|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ieiunantium Domine quaesumus supplicum vota propitius intuere et munera praesentium sanctificans perceptione eorum occulta cordis nostri remedio tuae clarifica pietatis ut opera carnalia nec fluxa nos teneant quos institutor ieiunii Christus reparavit redemptor. |
224 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificium Domine pro Filii tui supplices venerabili quam praevenimus ascensione deferimus praesta quaesumus ut et nos per ipsum his commerciis sacrosanctis ad caelestia consurgamus. Per eundem. |
225 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ut quia tui est operis si quod tibi placitum est aut cogitemus aut agamus tu nobis semper et intelligendi quae recta sunt et exsequendi tribuas facultatem. Per Christum Dominum nostrum. |
225 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Tribue quaesumus Domine ut per haec sacramenta quae sumpsimus illuc tendat nostrae devotionis affectus quo tecum est nostra substantia in caelestibus. Per eundem. |
225 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f4 |
Ascensio Domini (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Familiae tuae Domine quaesumus esto protector et misericordiam tuam concede poscenti quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. |
225 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
In ascensa Dom… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui hodierna die Unigenitum tuum Redemptorem nostrum ad caelos ascendisse credimus ipsi quoque mente in caelestibus habitemus. |
226 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine munera quae pro Filii tui gloriosa ascensione deferimus concede propitius ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. |
226 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominm nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes. |
226 |
|
Corbie
|
|
|
|
Ascensio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
227 |
|
Corbie
|
|
|
|
Ascensio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
227 |
|
Corbie
|
|
|
|
Ascensio Domini
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostrae substantiam in gloriae tuae dextera collocavit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
227 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedicat vobis Deus cuius Unigenitus hodierna die caelorum alta penetravit et vobis ubi ille est ascendendi aditum patefecit. Amen. Concedat propitius ut sicut post resurrectionem suam discipulis visus est manifestus ita vobis in iudicium veniens videatur placatus. Amen. Et qui consedere Patri in sua maiestate creditis vobiscum manere usque in finem saeculi secundum suam promissionem sentiatis. Amen. Quod ipse praestare. |
228 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta nobis quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae visibilibus mysteriis sumenda percepimus invisibili consequamur effectu. |
229 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Tribue quaesumus omnipotens Deus ut munere festivitatis hodiernae illuc filiorum tuorum dirigatur intentio quo in tuo unigenito tecum est nostra substantia. |
229 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Adesto Domine supplicationibus nostris ut sicut humani generis Salvatorem consedere tecum in tua maiestate confidimus ita usque ad consummationem saeculi manere nobiscum quemadmodum est pollicitus sentiamus. |
229 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Da quaesumus omnipotens Deus illuc subsequi tuorum membra fidelium quo caput nostrum principiumque praecessit. |
229 |
|
Corbie
|
Pasc |
H5 |
f5 |
Ascensio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus cuius Filius in alta caelorum potenter ascendens captivitatem nostram sua duxit virtute captivam: tribue quaesumus ut dona quae suis participibus contulit largiatur et nobis Iesus Christus Filius tuus Dominus noster. Qui tecum. |
229 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
Dominica propria
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica prima… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. |
230 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
Dominica propria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificia nos Domine immaculata purificent et mentibus nostris supernae gratiae dent vigorem. |
230 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
Dominica propria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui generi humano nascendo subvenit cum per mortem passionis mundum devicit per gloriam resurrectionis vitae aeternae aditum patefecit et per suam ascensionem ad caelos nobis spem ascendendi donavit. Per quem maiestatem. |
230 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
Dominica propria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedictionum suarum super vos Dominus imbrem infundat et caritatis suae thesauros caelestes vobis aperiat. Amen. Faciat vos Dominus vitae aeternae participes et regni caelestis cohaeredes. Amen. Dignam in vobis habitationem Spiritus Sanctus inveniat ut eius gloriosa maiestas placide in vestris cordibus requiescat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
230 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Repleti Domine muneribus sacris da quaesumus ut in gratiarum semper actione maneamus. |
231 (114r) |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Deus vita fidelium gloria humilium beatitudo iustorum propitius suscipe supplicum preces ut animae quae promissiones tuas sitiunt de tua semper abundantia repleantur. |
231 (114r) |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipiun orati… |
Or |
Deus qui Ecclesiam tuam semper gentium vocatione multiplicas concede propitius ut quos aqua baptismatis abluis continua protectione tuearis. |
231 (114r) |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Scripsit Moyses canticum |
231 (114r) |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Attende caelum et loquar |
231 (114r) |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus qui nobis per prophetarum ora 〈praecepisti〉 temporalia relinquere atque ad aeterna festinare: da famulis tuis ut quae a te iussa cognovimus implere caelesti inspiratione valeamus. |
231 (114r) |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri L… |
Or |
Deus qui diversitatem omnium gentium in confessione tui nominis adunasti da nobis et velle et posse quod praecipis ut populo ad aeternitatem vocato una sit fides mentium et pietas actionum. |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Apprehendent septem mulieres |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Vinea facta est dilecto |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Or |
Deus incommutabilis virtus et lumen aeternum respice propitius ad preces totius Ecclesiae sacramentum et da famulis tuis ut hoc quod devote agimus etiam rectitudine vitae teneamus. |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Sicut cervus desiderat ad |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Post tractum. |
Or |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui sollemnitatem doni Spiritus Sancti colimus caelestibus desideriis accensi fontem vitae sitiamus. |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Oratio ad Miss… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut claritatis tuae super nos splendor effulgeat et lux tuae lucis corda eorum qui per gratiam tuam renati sunt Sancti Spiritus illustratione confirmet. |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias populi tui quaesumus Domine miseratus intende et ut tibi reddantur acceptae conscientias nostras Sancti Spiritus salutaris emundet adventus. |
232 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sacramentum paschale consummans quibus per Unigeniti tui consortium filios adoptionis esse tribuisti per Spiritum Sanctum largiris dona gratiarum et sui cohaeredibus Redemptoris iam nunc supernae pignus haereditatis impendis ut tanto se certius ad eum confidant esse venturos quanto se sciunt ab eo redemptos et Sancti Spiritus infusione ditatos. Et ideo cum angelis. |
233 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
233 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
234 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes praevenientes quo Spiritus Sanctus apostolis innumeris linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
234 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes (Vigilia)
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. |
235 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Deus ob cuius Paracliti Spiritus adventum mentes vestras ieiunii observantia praeparatis et praesentem diem solemnibus laudibus honoratis. Amen. Instar modo renatorum infantium talem innocentiam habeatis ut templum Sancti Spiritus ipso tribuente esse possitis. Amen. Atque idem Spiritus Sanctus ita vos hodie sua habitatione dignos efficiat ut cras se vestris mentibus vobiscum perpetim habitaturus infundat et peracto praesentis vitae curriculo vos ad caelestia dona perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
235 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens maiestatem nobis Filii tui manifestando clarificet. Per eundem. In unitate eiusdem. |
235 |
|
Corbie
|
Pasc |
H6 |
S |
Pentecostes (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus cuius spiritu totum corpus ecclesiae multiplicatur et regitur conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis gratiam quam dedisti ut corpore et mente renovati in unitate fidei ferventes tibi domino servire mereantur. |
236 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
De sancto Pent… |
Coll |
Deus qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti da nobis in eodem spiritu recta sapere et de eius semper consolatione gaudere. |
236 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine quaesumus oblata sanctifica et corda nostra Sancti Spiritus illustratione emunda. |
236 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui ascendens super omnes caelos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et supernae virtutes atque angelicae potestates hymnum gloriae tuae concinunt sine fine dicentes. |
236 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Te igitur clementissime Pater per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus et petimus uti accepta habeas et benedicas haec dona haec munera haec sancta sacrificia illibata In primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica quam pacificare custodire adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo papa nostro ill et rege nostro ill et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus. |
237 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Memento Domine famulorum famularumque tuarum (illorum et illarum) et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum pro spe salutis et incolumitatis suae; tibi reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. |
237 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Communicantes et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes quo Spiritus Sanctus apostolis in igneis linguis apparuit. Sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi. Sed et beatorum apostolorum ac martyrum tuorum Petri Pauli Andreae Iacobi Ioannis Thomae Iacobi Philippi Bartholomaei Matthaei Simonis et Thaddaei Lini Cleti Clementis Xysti Cornelii Cypriani Laurentii Chrysogoni Ioannis et Pauli Cosmae et Damiani et omnium sanctorum tuorum quorum meritis precibusque concedas ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. |
238 |
|
Corbie
|
|
|
|
Pentecostes
|
|
Mass ordinary
|
|
VDDiv |
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae sed et cunctae familiae tuae quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et spiritu sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quaesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros in tua pace disponas atque ab aeterna damnatione nos eripi et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. |
238 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui hodierna die discipulorum mentes Spiritus Paracleti infusione dignatus est illustrare faciat vos sua benedictione repleri et eiusdem Spiritus donis exuberare. Amen. Ille ignis qui super discipulos apparuit peccatorum vestrorum sordes expurget et sui luminis infusione corda vestra perlustret. Amen. Quique dignatus est diversitatem linguarum in unius fidei confessione adunare in eadem vos faciat fide perseverare et per hanc a spe ad speciem pervenire. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
239 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sancti Spiritus Domine corda nostra mundet infusio et sui roris intima aspersione fecundet. |
239 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus qui paschale sacramentum quinquaginta dierum voluisti mysterio contineri praesta ut gentium facta dispersio divisione linguarum ad unam confessionem tui nominis caelesti munere congregetur. |
239 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
D |
Pentecostes
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus qui sacramento festivitatis hodiernae universam tuam Ecclesiam in omni gente et natione sanctificas: intercedente beato (beata) N. in totam mundi latitudinem Spiritus tui dona diffunde. Per Dominum. |
239 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria secunda. |
Coll |
Deus qui apostolis tuis Sanctum dedisti Spiritum concede plebi tuae piae petitionis effectum ut quibus dedisti fidem largiaris et pacem. |
240 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Propitius Domine quaesumus haec dona sanctifica et hostiae spiritalis oblatione suscepta nosmet ipsos tibi perfice munus aeternum. |
240 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui promissum Spiritum Paracletum super discipulos misit qui principio nascentis Ecclesiae cunctis gentibus imbuendis et Deitatis scientiam inderet et linguarum diversitatem in unius fidei confessione sociaret. Per quem maiestatem tuam supplices exoramus ut cuius celebramus adventum eius multimodae gratiae capiamus effectum. Per quem maiestatem. |
240 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adesto quaesumus Domine populo tuo et quem mysteriis caelestibus imbuisti ab hostium furore defende. |
240 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Deus qui discipulis tuis Spiritum Sanctum Paraclitum in ignis fervore tui mittere dignatus es da populis tuis in unitate fidei esse ferventes ut in tua semper dilectione permanentes et in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. |
241 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia. |
Coll |
Adsit nobis Domine quaesumus virtus Spiritus Sancti quae et corda nostra clementer expurget et ab omnibus tueatur adversis. |
241 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Purificet nos quaesumus Domine muneris praesentis oblatio et dignos sacra participatione perficiat. |
241 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum qui Spiritus Sancti infusione replevit corda fidelium ut sua admirabili operatione et sui amoris in eis ignem accenderet et per diversitatem linguarum gentes in unitate fidei solidaret cuius dono petimus et illecebrosas a nobis excludi voluptates et spiritales in nobis exstrui plantarique virtutes. Per quem maiestatem. |
241 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Mentes nostras quaesumus Domine Spiritus Sanctus divinis reparet sacramentis quia ipse est remissio omnium peccatorum. |
241 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta. |
Coll |
Mentes nostras quaesumus Domine paraclitus qui a te procedit illuminet et inducat in omnem sicut tuus promisit Filius veritatem. |
242 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut Spiritus Sanctus adveniens templum nos gloriae suae dignanter habitando perficiat. |
242 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Accipe quaesumus Domine munus oblatum et dignanter operare ut quod mysteriis agimus piis effectibus celebremus. |
242 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem discipulis Spiritus Sanctus in terra datur ob dilectionem proximi et de caelo mittitur propter dilectionem tui. Cuius infusio petimus ut in nobis peccatorum sordes exurat tui amoris ignem nutriat et nos ad amorem fraternitatis accendat. Per quem maiestatem tuam. |
242 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumentes Domine caelestia sacramenta quaesumus clementiam tuam ut quod temporaliter gerimus aeternis gaudiis consequamur. |
242 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta. |
Coll |
Illo nos igne quaesumus Domine Spiritus Sanctus inflammet quem Dominus noster Iesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi. |
243 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Virtute Sancti Spiritus Domine munera nostra continge ut quod sollemnitate praesenti suo nomine dedicavit et intellegibile nobis faciat et aeternum. |
243 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Per quem pietatem tuam suppliciter petimus ut Spiritus Sanctus corda nostra expurget et sui luminis irradiatione perlustret ut in eo qui gratiarum largitor est recta sapiamus et de eius consolatione in perpetuum gaudeamus. Per quem maiestatem tuam. |
243 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sacris caelestibus Domine quaesumus operante Spiritu Sancto vitia nostra purgentur ut muneribus tuis possimus semper aptari. |
243 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Praesta quaesumus Domine ut a nostris mentibus et carnales amoveat Spiritus Sanctus affectus et spiritalia nobis dona potenter infundat. |
243 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta. |
Coll |
Da quaesumus Ecclesiae tuae misericors Deus ut sancto spiritu congregata hostili nullatenus incursione turbetur. |
244 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sacrificia Domine tuis oblata conspectibus ignis ille divinus assumat qui discipulorum Christi Filii tui per Spiritum Sanctum corda succendit. |
244 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut Spiritus Paracletus adveniat et nos inhabitando templum suae maiestatis efficiat quod cum Unigenito Filio tuo clementi respectu semper digneris invisere et tuae inhabitationis fulgore in perpetuum perlustrare. Per quem maiestatem. |
244 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine sacri dona mysterii humiliter deprecantes ut quae in tui commemoratione nos facere praecepisti largiente Spiritu Sancto in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. |
244 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Si in ieiunio… |
Superpop |
Da nobis quaesumus Domine per gratiam Spiritus Sancti novam tui paracliti spiritalis observantiae disciplinam ut mentes nostrae sacro purgatae ieiunio cunctis reddantur eius muneribus aptiores. |
244 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Sabbato in duo… |
Or |
Mentibus nostris Domine Spiritum Sanctum benignus infunde cuius et sapientia conditi sumus et providentia gubernamur. |
245 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Annue misericors Deus ut qui divina praecepta violando a paradisi felicitate decidimus ad aeternae beatitudinis duce Sancto Spiritu redeamus accessum per tuorum custodiam mandatorum. |
245 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Deus qui ad animarum medelam ieiunii devotione castigari corpora praecepisti concede nobis propitius et mente et corpore semper tibi esse devotos. |
245 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Or |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut salutaribus ieiuniis eruditi ab omnibus etiam vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus. |
245 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia ad missam. |
Coll |
Deus qui tribus pueris mitigasti flammas ignium concede propitius ut nos famulos tuos non exurat flamma vitiorum. |
245 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Omnipotens sempiterne Deus qui non sacrificiorum ambitione placaris sed studio piae devotionis intendis da familiae tuae spiritum rectum et habere cor mundum ut fides eorum haec dona tibi conciliet humilitas oblata commendet. |
246 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam omnipotentiam devotis precibus implorare ut nos Spiritus tui lumen infundat cuius nos sapientia creat pietas recreat et providentia gubernat. Qui cum a tua substantia nullo modo sit diversus sed tibi et Unigenito tuo consubstantialis et coaeternus diversitate tamen donorum replet tuorum corda fidelium. Et ideo cum angelis. |
246 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Benedicat vobis omnipotens Deus qui cuncta ex nihilo creavit et vobis in baptismate per Spiritum Sanctum remissionem omnium peccatorum tribuit. Amen. Quippe eumdem Spiritum Sanctum in igneis linguis discipulis suis dedit ipsius illustratione corda vestra perlustret atque in suum amorem iugiter accendat. Amen. Quatenus eius dono a vitiis cunctis emundati ipsius opitulatione ab omnibus adversitatibus defensi templum ipsius effici mereamini. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
246 |
|
Corbie
|
Pent |
H1 |
S |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praebeant nobis Domine divinum tua sancta fervorem quo eorum pariter et actu delectemur et fructu. |
247 |
|
Corbie
|
Trin |
H1 |
D |
Trinitas
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica octav… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui dedisti nobis famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem quaesumus ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. |
247 |
|
Corbie
|
Trin |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Sanctifica quaesumus Domine Deus per tui sancti nominis invocationem huius oblationis hostiam et per eam nosmetipsos tibi perfice munus aeternum. |
247 |
|
Corbie
|
Trin |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Qui cum Unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate personae sed in unius Trinitate substantiae. Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur aequalitas. Quam laudant angeli atque archangeli Cherubim quoque ac Seraphim qui non cessant clamare cottidie una voce dicentes. |
247 |
|
Corbie
|
Trin |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Trinitas unus et verus Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus det vobis se desiderare fideliter agnoscere veraciter diligere sinceriter. Amen. Aequalitatem atque incommutabilitatem suae essentiae ita vestris mentibus infigat ut ab ea nunquam vos quibuscunque phantasiis aberrare permittat. Amen. Sicque vos in sui fide spe et charitate perseverare concedat ut per ea postmodum ad sui manifestationem visionemque interminabilem introducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
248 |
|
Corbie
|
Trin |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Proficiat nobis ad salutem corporis et animae Domine Deus huius sacramenti susceptio et sempiterna Sanctae Trinitatis eiusdemque individuae Unitatis confessio. |
248 |
|
Corbie
|
Trin |
H1 |
D |
Pentecostes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Domine Deus Pater omnipotens famulos tuae maiestati subiectos per unicum Filium tuum in virtute Sancti Spiritus benedic et protege ut ab omni hoste securi in tua iugiter laude laetentur. |
248 |
|
Corbie
|
Jun |
|
1 |
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
Kalendas Iunii… |
Coll |
Deus qui nos beati Nicomedis martyris tui meritis et intercessione laetificas: concede propitius ut qui eius beneficia poscimus dono tuae gratiae consequamur. |
249 |
|
Corbie
|
Jun |
|
1 |
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Munera Domine oblata sanctifica et intercedente beato Nicomede martyre tuo nos per haec a peccatorum nostrorum maculis emunda. |
249 |
|
Corbie
|
Jun |
|
1 |
Dedicatio ecclesiae
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Supplices te rogamus omnipotens Deus ut quos tuis reficis sacramentis intercedente beato Nicomede martyre tuo tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. |
249 |
|
Corbie
|
Jun |
|
2 |
Petrus
Marcellinus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
IV Nonas Iunii… |
Coll |
Deus qui nos annua beatorum martyrum tuorum Marcellini et Petri sollemnitate laetificas praesta quaesumus ut quorum gaudemus meritis provocemur exemplis. |
249 |
|
Corbie
|
Jun |
|
2 |
Petrus
Marcellinus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Votiva Domine munera deferentes in tuorum Petri et Marcellini martyrum passione et tuam magnificentiam veneramur et per eam nobis imploramus tuae pietatis auxilium. |
249 |
|
Corbie
|
Jun |
|
2 |
Petrus
Marcellinus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus apud quem semper est praeclara vita sanctorum quorum nos pretiosa mors laetificat et tuetur. Quapropter martyrum tuorum Marcellini et Petri gloriosa recensentes natalitia laudes tibi referimus et magnificentiam tuam supplices exoramus ut quorum sumus martyria venerantes beatitudinis mereamur esse consortes. Per Christum Dominum nostrum. |
250 |
|
Corbie
|
Jun |
|
2 |
Petrus
Marcellinus martyr
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Intercedentibus sanctis tuis Domine plebi tuae praesta subsidium ut ab omnibus noxiis expedita cuncta sibi profutura percipiat. |
250 |