coll Devotionem populi tui quaesumus Domine benignus intende ut qui per abstinentiam macerantur in corpore per fructum boni operis reficiantur in mente. 98
Corbie Qu H1 f4 M2 Mass Propers Secr Suscipe creator omnipotens Deus quae ieiunantes de tuae munificentiae largitate deferimus et pro temporali nobis collata praesidio ad vitam converte propitiatus aeternam. 98
Corbie Qu H1 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui in alimentum corporis humani frugum copiam produci iussisti et in alimentum animarum ieiunii nobis medicinam indidisti. Te itaque supplices invocamus ut tibi sit acceptabile ieiunium nostrum et nos a cibis ieiunantes peccatis absolvas. Per Christum. 98
Corbie Qu H1 f4 M2 Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 98
Corbie Qu H1 f4 M2 Mass Propers Superpop Mentes nostras quaesumus Domine lumine tuae claritatis illustra ut videre possimus quae agenda sunt et quae recta sunt agere valeamus. 99
Corbie Qu H1 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Coll Suscipe quaesumus Domine preces nostras et ad aures misericordiae tuae postulationes sacratae tibi plebis admitte. 99
Corbie Qu H1 f5 M2 Mass Propers Secr Sacrificia Domine quaesumus propitius ista nos salvent quae medicinalibus sunt instituta ieiuniis. Per Christum. 99
Corbie Qu H1 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia competenter atque salubriter religiosa sunt nobis instituta ieiunia ut corporeae iucunditatis immoderatas coerceamus illecebras et terrenae delectationis insolentia refrenato purior atque tranquillior appetitus ad caelestia contemplanda mysteria fidelium reddatur animarum. Per Christum Dominum nostrum. 99
Corbie Qu H1 f5 M2 Mass Propers Postcomm Tuorum nos Domine largitate donorum et temporalibus attolle praesidiis et renova sempiternis. 99
Corbie Qu H1 f5 M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populis christianis et quod profitentur agnoscere et caeleste munus diligere quod frequentant. 100
Corbie Qu H1 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Esto Domine propitius plebi tuae et quam tibi facis esse devotam benigno refove miseratus auxilio. 100
Corbie Qu H1 f6 M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine nostris oblata servitiis et tua potius dona sanctifica. 100
Corbie Qu H1 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ieiunii observatione et eleemosynarum gratissima largitione nos docuisti nostrorum consequi remedia peccatorum. Unde tuam imploramus clementiam ut his observationibus et caeteris bonorum operum exhibitionibus muniti ea operemur quibus ad aeterna gaudia consequenda et spes nobis suppetat et facultas. Per Christum. 100
Corbie Qu H1 f6 M2 Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. 100
Corbie Qu H1 f6 M2 Mass Propers Superpop Conserva quaesumus Domine populum tuum et ab omnibus quas meretur adversitatibus redde securum ut tranquillitate percepta devota tibi mente deserviat. 101
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Sabbato in duo… Or Populum tuum Domine quaesumus propitius respice atque ab eo flagella tuae iracundiae clementer averte. 101
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Deus qui delinquentes perire non pateris sed ut convertantur et vivant debitam quaesumus peccatis nostris Domine suspende vindictam et praesta propitius ne dissimulatio cumulet ultionem sed potius emendatio prosit ad veniam. 101
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Protector noster adspice Deus ut qui malorum nostrorum pondere premimur percepta misericordia libera tibi mente famulemur. 101
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris ut esse te largiente mereamur et inter prospera humiles et inter adversa securi. 101
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Alia. Or Actiones nostras quaesumus Domine aspirando praeveni et adiuvando prosequere ut cuncta nostra operatio et a te semper incipiat et per te coepta finiatur. 101
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Ad missam. Coll Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. 102
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Secr Praesentibus sacrificiis Domine ieiunia nostra sanctifica ut quod observantia nostra profitetur extrinsecus interius operetur. 102
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus illuminator et Redemptor animarum nostrarum qui nos per primum Adam abstinentiae lege violata paradiso eiectos fortiores ieiunii remedio ad antiquae patriae beatitudinem per gratiam revocasti. Nosque pia institutione docuisti quibus observationibus a peccatis omnibus liberemur. Per Christum Dominum nostrum. 102
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Postcomm Sanctificationibus tuis omnipotens Deus et vitia nostra curentur et remedia nobis sempiterna proveniant. 102
Corbie Qu QuT S M2 Mass Propers Superpop Ab omnibus nos quaesumus Domine peccatis propitiatus absolve ut percepta venia peccatorum liberis tibi mentibus serviamus. 102