Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Domine Deus praesta propitius ut beatissimus martyr tuus atque pontifex N. qui pro te viriliter dimicavit et tuo munere vicit ita nobis iugiter in tuo nomine adsit ut victores saeculo victo exsistamus peccati cotidianis abluat culpas qui tot tantasque supergressus est poenas. Ut qui pro Domino mirificus exstitit triumphator pro servis exsistat magnificus intercessor. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in tra… |
Proph |
Tetigit iustum temptatio |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Beatus vir qui non abiit in consilium impiorum sed in lege Domini fuit voluntas eius. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur. |
866 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Confortare in gratia |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Ev |
Una dierum |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Exsultabit iustus in gloria et gaudebit in laetitia sempiterna. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Ego servus tuus et filius ancillae tuae dirupisti vincula mea tibi sacrificabo sacrificium laudis alleluia. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius alleluia. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Beatissimi martyris tui atque pontificis N. agonem divina virtute perfectum votis sollemnibus fratres carissimi celebremus. Qui triumphalem palmam per fidei munimenta Christo opitulante promeruit obtinere patrocinii sui nobis intercessum apud eum cuius iam praesentia gratulatur dignetur intendere ut ipse nobis peccatorum tribuat veniam qui contulit immortalitatis coronam. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Iteratis precibus te Dominum Deum nostrum suppliciter deposcimus cuius honor sanctitas est quem diligere salus est quem amare perfectio est. Concede in omnem Ecclesiam tuam sancti martyris tui et pontificis lucere vestigia ut te regente omnium gressus ea nos via perducat ad vitam quae martyrem tuum extulit ad coronam. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus qui sancto ac beatissimo martyri tuo atque pontifici id muneris contulisti ut qui propter te peregit illatae passionis liberaliter cursum huius multitudinis mereretur occursum. Praesta nobis ut eius suffragio offerentium vota suscipias et requiem defunctis impertias dans omnibus nobis ita tui martyris imitari virtutem ut consimilem a te post transitum mereamur invenire mercedem. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Dona nobis omnipotens Deus martyris tui atque pontificis N. celebrantibus festum sincerae pacis et caritatis affectum ut qui in honorem eius tibi sacrificium deferimus laudis nobis a te impetremus donaria caritatis. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Deus ut pro virtutibus martyris tui atque pontificis N. tibi laudes dicamus et honoremus nomen sanctum tuum studiis animorum qui tantum fidei robur tuo militi praestitisti ut corpori flamma cederet ferrum stuperet in pectore et suis vincerentur tela vulneribus. Tantus enim in eo exstitit amor nominis tui ut non avidus morsus ferarum non rabies ursorum non leonum insaciabilis furor eidem metum mortis incuserit non laceratum ferro corpus animos inclinavit non scissum sulcis latus fidem professae virtutis exclusit nec ille sanguinis fluxus ungularum stridore revocatus vocem supplicationis exegit. Haec est corona martyris tui atque pontificis N. haec est caelestium pompa virtutum. Fortiora sunt vulnera Martyris quam tela carnificis. Rogamus ergo te Domine ut sicut eius virtutibus victoriae praestitisti triumphum ita nobis favorem auxilii tui perpetui largiaris et praestes nobis hunc in solatium quem praebere dignatus es in exemplum. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. |
867 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui martyri suo atque pontifici N. et dimicandi virtutem et regnandi tribuit potestatem quo illi esset consors in regno pro quo animam tradidisset supplicio haberetque eum in munere quem consortem habuisset in passione. Vere solus ipse est Dominus et Salvator noster Christus Iesus qui et sanctis confert praemium et peccatoribus paenitentibus fructum. |
868 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Oblatas tibi omnipotens Deus ob honorem martyris tui atque pontificis N. victimas propitiatus attende ut qui Iusti tui memoriam facientes votivum tibi sacrificium exhibemus nostrorum criminum a te indulgentiam consequi mereamur. |
868 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Beatissimi martyris tui atque pontificis. N. natalicia honore debito venerantes dextere tuae opem exquirimus et gravati delictorum nostrorum pondere divinam potentiam tuam exposcere non metuimus. Quantoque fragilitas nostra vitiorum obice verberetur perpendere non valemus qui recedendo a te et per abrupta gradiendo facinorum cecitatem et peccatum incurrimus et te qui verum iusticie lumen es contemnendo caruimus. Adsiste quaesumus nunc Trinitas incommutabilis Deus familiae tuae precibus exoratus. Cunctorum in hac solemnitate suscipe vota cunctorumque pius crimina laxa. Ut omnium facinorum labe detersa caelestis patrie cunctis praemia tribue repromissa. |
868 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Petitiones vestras superna divinitas suppleat et desideria vestra martyris sui atque pontificis N. intercessione perficiat. Omnium preces clemens auditor assistat et cunctorum piacula bonitate propitia abluat. Sensus vestros nunc in bonis sibi adhaerere faciat et in futuro suorum vos gaudiis iungat. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus.… |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus pontifex
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Praesta nobis omnipotens Deus beatissimi testis tui atque pontificis N. assiduum patrocinium ut eius quoque praeclarum assequi mereamur exemplum. Ut sentientes impensissime suffragantem sequamur fortissime proeliantem. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi. Votum nostrum sit acceptum cum pace. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
In missa unius… |
Officium |
Dabis eum Domine in benedictione in saeculum saeculi alleluia. Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo alleluia alleluia alleluia. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Quoniam rex sperat in Domino et in misericordia Altissimi non commovebitur. |
869 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Deus qui es virtus indefessa et sanctorum inexpugnabile robur tuam in martyribus tuis constantiam praefer inter quos et sanctus martyr tuus N. patientia victrici nitescit tu ergo in eius agonibus laudantem Ecclesiam amplia felicitate perpetua ut quae fideli devotione honorat martyrem parilem cum eo te largiente obtineat sanctitatem. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Proph |
Iustus si morte praeoccupatus fuerit |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
In memoria aeterna erit iustus. Ab auditu malo non timebit. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Paratum est cor eius sperare in Domino confirmatum est donec videat inimicos suos. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in uniu… |
Lc |
Bonum facientes |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Ev |
Si quis vult post me venire |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Ecce servus meus suscipiam eum electus meus complacuit sibi in illo anima mea alleluia. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Iustitiam tuam Domine non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Non celavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa alleluia. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Dominum Deum nostrum fratres carissimi concordi prece et humiliatione poscamus ut festivitatem nostram quam in honorem sancti ac beatissimi martyris sui N. devotissime celebramus illustret. Ut nos sancti eius meritis consortes effectos propositum nostrum vitamque consumet. Et cuius sumus hic nostra devotione fautores esse mereamur donante Christo participes. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui in sancti ac beatissimi martyris tui N. certamine gaudens eius victoriam usque ad martyrii gloriam sustulisti ut inter supplicia constitutus persecutores suos te donante despiceret. Exaudi Domine preces nostras per huius merita ut qui nos persecutionibus huius saeculi ventilamur ad superandas earum tentationum molestias Sancti Spiritus tui principali virtute confirmes. |
870 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Offerentibus nobis ob honorem sancti martyris tui N. par illius dedicatur oblatio. Ille suis persecutoribus obtulit corpus nos Deo iudici probata corda vovemus. Ut cum fuerit in nobis humilitatis proba devotio sicut hostia illius profuit ad coronam ita nostrum sacrificium prosit ad veniam. |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui dissidentes ad concordiam clementer invitas et pacificorum mentes inhabitas. Pacem tuam nobis supplicantibus praesta ac nos in eius confessione confirma. Ut eam intercessione sancti martyris tui N. et veraciter habeamus et invicem nobis fideliter demus. |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in prim… |
Illatio |
Dignum et iustum est et salutare et pulchrum est |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Illabere Domine his sacrificiis ob honorem martyris tui N. oblatis donans nobis ut illius apud tuam clementiam commendemur suffragio cuius hodierno die attollimur de triumpho. |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus qui in sancti tui N. corde flammam accendisti dilectionis tuae da mentibus nostris eadem fide et caritate fervere ut cuius gaudemus de triumphis eius provocemur exemplis quoniam ad te proclamamus e terris. |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Precibus iusti sui N. vos Dominus ... celebrare sollemnitatem. |
871 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyr unus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sancti martyris tui N. tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipit offici… |
Officium |
Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectione aeterna et exquiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis alleluia. Et aeternitas temporum praeparata est alleluia alleluia. |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Beatissimorum martyrum tuorum N. et N. praesidiis animati fida ad Dominum nostrum pergat oratio. Ut quorum in hoc saeculo gloriosum celebramus triumphum eorum in aeternum precibus adiuvemur. |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Sancti iter fecerunt per deserta quae non habitabantur et in locis secretis fixerunt castra. Steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt. Sitierunt et invocaverunt te et data est illis aqua de petra altissima et requies sitis de lapide duro. Et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili. Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum tota nocte. Transtulit illos per mare rubrum et transtulit illos per aquam nimiam. Inimicos autem illorum dimersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo iusti tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter. (Sap 11) |
872 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
873 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Sancti tui Domine sicut palma florebunt plantati in domo tua Domine. |
873 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime |
873 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
873 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quam aedificationem habemus ex Deo domum non manufactam sed aeternam in caelis. Nam et hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes si tamen vestiti et non nudi inveniamur. Nam et qui sumus in hoc tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus exspoliari sed supervestiri et absorbeatur quod mortale est a vita. Qui autem efficit nos in hoc ipsum igitur et scientes quoniam dum sumus in hoc corpore peregrinamur a Domino. Per fidem autem ambulemus et non per speciem. Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum. (2K 5) |
873 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe. Cavete ergo ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos et ad presides et reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos afficient et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit. (Mt 10) |
873 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
874 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Ambulabunt sancti gaudentes velut agni pleni pascue alleluia. |
874 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi alleluia. |
874 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Cum venerit filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei alleluia. |
874 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Deum qui immortales gloriosissimorum martyrum N. et N. palmas triumphali cruore perfudit et beatam diei huius sollemnitatem suis pro se vincentibus dedicavit fratres carissimi suppliciter exoremus ut qui dedit nobis diei huius sollemnem excursum det plenum sollemnitatis affectum. Quique contulit hoc quo cultus festivitatis amplectitur donet votum quo patientiam Martyrum imitemur ut quidqui sancti sui hodierno perceperunt in munere nobis proficiat ad salutem. |
874 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Laudes tuas sancte omnipotens Deus ob gloriosas Martyrum passiones sacris titulis ampliantes sollemni tibi cum devotione persolvimus grates quas triumphus gloriae tuae passionis evexit resurrectionis aeternitas consecravit. Qui praemium immortalitatis te auxiliante suscipientes et nobis dederunt viam vitae et sibi paraverunt palmam victoriae. Horum nobis Domine obauditione da victoriam. Sit nobis eorum apud te patrona oratio quorum exspectante te Iudice fulgentibus Sanctorum choris coronata meruit esse confessio. |
874 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus cui acceptissimum ac iucundissimum sacrificium est sanctorum martyrum tuorum N. et N. fides atque devotio adesto familiae tuae supplici per sanctorum tuorum te suffragia deprecanti offerentium vota amplifica defunctis requiem dona et da ut qui se peccatorum suorum errore laeserunt placere tibi tuorum mereantur intercessione sanctorum. |
875 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Aequum et iustum est nos tibi gratias agere Deus angelorum Deus martyrum et inaestimabili gaudio praedicare passiones servorum tuorum triumphum felicium laetitiam angelorum. Quis enim huius altitudinis digne possit enarrare mysterium ubi de supplicio beatitudo nascitur de dedecore gloria procreatur de morte vita perficitur O mysticum religionis arcanum ubi interfici laus est et interfecisse damnatio. O sacratissimum bellum in quo alii videntur occidi et alter occiditur. O spiritale certamen in quo se percussor vulneratorum morte prosternit diabolus percutientem saevissimo furore succendit Christus autem percutiendis patientiae virtute succurrit. Cum percussore diabolus punitur cum percussis Christus esxultat diabolus ministrum suum secum praecipitat in gehennam Christus autem martyres suos ad regna perducit caelestia. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. |
875 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus et pius es Domine Deus noster qui tam iustus es ad retribuendum quam misericors ad donandum. Dum vis impendere pro meritis praemia merita facis esse pro praemiis et nobis dignaris deputare quod tribuis dum invenire desideras quos coronas. Nam cum dubium non sit tuum esse quod vivimus nostrum iube esse si vincimus. Sic athletis tuis datur post victoriam corona pro munere cum impugnanda sit virtus ex munere ipse praemium exhibens validus ipse caelum inferens gloriosus dans et pro munere laudem et pro devotione mercedem. |
875 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Audi Deus Pater omnipotens preces nostras et sacrificiis a te institutis totus illabere ac praesta ut interventu sanctorum martyrum tuorum N. et N. defensati sit nobis haec temporalis vita pacis bono foecunda sit mors confessione potissima et resurrectio cum sanctis omnibus gloriosa. |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus bonorum omnium delectatio et claritas gloriosa sanctorum misericordiam tuam quaesumus ut nobis affectum dilectionis infundas. Atque interventu martyrum superno munere conquisito voluntati tuae semper acceptos efficias. |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Sanctorum meritis tribuat vobis Dominus benedictionem semper virtutem et pacem. Gratia quae illos deduxit ad gloriam vobis praeveniat ad peccatorum omnium indulgentiam. Qui dedit eis de superato hoste victoriam ipse vobis tribuat carnalia vitia et mundi superare concupiscentiam. |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sancti martyris tui N. tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus |
876 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
Incipit missa… |
Officium |
Dabo vos nominatos in gloria alleluia. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Gaudium nostrum et salus nostra virtus atque iustitia Domine Deus omnipotens fac nos quaesumus placita tibi sanctorum martyrum tuorum N. et N. sorte gaudere et illic laudes tuas rectorum munere perpetim decantare. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis. Visi sunt oculis insipientium mori et extimata est afflictio exitus illorum. Et ab itinere iusto abierunt in exterminium et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace. Et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati et in multis bene disponentur. Quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se. Tanquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt iusti et tamquam scintille in arundineto discurrent iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit illorum Dominus in perpetuum. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Transivimus per ignem et aquam. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Probasti nos Deus sicut probatur argentum posuisti tribulationes in dorso nostro. |
877 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
878 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus. Si autem secundum carnem vixeritis moriemini. Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis vivetis. Quicumque enim spiritu Dei aguntur hi filii Dei sunt. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis spiritum adoptionis filiorum Dei. In quo clamamus abba Pater. Ipse spiritus testimonium reddidit Spiritui Sancto quod sumus filii Dei. Si autem filii et heredes. Heredes quidem Dei coheredes autem Christi. Si autem compatimur ut et glorificemur. Existimo enim quod non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Nam expectatio creature revelationem filiorum Dei expectat. Vanitati autem creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit omnia in spem. Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (R 8) |
878 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Nihil opertum quod non revelabitur et occultum quod non sciatur. Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine. Et quod in aure auditis praedicate super tectum. Et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem occidere non possunt. Sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo passeres esse veneunt et unum ex illis non cadet super terram sine voluntate Patris vestri. Vestri autem capilli capitis omnes dinumerati sunt. Nolite timere multis passeribus meliores estis vos. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum. (Mt 10) |
878 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Gaudete iusti in Domino rectos decet collaudatio. |
879 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Mirabilis Deus in sanctis Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi sue. Benedictus Deus alleluia alleluia. |
879 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Montem Dei montem uberem mons coagulatus mons uber ut quid suspicamini montes coagulatos montem in quo placuit Deo habitare in eo. |
879 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Aeternae tuae virtutis nomen omnipotens Deus rogamus ut horum martyrum tuorum N. et N. et omnium sanctorum meritis socios fide pares devotione strenuos passione similes in resurrectione felicium nos facias caequari. |
879 |
Mozarabes
|
|
|
|
martyres plures
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Inlares Domine celebramus sollemnia martyrum tuorum N. et N. quorum fiducia fidei superbum conterruit hostem. Ideo nunc in sede laetentur aeterna et gaudent felices in patria gloriosa. |
879 |