Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Mass ordinary F Pax Domini sit semper vobiscum. 〈R.〉 Et cum spiritu tuo. 24
Corbie Mass ordinary F Agnus Dei qui tollis peccata mundi miserere nobis. 24
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers VIII. Kalendas… Coll Deus qui nos redemptionis nostrae annua exspectatione laetificas praesta ut Unigenitum tuum quem redemptorem nostrum laeti suscipimus venientem quoque iudicem securi videamus. 25 (12r)
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Da nobis quaesumus omnipotens Deus ut sicut adoranda Filii tui natalicia praevenimus sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. 25 (12r)
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Cuius hodie faciem in confessione praevenimu et voce supplici exoramus ut super venture noctis officiis nos ita per vigiles reddat ut sinceris mentibus eius percipere mereamur natale venturum in quo invisibilis ex substantia visibilis per carnem apparuit in nostra tecum quae unus non tempore genitus non natura inferior ad nos venit ex tempore natus. Per quem maiestatem. 25 (12r)
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Da nobis Domine quaesumus Unigeniti Filii tui recensita nativitate respirare cuius caelesti mysterio pascimur et potamur. 26
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Or Praesta misericors Deus ut ad suscipiendum Filii tui singulare nativitatis mysterium et mentes credentium praeparentur et non credentium corda subdantur. 26
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Dom… Coll Deus qui hanc sacratissimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere: da quaesumus ut cuius lucis mysterium in terra cognovimus eius quoque gaudiis in caelo fruamur. Per eundem. 26
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine quaesumus hodiernae festivitatis oblatio ut tua gratia largiente per sacrosancta commercia in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. 26
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Cuius divinae nativitatis potentiam ingenita virtutis tuae genuit magnitudo quem semper filium et ante tempora aeterna genitum quia tibi pleno atque perfecto aeterni Patris nomen non defuit praedicamus et honore maiestate atque virtute aequalem tibi cum Sancto Spiritu confitemur et intrino vocabulo unicam credimus maiestatem. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 27
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 27
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 28
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers VDDiv Communicantes et noctem sacratissimam celebrantes qua beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 28
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus qui incarnatione Unigeniti sui mundi tenebras effugavit et eius gloriosa nativitate hanc sacratissimam noctem inradiavit effuget a vobis tenebras vitiorum et inradiet corda vestra luce virtutum. Amen. Quique eius sacratissimae nativitatis gaudium magnum pastoribus ab angelis voluit nuntiari ipse super vos benedictionis suae gratissimum imbrem infundat atque ipso pastore vos ad aeternorum gaudiorum pascua aeterna perducat. Amen. Et qui per eius Incarnationem terrena caelestibus sociavit internae pacis et bonae voluntatis vos nectare repleat et caelestis militiae consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et pax Domini sit semper vobiscum. 29
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Da nobis quaesumus Domine Deus noster ut qui nativitatem Domini nostri Iesu Christi mysteriis nos frequentare gaudemus sic dignis conversationibus ad eius mereamur pertinere consortium. Qui tecum. 29
Corbie Dec 24 Nativitas (Vigilia) M2 Mass Propers Ad matutinos. Or Respice nos misericors Deus et mentibus clementer humanis nascente Christo summae veritatis lumen ostende. Qui tecum vivit et ragnat Deus. 30 (14v)
Corbie Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Missa mane pri… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui nova incarnati verbi tui luce perfundimur hoc in nostro resplendeat opere quod per fidem fulget in mente. 30 (14v)
Corbie Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Alia. Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut qui beatae Anastasiae martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. 30 (14v)
Corbie Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Secr Munera nostra quaesumus Domine nativitatis hodiernae mysteriis apta proveniant ut sicut homo genitus idem refulsit Deus sic nobis haec terrena substantia conferat quod divinum est. 30 (14v)
Corbie Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Alia. Secr Accipe quaesumus Domine munera dignanter oblata et beatae Anastasiae suffragantibus meritis ad nostrae salutis auxilium provenire concede. 30 (14v)
Corbie Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia nostri Salvatoris hodie lux vera processit quae clara nobis omnia et intellectu manifestavit et visu. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 31
Corbie Dec 25 Nativitas M1 Mass Propers Postcomm Eius nos Domine sacramentis semper natalis instauret cuius nobilitas singularis humanam reppulit vetustatem. 31
Corbie Dec 25 Anastasia M2 Mass Propers Alia. Postcomm Satiasti Domine familiam tuam muneribus sacris; eius quaesumus semper interventione nos refove cuius sollemnia celebramus. 31
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers In natalis Dom… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut Unigeniti tui nova per carnem nativitas liberet quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. 31
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Secr Oblata Domine munera nova Unigeniti tui nativitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. 31
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes. 32
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 32
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 32
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo beatae Mariae intemerata virginitas huic mundo edidit Salvatorem. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 33
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers BenP Benedicat vos omnipotens Deus vestramque ad superna excitet intentionem qui hanc sacratissimam diem nativitate Filii sui fecit esse solemnem. Amen. Et qui eum qui panis est angelorum in praesepi ecclesiae cibum fecit esse fidelium animalium ipse vos et in praesenti saeculo degustare faciat aeternorum dulcedinem gaudiorum et in futuro perducat ad satiaetatem aeternorum praemiorum. Amen. Quique eius infantiam vilibus voluit indui pannis ipsa vos caelestium vestimentorum induat ornamentis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum et imperium sine fine permanet in saecula saeculorum. Amen. Benedictio Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et pax Domini sit semper vobiscum. 33
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut natus hodie Salvator mundi sicut divinae nobis generationis est auctor ita et immortalitatis sit ipse largitor. 34
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Concede nobis omnipotens Deus ut salutare tuum nova caelorum luce mirabili quod ad salutem mundi hodierna festivitate processit nostris semper innovandis cordibus oriatur. 34
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui hunc diem per incarnationem verbi tui et partum beatae Mariae virginis consecrasti da populis tuis in hac celebritate consortium ut qui tua gratia sunt redempti tua sint protectione securi. 34
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Fundamentum fidei nostrae Deus qui in mentibus sanctis tamquam in excelsis montibus aeternitatis portas iustitia muniente componis concede nobis in te gloriose credere tuumque filium Dominum nostrum ad redemptionem animarum hominem factum praedicabiliter confiteri. 35
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Largire quaesumus Domine famulis tuis fidei et securitatis augmentum ut qui de nativitate filii tui gloriantur et adversa mundi te gubernante non sentiant et quae temporaliter caelebrare desiderant sine fine percipiant. 35
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Deus qui per beatae Mariae virginis partum sine humana concupiscentia procreatum in filii tui membra venientes paternis fecisti praeiudiciis non teneri praesta quaesumus ut huius creaturae novitate suscepta vetustatis antiquae contagiis exuamur. 35
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Deus qui humanae substantiae dignitatem mirabiliter condidisti et mirabilius reformasti da nobis quaesumus per huius vini et aquae mysterium eius divinitatis esse consortes qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps. 35
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Omnipotens sempiterne Deus qui in Filii tui Domini nostri nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare da nobis quaesumus in eius portione censeri in quo totius salutis humanae summa consistit. 36
Corbie Dec 25 Nativitas M2 Mass Propers Alia. Coll Da quaesumus Domine populo tuo inviolabilem fidei firmitatem ut qui Unigenitum tuum in tua tecum gloria sempiternum in veritate nostri corporis natum de matre virgine confitentur et a praesentibus liberentur adversis et mansuris gaudiis inserantur. 36
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers VII kalendas n… Coll Da nobis quaesumus Domine imitari quod colimus ut discamus et inimicos diligere quia eius natalicia celebramus qui novit etiam pro suis persecutoribus exorare. 36
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine munera pro commemoratione protomartyris tui beati Stephani ut sicut illum passio fecit gloriosum ita nos devotio reddat innocuos. 36
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus Beati Stephani levitae simul et martyris natalitia recolentes qui fidei qui sacrae militiae qui dispensationis et castitatis aegregiae qui praedicationis mirabilisque constatiae qui confessionis ac patientiae nobis exempla veneranda proposuit et ideo nativitatem filii tui merito prae ceteris passionis suae festivitate prosequitur cuius gloriae sempiternae primus martyr occurrit. Per quem maiestatem. 37
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers BenP Deus qui beatum Stephanum protomartyrem coronavit et confessione fidei et agone martyrii mentes vestras circumdet et in praesenti saeculo corona iustitiae et in futuro perducat vos ad coronam gloriae. Amen. Illius obtentu tribuat vobis Dei et proximi caritate semper exuberare qui hanc studuit etiam inter lapidantium impetus obtinere. Amen. Quo eius et exemplo roborati et intercessione muniti ab eo quem ille a dextris Dei vidit stantem mereatur benedici. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 37
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Postcomm Auxilientur nobis Domine sumpta mysteria et intercedente beato Stephano protomartyre tuo sempiterna nos protectione confirment. 38
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Coll Omnipotens sempiterne Deus qui primitias martyrum in beati levitae Stephani sanguine dedicasti tribue quaesumus ut pro nobis intercessor exsistat qui pro suis etiam persecutoribus exoravit. 38
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Secr Deus qui nos Unigeniti tui clementer incarnatione redemisti da nobis patrocinia tuorum continuata sanctorum quibus capere valeamus salutaris mysterii portionem. 38
Corbie Dec 26 Stephanus martyr M2 Mass Propers Postcomm Gratias agimus Domine multiplicatis circa nos miserationibus tuis qui et Filii tui nativitate nos salvas et beati martyris Stephani deprecatione sustentas. 38
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers VI kalendas na… Coll Ecclesiam tuam quaesumus Domine benignus illustra ut beati Ioannis apostoli tui et evangelistae illuminata doctrinis ad dona perveniat sempiterna. 38
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Secr Suscipe munera Domine quae in eius sollemnitate tibi deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. 39
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus beati apostoli tui et evangelistae Ioannis veneranda natalitia recensentes qui Domini nostri Iesu Christi filii tui vocatione suscepta terrenum respuit patrem ut posset invenire caelestem, adeptus in regno caelorum sedem apostolici culminis qui tantum retia carnalia contempserat genitoris quique ab Unigenito tuo sic familiariter est dilectus et immensae gratiae muneribus approbatus ut eum idem Dominus in cruce iam positus vicarium suae matri Virgini filium subrogaret quatenus beatae Genitricis integritati probati dilectique discipuli virginitas deserviret. Nam et in caenae mysticae sacrosancto convivio super ipsum vitae fontem aeternum scilicet pectus recubuerat Salvatoris. De quo perenniter manantia caelestis hauriens fluenta doctrinae tam profundis ac mysticis revelationibus est imbutus ut omnem transgrediens creaturam excelsa mente conspiceret et evangelica voce proferret quod in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Et ideo cum angelis. 39
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus dignetur vobis per intercessionem beati Ioannis apostoli et evangelistae benedicere qui per eum arcana verbi sui voluit ecclesiae revelare. Amen. Concedat vobis ut quod ille Spiritus sancti munere afflatus vestris auribus infudit, eiusdem Spiritus dono capere mente valeatis. Amen. Quo eius documento de divinitate nostri redemptoris edocti et amando quod tradidit et praedicando quod docuit et exsequendo quod iussit ad dona pervenire mereamini quae idem Iesus Christus Dominus noster repromisit. Quod ipse praestare dignetur. 40
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus M2 Mass Propers Postcomm Refecti cibo potuque caelesti Deus noster te supplices deprecamur ut in cuius haec commemoratione percepimus eius muniamur et precibus. 40
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus V Office Propers Ad vesperas. Or Beati Ioannis evangelistae quaesumus Domine supplicatione placatus et veniam nobis tribue et remedia sempiterna concede. 41
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus V Office Propers Alia. Or Beati evangelistae Ioannis Domine precibus adiuvemur ut quod possibilitas nostra non obtinet eius nobis intercessione donetur. 41
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus V Office Propers Alia. Or Sit Domine beatus Ioannes evangelista nostrae fragilitatis adiutor ut pro nobis tibi supplicans copiosius audiatur. 41
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus V Office Propers Alia. Or Deus qui per os beati apostoli tui Ioannis evangelistae Verbi tui nobis arcana reserasti praesta quaesumus ut quod ille nostris auribus excellenter infudit intellegentiae competentis eruditione capiamus. 41
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus V Office Propers Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Ioannis evangelistae festivitate tribuisti da Ecclesiae tuae quaesumus et amare quod credidit et praedicare quod docuit. 41
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus V Office Propers Alia. Or Adsit ecclesiae tuae Domine quaesumus beatus evangelista Ioannes ut cuius perpetuus doctor exsistit semper esse non desinat suffragator. 41
Corbie Dec 27 Ioannes apostolus V Office Propers Alia. Or Praesta quaesumus omnipotens Deus ut excellentiam Verbi tui quam beatus evangelista Ioannes asseruit et convenienter intellegere valeamus et veraciter profiteri. 42
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers V kalendas nat… Coll Deus cuius hodierna die praeconium innocentes martyres non loquendo sed moriendo confessi sunt omnia in nobis vitiorum mala mortifica ut fidem tuam quam lingua nostra loquitur etiam moribus vita fateatur. 42
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Secr Adesto Domine muneribus Innocentium festivitate sacrandis et praesta quaesumus ut eorum sinceritatem possimus imitari quorum tibi dicatam veneramur infantiam. 42
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in praetiosis mortibus parvulorum quos propter nostri redemptoris infantiam bestiali saevitia Herodes funestus occidit immensa clementiae tuae dona praedicare in quibus fulget sola magis gratia quam voluntas et clara est prius confessio quam loquela ante passio quam membra idonea passioni Existunt testes Christi qui eius nondum fuerant agnitores. O infinita benignitas o ineffabilis misericordia quae pro suo nomine trucidatis meritum gloriae perire non patitur sed proprio cruore perfusis et salus regenerationis adhibetur et imputatur corona martyrii. Et ideo cum angelis. 42
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus pro cuius Unigeniti veneranda infantia infantium innocentium catervas Herodis funesti peremit saevitia suae vobis benedictionis tribuat dona gratissima. Amen. Et qui eis concessit ut unicum Filium eius Dominum nostrum non loquendo sed moriendo confiterentur concedat vobis ut fidem veram quam lingua vestra fatetur etiam mores probi et vita inculpabilis fateantur. Amen. Quique eos primitivum fructum sanctae suae suscepit ecclesiae cum fructu bonorum operum vos faciat pervenire ad gaudia aeternae patriae. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 43
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Postcomm Votiva Domine dona percepimus quae sanctorum nobis precibus et praesentis quaesumus vitae pariter et aeternae tribue conferre subsidium. 44
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Postcomm Deus qui licet sis magnus in magnis mirabilia tamen gloriosius operaris in minimis da nobis quaesumus in eorum celebritate gaudere qui filio tuo domino nostro testimonium praebuerunt etiam non loquentes. 44
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Postcomm Ipsi nobis Domine quaesumus postulent mentium puritatem quorum innocentiam hodie sollemniter celebramus. 44
Corbie Dec 28 Innocentes M2 Mass Propers Postcomm Adiuva nos Domine quaesumus eorum deprecatione sanctorum qui Filium tuum humana necdum voce profitentes caelesti sunt pro eius nativitate gratia coronati. 44
Corbie Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Pridie kalenda… Coll Da quaesumus omnipotens Deus ut beati Silvestri confessoris tui atque pontificis veneranda sollemnitas et devotionem nobis augeat et salutem. 44
Corbie Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Secr Sanctorum tuorum nobis Domine pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 45
Corbie Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut hodiernae sollemnitatis munus acceptum intercedente beato Silvestro confessore tuo atque pontifice et corporibus nostris salutem praestet et mentibus. 45
Corbie Dec 31 Silvester papa M2 Mass Propers Alia. Postcomm Adesto Domine supplicationibus nostris ut nos nullis mentis et corporis patiaris subiacere periculis quos beati Silvestri pontificis tui munit gloriosa confessio. 45
Corbie Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Kalendis Ianua… Coll Deus qui salutis aeternae beate Mariae virginitate fecunda humano generi praemia praestitisti tribue quaesumus ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus per quam meruimus auctorem vitae suscipere. 45
Corbie Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Alia. Coll Deus qui nobis nati Salvatoris diem celebrare concedis octavum fac quaesumus nos eius perpetua divinitate muniri cuius sumus carnali commercio reparati. 45
Corbie Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Secr Praesta quaesumus Domine ut per haec munera quae Domini nostri Iesu Christi arcanae nativitatis mysterio gerimus purificatae mentis intellegentia consequamur. 46
Corbie Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum cuius hodie circumcisionis diem et nativitatis octavum celebrantes tua, Domine mirabilia veneramur quia quae peperit et mater et virgo est qui natus est et infans et Deus est. Et ideo cum. 46
Corbie Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus cuius Unigenitus hodierna die ne legem solveret quam adimplere venerat corporalem suscepit circumcisionem spiritali circumcisione mentes vestras ab omnibus vitiorum incentivis expurget et suam in vos infundat benedictionem. Amen. Et qui legem per Moysen dedit ut per mediatorem nostrum benedictionem daret exuat vos mortificatione vitiorum et faciat perseverare in novitate virtutum. Amen. Quo sic in senarii numeri perfectione in hoc saeculo vivatis et in septenario inter beatorum spirituum agmina requiescatis. Quatenus in octavo resurrectione renovati iubilaei remissione ditati ad gaudia sine fine mansura perveniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 46
Corbie Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus Domine ut quod Salvatoris nostri iterata sollemnitate percepimus perpetuae nobis redemptionis conferat medicinam. 47
Corbie Jan 1 Circumcisio M2 Mass Propers Superpop Omnipotens sempiterne Deus qui Unigenito tuo novam creaturam nos tibi esse fecisti custodi opera misericordiae tuae et ab omnibus nos maculis vetustatis emunda ut per auxilium gratiae tuae in illius inveniamur forma in quo tecum est nostra substantia. 47
Corbie Nat H1 D M2 Mass Propers Dominica prima… Coll Omnipotens sempiterne Deus dirige actus nostros in beneplacito tuo ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare. 47
Corbie Nat H1 D M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut oculis tuae maiestatis munus oblatum et gratiam nobis devotionis optineat et effectum beatae perennitatis acquirat. 47
Corbie Nat H1 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui peccato primi parentis hominem a salutis finibus exsulantem pietatis indulgentia ad veniam vitamque revocasti mittendo nobis Unigenitum Filium tuum Dominum et Salvatorem nostrum per quem maIestatem. 48
Corbie Nat H1 D M2 Mass Propers BenP Deus qui Unigenitum suum misit ut mundum salvaret eiusdem salutis vos participes efficiat et in ea perseverabiles reddat. Amen. Iram quae super infideles manet a vobis amoveat et ab ea vos in perpetuum liberos efficiat. Amen. Spiritum Filii sui vobis attribuat eiusque donis vos affatim exuberare concedat. Amen. Quod ipse praestare dignetur cuius regnum. 48
Corbie Nat H1 D M2 Mass Propers Postcomm Per huius Domine operationem mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria impleantur. 48
Corbie Nat H1 D M2 Mass Propers Superpop Propitiare misericors Deus supplicationibus nostris et populum tuum pervigili protectione custodi ut qui Unigenitum tuum in carne nostri corporis Deum natum esse fatetur nulla possit diaboli falsitate corrumpi. 48
Corbie Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers Nonis Ianuarii… Coll Corda nostra quaesumus Domine venturae festivitatis splendor illustret quo mundi huius tenebris carere et pervenire valeamus ad patriam claritatis aeternae. 49
Corbie Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Tribue quaesumus Domine ut eum praesentibus immolemus sacrificiis et sumamus quem venturae sollemnitatis pia munera praeloquuntur. 49
Corbie Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Dominum in omnibus operibus tuis quibus sacratissima regni tui mysteria revelasti. Hanc etenim festivitatem dominicae apparitionis index stella praecessit quae natum in terra caeli Dominum magis stupentibus nuntiaret ut manifestandus mundo Deus et caelesti denuntiaretur indicio et temporaliter procreatus signorum temporalium ministerio panderetur. Et ideo cum. 49
Corbie Jan 5 Epiphania (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Illumina quaesumus Domine populum tuum et splendore gratiae tuae cor eius semper accende ut Salvatoris mundi stella famulante manifestata nativitas mentibus eorum et reveletur semper et crescat. 50
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VIII Idus Ianu… Coll Deus qui hodierna die unigenitum tuum gentibus stella duce revelasti concede propitius ut qui iam te ex fide cognovimus usque ad contemplandam speciem tuae celsitudinis perducamur. 50
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Secr Ecclesiae tuae quaesumus Domine dona propitius intuere quibus non iam aurum thus et myrrha profertur sed quod eisdem muneribus declaratur immolatur et sumitur. 50
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia nostrae mortalitatis apparuit nova nos immortalitatis suae luce reparavit. Et ideo cum angelis. 50
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VD Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. 51
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VDDiv Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. 51
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers VDDiv Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo unigenitus tuus in tua tecum gloria coaeternus in veritate carnis nostrae visibiliter corporalis apparuit.. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. 51
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers BenP Deus lumen verum qui Unigenitum suum hodierna die stella duce gentibus voluit revelare sua vos dignetur benedictione ditare. Amen. Quo exemplo magorum mystica Domino Iesu Christo munera offerentes spreto antiquo hoste spretisque contagiis vitiorum ad aeternam patriam redire valeatis per viam virtutum. Amen. Detque vobis veram mentium innocentiam qui super Unigenitum suum Spiritum Sanctum demonstrare voluit per columbam eaque virtute mentes vestrae exerceantur ad intelligenda divinae legis arcana qua in Cana Galileae lympha est in vinum conversa. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 52
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quae sollemni celebramus officio purificatae mentis intelligentia consequamur. 53
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Aliae oratione… Postcomm Omnipotens sempiterne Deus fidelium splendor animarum qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. 53
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Alia. Postcomm Deus illuminator omnium gentium da populis tuis perpetua pace gaudere et illud lumen splendidum infunde cordibus nostris quod trium magorum mentibus adspirasti. 53
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Alia. Postcomm Da nobis quaesumus Domine digne celebrare mysterium quo in nostri Salvatoris infantia miraculis coruscantibus declaratur et corporalibus incrementis manifesta designatur humanitas. 53
Corbie Jan 6 Epiphania M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens Deus ut Salvatoris mundi stella duce manifestata nativitas mentibus nostris reveletur semper et crescat. 53