Corbie
|
Jan |
|
6 |
Epiphania
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Illumina Domine quaesumus populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut Salvatorem suum et incessanter agnoscat et veraciter apprehendat. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica prima… |
Coll |
Vota quaesumus Domine supplicantis populi caelesti pietate prosequere ut et quae agenda sunt videant et ad implenda quae viderint convalescant. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui Filii sui temporalem pueritiam fecit esse mirabilem spiritu prudentiae corda vestra illustrare ac docere dignetur. Amen. Quique illum parentibus temporaliter subdi voluit ipse vos humilitatis et pietatis muneribus miseratus informet. Amen. Et qui eum sapientia aetate et gratia proficere tribuit spiritalium vobis profectuum incrementa propitius largiatur. Quod ipse praestare dignetur. |
54 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. |
55 |
Corbie
|
Ep |
H1 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Conserva Domine quaesumus familiam tuam et benedictionum tuarum propitius ubertate purifica ut eruditionibus tuis multiplicetur et donis. |
55 |
Corbie
|
Jan |
|
13 |
Epiphania (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
In octavis The… |
Coll |
Deus cuius unigenitus in substantia nostrae carnis apparuit praesta quaesumus ut per eum quem similem nobis foris agnovimus intus reformari mereamur. |
55 |
Corbie
|
Jan |
|
13 |
Epiphania (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro nati tui filii apparitione deferimus suppliciter exorantes ut sicut ipse nostrorum auctor est munerum ipse sit misericors et susceptor. |
55 |
Corbie
|
Jan |
|
13 |
Epiphania (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelesti lumine quaesumus Domine semper et ubique nos praeveni ut mysterium cuius nos participes esse voluisti et puro cernamus intuitu et digno percipiamus effectu. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
XIX Kalendis F… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut ad meliorem vitam sanctorum tuorum exempla nos provocent quatenus quorum sollemnia agimus etiam actus imitemur. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus suppliciter deprecantes ut sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et confessionem sancti Felicis memorabilem non tacere qui nec haereticis pravitatibus nec saeculi blandimentis a sui status rectitudine potuit immutari sed inter utraque discrimina veritatis assertor firmitatem tuae fidei non reliquit. Per. |
56 |
Corbie
|
Jan |
|
14 |
Felix in Pincis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica secun… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui caelestia simul et terrena moderaris supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Adesto quaesumus Domine supplicationibus nostris et in tua misericordia confidentes ab omni nos adversitate custodi. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ut tibi grata sint Domine munera populi tui supplicantis ab omni quaesumus eum contagione perversitatis emunda. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus semperque virtutes et laudes tuas labiis exsultationis effari qui nobis ad relevandos istius vitae labores diversa donorum tuorum solatia et munerum salutarium gaudia contulisti mittendo nobis Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Per quem. |
57 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui sua mirabili potestate aquam vertit in vinum vos a vetustate subtractos in beatae vitae transferat novitatem. Amen. Et qui nuptiis interesse voluit ut earum sua praesentia comprobaret bonum ipse vobis castitatis et sobrietatis perpetuae conferat donum. Amen. Ipse vobis sanctarum intelligentiam scripturarum tribuat spiritalem qui aquas in vina vertendo hoc ipsum voluit designare. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius. |
58 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Augeatur in nobis Domine quaesumus tuae virtutis operatio ut divinis vegetati sacramentis ad eorum promissa capienda tuo semper munere praeparemur. |
58 |
Corbie
|
Ep |
H2 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Auxiliare Domine populo tuo ut sacrae devotionis proficiens incrementis et tuo semper munere gubernetur et ad redemptionis aeternae pertineat te ducente consortium. |
58 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
XVII Kalendis… |
Coll |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut beati Marcelli martyris tui atque pontificis meritis adiuvemur cuius passione laetamur. |
58 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beati Marcelli suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui glorificaris in tuorum confessione sanctorum, et non solum excellentioribus praemiis martyrum tuorum merita gloriosa prosequeris sed etiam sacra mysteria competentibus servitiis exsequentes gaudium Domini sui tribuis benignus intrare. Per Christum Dominum. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
16 |
Marcellus papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris; eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
18 |
Prisca
|
M2 |
Mass Propers
|
XV Kalendis Fe… |
Coll |
Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Priscae martyris tuae natalicia colimus et annua sollemnitate laetemur et tantae fidei proficiamus exemplo. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
18 |
Prisca
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostia Domine quaesumus quam sanctorum tuorum natalicia recensentes offerimus et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. |
59 |
Corbie
|
Jan |
|
18 |
Prisca
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus Domine salutaribus repleti mysteriis ut cuius sollemnia celebramus eius orationibus adiuvemur. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendis… |
Coll |
Infirmitatem nostram respice omnipotens Deus et quia pondus propriae actionis gravat beati Fabiani martyris tui atque pontificis intercessio gloriosa nos protegat. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine beati Fabiani martyris tui dicatas meritis benignus assume et ad perpetuum nobis tribue provenire subsidium. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Fabianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Refecti participatione muneris sacri quaesumus Domine Deus noster ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die nata… |
Coll |
Deus qui beatum Sebastianum martyrem tuum virtute constantiae in passione roborasti ex eius nobis imitatione tribue pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. |
60 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Accepta sit in conspectu tuo Domine nostrae devotionis oblatio et eius nobis fiat supplicatione salutaris pro cuius sollemnitate defertur. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam martyris beati Sebastiani pro confessione nominis tui venerabilis sanguis effusus simul et tua mirabilia manifestat quo perficis in infirmitate virtutem et nostris studiis dat profectum et infirmis apud te praestat auxilium. Per Christum Dominum nostrum. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
20 |
Sebastianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacro munere satiati supplices te Domine deprecamur ut quod debitae servitutis celebramus officio intercedente beato Sebastiano martyre tuo salvationis tuae sentiamus augmentum. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendis… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
61 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata Agnete martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et diem beatae Agnetis martyrio consecratam solemniter recensere quae terrenae generositatis oblectamenta despiciens caelestem meruit dignitatem societatis humanae vota contemnens aeterni regis est sociata consortio et pretiosam mortem sexus fragilitate calcata pro Christi confessione suscipiens simul est facta conformis et sempiternitatis eius et gloriae. Per quem. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumentes Domine gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnetis suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
XII Kalendis F… |
Coll |
Adesto Domine quaesumus supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. |
62 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hodiernum Domine sacrificium laetantes offerimus quo beati Vincentii cselestem victoriam recensentes et tua magnalia praedicamus et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa. Per. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus pro cuius nomine gloriosus levita Vincentius et miles invictus rabidi hostis insaniam interritus adiit modestus sustinuit securus irrisit sciens paratus esse ut resisteret nesciens elatus esse ut vinceret in utroque Domini ac Magistri sui vestigia sequens qui humilitatis custodiendae et de hostibus triumphandi suis sequenda exempla monstravit. Per quem. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Kalendis… |
Coll |
Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut qui eius hodie conversionem colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
63 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Apostoli tui Pauli precibus Domine quaesumus plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi grata sunt instituta gratiora fiant eius patrocinio supplicantis. |
64 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut Ecclesiam tuam beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam nulla sinas fallacia violari et sicut nihil in vera religione manere dinoscitur quod non eius condierit disciplina ita ad peragenda ea quae docuit eius obtentu fidelibus tribuatur efficacia sentiatque credentium gentium multitudo eum pro se apud te intercessorem quem habere cognovit Magistrum atque doctorem. Per Christum Dominum nostrum. |
64 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui gratia sua beatum Paulum ex persecutore fecit apostolum ipse vobis compunctionis piaeque conversionis spiritum dignetur impertire. Amen. Quique ei secretorum caelestium mysteria dignatus est revelare ipse vobis Scripturarum suarum abdita dignetur aperire. Amen. Et qui ei perseverantiam fidei constantiamque in persecutionibus inflexibilem dare dignatus est eisdem vestram infirmitatem donis roborare atque munire dignetur. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
64 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sanctifica nos quaesumus Domine salutari mysterio et pro nobis eius non desit oratio cuius nos donasti patrocinio gubernari. Per Dominum. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die sanc… |
Coll |
Martyris tui Praeiecti nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non meremur eius precibus consequamur. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum super impositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis adspira benignus. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam deprecari ut mentibus nostris beati martyris tui Proiecti repetita solemnitate spiritalis laetitiae tribuas iugiter suavitatem. Concedasque nobis ut venerando passionis eius triumphum obtentu illius et peccatorum remissionem et sanctorum mereamur adipisci consortium. Per Christum Dominum. |
65 |
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Votiva Domine pro beati martyris tui Praeiecti passione dona percepimus quaesumus ut eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribue conferre subsidium. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
VII Kalendis F… |
Coll |
Deus qui nos annua beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem in nobis clementer operetur et de beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificet. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus beatae Agnetis natalitia geminantes. Vere enim huius honorandus est dies quae sic terrena generatione processit ut ad divinitatis consortium perveniret. Per Christum. |
66 |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta; praesta quaesumus ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aeternae. |
67 (33r) |
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Adesto nobis omnipotens Deus beatae Agnes festa repetentibus quam hodiernae festivitatis prolatam exortu ineffabili munere sublevasti. |
67 (33r) |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
IV Nonas febru… |
Coll |
Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius assequi gratiae tuae luce concede. |
67 (33r) |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad missam. |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. |
67 (33r) |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. |
68 |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit Ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum angelis. |
68 |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Omnipotens Deus qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit praesentari, benedictionis suae vos munere fultos bonis operibus faciat exornari. Amen. Et qui eum ut legem adimpleret ministrum voluit effici legis mentes vestras instruat legis suae spiritalibus documentis. Amen. Quo ei et pro turturibus castitatis seu caritatis munera offerre valeatis et pro pullis columbarum Spiritus Sancti donis exuberetis. Amen. Quod ipse. |
68 |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata Maria semper Virgine et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
68 |
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Superpop |
Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis exspectationem implesti ut sicut ille mortem non vidit priusquam Christum Dominum videre mereretur ita et nos vitam obtineamus aeternam. |
69 |
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Nonis februari… |
Coll |
Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut qui beatae Agathae virginis et martyris tuae natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
69 |
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine munera quae in beatae Agathae virginis et martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. |
69 |
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa nec suppliciis superata de diaboli saevitia triumphavit quia in tuae Deitatis confessione permansit. Et ideo. |
69 |
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Beatae Agathae martyris tuae Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. |
70 |
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Indulgentiam nobis Domine beata Agatha martyr imploret quae tibi grata semper exstitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. |
70 |
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica terti… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus infirmitatem nostram propitius respice atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. |
70 |
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
70 |
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te omni tempore collaudare et benedicere quia in te vivimus et movemur et sumus et nullum tempus nullumque momentum est quod a beneficiis pietatis tuae vacuum transigamus variis etenim solemnitatum causis salutarium nobis operum tuorum et munerum memoria praesentis vitae tempora exornat. Unde et nos vel innovante laetitia praeteriti gaudii vel permanentis boni tempus agnoscentes indefessas Maiestati tuae grates exsolvimus. Per Christum Dominum nostrum. |
70 |
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus vos ab omnium peccatorum maculis emundet qui leprosum supplicem tactu proprio dignatus est emundare. Amen. Quique centurionis servum non aspernatus est visitare ipse cordium vestrorum hospitium dignetur misericorditer introire. Amen. Sicque vos fidei suae plenitudine informet ut cum sanctis suis in caelorum regno accumbere concedat. Amen. Quod ipse praestare. |
71 |
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quos tantis Domine largiris uti mysteriis quaesumus ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. |
71 |
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Adsit Domine quaesumus propitiatio tua populo supplicanti ut quod te inspirante fideliter expetit tua celeri largitate percipiat. |
72 |
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quart… |
Coll |
Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. |
72 |
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. |
72 |
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui genus humanum pro praevaricatione sua in ipsius originis radice damnatum per florem virginalis uteri reddere dignatus es absolutum, ut hominem quem per Unigenitum creaveras per Filium tuum Deum et hominem recreares et diabolus qui Adam in fragili carne devicerat conservata iustitia a Deo carne vinceretur assumpta. Per quem Maiestatem. |
72 |
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat et perturbationum procellas miseratus excludat. Amen. Tentatoris fraudes atque molimina dissolvat et vos adversus eum cautos atque invincibiles faciat. Amen. Continuae pacis vobis munera tribuat et vos in portu tranquillitatis ac securitatis propitiatus constituat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
73 |
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Munera tua nos Deus a delectationibus terrenis expediant et caelestibus semper instruant alimentis. |
73 |
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quint… |
Coll |
Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur tua semper protectione muniatur. |
73 |
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. |
73 |
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deu et tibi hanc immolationis hostiam offerre quae est salutifera et ineffabile divinae gratiae sacramentum quae offertur a plurimis et unum Christi corpus sancti Spiritus infusione perficitur singuli accipiunt Christum Dominum et in singulis portionibus totus est nec per singulos minuitur sed integrum se praebet in singulis propterea ipsi qui sumimus communionem hujus sancti panis et calicis unum Christi corpus efficimur. Per ipsius itaque Maiestatem te supplices exoramus ut nos ab omnibus emundes contagiis vetustatis et in novitate vitae perseverare concedas. Per Christum. |
74 |
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui bonum semen in sua Ecclesia serere consuevit in vobis illud conservare atque multiplicare nunquam desistat. Amen. Zizaniorum superseminatorem a vobis procul repellat et sui verbi pabulo vos indesinenter reficiat. Amen. Quo cum dies judicii advenerit a reprobis separati ad dexteram judicis sistamini et in beatissimo ipsius regno collocemini. Amen. Quod ipse praestare. |
74 |
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
75 |
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Ecclesiae tuae Domine voces placatus admitte ut destructis adversantibus universis secura tibi serviat libertate. |
75 |
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica sexta… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita et dictis exsequamur et factis. |
75 |
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec nos oblatio Deus mundet quaesumus et renovet et gubernet et protegat. |
75 |
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ad cuius immensam pertinet gloriam ut non solum mortalibus tua pietate succurreres sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideres et perditos quosque unde perierant inde salvares. Per Christum Dominum nostrum. |
75 |
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui mare suis pedibus fecit esse calcabile vobis quidquid est noxium ipse substernat. Amen. Contrarios immundorum spirituum motus compescat et vos in sua pace confirmet. Amen. Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet et in littus beatae perennitatis perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
76 |
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelestibus Domine pasti deliciis quaesumus ut semper eadem per quae veraciter vivimus appetamus. |
76 |
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Conserva populum tuum Deus et tuo nomini fac devotum ut divinis subiectus officiis et temporalis vitae pariter et aeternae dona percipiat. |
76 |
Corbie
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
XVI Kalendis M… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. |
76 |
Corbie
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. |
76 |
Corbie
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
77 |
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendis… |
Coll |
Deus qui beato apostolo tuo Petro collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. |
77 |
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio ut quod pro illius gloria celebramus nobis prosit ad veniam. |
77 |
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis in quibus glorificatus es vehementer per quos Unigeniti tui sacrum corpus exornas et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis quam in patriarchis fundasti in prophetis praeparasti in apostolis condidisti ex quibus beatum Petrum apostolorum principem ob confessionem Unigeniti Filii tui per os eiusdem Verbi tui confirmatum in fundamento domus tuae mutato nomine caelestium claustrorum praesulem custodemque fecisti divino ei iure concesso ut quae statuisset in terris servarentur in caelis. In cuius veneratione hodierna die Maiestati tuae haec festa persolvimus et gratiarum ac laudis Hostiam immolamus. Per quem Maiestatem. |
77 |
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Laetificet nos Domine munus oblatum ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem. |
78 |
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Benedic quaesumus Domine plebem tuam et beati Petri apostoli tui precibus tribue consequi tuae defensionis auxilium. |
78 |