Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Dec 8 Conceptio BMV M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater tibi in honorem Conceptionis gloriose Virginis Mariae gratias agere per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum merito quidem et gloriosior Virgo Maria caeli petivit intimum dum caeli et terrae sola visceribus sacris portavit Deum et Dominum. O ineffabilis castitas o immaculata virginitas que novo ineffabili modo adsummi in superna meruit sede visura cum angelis ibidem perpetim Deum cuius Verbi in terra sacrum effecta est templum. Cui nullo modo ibidem incomprehensibilis frustratur sedes sicuti incomprehensibilis partus non denegatur in terris. Talium est enim divinitus ascendisse qualium in novo Virginis partu hic similem non invenisse. Quid vero verius datur intelligi hanc Christus elegit a qua natus est hic sic illam voluit mansisse. Merito diuque merito ibidem gloriosior fore pre cunctis dum merito longeque digno dignior invisceratur ex ea Salvator. Hoc te Domine cooperante qui omnia quae velis facis et de nullo nusquam ventilaris. Quem quoque tremunt Potestates caelicoleque ammirantur cives. Cui multiplex caelica illa angelorum legio catervaque Sanctorum omnium Virginum martyrumque concio sive terrestris beatorum multitudo in hoc Conceptionis gloriosae Virginis festo non cessant clamare ita dicentes 849
Mozarabes Dec 8 Conceptio BMV M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus aeterne omnipotens Deus misericors et pie qui decore virtutis glorificas iustos et sine opere iustificas peccatores. Qui confitentes in mundo beatificas et confessores in caelo glorificas tribue nobis interventu Conceptionis tuae cuius solemnia celebrantur tibi Domino confiteri pio cordis affectu. Ut propria pandentes piacula inherere mereamur Christo Domino ac redemptori aeterno. 850
Mozarabes Dec 8 Conceptio BMV M2 Mass Propers Post Pridie Virgo Dei Genitrix Maria cuius hodie veram Conceptionem celebramus quaesumus indigni et peccatores ubi est novi miraculi gloria beatiores quandoque mereamur attolli preceque tua ditati. Roget quaesumus ibidem pro nobis dignitas tui pudoris quae te de terris ineffabiliter sumpsit in caelos et post somnum quietis et cursum consumatum vitae temporalis adsit rogamus ibidem pro nobis indignis plebs tua semper suffragatrix. Quatenus hic per eam abluti ab omnibus facinorum contagiis mereamur angelorum compotes esse in caelestibus regnis. 850
Mozarabes Dec 8 Conceptio BMV M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Domine Iesu Christe qui sic Virginem matrem honorificasti quousque Conceptionis eius gratia eam coram te suffragatricem incomparabilem invenimus indigni quaesumus divinitatis tuae clementiam quatenus per obtentum illius beatissime Genitricis emundati ab universis contagiis audeamus exclamare et dicere e terris. 850
Mozarabes Dec 8 Conceptio BMV M2 Mass Propers Benedictio populi Exoratu Virginis sacrae Mariae vestra sint merita radicitus coram Christo et abolita piacula. Et sicut illa conletatur in sede superna cum angelis sanctis sic vos gaudeatis adquisisse paradisum aeternae felicitatis. R\. Amen. Quo anima simul et corpore sani et integri hinc exeuntes ad illam feliciter et digne perveniatis sedem qua ipso miserante ab eo divelli nullatenus possitis. 851
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 851
Mozarabes Dec 8 Conceptio BMV M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 851
Mozarabes Dec 8 Conceptio BMV M2 Mass Propers Post communionem Beata Dei Genitrix Virgo Maria cuius Conceptionem hodie celebramus quae in Sion gloriosa consistit quam ipse se dilexisse testatur et ex quo tibi non recessuram ultra misericordiam pollicetur da nobis meritis tuis ut amore divino flagrantes in futuro iudicio inveniamur indemnes. 851
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 851
Mozarabes Mass ordinary F Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. 851
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers In sanctae Leo… Officium In omni opere suo dedit confessionem sanctam alleluia. Verbum gloriae et in corde suo hymnum dixit alleluia. 851
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers OfficiumV Confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua. 851
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Oratio post officium Deus qui scelera nostra figmentis operta denudas qui incerta dubiis et occulta cognitis consulta pietate traducis ut noxietate prodita aspergas nos rore misericordiae et velut nivem dealbes da viae correptionem averte quaesumus faciem tuam a peccatis nostris et omnes iniquitates nostras delens innova viscera nostra Spiritus tui Sancti infusione. Quo tali habitatore gaudentes aperiamus iugiter labia nostra ad annuntiandam laudem tuam. 851
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam 851
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Proph Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israel. Longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexite. Ideo attraxi te miserans rursumque aedificabo te et aedificaberis Virgo Israel. Adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro psallentium. Adhuc plantabis vineas in monte Samarie. Plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Effraim. Surgite ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum. Quia haec dicit Dominus. Exultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium. Personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israel. (Jr 31) 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Psallendo Confitebor tibi Domine in vasis psalmorum veritatem tuam psallam tibi in cithara Deus sancte Israel. 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers PsallendoV Sed et lingua mea annuntiabit iustitiam tuam tota die laudem tuam 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Lc Hoc est verbum fidei quod praedicamus quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura omnis qui crediderit in eo non confundetur. Non enim est distinctio Iudaei et Graeci. Nam idem Dominus omnium dives in omnibus qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Quaere in comm… Ev Cum esset in Bethaniain domo Simonis leprosi 852
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Lauda Deus meus es tu et confitebor tibi. Deus meus es tu et exaltabo te 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Sacrificium Munera accepta erunt super altare tuum et domus orationis meae honorabitur alleluia 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers SacrificiumV Laetetur anima mea in domino induit enim me veste salutari et tunica iocunditatis tanquam sponso imposuit mihi mitram et ut sponsam decoravit me ornamento sicut terra quae producit flores suos et sicut paradisus germina sua. 852
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Missa Deus qui se invicem diligentibus neque malum pro malo reddentibus sed pro suis inimicis orantibus et amandus approprias et videndus precamur ut hodierni sacrificii clementer intendas libamina quibus rite mundati saecularium tentationum valeamus vitare discrimina talem gloriae coronam misericorditer accepturi qualem in confessione famulae tuae Leocadiae fideliter praestitisti. Postulamus igitur ut orationem eius pro nobis exaudias et laetitiam generalem tuis famulis in hac quaesumus celebritate concedas. 853
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Alia oratio Praedicetur Domine credentibus populis beatae confessoris tuae Leocadiae fidelis patientia cuius prius est persequentibus inimicis praedicata iustitia. Gloriemur omnes fideliter triumphale eius natalitium celebrantes ut similiter efficiamur inter tribulationum temporalium tentamenta gaudentes. Auge singulis plenissimam fidem dona constantiam tribue caritatem atque ita quod corde credimus ore confiteamur ut cum tua confessore coronam iustitiae fiducialiter exspectemus. 853
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Post nomina Hilares Domine celebramus festa sollemnia confessoris tuae Leocadiae cuius fiducialis oratio superbum conteruit inimicum. Ob hoc namque in sede laetatur aeterna et gaudet felix in patria gloriosa. Ipsius meritis concede quaesumus nobis Domine aeternam caelestis patria sedem et hanc nostris e manibus suscipe placatus oblationem ut facta patrum fratrum carorumque nostrorum commemoratione eos in aeterna digneris beatitudine collocare. 853
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Ad pacem Omnipotens immense Deus qui Leocadiae virginis tuae placatus confessione ad te animam eius accersiri iussisti in pace tua nos et pia peccatorum confessione salva et fraternae dilectionis unanimitate iustifica. Quo per hanc virginem et confessionis dono a vitiis emundemur et pacis unitate tuae visionis solatio potiamur. 853
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater tibi in honore confessoris tuae Leocadiae gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum cuius nec fides necessitate sexuum variatur nec virtus teneritudine muliebrium artuum enervata dissolvitur. Invictum enim Ecclesiae catholicae caput ita suis membris subrogavit virtutis augmentum ut non solum viros sui nominis testes in certamine victores per patientiam redderet verum etiam feminis triumphalem coronam per tolerantiam condonaret. Implacabilis quippe carnificis furor exquisita supplicia membris muliebribus admovebat sed virilis in feminis virtus illata cruciamenta temnebat. Nec enim debuit fremitum viri formidare tortoris quae intimo palatio mentis praesenti fruebatur praesidio Salvatoris. Et quoniam invicti regis auxilio utebatur in corde cruciatus fortiter vincebat in corpore. Et in his omnibus Christus Dominus unigenitus tuus continuis laudibus est glorificatus qui est ubique laudabilis ubique mirabilis. Qui et Mariam matrem illibatam ab omni corruptione servavit et Leocadiam sui nominis fidelissiman testem in oratione suscepit et sicut Mariam fecit virginem permanere post partum ita Leocadiam victricem fecit esse post transitum. Quem collaudant omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. 854
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quem collaudat omnis conventus martyrum et attollunt humilium praeconia confessorum qui virginem suam Leocadiam carcerali vinculo trusam atque in oratione constitutam in confessione sui nominis spiritum emittentem suscepit ad se in gloriam aeternam. 854
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Post Pridie Precibus confessoris tuae Leocadiae omnipotens Deus hoc tibi oblatum sacrificium suscipe et tuae benedictionis perlustra sanctificatione ut dum ex his sumpserimus quidquid in confessione poposcerit lingua praelargiri dignetur tua miseratio consueta. 855
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Accipe Deus nostrorum confessionem labiorum omniumque ligamenta solve facinorum quo huius virginis tuae Leocadiae prece et vitiis careamus et muneribus ampliemur cum ad te proclamaverimus e terris. 855
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 855
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dei Filius qui in confessione sui nominis spiritum suscepit Leocadiae vestram accipiat fidelem remuneraturus devotionem. Quique confessoris huius festum in canticis confessionum attollitis donis a Deo remuneremini sempiternis. Ut illic remuneratura perveniat devotio vestra quo beatissimae Leocadiae confessio perducta est muneranda. 855
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus 855
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 855
Mozarabes Dec 9 Leocadia M2 Mass Propers Post communionem Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sanctae confessoris Leocadiae tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. 855
Mozarabes Mass ordinary F Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. 855
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers In sanctae Eug… Officium Loquebar de testimonis 856
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Omnia alia uni… Missa Sicque desiderio compuncta psallentium festinavit mutare viam ut sequaeretur viam qua perveniret ad vitam. Viam utique saeculi relinquendo perducta est ad viam quae virginis processit ex utero. Unde quia eadem virgo sic deinceps assecuta est Christum ut nusquam repedaret ad saeculum sed magis fuso sanguinis sui cruore dignum pro Christo Domino dignoscitur suscepisse martyrium. Oportet nos in tanti diei veneranda festivitate singulari placationis hostia Christum Dominum exorare. Ut qui eam fecit triumphare de mundo eius precibus nos efficiat heredes in caelo. 856
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Alia oratio Domine Iesu Christe pro cuius amore beatissima Eugenia et affectum parentum et copias oblita est facultatum cum relictis domo parentibus fratribus atque famulis aufugiens crinibus detonsis te sequendo adiungitur christianis tuis cupiens sua colla subiugare praeceptis tu Ecclesiae tuae precibus adesto mitis atque placabilis ut ad instar huius martyris tuae relinquamus saeculum contemnamus vanarum illecebras voluptatum affectus parentum atque curas rerum periturarum ut ad te diligendum te sequendum teque fruendum nullis obicibus impediti ita libentissime praesentis saeculi evincamus mala sicut haec virgo fallentis Melantiae valuit superare commenta. 856
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Post nomina Intuere propitius Domine offerentium vota et peccantium sana discrimina ac praesta nobis ut sicut nomen sexusque Eugeniae virginis cognitionem tui perspicui Eleni non latuit sacerdotis ita nomina nostra ex occultis iudiciis tuis aeternis iam annotentur in paginis. Quo in huis virginis ac martyris sollemnitate et vivis solatia et quiescentibus praestetur requies sempiterna. 856
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Ad pacem Vox testimoniorum tuorum Domine quae Eugeniam virginem ad tuum provexit amorem cum christianorum cantu dignosceret omnes Deos gentium daemonia esse te autem solum Deum caelos fecisse inflectat corda nostra ad paenitentiam et corpora in divina servitute constringat. Pellat quoque a nobis simultatum scandala et alternae societatis enutriat incrementa. Quo per admonitionem legis tuae caelesti ad invicem potiamur dulcedine per quam haec virgo compuncta Sanctae Trinitatis promeruit cognoscere unitatem. 856
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui ita martyrem tuam Eugeniam amore castitatis armasti ut sericas vestes et paternas infulas crederet esse timendas. O sanctus Christi amor accensus per quem et saecularis pompae ornatus et parentum exstitit exclusus affectus. Elegit quoque gloriosa virgo abiectam in saeculo gerere vitam illo davidico carmine edocta Elegi abiectus esse in domo Domini magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quam cum ille antiquissimus serpens viriliter pro coronae praemio cerneret agonizantem solitam suam per Melantiam ad instar Evae voluit erga eam exercere malitiam. Perfecta quidem deceptrix invenitur ad suadendam Evam sed novissimus noster Adam victor in virginis mente perfectior invenitur. Ducitur quoque ad supplicium cum suis venerabilis virgo comitibus cuius certamen Christus laetus spectaret sponsus. Introducuntur falsi accusatores sicut in Stephani martyris necem. Claruit concinnata falsitas quia immaculata inventa est sancta virginitas. Ingens facta est parentum laetitia quia de triumpho exsultat caelestis militia. Gloriosae enim virgini ad hoc concessa sunt temporum spatia ut ipsa multos secum provocaret ad caelestia regna quorum pariter castissimas tibi Domine animas in sacrificia consecrarentur munda. Quem in unitate Trinitatis adorant Angeli benedicunt Archangeli et universae metuunt Potestates consona voce incessabiliter clamantes atque dicentes 857
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui est custos virginitatis et virginale decus immensi pudoris qui et in matre Maria virginitatem servavit et in martyre Eugenia integritatem virgineam contulit cum et illam virginem ipsa sui nativitate assignat et istam per deceptricia accusantis Melantiae verba virginem manifestat. 858
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Post Pridie Domine Iesu Christe Fili Dei vivi qui tantam gratiam in virgine tua Eugenia contulisti ut sicut evidentia eius gesta declarant quemcumque in dolore positum visitasset et languoris ab eo pestis recederet et optata ad eum sanitas rediret tu hoc sacrificium tibi appositum ita tuae visitationis benedictione santifica ut ex eo sumentibus et criminum praestetur indulgentia et perpetuae salutis praelargiatur medela. 858
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Videte videte dilectissimi fratres mirabilia operum Dei qualiter Eugenia virgo pro nomine Iesu martyrium sustinens nec undis subicitur nec ardoribus concrematur. Haec sane fides agebat pro qua Dominus noster praedixit quod in ea se rogantibus nihil difficile est. Unde hac fide quae per dilectionem operatur rogemus pii Patris clementiam ut nostras respiciat lacrimas diluat culpas impertiat gratiam et arceat quaque nobis videntur esse adversa. Si enim rogaverimus eam fiducialiter spes nobis est quod exaudiat nostri clamoris vocem cum ad eum ea quae Domino nostro Iesu Christo edocente didicimus proclamaverimus e terris. 858
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Benedictio populi Deus summus atque aeternus in cuius servitium Eugenia virili habitu detonsis crinibus se obtulit servituram faciat vos desectis atque recisis curis saeculi apprehendere vitam immaculatam. Quique eius virginitatem Melantia fallente manifestam effecit cuneis populorum ostendat in vobis divitias misericordiarum suarum. Atque cum illa post transitum mereamini partem habere quae pro Christo Domino suo meruit laureari cruore. 858
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus 858
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 859
Mozarabes Dec 12 Eugenia M2 Mass Propers Post communionem Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudinem quaesumus ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. 859
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 859
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 859
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers In sanctae Col… Missa Omnis unitas Ecclesiae sancte quae significata est in columba de qua dictum est. Una est columba mea perfecta mea. Una est matris suae manibus plaude iubilo cane exulta in omni corde. Quoniam pulsantis dilecti vocem mox ut haec Columba virgo et martyr dicentem sibi audire promeruit. Aperi mihi soror mea amica mea columba mea illico surrexit aperire dilecto. Inquiens pulcher es dilecte mi et decorus lectus noster floridus ac iocundus. Cuius in accubitu dum dilectus consisteret nardus virginis dedit odorem. Cum interrogata imperiali ex voce quem coleret Christum se testata est credidisse cum iam vulnerata fuerat caritate. In huius ergo virginis festum dilectissimi fratres et vota pandamus cum gaudiis et crimina cum lamentis. Ut haec virgo suis sanctam semper precibus tuaeatur Ecclesiam quae Iesu Christo Domino effecta est ex virginitate sponsa. 859
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Alia oratio Deus Pater omnipotens super baptizatum Unigenitum tuum in aquis Iordanis Spiritum Sanctum in columbae specie ostendisti atque per ipsius Sancti Spiritus donum cor martyris ac virginis tuae Columbae tanto ardore tuae dulcedinis inflammasti ut usque ad consummationem meruerit pervenire martyrii. Effice nos quaesumus columbarum simplicitate puros malitia parvulos et prudentia serpentium circumspectos. Quo sicut haec virgo et simplicitate candida et virginitate munda ac prudentia circumspecta columba sine macula merito fuit sic nos eius intercessione purificati ac eiusdem martyris palma accincti mereamur ad te pervenire qui es redemptor aeternus. 859
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Post nomina Auditis nominibus offerentium pietatis Dominum depraecemur ut per intercessionem beatissimae virginis suae Columbae nobis dignetur oratus assistere adesse quaesitus aperire pulsatus. 860
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Ad pacem Impetret quaesumus Domine fidelibus tuis auxilium oratio iuste martyris et virginis tuae Columbae ut in cuius hodie celebritate devoti sunt in eius fiant pace participes. 860
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater omnipotens Deus per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Qui beatissimam martyrem et virginem suam Columbam diversis certaminibus dimicantem caelestibus muneribus cumulavit. Arguitur quidem multis tormentis et corona ipsius diversis margaritis ornatur in caelum. Praestat enim divinus amor audaciam qua ipsa victrix existit in pugna. In confessorem Dei sententia mutatur et devicto saeculo cum Patre et Filio et Spiritui Sancto in perpetuum gloriatur. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare quotidie ita dicentes. 860
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere in altissimis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui certatricem pro nomine suo Columbam inter suprema supplicia emissa de caelis voce ad se vocat Veni quippe ait Columba aperti sunt tibi caeli. Ecce vox fit ad virginem similis quae super baptizatum Dominum exstitit singularis. Singularis plane vox illa quia illum dilectum Dei Filium nuntiabat communis vel similis quia ex ipso caeli climate processerat quae pretiosam mortem virginis populis commendabat. Hinc igitur quia nostris non debentur meritis talia te Deus quaesumus ut vox quam audivimus ab initio in nobis permaneat ut dum apparueris habeamus fiduciam et non confundamur in ea cum manifesta cunctis fuerit gloria tua. 860
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Post Pridie Excellentissimam tuae maiestatis imploramus potentiam sancte Deus qui virginem tuam Columbam et in amphitheatro bestia obsequente glorificas et post in consummatione passionis emissa de caelis voce confirmas ut has tibi iubeas propitius oblatas hostias intueri atque caelestis benedictionis sanctifices largitate ac praestes ut omnes pro quibus haec offertur oblatio et lucrum tui sanguinis simus et pretium nostrae redemptionis plenissima devotione sumamus. 861
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deus Pater omnipotens qui in expiatione parturientium duos tibi offerri pullos praecipis columbarum tu precibus Columbae martyris tuae ab omni nos lava sorde pollutionum ut huius virginis suffragio a te possimus veniam promereri cum nunc orationem coram te deprompserimus Filii tui proclamantes atque ita dicentes. 861
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Benedictio populi Unigenitus Dei Filius qui virginem Columbam illaesam servavit a flammis ab omnium vitiorum vos immunes reddat illecebris. Precibus quoque huius Columbae virginis et columbarum innocentiam retentetis et zelo Sancti Spiritus ardeatis. Quo intra sinum unius Columbae et sine offensione permaneatis in saeculum et cum fructu bonorum operum perveniatis ad Christum. 861
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 861
Mozarabes Dec 31 Columba M2 Mass Propers Post communionem Refecti Christi corpore et sanguine pariterque sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut vos in eadem refectione et sanctificatione habeatis hic et in futuro saeculo gloriam percipiatis. 861
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 861
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. 861
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Incipit commun… Officium Gloriam et magnum decorem impones super eum alleluia et dabis eum in benedictione in saeculum saeculi alleluia alleluia. 862
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers OfficiumV Vitam petiit ad te tribuisti ei longitudinem dierum in aeternum. 862
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 862
Mozarabes Qu martyr unus M2 Mass Propers In tempore Qua… Officium Famulo tuo praestitisti honorem magnum dicit Dominus et omnes inimicos eius humiliavit et coronam dedit ei. 862
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers OfficiumV Praevenisti eum Domine in benedictione dulcedinis. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso 862
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Oratio post officium Deus qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem beatissimi martyris tui N. passione fecisti adesto familiae tuae precibus ut cuius hodie festa celebramus eius meritis intercessione ad ea quae imitare cupimus applicemur. 862
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Proph Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti. Felix qui non habuit animo suo tristiciam et non excidit ab spe sua. Beatus vir qui in sapientia morabitur et qui in iustitia meditabitur et in sensu suo cogitabit circumspectionem Dei. Qui timet Dominum faciet bona et qui continens est iusticie apprehendet illam. Et obviavit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illam. Cibavit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit illum. Et firmabitur in illo et non flectetur. Et continebit illum apud proximos et in medio Ecclesiae aperuit os eius. Ac implevit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum. Iocunditatem et exultationem thesaurizavit super eum et nomine aeterno hereditavit illum. (Eccli 14) 862
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 862
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Psallendo Posuisti super caput eius coronam de lapide pretioso 862
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers PsallendoV Super salutare tuum Domine exultabit vehementer desiderium anime eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum 862
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Lc Bonum facientes non deficiamus. Tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes homines maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicumque volunt placere in carne hi cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in vestra carne glorientur. Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura. Et quicumque hanc regulam prosecuti fuerint pax super illos et misericordia super Israel Dei. De cetero nemo mihi molestus sit. Ego autem stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. (G 6) 863
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Quaere in nata… Ev Si quis vult post me venire abnegat semetipsum 863
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 863
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Lauda Beatus homo quem tu erudisti Domine et de lege tua docuisti eum. 863
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Sacrificium Fulgebit iustus sicut splendor firmamenti. Sicut stellae caeli dantes claritatem lucis ita et iustus splendebit in perpetua aeternitate alleluia. 863
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers SacrificiumV Fulgebunt et tamquam scintille in arundineto discurrent iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabunt cum Domino. 863
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Missa Largitorem aeterni muneris Deum fratres carissimi supplices imploremus ut sacrificium quod offerimus hodie in honorem martyris sui N. propitius acceptare dignetur ac sic preces omnium clementer accipiat ut omnibus peccata dimittat. Et qui praestare dignatus est eidem Martyri suo Deus Pater omnipotens olim victoriae palmam nunc quaesumus universis postulata concedat et aeternae vitae praemia dignanter attribuat. 864
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Alia oratio In honorem beatissimi martyris tui N. cuius hodie natalem gloriae celebramus his maiestati tuae omnipotens Deus laudibus servientes sollemnia festa concinimus supplices te deprecantes ut cuius meritis obsequimur eius te propitio ac donante apud clementiam tuam semper precibus adiuvemur. 864
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Post nomina Pietatem tuam petimus sempiterna Trinitas Deus et sancti tui N. venerantes agonem supplices imploramus ut preces omnium clementer accipias et omnibus peccata dimittas. Atque ita tibi sit offerentium devotio placita ut defunctis etiam requies praestetur aeterna. 864
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Ad pacem Reple nos Domine tuae pacis et dulcedinis dono ut qui in hoc die amabiliter martyris tui N. veneramur triumphum martyriali perficiamus affectu. Et qui eidem Sancto tuo impendimus obsequelae honorem eius precibus per te fructificemus in caritate. 864
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum et salutare est te inconfusa Trinitas et unius essentiae indivisa maiestas Deum Patrem et Filium et Spiritum Sanctum fontem beatitudinis aeternae laudare quem scimus nullius servitutis obsequiis indigere. Per quem beatissimus martyr tuus N. errores saeculi sapientia vicit terrores patientia superavit et idcirco tam magnum tamque magnificum est quod fecit. Secutus quippe Agnum leonem vicit. Quando persecutor saeviebat leo fremebat. Sed quia Agnus sursum attendebatur leo deorsum contemnebatur. Ipse enim intuebatur qui mortem morte destruxit in ligno pependit sanguinem fudit mundum redemit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. 864
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui hodierno die animam sui testis N. devicto mundo evexit in caelum ut quae fuerat afflicta suppliciis gaudiis frueretur aeternis. Et quae dominicae imitatrix exstiterat passionis caelestis esset particeps regni. Huius proinde meritis Deus summe terminum pone delictis et finem scandalis. Ut qui martyris tui N. veneratores exsistimus remotis adversitatibus eius gloriae participes effici mereamur. 865
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Post Pridie Haec tibi Domine tua servantes praecepta in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus et in commemorationem sancti tui N. suscepta populi tui per has oblationes te iubente vota deferimus non nostris meritis sed obsequio suscepti officii. Rogantes profusissimam tuae misericordia pietatem omnipotens Deus ut eodem spiritu quo te in carne virginitas incorrupta concepit has hostias Trinitas indivisa sanctificet. 865
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Cum in Ecclesia tua Domine noverimus in memoria aeterna esse iustum non pro illius sed pro nostri commendatione hoc tibi offerimus holocaustum. Petentes ut qui eius animam fecisti in passione victricem nostrum votum efficias confessione victorem. Quo eodem suffragante clamorem nostrae accipias vocis quo iubente dicimus e terris. 865
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 865
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui martyri suo N. patiendi contulit votum patientiam vobis tribuat contra omnes illecebras vitiorum. Et qui illi donavit peracta passione coronam vobis conferat peracto luctamine mundi gaudia repromissa. Ut qui in hoc die tanti Martyris ovantes sollemnia celebratis cum eodem post transitum collocati in caelestibus sedibus gaudeatis. 865
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 866
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 866
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Require in fes… Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 866
Mozarabes martyr unus M2 Mass Propers Post communionem Fac nos Domine beatissimi martyris tui N. sequipedes ut eius muniti suffragio respuamus fallacias daemonum cuius instructi patrocinio videamus bona Domini in regione vivorum. 866
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 866
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. 866
Mozarabes martyr unus pontifex M2 Mass Propers Incipit missa… Officium Haec dicit Dominus ego tuli te et fui tecum alleluia et interfeci omnes inimicos tuos alleluia fecique tibi nomen alleluia alleluia. 866
Mozarabes martyr unus pontifex M2 Mass Propers OfficiumV Beatus vir qui non timet Dominum in mandatis eis cupit nimis. 866
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 866