Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum et intercedente beato Theodoro martyre tuo per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. 314
Corbie Nov 9 Theodorus martyr M2 Mass Propers Postcomm Praesta nobis quaesumus Domine intercedentibus omnium sanctorum tuorum meritis ut quae ore contigimus pura mente capiamus. 315
Corbie Nov 11 Mennas M2 Mass Propers III Idus Novem… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Mennae martyris tui natalicia colimus intercessione eius in tui nominis amore roboremur. 315
Corbie Nov 11 Mennas M2 Mass Propers Secr Beati Mennae martyris tui sollemnia recensemus quaesumus ut eius auxilio tua beneficia capiamus pro quo tibi hostias laudis offerimus. 315
Corbie Nov 11 Mennas M2 Mass Propers Postcomm Benedictio tua Deus impleat corda fidelium talesque perficiat qui et martyrum honorificent passiones et remedia salutis aeternae iisdem patrocinantibus assequamur. 315
Corbie Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Eodem die nata… Coll Deus qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus concede propitius ut intercessione beati Martini confessoris tui atque pontificis contra omnia adversa muniamur. 315
Corbie Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Secr Beati Martini pontificis quaesumus Domine nobis pia non desit oratio quae et munera nostra conciliet et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. 316
Corbie Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: cuius munere beatus Martinus confessor pariter et sacerdos et bonorum operum incrementis excrevit et variis virtutum donis exuberavit et miraculis coruscavit qui quod verbis docuit operum exhibitione complevit et documento simul et exemplo subditis ad caelestia regna pergendi ducatum praebuit. Unde tuam clementiam petimus ut eius qui tibi placuit exemplis ad bene agendum informemur meritis muniamur intercessionibus adiuvemur qualiter ad caeleste regnum illo interveniente te opitulante pervenire mereamur. Per Christum. 316
Corbie Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Postcomm Tua Domine sancta sumentes suppliciter deprecamur ut quorum veneramur confessionem praesidia sentiamus. 316
Corbie Nov 11 Martinus Turonensis M2 Mass Propers Superpop Exaudi Domine populum tuum tota tibi mente subiectum et beati Martini pontificis supplicatione custodi ut corpore et corde protectus quod pie credi(di)t appetat et quod iuste sperat obtineat. 317
Corbie Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers X Kalendas Dec… Coll Deus qui nos annua beatae Caeciliae martyris tuae sollemnitate laetificas: da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. 317
Corbie Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers Secr Haec hostia Domine placationis et laudis quaesumus ut interveniente beata Caecilia martyre tua nos propitiatione dignos semper efficiat. 317
Corbie Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui in infirmitate virtutem perficis et humani generis inimicum non solum per viros sed etiam per feminas vincis cuius munere beata Caecilia et in virginitatis proposito et in confessione fidei roborata est ut nec aetatis lubrico ab intentione mutaretur nec blandimentis carnalibus demulceretur nec sexus fragilitate deterreretur nec tormentorum immanitate vinceretur sed servando corporis ac mentis integritatem cum virginitatis et martyrii palma aeternam mereretur adipisci beatitudinem. 317
Corbie Nov 22 Caecilia M2 Mass Propers Postcomm Sic nos Domine gratia tua quaesumus semper exerceat ut divinis instauret nostra corda mysteriis et sanctae Caeciliae martyris tuae commemoratione laetificet. 318
Corbie Nov 23 Clemens M2 Mass Propers IX Kalendas De… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui in omnium sanctorum tuorum es virtute mirabilis da nobis in beati Clementis annua sollemnitate laetari qui Filii tui martyr et pontifex quod ministerio gessit testimonio comprobavit et quod praedicavit ore confirmavit exemplo. 318
Corbie Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Secr Sacrificium tibi Domine laudis offerimus pro sancti celebritate Clementis ut propitiationem tuam quam nostris operibus non meremur pii suffragatoris intercessionibus assequamur. 318
Corbie Nov 23 Clemens M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et in hac die quam beati Clementis passio consecravit et nobis venerabilem exhibuit: qui apostolica praedicatione imbutus doctrinis caelestibus educatus successionis dignitate conspicuus et martyr insignis et sacerdos refulsit egregius. 319
Corbie Nov 23 Clemens M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus Domine Deus noster ut sicut tuorum commemoratione sanctorum temporali gratulamur officio ita perpetuo laetemur adspectu. 319
Corbie Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Eodem die nata… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut beatae Felicitatis martyris tuae sollemnia recensentes meritis ipsius protegamur et precibus. 319
Corbie Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Secr Suscipe vota tuorum Domine famulorum et oblatum tibi pro commemoratione beatae Felicitatis pacifici libaminis sacrificium propitiatus intende. 319
Corbie Nov 23 Felicitas M2 Mass Propers Postcomm Supplices te rogamus omnipotens Deus ut intervenientibus sanctis tuis et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. 319
Corbie Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers VII Kalendas D… Coll Adesto Domine supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Chrysogoni martyris tui intercessione liberemur. 320
Corbie Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers Secr Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Chrysogono martyre tuo a cunctis nos defende periculis. 320
Corbie Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui nos assiduis martyrum passionibus consolaris et eorum sanguinem triumphalem quem pro professione nominis tui infidelibus praebuere fundendum ad tuorum facis auxilium transire fidelium. 320
Corbie Nov 24 Chrysogonus M2 Mass Propers Postcomm Tui Domine perceptione sacramenti et a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. 320
Corbie Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers III Kalendas D… Coll Deus qui nos beati Saturnini martyris tui concedis natalicio perfrui: eius nos tribue meritis adiuvari. 320
Corbie Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Secr Munera Domine tibi dicata sanctifica et intercedente beato Saturnini martyre tuo per eadem nos placatus intende. 321
Corbie Nov 29 Saturninus M2 Mass Propers Postcomm Sanctificet nos Domine quaesumus tui perceptio sacramenti et intercessione sanctorum tibi reddat acceptos. 321
Corbie Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Eodem die vigi… Coll Quaesumus omnipotens Deus ut beatus Andreas apostolus tuum pro nobis imploret auxilium ut a nostris reatibus absoluti a cunctis etiam periculis exuamur. 321
Corbie Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Secr Sacrandum tibi Domine munus offerimus quo beati Andreae sollemnia recolentes purificationem quoque nostris mentibus imploramus. 321
Corbie Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus: et maiestatem tuam suppliciter exorare ut qui beati Andreae apostoli festum solemnibus ieiuniis et devotis praevenimus officiis illius apud maiestatem tuam et adiuvemur meritis et instruamur exemplis. 321
Corbie Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Postcomm Perceptis Domine sacramentis suppliciter exoramus ut intercedente beato Andrea apostolo tuo quae pro illius veneranda gerimus passione nobis proficiant ad medelam. 322
Corbie Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M2 Mass Propers Alia. Postcomm Tuere nos misericors Deus et beati Andreae apostoli tui cuius natalicia praevenimus semper guberna praesidiis. 322
Corbie Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) V Office Propers Ad vesperos. Or Adiuvet Ecclesiam tuam tibi Domine supplicando beatus Andreas apostolus et pius interventor efficiatur qui tui nominis exstitit praedicator. 322
Corbie Nov 29 Andreas apostolus (Vigilia) M Office Propers Ad matutinos. Or Deus qui es omnium sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hunc diem beati Andreae martyrio consecrasti da Ecclesiae tuae de natalicia tanti apostoli tui festivitate laetari ut apud misericordiam tuam et exemplis eius et meritis adiuvemur. 322
Corbie Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Pridie Kalenda… Coll Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae sanctus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector ita sit pro nobis perpetuus suffragator. ( recension gelasienne ) Maiestatem tuam Domine suppliciter exoramus ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas apostolus exstitit praedicator et rector ita apud te sit pro nobis perpetuus intercessor. ( recension gregorienne ) 322
Corbie Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Secr Sacrificium nostrum tibi Domine quaesumus beati Andreae precatio sancta conciliet ut cuius honore sollemniter exhibetur meritis efficiatur acceptum. 323
Corbie Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Benedictionem… VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quoniam adest nobis dies magnifici votiva mysterii qua venerandus Andreas apostolus germanum se gloriosi apostoli tui Petri tam praedicatione Christi tui quam conversatione monstravit ut id quod libera praedicaverat voce nec pendens taceret in cruce auctoremque vitae perennis tam in hac vita sequi quam in mortis genere meruit imitari ut cuius praecepto terrena in semetipso crucifixerat desideria eius exemplo ipse patibulo figeretur. Utrique igitur germani piscatores ambo cruce elevantur ad caelum ut quos in huius vitae cursu gratia tua tot vinculis pietatis obstrinxerat hos immarcescibilis in regno caelorum necteret corona. Et quibus erat una causa certaminis una retributio esset et praemii. 323
Corbie Nov 30 Andreas apostolus M2 Mass Propers Postcomm Sumpsimus Domine divina mysteria beati Andreae festivitate laetantes quae sicut tuis sanctis ad gloriam ita nobis quaesumus ad veniam prodesse proficiat. 324
Corbie Nov 30 Andreas apostolus V Office Propers Ad vesperos. Or Da nobis quaesumus Domine Deus noster beati apostoli tui Andreae intercessionibus sublevari ut per quos Ecclesiae tuae superni muneris rudimenta donasti per eos subsidia perpetuae salutis impendas 324
Corbie Nov 30 Andreas apostolus V Office Propers Alia. Or Exaudi Domine populum tuum cum sancti apostoli tui Andreae patrocinio supplicantem ut tuo semper auxilio secura tibi possit devotione servire. 324
Corbie Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Idus Decembris… Coll Exaudi nos Deus salutaris noster ut sicut de beatae Luciae festivitate gaudemus ita piae devotionis erudiamur affectu. 324
Corbie Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Secr Quaesumus virtutum caelestium Deus ut sacrificia pro sanctae tuae Luciae sollemnitate delata desiderium nos temporale doceant habere contemptui et ambire dona faciant caelestium gaudiorum. 324
Corbie Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Postcomm Laeti Domine sumpsimus sacramenta caelestia et intercedente pro nobis beata Lucia martyre tua ad vitam nobis quaesumus proficiant sempiternam. 325
Corbie Dec 13 Lucia Syracusana M2 Mass Propers Alia. Postcomm Intercessio nos quaesumus Domine sanctae Luciae martyris tuae votiva confoveat ut eius sacra natalicia et temporaliter frequentemus et conspiciamus aeterna. 325
Corbie Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers XII Kalendas I… Coll Da nobis quaesumus Domine beati apostoli tui Thomae sollemnitatibus gloriari ut eius semper patrociniis sublevemur et fidem congrua devotione sectemur. 325
Corbie Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Secr Debitum Domine nostrae reddimus servitutis suppliciter exorantes ut suffragiis beati apostoli Thomae in nobis tua munera tuearis cuius honorando confessionem laudis tibi hostias immolamus. 325
Corbie Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Require benedi… VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui Ecclesiam tuam in apostolicis tribuisti consistere fundamentis de quorum collegio beati Thomae apostoli tui sollemnia celebrantes tua Domine praeconia non taceamus. Per Dominum nostrum. 325
Corbie Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Postcomm Conserva Domine populum tuum et quem sanctorum tuorum praesidiis non desinis adiuvare perpetuis tribue gaudere remediis. 326 (162v)
Corbie Dec 21 Thomas apostolus M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus Domine populo tuo Spiritum veritatis et pacis et intercedente beato Thoma apostolo tuo et te tota mente cognoscat et quae tibi sunt placita toto corde sectetur. 326 (162v)
Corbie church Incipit ordo a… Or Magnificare Domine Deus noster in sanctis tuis et hoc in templo aedificationis appare ut qui omnia in filiis adoptionis operaris ipse semper in tua hereditate lauderis. 327
Corbie church Deinde incipia… Rub 327
Corbie church Deinde (venien… F Deus in adiutorium meum intende. Domine ad adiuvandum me festina. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen 328
Corbie church Deinde sequitu… Ex Discede immunde spiritus ab omnibus quibus fides nostra usura est religiosi officii sacramentis. Nec praetendas culpam criminis qui agnoscis potentiam Salvatoris. Non est meriti confidentia sed praecepti licet ipsa potestas ministerii dignitas sit ministri. Te igitur per communem Deum aquae creatura convenio ut conservato motu sensibilitatis intelligens subiici servitio quo placere Deo nitimur non recuses. Omnem a te communionem daemonum omne collegium iniquitatis expurges. Totam phantasmatis labem capax dominicae protectionis extermines ut gratia sanctificationis indepta tuo nostroque pariter Creatori debito famulatu deserviens omnem spirituum pravorum nequitiam quocunque loco fueris aspersa deiicias et sanctae copiam benedictionis infundas. Per Dominum nostrum Iesum Christum qui venturus est iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. 328
Corbie church Deinde dicat h… Or Sanctificare per verbum Dei unda caelestis sanctificare aqua Christi calcata vestigiis. Quae montibus pressa non clauderis quae scopulis illisa non frangeris quae terris diffusa non deficis. Tu sustines aridam portas montium pondera nec dimergis. Tu caelorum vertice contineris circumfusa per totum lavas omnia nec lavaris. Tu fugientibus populis Hebraeorum in molem durata constringeris tu rursum salsis resoluta vorticibus Nili accolas perdis et hostilem globum freto saeviente persequeris. Una eademque es salus fidelibus et ultio criminosis. Te per Moysem percussa rupes evomuit nec abdita cautibus latere potuisti cum Maiestatis imperio iussa prodires. Tu gestata nubibus imbre iucundo arva fecundas. Per te aridis aestu corporibus dulcis ad gratiam salutaris ad vitam potus infunditur. Tu intimis scaturiens venis aut spiritum inclusa vitalem aut succum fertilem praestas ne siccatis examinata visceribus solemnes neget terra proventus. Per te initium per te finis exsultat vel potius ex Deo tuum est ut terminum nesciamus. At tu Domine omnipotens Deus cuius virtutum non nescii dum aquarum merita promimus operis insignia praedicamus benedictionis auctor salutis origo te supplices deprecamur et quaesumus ut imbrem gratiae tuae super hanc domum cum abundantia tuae benedictionis infundas bona omnia largiaris prospera tribuas adversa repellas. Malorum fautorem daemonem destruas angelum lucis amicum bonorum provisorem defensoremque constituas. Domum in tuo nomine caeptam te adiutore perfectam benedictio tua in longum mansura confirmet. Tuum haec fundamenta praesidium culmina tegumentum ostia introitum penetralia mereantur accessum. Sit per lustrationem vultus tui utilitas hominum stabilitas parietum; sit positis crux invicta liminibus; utrique postes gratiae tuae inscriptione signentur ac per multitudinem propitiationis tuae visitatoribus domus huius sit pax cum abundantia sobrietas cum modestia redundantia cum misericordia. Inquietudo omnis et calamitas longe recedat inopia pestis morbus languor incursusque malorum spirituum tua semper visitatione discedat. Et ita fusa in hoc loco nostrae supplicationis oratio extensos eius terminos et atria circumiecta percurrat; sicque per cunctos angulos ac recessus data benedictio huius gurgitis purificatione perlabatur ut semper hic laetitia quietis gratia hospitalitatis abundantia frugis reverentia religionis copia sit salutis. Et ubi invocatur sanctum tuum nomen bonorum succedat copia malorum tentamenta procul effugiant. Et mereamur angelum pacis castitatis et veritatis qui nos semper ab omnibus malis custodiat protegat atque defendat. Per Dominum. 329
Corbie church Benedictio aqu… Or Domine Deus Pater omnipotens statutor et conditor omnium elementorum qui per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquae in salutem humani generis esse voluisti te supplices deprecamur ut exauditis orationibus nostris eam tuae pietatis respectu sanctifices; atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio ut ubicunque fuerit in nomine tuo aspersa gratia tuae benedictionis adveniat et mala omnia te propitiante procul recedant. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum. 332
Corbie church Exorcismus sal… Ex Exorcizo te creatura salis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti qui te per Eliseum in aqua mitti iussit ut sanarentur aquae steriles qui divina oris sui voce ait discipulis suis: Vos estis sal terrae et per apostolum suum Vas electionis Sermo vester sale sit conditus. Ideoque efficere sal exorcizatum ut sis in remissionem peccatorum et sanitatem mentium in protectionem animae atque corporis in confirmationem salutis ad expellendas et excludendas omnes daemonum tentationes in nomine Dei Patris omnipotentis et Iesu Christi Filii eius et Spiritus Sancti viventis in saecula saeculorum. 332
Corbie church Benedictio sal… Or Virtutis tuae invictam fortitudinem deprecamur Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui inter omnia necessaria quae per Iesum Christum Dominum nostrum procreari iussisti non minimam gratiam conferre dignatus es sali ut ex illo possint universa condiri quae omnibus ad escam per eumdem tuum Filium Dominum nostrum procreasti. Ideoque te supplices exoramus ut hoc sal digneris aspicere quatenus ex maiestatis tuae virtute contra omnes spiritus immundos valorem possit accipere. Expellat ab omni loco ubi tua fuerit invocatione aspersum quidquid potest esse pestiferum ut exhibeat plenum salutis effectum. Deterreat omnes praestigias inimici et omnia monstruosorum genera longius faciat effugari. Gravedines omnes phantasiasque compescat et per signum crucis Filii tui Domini nostri Iesu Christi tutelam fidelissimam desiderantibus praestet. Qui tecum vivit et regnat Deus. 333
Corbie church Et miscetur sa… Or Aeterne omnipotens Deus qui nobis a te conditam creaturam aquae in fide distinxisti ut liquorem simplicem ad lavacrum salsam soliditatem praeberes ad condimentum quatenus et sordida possent ablui et fatua imbui quo et noxa tolleretur originalis et corrigeretur error ad viam salutis te officii nostri functione immeriti deprecamur ut haec salis et aquae in tuo nomine facta permistio clementiae tuae sanctificetur obtutu. Quodque mysterialiter baptismo commodum culpae traduci inimicum sapientiae aptum errori praestas adversum Sancti Spiritus tui sanctitate reddas sanctificatum nec ullo contagio reddatur immundum quod tua fieri credimus maiestate beatum. Sed ita per te praebeat plenum sanctificationis effectum ut ubicunque invocato nomine tuo fuerit manu emissum vel quolibet modo assumptum expulsis et explosis omnibus insidiis contrariae potestatis et cuncta daemonum machinamenta ex eodem loco fugata deficiant et sanctorum angelorum custodia semper inibi mansura consistat. Per. 334
Corbie church Deinde miscetu… Or Creator et conservator humani generis dator gratiae spiritalis largitor aeternae salutis tu Domine permitte Spiritum Sanctum tuum super vinum hoc aqua mistum ut armata virtute caelestis defensionis ad consecrationem huius ecclesiae vel altaris proficiant. Per Dominum nostrum Iesum Christum. 335
Corbie church Inde facit cru… Or Deus qui loca nomini tuo dicata sanctificas effunde super hanc sanctificationis domum gratiam tuam ut ab omnibus hic invocantibus te auxilium tuae misericordiae sentiatur. 336
Corbie church Iterum dicit O… Or Deus sanctificationum omnipotens dominator cuius pietas sine fine sentitur. Deus qui caelestia simul et terrestria moderaris servans misericordiam tuam populo tuo ambulanti ante conspectum gloriae tuae; exaudi preces servorum tuorum ut sint oculi tui aperti super domum istam die ac nocte. Hancque basilicam in honore sancti Ill. sacris mysteriis institutam clementissimus dedica miseratus illustra proprio splendore clarifica. Omnemque hominem venientem adorare in loco hoc placatus admitte propitius dignare respicere et propter nomen tuum magnum et manum tuam fortem et brachium excelsum in habitaculo hoc supplicantes libens protege dignanter exaudi aeterna defensione conserva ut semper felices semper tua religione laetantes constanter in sanctae Trinitatis fide catholica perseverent. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat Deus in unitate eiusdem. 337
Corbie church Ipsa expleta i… Or Dei Patris omnipotentis misericordiam dilectissimi fratres deprecemur ut hoc altare sacrificiis spiritualibus consecrandum vocis nostrae exoratus officio praesenti benedictione sanctificet ut in eo semper oblationes famulorum suorum studio suae devotionis impositas benedicere et sanctificare dignetur et spiritali placatus incenso precanti familiae suae promptus exauditor assistat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui venturus 339
Corbie church Iterum dicit O… Or Deus omnipotens in cuius honore altare hoc sub invocatione tui nominis indigni consecramus clemens et propitius preces nostrae humilitatis exaudi et praesta ut in hac mensa sint tibi libamina accepta sint grata sint pinguia et Spiritus Sancti tui semper rore perfusa ut omni tempore in hoc loco supplicantis tibi familiae tuae anxietates releves aegritudines cures preces exaudias vota suscipias desiderata confirmes postulata concedas. 339
Corbie church Deinde dicit a… Rub 340
Corbie utensils Deinde tenenti… Or Omnipotens et misericors Deus qui ab initio utilia et necessaria hominibus creasti templaque manu hominum facta nomini sancto tuo dicari tuaeque habitationis loca vocari voluisti quique per famulum tuum Moysen vestimenta pontificalia et sacerdotalia seu levitica et alia quaeque diversi generis ornamenta ad cultum et decorem tabernaculi et altaris tui fieri decrevisti; exaudi propitius preces nostras et omnia haec diversarum specierum ornamenta in usum tuae huius basilicae vel altaris ad honorem et gloriam tuam praeparata purificare et sanctificare benedicere et consecrare per nostrae humilitatis servitutem digneris ut et divinis cultibus sacrisque ministeriis apta existant et his confectioni corporis et sanguinis Iesu Christi Filii tui Domini nostri dignis pareatur famulatibus. Qui tecum vivit et regnat. 340
Corbie utensils Alia. Or Omnipotens sempiterne Deus a quo omnia immunda purgantur et in quo omnia purgata clarescunt supplices famuli tui tuam omnipotentiam invocamus ut ab hoc vase vel vestimento quae tibi offerunt famuli tui Ill. omnis spiritus immundus confusus longe discedat et per fidei benedictionem huic sancto altari tuo sint perfecta et utilia ad opus ministerii tui te iuvante sanctificata permaneant. Per Dominum nostram Iesum. 341
Corbie utensils Benedictio sup… Or Deus cuius verbo et potentia facta sunt omnia cuius dono percipimus quae ad vitae remedium possidemus te supplices nixis precibus exoramus ut de sede maiestatis tuae huic oblationi fidelium sanctificator accedas. Suscipe de manu famulorum tuorum Ill. munus oblatum quod a tua clementia benedictum in huius sanctuarii tui usum maneat consecratum. Sint haec in conspectu tuo libenter accepta sicut quondam Abel alumni tui vel Melchisedech munera tibi placuerunt oblata. Et quia ob honorem tui amoris ecclesiam tuam summis nituntur decorare obsequiis tu eis Domine magna pro parvis recompensa ut devotionem eorum accipiens peccata dimittas fide eos repleas indulgentia foveas misericordia protegas adversa destruas prospera concedas. Habeant in hoc saeculo bonae actionis documentum charitatis studium sancti amoris effectum et in futuro cum sanctis angelis adipiscantur perpetuum regnum. Per Dominum. 341
Corbie utensils Alia. Or Exaudi nos Domine quaesumus ut haec linteamina aliaque indumenta necnon et vasa sancto altari tuo atque ecclesiae tuae cunctoque sacri ministerii usui praeparata benedicere et sanctificare digneris. Per Dominum nostrum Iesum Christum. 342
Corbie paten and chalice Ad consecranda… Or Consecramus et sanctificamus hanc patenam ab conficiendum in ea corpus Domini nostri Iesu Christi patientis crucem pro salute nostra omnium qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per cuncta saecula saeculorum. Amen. 343
Corbie paten and chalice Inde faciens s… F Consecrare et sanctificare digneris Domine patenam hanc per istam unctionem et nostram benedictionem in Christo Iesu Domino nostro qui vivis. 343
Corbie paten and chalice Benedictio pat… Or Domine Deus omnipotens qui per Moysen famulum tuum tabernaculi tui altare et vasa omnia divino cultui mancipasti clementiam tuam supplices deprecamur ut hoc vas aptum cultibus tuis dignumque altaribus reddas ut sanctificatum in nomine tuo corporis tui pretiosum ferculum deputetur. Qui vivis et regnas cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. 343
Corbie paten and chalice Ad calicem ben… Pf Oremus dilectissimi fratres ut Dominus Deus noster calicem in usum sui ministerii consecrandum caelestis gratiae inspiratione sanctificet et ad humanam benedictionem plenitudinem divini favoris accommodet. 344
Corbie paten and chalice Item alia. Ore… Or Dignare Domine calicem istum in usum ministerii tui pia famuli tui Ill. devotione formatum ea sanctificatione perfundere qua Melchisedech famuli tui sacratum calicem perfudisti. Et quod arte vel metallo effici non potest altaribus tuis dignum fiat tua benedictione pretiosum. 344
Corbie paten and chalice Item alia. Or Deus qui Moysi famulo tuo in Horeb monte servanda populo tuo praecepta disponens templum sanctum tuum qualiter aedificaret instituisti sacra quoque vasa quae inferri altari tuo deberent ad instar vasorum caelestium docuisti precamur ut hunc calicem in quo celebraturi sumus sacrosancta mysteria emissione sancti Spiritus tui caelesti benedictione sanctifices gratumque et acceptabilem habeas atque benedicas ac digne sociatum vasculis tuis et acceptabilem deferat famulatum et digne tuis mysteriis consecretur. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum. 344
Corbie paten and chalice Deinde vadunt… Rub 345
Corbie church Oratio quando… Or Aufer a nobis quaesumus Domine iniquitates nostras ut ad sancta sanctorum puris mereamur mentibus introire. 345
Corbie church Alia. Or Fac nos Domine sanctorum tuorum specialiter dicata membra contingere quorum cupimus patrocinia incessanter habere 345
Corbie church Finita hac ora… Or Domum tuam quaesumus Domine clementer ingredere et in tuorum tibi corda fidelium perpetuam constitue mansionem ut cuius aedificatione subsistit huius fiat habitatione praeclara. 346
Corbie church Alia. Or Deus qui sacrandorum tibi auctor es munerum effunde super hanc orationis domum benedictionem tuam ut ab omnibus invocantibus nomen tuum defensionis tuae auxilium sentiatur. 346
Corbie church Deinde pergant… Or Deus qui ex omni coaptatione sanctorum aeternum tibi condis habitaculum da aedificationi tuae incrementa caelestia ut quorum hic reliquias pio amore complectimur eorum semper meritis adiuvemur. 347
Corbie church Post haec vest… Or Descendat quaesumus Domine Deus noster Spiritus Sanctus tuus super hoc altare qui et populi tui dona sanctificet et sumentium corda dignanter emundet. 347
Corbie church Inde revertatu… Rub 347
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Orationes ad m… Coll Deus qui invisibiliter omnia contines et tamen pro salute generis humani signa tuae potentiae visibiliter ostendis templum hoc potentia tuae inhabitationis illustra ut omnes qui huc deprecaturi conveniunt ex quacumque tribulatione ad te clamaverint consolationis tuae beneficia consequantur. 348
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Secr Omnipotens sempiterne Deus altare nomini tuo dicatum caelestis virtutis benedictione sanctifica et omnibus in te sperantibus auxilii tui munus ostende ut hic sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus. 348
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per quem te supplices deprecamur ut altare hoc sanctis usibus praeparatum caelesti dedicatione sanctifices. Et sicut Melchisedech sacerdotis praecipui oblationem dignatione mirabili suscepisti ita imposita huic novo altari munera semper accepta ferre digneris ut populus qui in hanc Ecclesiae domum sanctam convenerit per haec libamina caelesti sanctificatione salvatus animarum quoque suarum salutem perpetuam consequatur. 348
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Item praefatio. VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui cum ubique sis totus et cum universa tua maiestate contineas sacrari tamen tibi loca tuis mysteriis apta voluisti ut ipsae orationum domus supplicum mentes ad invocationem tui nominis incitarent. Effunde quaesumus super hunc locum gratiam tuam et omnibus te invocantibus auxilii tui munus ostende ut hic sacramentorum virtus omnium fidelium corda confirmet. 349
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers BenP Benedicat et custodiat vos omnipotens Dominus domumque hanc sui muneris praesentia illustrare atque suae pietatis oculos super eam die ac nocte dignetur aperire. Amen. Concedatque propitius ut omnes qui ad dedicationem huius basilicae devote convenistis intercedente beato Ill. et caeteris sanctis suis quorum reliquiae hic pio venerantur amore vobiscum hinc veniam peccatorum vestrorum reportare valeatis. Amen. Quatenus eorum interventu ipsi templum Sancti Spiritus in quo sancta Deus Trinitas iugiter habitare dignetur efficia mini et post huius vitae labentis excursum ad gaudia aeterna feliciter pervenire mereamini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 350
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut hoc in loco quem nomini tuo indigni dicavimus cunctis petentibus aures tuae pietatis accommodes. 350
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Alia. Postcomm Sanctorum tuorum Domine precibus confidentes quaesumus ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. 350
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Superpop Copiosa beneficia quaesumus Domine christianus populus assequatur ut qui in honorem sanctorum sacrandis tibi liminibus devotus occurrit et vitae subsidia praesentis accipiat et gratiam sempiternae redemptionis inveniat. 351
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Alia. Superpop Dona Domine virtutem populo tuo et effice nos templum Spiritus Sancti ut tibi de corde puro holocaustum acceptabile praeparemus. 351
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers In anniversari… Coll Deus qui nobis per singulos annos huius sancti templi tui consecrationis reparas diem et sacris semper mysteriis repraesentas incolumes exaudi preces populi tui et praesta ut quisquis hoc templum beneficia petiturus ingreditur cuncta se impetrasse laetetur. 351
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Secr Annue quaesumus Domine precibus nostris ut quicumque intra templi huius cuius anniversarium dedicationis diem celebramus ambitum continemur plena tibi atque perfecta corporis et animae devotione placeamus ut dum haec praesentia vota reddimus ad aeterna praemia te adiuvante (per)venire mereamur. 351
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et pro annua devotione tabernaculi huius honorem tibi debitum referre per Christum Dominum nostrum cuius virtus magna pietas copiosa. Respice quaesumus de caelo et vide et visita domum istam ut si quis in ea nomini tuo supplicaverit libenter exaudias et satisfacientibus libenter ignoscas. Hic tibi sacerdotes tui sacrificium laudis offerant hic fidelis populus vota persolvat hic peccatorum onera deponantur hic fides sancta stabiliatur hic pietas absoluta redeat hic iniquitas emendata discedat. Inveniat apud te Domine locum veniae quicunque satisfaciens huc confugerit et conscio dolore victus altaria tua rivis suarum eluerit lacrymarum. Hic si quando populus tuus tristis maestusque convenerit acquiesce rogari et rogatus indulge petentibus. 352
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Postcomm Multiplica Domine quaesumus per haec sancta quae sumpsimus veritatem tuam in animabus nostris ut te in templo sancto iugiter adoremus et in conspectu tuo cum sanctis angelis gloriemur. 353 (176r)
Corbie Dedicatio ecclesiae M2 Mass Propers Superpop Deus qui Ecclesiam tuam Unigeniti tui sponsam vocare dignatus es utque haberet gratiam per fidei devotionem haberet etiam ex nomine pietatem da ut omnis haec plebs nomini tuo serviens huius vocabuli consortio digna esse mereatur. Et Ecclesia tua in templo cuius anniversarius dedicationis dies celebratur tibi collecta te timeat te diligat te sequatur ut dum iugiter per eius vestigia graditur ad caelestia promissa ipso ducente pervenire mereatur. 353 (176r)
Corbie apostolus (vigilia) M2 Mass Propers In vigilia apo… Coll Concede nobis quaesumus omnipotens Deus venturam beati apostoli tui illius sollemnitatem congruo praevenire honore et venientem digna celebrare devotione. 353 (176r)
Corbie apostolus (vigilia) M2 Mass Propers Secr Accepta tibi sit Domine nostrae devotionis oblatio et ad apostolicam puriores nos faciat venire festivitatem. 353 (176r)
Corbie apostolus (vigilia) M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et venientem natalem beati apostoli tui N. debita servitute praevenire suppliciter obsecrantes ut ipsum nos apud tuam clementiam sentiamus habere patronum quem tua gratia largiente meruimus aeternae salutis suscipere ministrum. Per Christum. 354