|
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendis… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus qui infirma mundi eligis ut fortia quaeque confundas concede propitius ut qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus eius apud te patrocinia sentiamus. |
61 |
|
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias Domine quas tibi offerimus propitius suscipe et intercedente beata Agnete martyre tua vincula peccatorum nostrorum absolve. |
62 |
|
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et diem beatae Agnetis martyrio consecratam solemniter recensere quae terrenae generositatis oblectamenta despiciens caelestem meruit dignitatem societatis humanae vota contemnens aeterni regis est sociata consortio et pretiosam mortem sexus fragilitate calcata pro Christi confessione suscipiens simul est facta conformis et sempiternitatis eius et gloriae. Per quem. |
62 |
|
Corbie
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumentes Domine gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnetis suppliciter deprecamur ut quae sedula servitute donante te gerimus dignis sensibus tuo munere capiamus. |
62 |
|
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
XII Kalendis F… |
Coll |
Adesto Domine quaesumus supplicationibus nostris ut qui ex iniquitate nostra reos nos esse cognoscimus beati Vincentii martyris tui intercessione liberemur. |
62 |
|
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hodiernum Domine sacrificium laetantes offerimus quo beati Vincentii cselestem victoriam recensentes et tua magnalia praedicamus et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa. Per. |
63 |
|
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus pro cuius nomine gloriosus levita Vincentius et miles invictus rabidi hostis insaniam interritus adiit modestus sustinuit securus irrisit sciens paratus esse ut resisteret nesciens elatus esse ut vinceret in utroque Domini ac Magistri sui vestigia sequens qui humilitatis custodiendae et de hostibus triumphandi suis sequenda exempla monstravit. Per quem. |
63 |
|
Corbie
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut qui caelestia alimenta percepimus intercedente beato Vincentio martyre tuo per haec contra omnia adversa muniamur. |
63 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Kalendis… |
Coll |
Deus qui universum mundum beati Pauli apostoli tui praedicatione docuisti da nobis quaesumus ut qui eius hodie conversionem colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
63 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Apostoli tui Pauli precibus Domine quaesumus plebis tuae dona sanctifica ut quae tibi grata sunt instituta gratiora fiant eius patrocinio supplicantis. |
64 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et maiestatem tuam suppliciter exorare ut Ecclesiam tuam beati Pauli apostoli tui praedicatione edoctam nulla sinas fallacia violari et sicut nihil in vera religione manere dinoscitur quod non eius condierit disciplina ita ad peragenda ea quae docuit eius obtentu fidelibus tribuatur efficacia sentiatque credentium gentium multitudo eum pro se apud te intercessorem quem habere cognovit Magistrum atque doctorem. Per Christum Dominum nostrum. |
64 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui gratia sua beatum Paulum ex persecutore fecit apostolum ipse vobis compunctionis piaeque conversionis spiritum dignetur impertire. Amen. Quique ei secretorum caelestium mysteria dignatus est revelare ipse vobis Scripturarum suarum abdita dignetur aperire. Amen. Et qui ei perseverantiam fidei constantiamque in persecutionibus inflexibilem dare dignatus est eisdem vestram infirmitatem donis roborare atque munire dignetur. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
64 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sanctifica nos quaesumus Domine salutari mysterio et pro nobis eius non desit oratio cuius nos donasti patrocinio gubernari. Per Dominum. |
65 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
Eodem die sanc… |
Coll |
Martyris tui Praeiecti nos quaesumus Domine interventio gloriosa commendet ut quod nostris actibus non meremur eius precibus consequamur. |
65 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum super impositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam quae in eo flagravit fortem dilectionem in nobis adspira benignus. |
65 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et tuam misericordiam deprecari ut mentibus nostris beati martyris tui Proiecti repetita solemnitate spiritalis laetitiae tribuas iugiter suavitatem. Concedasque nobis ut venerando passionis eius triumphum obtentu illius et peccatorum remissionem et sanctorum mereamur adipisci consortium. Per Christum Dominum. |
65 |
|
Corbie
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Votiva Domine pro beati martyris tui Praeiecti passione dona percepimus quaesumus ut eius precibus et praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribue conferre subsidium. |
66 |
|
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
VII Kalendis F… |
Coll |
Deus qui nos annua beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificas da ut quam veneramur officio etiam piae conversationis sequamur exemplo. |
66 |
|
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Super has quaesumus Domine hostias benedictio copiosa descendat quae et sanctificationem in nobis clementer operetur et de beatae Agnetis martyris tuae sollemnitate laetificet. |
66 |
|
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus beatae Agnetis natalitia geminantes. Vere enim huius honorandus est dies quae sic terrena generatione processit ut ad divinitatis consortium perveniret. Per Christum. |
66 |
|
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sumpsimus Domine celebritatis annuae votiva sacramenta; praesta quaesumus ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aeternae. |
67 (33r) |
|
Corbie
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Adesto nobis omnipotens Deus beatae Agnes festa repetentibus quam hodiernae festivitatis prolatam exortu ineffabili munere sublevasti. |
67 (33r) |
|
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
IV Nonas febru… |
Coll |
Erudi quaesumus Domine plebem tuam et quae extrinsecus annua tribuis devotione venerari interius assequi gratiae tuae luce concede. |
67 (33r) |
|
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad missam. |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus maiestatem tuam supplices exoramus ut sicut unigenitus Filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. |
67 (33r) |
|
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Exaudi Domine preces nostras et ut digna sint munera quae oculis tuae maiestatis offerimus subsidium nobis tuae pietatis impende. |
68 |
|
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per incarnati Verbi mysterium nova mentis nostrae oculis lux tuae claritatis infulsit Ut dum visibiliter Deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum angelis. |
68 |
|
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Omnipotens Deus qui Unigenitum suum hodierna die in assumpta carne in templo voluit praesentari, benedictionis suae vos munere fultos bonis operibus faciat exornari. Amen. Et qui eum ut legem adimpleret ministrum voluit effici legis mentes vestras instruat legis suae spiritalibus documentis. Amen. Quo ei et pro turturibus castitatis seu caritatis munera offerre valeatis et pro pullis columbarum Spiritus Sancti donis exuberetis. Amen. Quod ipse. |
68 |
|
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Quaesumus Domine Deus noster ut sacrosancta mysteria quae pro reparationis nostrae munimine contulisti intercedente beata Maria semper Virgine et praesens nobis remedium esse facias et futurum. |
68 |
|
Corbie
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Superpop |
Perfice in nobis quaesumus Domine gratiam tuam qui iusti Simeonis exspectationem implesti ut sicut ille mortem non vidit priusquam Christum Dominum videre mereretur ita et nos vitam obtineamus aeternam. |
69 |
|
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Nonis februari… |
Coll |
Deus qui inter cetera potentiae tuae miracula etiam in sexu fragili victoriam martyrii contulisti concede propitius ut qui beatae Agathae virginis et martyris tuae natalicia colimus per eius ad te exempla gradiamur. |
69 |
|
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Suscipe Domine munera quae in beatae Agathae virginis et martyris tuae sollemnitate deferimus cuius nos confidimus patrocinio liberari. |
69 |
|
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus pro cuius nomine poenarum mortisque contemptum in utroque sexu fidelium cunctis aetatibus contulisti ut inter felicium martyrum palmas Agathen quoque beatissimam virginem victrici patientia coronares. Quae nec minis territa nec suppliciis superata de diaboli saevitia triumphavit quia in tuae Deitatis confessione permansit. Et ideo. |
69 |
|
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Beatae Agathae martyris tuae Domine precibus confidentes quaesumus clementiam tuam ut per ea quae sumpsimus aeterna remedia capiamus. |
70 |
|
Corbie
|
Feb |
|
5 |
Agatha
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Indulgentiam nobis Domine beata Agatha martyr imploret quae tibi grata semper exstitit et merito castitatis et tuae professione virtutis. |
70 |
|
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica terti… |
Coll |
Omnipotens sempiterne Deus infirmitatem nostram propitius respice atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. |
70 |
|
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec hostia quaesumus Domine emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
70 |
|
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te omni tempore collaudare et benedicere quia in te vivimus et movemur et sumus et nullum tempus nullumque momentum est quod a beneficiis pietatis tuae vacuum transigamus variis etenim solemnitatum causis salutarium nobis operum tuorum et munerum memoria praesentis vitae tempora exornat. Unde et nos vel innovante laetitia praeteriti gaudii vel permanentis boni tempus agnoscentes indefessas Maiestati tuae grates exsolvimus. Per Christum Dominum nostrum. |
70 |
|
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus vos ab omnium peccatorum maculis emundet qui leprosum supplicem tactu proprio dignatus est emundare. Amen. Quique centurionis servum non aspernatus est visitare ipse cordium vestrorum hospitium dignetur misericorditer introire. Amen. Sicque vos fidei suae plenitudine informet ut cum sanctis suis in caelorum regno accumbere concedat. Amen. Quod ipse praestare. |
71 |
|
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quos tantis Domine largiris uti mysteriis quaesumus ut effectibus nos eorum veraciter aptare digneris. |
71 |
|
Corbie
|
Ep |
H3 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Adsit Domine quaesumus propitiatio tua populo supplicanti ut quod te inspirante fideliter expetit tua celeri largitate percipiat. |
72 |
|
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quart… |
Coll |
Deus qui nos in tantis periculis constitutos pro humana scis fragilitate non posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis ut ea quae pro peccatis nostris patimur te adiuvante vincamus. |
72 |
|
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede quaesumus omnipotens Deus ut huius sacrificii munus oblatum fragilitatem nostram ab omni malo purget semper et muniat. |
72 |
|
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui genus humanum pro praevaricatione sua in ipsius originis radice damnatum per florem virginalis uteri reddere dignatus es absolutum, ut hominem quem per Unigenitum creaveras per Filium tuum Deum et hominem recreares et diabolus qui Adam in fragili carne devicerat conservata iustitia a Deo carne vinceretur assumpta. Per quem Maiestatem. |
72 |
|
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Tentationum omnium a vobis Dominus pericula removeat et perturbationum procellas miseratus excludat. Amen. Tentatoris fraudes atque molimina dissolvat et vos adversus eum cautos atque invincibiles faciat. Amen. Continuae pacis vobis munera tribuat et vos in portu tranquillitatis ac securitatis propitiatus constituat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
73 |
|
Corbie
|
Ep |
H4 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Munera tua nos Deus a delectationibus terrenis expediant et caelestibus semper instruant alimentis. |
73 |
|
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica quint… |
Coll |
Familiam tuam quaesumus Domine continua pietate custodi ut quae in sola spe gratiae caelestis innititur tua semper protectione muniatur. |
73 |
|
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias tibi Domine placationis offerimus ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. |
73 |
|
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deu et tibi hanc immolationis hostiam offerre quae est salutifera et ineffabile divinae gratiae sacramentum quae offertur a plurimis et unum Christi corpus sancti Spiritus infusione perficitur singuli accipiunt Christum Dominum et in singulis portionibus totus est nec per singulos minuitur sed integrum se praebet in singulis propterea ipsi qui sumimus communionem hujus sancti panis et calicis unum Christi corpus efficimur. Per ipsius itaque Maiestatem te supplices exoramus ut nos ab omnibus emundes contagiis vetustatis et in novitate vitae perseverare concedas. Per Christum. |
74 |
|
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui bonum semen in sua Ecclesia serere consuevit in vobis illud conservare atque multiplicare nunquam desistat. Amen. Zizaniorum superseminatorem a vobis procul repellat et sui verbi pabulo vos indesinenter reficiat. Amen. Quo cum dies judicii advenerit a reprobis separati ad dexteram judicis sistamini et in beatissimo ipsius regno collocemini. Amen. Quod ipse praestare. |
74 |
|
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Quaesumus omnipotens Deus ut illius salutaris capiamus effectum cuius per haec mysteria pignus accepimus. |
75 |
|
Corbie
|
Ep |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Ecclesiae tuae Domine voces placatus admitte ut destructis adversantibus universis secura tibi serviat libertate. |
75 |
|
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica sexta… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut semper rationabilia meditantes quae tibi sunt placita et dictis exsequamur et factis. |
75 |
|
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec nos oblatio Deus mundet quaesumus et renovet et gubernet et protegat. |
75 |
|
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus ad cuius immensam pertinet gloriam ut non solum mortalibus tua pietate succurreres sed de ipsa etiam mortalitate nostra nobis remedium provideres et perditos quosque unde perierant inde salvares. Per Christum Dominum nostrum. |
75 |
|
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui mare suis pedibus fecit esse calcabile vobis quidquid est noxium ipse substernat. Amen. Contrarios immundorum spirituum motus compescat et vos in sua pace confirmet. Amen. Crucis suae navi inter mundi fluctus gubernet et in littus beatae perennitatis perducat. Amen. Quod ipse praestare dignetur. |
76 |
|
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Caelestibus Domine pasti deliciis quaesumus ut semper eadem per quae veraciter vivimus appetamus. |
76 |
|
Corbie
|
Ep |
H6 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Conserva populum tuum Deus et tuo nomini fac devotum ut divinis subiectus officiis et temporalis vitae pariter et aeternae dona percipiat. |
76 |
|
Corbie
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
XVI Kalendis M… |
Coll |
Praesta quaesumus omnipotens Deus ut qui beati Valentini martyris tui natalicia colimus a cunctis malis imminentibus eius intercessione liberemur. |
76 |
|
Corbie
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Oblatis quaesumus Domine placare muneribus et intercedente beato Valentino martyre tuo a cunctis nos defende periculis. |
76 |
|
Corbie
|
Feb |
|
14 |
Valentinus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Sit nobis Domine reparatio mentis et corporis caeleste mysterium ut cuius exsequimur cultum sentiamus effectum. |
77 |
|
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
XIII Kalendis… |
Coll |
Deus qui beato apostolo tuo Petro collatis clavibus regni caelestis animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti concede ut intercessionis eius auxilio a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. |
77 |
|
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Ecclesiae tuae quaesumus Domine preces et hostias beati Petri apostoli commendet oratio ut quod pro illius gloria celebramus nobis prosit ad veniam. |
77 |
|
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Deum in sanctis tuis in quibus glorificatus es vehementer per quos Unigeniti tui sacrum corpus exornas et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis quam in patriarchis fundasti in prophetis praeparasti in apostolis condidisti ex quibus beatum Petrum apostolorum principem ob confessionem Unigeniti Filii tui per os eiusdem Verbi tui confirmatum in fundamento domus tuae mutato nomine caelestium claustrorum praesulem custodemque fecisti divino ei iure concesso ut quae statuisset in terris servarentur in caelis. In cuius veneratione hodierna die Maiestati tuae haec festa persolvimus et gratiarum ac laudis Hostiam immolamus. Per quem Maiestatem. |
77 |
|
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Laetificet nos Domine munus oblatum ut sicut in apostolo tuo Petro te mirabilem praedicamus sic per illum tuae sumamus indulgentiae largitatem. |
78 |
|
Corbie
|
Feb |
|
22 |
Cathedra Petri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Benedic quaesumus Domine plebem tuam et beati Petri apostoli tui precibus tribue consequi tuae defensionis auxilium. |
78 |
|
Corbie
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
VI Kalendis Ma… |
Coll |
Deus qui beatum Matthiam apostolorum tuorum collegio sociasti tribue quaesumus ut eius interventione tuae circa nos pietatis semper viscera sentiamus. |
78 |
|
Corbie
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Deus qui proditoris apostatae ruinam ne apostolorum numerus sacratus perfectione careret beati Matthiae electione supplesti praesentia munera sanctifica et per ea nos gratiae tuae virtute confirma. |
78 |
|
Corbie
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus et te laudare mirabilem Deum in beatis apostolis tuis in quibus glorificatus es vehementer per quos Unigeniti tui sacrum corpus colligis et in quibus Ecclesiae tuae fundamenta constituis. Unde poscimus clementiam tuam piissime omnipotens Deus ut intercessione beati apostoli tui Matthiae cuius passionis triumphum solemniter celebramus mereamur a peccatorum nostrorum nexibus solvi et aeternae vitae felicitati reddi atque sanctorum tuorum caetibus connumerari. Per quem. |
79 |
|
Corbie
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Deus qui vos in apostolicis tribuit consistere fundamentis benedicere vobis dignetur beati apostoli sui Matthiae intercedentibus meritis. Amen. Defendatque vos a cunctis adversis apostolicis praesidiis qui vos eorum voluit ornari et munerari exemplis et documentis. Amen. Quo per eorum intercessionem perveniatis ad aeternae patriae haereditatem per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem. Quod ipse praestare dignetur. |
79 |
|
Corbie
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praesta quaesumus omnipotens et misericors Deus ut per haec sancta quae sumpsimus interveniente beato Matthia apostolo tuo veniam consequamur et pacem. |
80 |
|
Corbie
|
Feb |
|
24 |
Matthias
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Percipiat Domine quaesumus populus tuus intercedente beato Matthia apostolo tuo misericordiam quam deposcit et quam precatur humiliter indulgentiam consequatur et pacem. Per Dominum. |
80 |
|
Corbie
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
IV Idus Martii… |
Coll |
Concede quaesumus Domine fidelibus tuis digne sancti Gregorii pontificis tui celebrare mysteria ut eius quae fideliter exsequuntur et hic experiantur auxilia et aeternis effectibus apprehendant. |
80 |
|
Corbie
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Hostias Domine quas nomini tuo sacrandas offerimus sancti Gregorii prosequatur oratio per quam nos (et) expiari facias et defendi. |
80 |
|
Corbie
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia sic tribuis Ecclesiam tuam sancti Gregorii pontificis tui commemoratione gaudere ut eam illius et festivitate laetifices et exemplo piae conversationis exerceas et verbo praedicationis erudias grataque tibi supplicatione tuearis. Per Christum. |
80 |
|
Corbie
|
Mar |
|
12 |
Gregorius papa
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Praestent nobis Domine quaesumus tua sancta praesidium quo intervenientibus beati Gregorii meritis ab omnibus nos absolvant peccatis. |
81 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
VIII Kalendis… |
Coll |
Deus qui de beatae Mariae virginis utero verbum tuum angelo nuntiante carnem suscipere voluisti praesta supplicibus tuis ut qui vere eam genitricem Dei credimus eius apud te intercessionibus adiuvemur. |
81 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Ad missam. |
Coll |
Deus qui hodierna die Verbum tuum in beatae Virginis alvo incarnari voluisti fac nos ita praesentem solemnitatem peragere ut tibi placere valeamus. Per eumdem. |
81 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Altari tuo Domine superposita munera Spiritus Sanctus benignus assumat qui hodie beatae Mariae viscera splendoribus suae virtutis replevit. |
81 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus per Christum Dominum nostrum quem pro salute hominum nasciturum Gabriel archangelus nuntiavit virgo Maria Spiritus sancti cooperatione concepit ut quod angelica nuntiavit sublimitas virginea crederet puritas ineffabilis perficeret Deitas. Illius itaque optamus te opitulante cernere faciem sine confusione cuius incarnationis gaudemus solemnitate. Per quem Maiestatem. |
82 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
In mentibus nostris Domine verae fidei sacramenta confirma ut qui conceptum de virgine Deum verum et hominem confitemur per eius salutiferae resurrectionis potentiam ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. |
82 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Protege Domine famulos tuos subsidiis pacis et beatae Mariae patrociniis confidentes a cunctis hostibus redde securos. |
82 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Gratiam tuam quaesumus Domine mentibus nostris infunde ut qui angelo nuntiante Christi Filii tui incarnationem cognovimus per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. |
82 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Omnipotens sempiterne Deus qui coaeternum tibi filium hodie pro mundi salute secundum carnem spiritu sancto concipiendum angelico ministerio beatae Mariae semper virgini declarasti adesto propitius populo tuo ut ad eius nativitatem pace concessa liberioribus animis occurramus. |
83 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Exaudi nos Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui per beatae Mariae sacri uteri divinae gratiae obumbrationem universum mundum illuminare dignatus es; maiestatem tuam supplices exoramus ut quod nostris meritis non valemus obtinere eius adipisci praesidiis mereamur. |
83 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Beatae et gloriosae semperque virginis Dei Genitricis Mariae nos Domine quaesumus merita consequantur et tuam nobis indulgentiam semper implorent. |
83 |
|
Corbie
|
Mar |
|
25 |
Annuntiatio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia. |
Postcomm |
Porrige nobis Deus dexteram tuam et per intercessionem beatae et gloriosae semperque virginis Dei Genitricis Mariae auxilium nobis supernae virtutis impende. |
83 |
|
Corbie
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Septuagesim… |
Coll |
Concede quaesumus omnipotens Deus fragilitati nostrae sufficientiam competentem ut suae reparationis effectum et pia conversatione recenseat et cum exsultatione suscipiat. |
83 |
|
Corbie
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Concede nobis misericors Deus et digne tuis servire semper altaribus et eorum perpetua participatione salvari. |
84 |
|
Corbie
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus quia per ea quae conspiciuntur instruimur quibus modis ad invisibilia tendere debeamus. Denique commonemur anni ducente successu de praeteritis ad futura de vetustate in novitatem vitae transire ut terrenis sustentationibus expediti caelestis doni capiamus desiderabilius ubertatem et per eum cibum qui beneficiis praerogatur alternis perveniamus ad victum sine fine mansurum Iesum Christum Dominum nostrum. Per quem. |
84 |
|
Corbie
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Omnipotens Deus ita stadium vestri cursus dirigere dignetur ut bravium vos aeternae vitae comprehendere faciat. Amen. Et ita vos abstinentiae armis circumdet ut nullis vitae huius oneribus a perventione retardemini. Amen. Quique vos vineam suam vocare vobisque sanctos operarios mittere dignatus est ipse vos sua gratia dignetur excolere ut denario vitae perennis munerare non abnuat. Quod ipse praestare. |
84 |
|
Corbie
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Fideles tui Deus per tua dona firmentur ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. |
85 |
|
Corbie
|
LXX |
H1 |
D |
Septuagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Preces populi tui quaesumus Domine clementer exaudi ut qui iuste pro peccatis nostris affligimur pro tui nominis gloria misericorditer liberemur. |
85 |
|
Corbie
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
In Sexagesima. |
Coll |
Deus qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus concede propitius ut contra adversa omnia doctoris gentium protectione muniamur. |
85 |
|
Corbie
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Intende quaesumus Domine hostias familiae tuae et quam sacri muneris facis esse participem tribue ad eius plenitudinem pervenire. |
85 |
|
Corbie
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
VD |
Vere dignum et iustum est aequum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus qui rationalem creaturam ne temporalibus dedita bonis ad praemia sempiterna non tendat ea dispensatione dignaris erudire ut nec castigatione deficiat nec prosperitatibus insolescat sed hoc potius fiat eius gloriosa devotio quo nullis adversitatibus obruta superetur. Per Christum Dominum. |
85 |
|
Corbie
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
BenP |
Det vobis Dominus nosse mysteria regni Dei qui iam dare dignatus est auditum verbi sui. Amen. Sicque mentes vestras seminis sui copia repleat ut in vebis illud sibi placite fructificare concedat. Amen. Et ita vos ab omni tentatione muniat quatenus triceni sexageni atque centeni fructus pro suae gratiae distributione magnificentia muneret. Amen. Quod ipse. |
86 |
|
Corbie
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Postcomm |
Adsit nobis Domine quaesumus cibus sacer potusque salutaris qui et temporalem vitam muniat et praestet aeternam. |
86 |
|
Corbie
|
LXX |
H2 |
D |
Sexagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Superpop |
Tuere quaesumus Domine plebem tuam et sacram solemnitatem recolentem gratiae caelestis largitate prosequere ut visibilibus adiuta solatiis ad invisibilia bona promptius incitetur. |
86 |
|
Corbie
|
LXX |
H3 |
D |
Quinquagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
Dominica in Qu… |
Coll |
Preces nostras quaesumus Domine clementer exaudi atque a peccatorum vinculis absolutos ab omni nos adversitate custodi. |
86 |
|
Corbie
|
LXX |
H3 |
D |
Quinquagesima
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Secr |
Haec hostia Domine emundet nostra delicta et ad sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. |
87 |