Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Corbie Qu H2 S M2 Mass Propers Superpop Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur caelesti etiam protectione muniatur. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Dominica terti… Coll Quaesumus omnipotens Deus vota humilium respice atque ad defensionem nostram dexteram tuae maiestatis extende. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine quaesumus devotorum munera famulorum et tuis divinis purifica servientes pietate mysteriis quibus etiam iustificas ignorantes. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te suppliciter exorare ut cum abstinentia corporali mens quoque nostra sensus declinet illicitos et quae terrena delectatione carnalibus epulis abnegamus humanae voluntatis pravis intentionibus amputemus. Quatenus ad sancta sanctorum fideliter salubriterque capienda competenti ieiunio valeamus aptari. Tanto nobis certi propensius iugiter adfutura quanto fuerimus eorum institutionibus gratiores. Per. 110
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers BenP Omnipotens Deus ieiuniorum vestrorum victimas clementer accipiat et sua vos benedictione dignos efficiat. Amen. Mentes vestras ita parcimoniae dono contra vitia muniat praeceptorum suorum doctrinis erudiat charitatis dono repleat ut vos in omnibus sibi placere concedat. Amen. Quatenus praesentis Quadragesimae diebus devotissime celebratis ad Paschalia festa purificatis cordibus accedere valeatis. Amen. Quod ipse praestare. 111
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Postcomm Cunctis nos Domine reatibus et periculis propitiatus absolve quos tantis mysteriis tribuis esse participes. 111
Corbie Qu H3 D M2 Mass Propers Superpop Subiectum tibi populum quaesumus Domine propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. 111
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Cordibus nostris quaesumus Domine benignus infunde ut sicut ab escis corporalibus temperamur ita sensus quoque nostros a noxio retrahamus excessu. 111
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Secr Munus quod tibi Domine nostrae servitutis offerimus tu salutare nobis perfice sacramentum. 112
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens artene Deus et clementiam tuam cum omni supplicatione precari ut per hanc ieiuniorum observationem crescat nostrae devotionis affectus et nostras actiones religiosus exornet effectus quatenus te auxiliante et ab humanis semper retrahamur excessibus et monitis inhaerere valeamus te largiente caelestibus. Per Christum Dominum nostrum. 112
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Postcomm Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut quae ore contingimus pura mente capiamus. 112
Corbie Qu H3 f2 M2 Mass Propers Superpop Conserva Domine familiam tuam bonis semper operibus eruditam et sic praesentibus consolare subsidiis ut ad superna perducas dona propitius. 112
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Feria tertia i… Coll Exaudi nos omnipotens et misericors Deus et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. 112
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Secr Per haec veniat quaesumus Domine sacramenta nostrae redemptionis effectus qui nos et ab humanis retrahat semper excessibus et ad salutaria cuncta perducat. 113
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui peccantium non vis animas perire sed culpas et peccantes non semper continuo iudicas sed ad paenitentiam provocatos exspectas. Averte quaesumus a nobis quam meremur iram et quam optamus super nos effunde clementiam ut sacro purificati ieiunio electorum tuorum ascisci mereamur collegio. Per Christum Dominum nostrum. 113
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Postcomm Sacris Domine mysteriis expiati et veniam consequamur et gratiam. 113
Corbie Qu H3 f3 M2 Mass Propers Superpop Concede misericors Deus ut devotus tibi populus semper exsistat et de tua clementia quod ei prosit indesinenter obtineat. 113
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Feria quarta i… Coll Praesta nobis quaesumus Domine ut salutaribus ieiuniis eruditi a noxiis quoque vitiis abstinentes propitiationem tuam facilius impetremus 113
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Secr Suscipe quaesumus Domine preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus nos defende periculis. 114
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus tuamque misericordiam suppliciter exorare ut ieiuniorum nostrorum sacrosancta mysteria tuae sint pietati semper accepta concedasque ut quorum corpora abstinentiae observatione macerantur mentes quoque virtutibus et caelestibus institutis exornentur. Per Christum Dominum nostrum. 114
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sanctificet nos quaesumus Domine qua pasti sumus mensa caelestis et a cunctis erroribus expiatos supernis promissionibus reddat acceptos. 114
Corbie Qu H3 f4 M2 Mass Propers Superpop Defende Domine familiam tuam et toto tibi corde prostratam ab hostium tuere formidine nec bona tua difficulter inveniant pro quibus et sancti tui et angelicae tibi supplicant potestates. 114
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Feria qunita i… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui protectionis tuae gratiam quaerimus liberati a malis omnibus secura tibi mente serviamus. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Secr Deus de cuius gratiae rore descendit ut ad mysteria tua purgatis sensibus accedamus praesta quaesumus ut in eorum traditione sollemniter honoranda competens deferamus obsequium. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam immensam clementiam supplici voto deposcere ut nos famulos tuos et ieiunii maceratione castigatos et caeteris bonorum operum exhibitionibus eruditos in mandatis tuis facias perseverare sinceros et ad paschalia festa pervenire illaesos sicque praesentibus subsidiis consolemur quatenus ad aeterna gaudia pertingere mereamur. Per Christum Dominum. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Postcomm Sacramenti tui Domine veneranda perceptio et mystico nos mundet effectu et perpetua virtute defendat. 115
Corbie Qu H3 f5 M2 Mass Propers Superpop Conserva quaesumus Domine populum tuum et gratiae tuae in eo dona multiplica ut ab omnibus liber offensis et temporalibus non destituatur auxiliis et sempiternis gaudeat institutis. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Ieiunia nostra quaesumus Domine benigno favore prosequere ut sicut ab alimentis in corpore ita a vitiis ieiunemus in mente. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Secr Respice Domine propitius ad munera quae sacramus ut et tibi grata sint et nobis salutaria semper exsistant. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ad insinuandum humilitatis suae mysterium fatigatus resedit ad puteum qui a muliere Samaritana aquae sibi petiit porrigi potum qui in ea creaverat fidei donum et ita eius sitire dignatus est fidem ut dum ab ea aquam peteret in ea ignem divini amoris accenderet. Imploramus itaque tuam immensam clementiam ut contemnentes tenebrosam profunditatem vitiorum et relinquentes noxiarum hydriam cupiditatum et te qui fons vitae et origo bonitatis es semper sitiamus et ieiuniorum nostrorum observatione tibi placeamus. Per quem maiestatem. 116
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Postcomm Huius nos Domine perceptio sacramenti mundet a crimine et ad caelestia regna perducat. 117
Corbie Qu H3 f6 M2 Mass Propers Superpop Gaudeat Domine quaesumus populus tua semper benedictione confisus et caelestium rerum frequentatione proficiat ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Sabbato in heb… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut dignitas condicionis humanae per immoderantiam sauciata medicinalis parsimoniae studio reformetur. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Secr Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat et sanctarum virginum meritis ac precibus a praeteritis malis exuamur et futuris. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui ieiunii quadragesimalis observationem in Moyse et Elia dedicasti et in Unigenito Filio tuo legis et prophetarum nostroque omnium Domino exornasti. Tuam igitur immensam bonitatem supplices exposcimus ut quod ille iugi ieiuniorum complevit continuatione nos adimplere valeamus illius adiuti largissima miseratione et adimplentes ea quae praecepit dona percipere mereamur quae promisit. Per quem. 117
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Postcomm Quaesumus omnipotens Deus ut inter eius membra numeremur cuius corpori communicamus et sanguini. 118
Corbie Qu H3 S M2 Mass Propers Superpop Praetende Domine fidelibus tuis dexteram caelestis auxilii ut et te toto corde perquirant et quae digne postulant consequi mereantur. 118
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Dominica quart… Coll Concede quaesumus omnipotens Deus ut qui ex merito nostrae actionis affligimur tuae gratiae consolatione respiremus. 118
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Secr Suscipe Domine sacrificium cuius te voluisti dignanter immolatione placari et praesta quaesumus ut huius operatione mundati beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. 119
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te creatorem omnium de praeteritis fructibus glorificare et de venturis suppliciter exorare ut cum de perceptis non invenimur ingrati de percipiendis non iudicemur indigni sed exhibitis toties solemni devotione ieiuniis cum subsidiis corporalibus profectum quoque capiamus animarum. Per Christum Dominum. 119
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers BenP Deus qui vos ad praesentium Quadragesimalium dierum medietatem dignatus est perducere ipse vos sua miseratione dignetur benedicere. Amen. Abstinentiam vestram praeteritam acceptet futuram sibi placitam reddat ut sicut ab illicitis cibis ita vos etiam a vitiis omnibus abstinere concedat. Amen. Quo de praeteritis et futuris charismatum frugibus ei grates persolventes ad sanctum Pascha pervenire possitis indemnes. Quod ipse praestare dignetur. 119
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Postcomm Da nobis misericors Deus ut sancta tua quibus incessanter explemur sinceris tractemus obsequiis et fideli semper mente sumamus. 120
Corbie Qu H4 D M2 Mass Propers Superpop Deus qui in deserti regione multitudinem populi tua virtute satiasti in huius quoque saeculi transeuntis excursu victum nobis spiritalem ne deficiamus impende. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut observationes sacras annua devotione recolentes et corpore tibi placeamus et mente. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Secr Oblatum tibi Domine sacrificium vivificet nos semper et muniat. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam suppliciter misericordiam implorare ut exercitatio veneranda ieiunii salutaris nos a peccatorum nostrorum maculis purgatos reddat et ad supernorum civium societatem perducat ut et hic devotorum actuum sumamus augmentum et illic aeternae beatitudinis percipiamus emolumentum. Per Christum Dominum nostrum. 120
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Postcomm Divini muneris largitate satiati quaesumus Domine Deus noster ut in huius semper participatione vivamus. 121
Corbie Qu H4 f2 M2 Mass Propers Superpop Proficiat quaesumus Domine plebs tibi dicata piae devotionis affectu ut sacris actionibus erudita quanto maiestati tuae fit gratior tanto donis potioribus augeatur. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Feria tertia i… Coll Sacrae nobis quaesumus Domine observationis ieiunia et piae conversationis augmentum et tuae propitiationis continuum praestent auxilium. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Secr Purifica nos misericors Deus ut Ecclesiae tuae preces quae tibi gratae sunt pia munera deferentis fiant expiatis mentibus gratiores. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Mediatorem Dei et hominum Iesum Christum Dominum nostrum qui mediante die festo ascendit in templum docere qui de caelo descendit mundum ab ignorantiae tenebris liberare cuius descensus genus humanum doctrina salutari instruit mors a perpetua morte redemit ascensio ad caelestia regna perducit. Per quem te summe Pater poscimus ut eius institutione edocti salutaris parcimoniae devotione purificati ad tua perveniamus promissa securi. Per quem maiestatem tuam. 121
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Postcomm Caelestia dona capientibus quaesumus Domine non ad iudicium provenire patiaris quod fidelibus tuis ad remedium providisti. 122
Corbie Qu H4 f3 M2 Mass Propers Superpop Tueatur quaesumus Domine dextera tua populum tuum deprecantem et purificatum dignanter erudiat ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. 122
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Feria quarta i… Coll Omnipotens sempiterne Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui veniam praebes miserere supplicibus parce peccantibus ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gelasienne ) Deus qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes miserere supplicibus tuis ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gregorienne ) 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Alia. Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut quos ieiunia votiva castigant ipsa quoque devotio sancta laetificet ut terrenis affectibus mitigatis facilius caelestia capiamus. 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Secr Supplices Domine te rogamus ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui illuminatione suae fidei tenebras expulit mundi et genus humanum quod primae matris uterus profuderat caecum Incarnationis suae mysterio reddidit illuminatum fecitque filios adoptionis qui tenebantur vinculis iustae damnationis. Per ipsum te petimus ut tales in eius inveniamur iustissima examinatione quales facti sumus in lavacri salutaris felicissima regeneratione ut eius Incarnationis medicamine imbuti sacrosancti lavacri ablutione loti parcimoniae devotione ornati ad aeterna gaudia perveniamus illaesi. Per quem maiestatem. 123
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Postcomm Sacramenta quae sumpsimus Domine Deus noster et spiritalibus nos repleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. 124
Corbie Qu H4 f4 M2 Mass Propers Superpop Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium et ut petentibus desiderata concedas fac tibi eos quae sunt placita postulare. 124
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Coll Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui in tua protectione confidimus cuncta nobis adversantia te adiuvante superemus. 124
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Secr Efficiatur haec hostia Domine quaesumus sollemnibus grata ieiuniis et ut tibi fiat acceptior purificatis mentibus immoletur. 124
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus cuius bonitas hominem condidit iustitia damnavit misericordia redemit. Te humiliter exoramus ut sicut per illicitos appetitus a beata regione decidimus sic ad aeternam patriam per abstinentiam redeamus. Sicque moderetur tua miseratione nostra fragilitas ut et transitoriis subsidiis nostra sustentetur mortalitas et per bonorum operum incrementa beata acquiratur immortalitas. Per Christum. 125
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Postcomm Sancta tua nos Domine quaesumus et vivificando renovent et renovando vivificent. 125
Corbie Qu H4 f5 M2 Mass Propers Superpop Populi tui Deus institutor et rector peccata quibus impugnatur expelle ut semper tibi devotus et tuo munimine sit securus. 125
Corbie Qu H4 f6 M2 Mass Propers Feria sexta in… Coll Deus qui ineffabilibus mundum renovas sacramentis praesta quaesumus ut Ecclesia tua et aeternis proficiat institutis et temporalibus non destituatur auxiliis. 125
Corbie Qu H4 f6 M2 Mass Propers Secr Munera nos Domine quaesumus oblata purificent et te nobis iugiter faciant esse placatum. 126
Corbie Qu H4 f6 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum. Qui est dies aeternus lux indeficiens claritas sempiterna. Qui sic sequaces suos in luce praecepit ambulare ut noctis aeternae valeant caliginem evadere et ad lucis patriam feliciter pervenire. Qui per humilitatem assumptae humanitatis Lazarum flevit per Divinitatis potentiam vitae reddidit genusque humanum quadrifida peccatorum mole obrutum ad vitam reduxit. Per quem petimus ieiunii observatione a peccatorum nostrorum nexibus solvi aeternae vitae felicitati reddi et sanctorum coetibus connumerari. Per quem. 126
Corbie Qu H4 f6 M2 Mass Propers Postcomm Haec nos quaesumus Domine participatio sacramenti et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. 126
Corbie Qu H4 f6 M2 Mass Propers Superpop Da quaesumus omnipotens Deus ut qui infirmitatis nostrae conscii de tua virtute confidimus sub tua semper pietate gaudeamus. 127
Corbie Qu H4 S M2 Mass Propers Sabbato in heb… Coll Fiat Domine quaesumus per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia si tuae sint placita pietati. 127
Corbie Qu H4 S M2 Mass Propers Secr Oblationibus nostris Domine quaesumus placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. 127
Corbie Qu H4 S M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus misericordiae dator et totius bonitatis auctor qui ieiuniis orationibus et eleemosynis peccatorum remedia et virtutum omnium tribuis incrementa. Te humili devotione precamur ut qui ad haec agenda saluberrimam dedisti doctrinam ad complendum indefessam tribuas efficaciam ut obedienter tua exsequentes praecepta feliciter tua capiamus promissa. Per Christum Dominum nostrum. 127
Corbie Qu H4 S M2 Mass Propers Postcomm Tua nos quaesumus Domine sancta purificent et operatione sua perficiant esse placitos. 128
Corbie Qu H4 S M2 Mass Propers Superpop Deus qui sperantibus in te misereri potius eligis quam irasci da nobis digne flere mala quae fecimus ut tuae consolationis gratiam invenire valeamus. 128
Corbie Qu H5 D M2 Mass Propers Dominica quint… Coll Quaesumus omnipotens Deus familiam tuam propitius respice ut te largiente regatur in corpore et te servante custodiatur in mente. 128
Corbie Qu H5 D M2 Mass Propers Secr Haec munera Domine quaesumus et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. 128
Corbie Qu H5 D M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus maiestatem tuam propensius implorantes ut quanto magis dies salutiferae festivitatis accedit tanto devotius ad eius digne celebrandum proficiamus paschale mysterium. Per Christum Dominum nostrum. 128
Corbie Qu H5 D M2 Mass Propers BenP Accendat in vobis Dominus vim sui amoris et per ieiuniorum observantiam infundat in vobis donum suae benedictionis. Amen. Sic ei parcimoniae victimas offeratis ut contriti ei cordis et humiliati sacrificio placeatis. Amen. Quatenus oratio vestra ieiunii et eleemosynae alis subvecta ad aures vestri conditoris ascendat ut vos aeternae beatitudinis haeredes et supernorum civium consortes efficiat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. 129
Corbie Qu H5 D M2 Mass Propers Postcomm Adesto nobis Domine Deus noster et quos tuis mysteriis recreasti perpetuis defende praesidiis. 129
Corbie Qu H5 D M2 Mass Propers Superpop Da nobis Domine quaesumus perseverantem in tua voluntate famulatum ut in diebus nostris et merito et numero populus tibi serviens augeatur. 129
Corbie Qu H5 f2 M2 Mass Propers Feria secunda… Coll Sanctifica quaesumus Domine nostra ieiunia et cunctarum nobis propitius indulgentiam largire culparum. 129
Corbie Qu H5 f2 M2 Mass Propers Secr Concede nobis Domine Deus noster ut haec hostia salutaris et nostrorum fiat purgatio delictorum et tuae propitiatio maiestatis. 129
Corbie Qu H5 f2 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus te suppliciter exorantes ut sic nostra sanctificentur ieiunia quo cunctorum nobis peccatorum proveniat indulgentia quatenus appropinquante Unigeniti Filii tui passione bonorum operum tibi placere valeamus exhibitione. Per quem maiestatem. 130
Corbie Qu H5 f2 M2 Mass Propers Postcomm Sacramenti tui quaesumus Domine participatio salutaris et purificationem nobis praebeat et medelam. 130
Corbie Qu H5 f2 M2 Mass Propers Superpop Benedictio quaesumus Domine in tuos fideles copiosa descendat et quam subiectis cordibus expetunt largiter consequantur quoniam sicut superbis resistis sic humilibus tuis gratiam benignus impendis. 130
Corbie Qu H5 f3 M2 Mass Propers Feria tertia i… Coll Nostra tibi quaesumus Domine sint accepta ieiunia quae nos et expiando gratia(e) tua(e) dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. 130
Corbie Qu H5 f3 M2 Mass Propers Secr Hostias tibi Domine deferimus immolandas quae temporalem consolationem nobis impendant ut promissa certius non desperemus aeterna. 130
Corbie Qu H5 f3 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te devotis mentibus supplicare ut nos interius exteriusque restaures et parcimonia salutari a peccatorum sordibus purges. Et quos illecebrosis delectationibus non vis impediri spiritalium virtutum facias vigore muniri et sic in rebus transitoriis foveas ut perpetuis inhaerere concedas. Per Christum Dominum nostrum. 131
Corbie Qu H5 f3 M2 Mass Propers Postcomm Da quaesumus omnipotens Deus ut quae divina sunt iugiter exsequentes donis mereamur caelestibus propinquare. 131
Corbie Qu H5 f3 M2 Mass Propers Superpop Libera quaesumus Domine a peccatis et hostibus tibi populum supplicantem et in beati sacerdotis et confessoris tui illius doctrinis viventes nullis affligantur adversis. 131
Corbie Qu H5 f4 M2 Mass Propers Feria quarta i… Coll Sanctificato hoc ieiunio Deus tuorum corda fidelium miserator illustra et quibus devotionis praestas affectum praebe supplicantibus pium benignus auditum. 131
Corbie Qu H5 f4 M2 Mass Propers Secr Annue misericors Deus ut hostias placationis et laudis sincero tibi deferamus obsequio. 132
Corbie Qu H5 f4 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te supplici devotione exorare ut per ieiunia quae sacris institutis exsequimur a cunctis reatibus emundari mereamur tuamque percipere valeamus propitiationem qui praeparamur ad celebrandam Unigeniti Filii tui passionem. Per quem maiestatem. 132
Corbie Qu H5 f4 M2 Mass Propers Postcomm Caelestis doni benedictione percepta supplices te Deus omnipotens deprecamur ut hoc idem nobis et sacramenti causa sit et salutis. 132
Corbie Qu H5 f4 M2 Mass Propers Superpop Exaudi quaesumus Domine gemitum populi supplicantis ut qui de meritorum qualitate diffidimus non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. 132
Corbie Qu H5 f5 M2 Mass Propers Feria quinta i… Coll Tribue nobis quaesumus Domine indulgentiam peccatorum ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. 132
Corbie Qu H5 f5 M2 Mass Propers Secr Concede nobis Domine quaesumus ut celebraturi sancta mysteria non solum abstinentiam corporalem sed quod est potius habeamus mentium puritatem. 133
Corbie Qu H5 f5 M2 Mass Propers VD Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui sic nos tribuis solemne tibi deferre ieiunium ut indulgentiae tuae speremus nos percipere subsidium sic nos instituis ad celebranda paschalia festa ut per haec acquiramus gaudia sempiterna. Per Christum Dominum. 133
Corbie Qu H5 f5 M2 Mass Propers Postcomm Vegetet nos Domine semper et innovet tuae mensae libatio quae fragilitatem nostram gubernet et protegat et in portum perpetuae salutis inducat. 133
Corbie Qu H5 f5 M2 Mass Propers Superpop Concede misericors Deus ut sicut nos tribuis sollemne tibi deferre ieiunium sic nobis indulgentiae tuae praebeas benignus auxilium. 133