Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
832 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Propitiare Domine supplicationibus nostris et exemplo martyrum tuorum Sperati vel comitum eius flammam in nobis accende caritatis. Et quorum nos iubes esse imitatores ita praesta esse participes. |
832 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam Deus noster |
832 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. |
833 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Missa |
Beatissimi Aciscli magnam sollemnitatem fratres carissimi celebrantes divina omnipotentiae maximas exsolvamus laudes post triumphum sui martyris grates et pro nostro certamine feliciter consummando pari affectu fundamus humillimas preces. Ejusque largissimam bonitatem suppliciter obsecremus ut sicut ei non solum contulit meriti dignitatem verum etiam martyrii incommutabilem tribuit caritatem ita etiam nos quos adoptionis suae gratissimo munere decoravit iustitia indutos faciat eius assequi dignitatem. Et peracto luctamine mundi indulgentiae beneficio concedat nitorem caritatis perpetuae adipiscere. Atque sicut eius muneris ut vitae huius ille praemia contemneret dum futurae perennem gloriam affectaret ita ipsius sit gratiae ut temporales corde fixo illecebras respuamus et sempiterna gaudia feliciter expectemus ut huius martyris apud Deum suffragiis muniamur ex cuius festivitate gloriosum incarnationis divinae inchoamus celebrare adventum. |
833 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Sempiterne atque in sanctis gloriose et admirabilis Deus respice quaesumus huius fidelis populi tui religiosissimum conventum in recordationem tui martyris Aciscli ad laudandum te unanimiter congregatum. Et cunctorum qui prospicis votum placidum accommoda paternae pietatis affectum. Reple singulorum corda dono spiritus principalis et a cunctis expelle vitium infructuosi timoris ut pro veritate discamus indubitanter animas ponere et ad caelestem gloriam obtinendam totis viribus festinare. Haec vero pura libamina sacrificii salutaris sereno obtutu respiciens ita nostris oramus precibus semper adesse digneris quo et pro obsequiis martyris tui Aciscli largus nobis remunerator exsistas et in die adventus tui faciem tuam nobis placatus ostendas. |
833 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Quam admirabilis est hodie Domine in oculis plebis tuae martyris Aciscli palma victoriae dum gloriosus hic dies festivitatis eius et adventus tui laudabilis exornatur et passionis ipsius titulis illustratur. Pro quo quaesumus Domine clementiam tuam ut effusus eius cruor tam offerentibus quam defunctis obtineat criminum veniam et adventus gloriae tuae illustret pectora nostra. |
834 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Pax tua Domine quaesumus servetur in famulis quae olim est habita plenissime in electis. Ut sicut per eam sanctus martyr tuus Acisclus et dilectione adventus tui flagrabat et passionis illatae verbera sustinebat ita quoque nos per eam et carnalium vitiorum illecebras evincamus et adventum incarnationis tuae devotionis mentibus celebremus. |
834 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Aequum et iustum est dignum et pulchrum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui sancto suo geminam Acisclo coronam donavit dum in eo et meriti honorem et martyrii dignitatem mirabiliter consummavit. Qui secutus est ingressu impigro Dominum Salvatorem et impios contempsit furore sacrilego saevientes. Currebat enim alacer per metas saeculi blandientis ut apprehenderet bravium perpetuae claritatis. Toleravit exilia sustinuit opprobria tantum ne fraudetur caelesti victoria. O beata passio sancti martyris qui caput calcavit tortuosi serpentis et hostiam obtulit sui beatissimi sanguinis. Elegit caput mortalibus membris infixum abscisioni subicere quo posset capiti sempiterno suum caput infigere et cum ceteris sanctis sanctam Domino gloriam decantare. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes. |
834 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui beatum martyrem suum Acisclum et virtutum floribus exornavit et passionis gloria exstulit. Quaesumus igitur Deus Pater ut eo suffragante detur nobis perseverantia bonae vitae ex cuius festivitate moris nostri est adventus Filii tui gloriam in laudibus inchoare. |
835 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Oblatum tibi hoc sacrificium illustratione quaesumus adventus tui omnipotens Deus sanctificetur. Quo mereamur omnes qui hunc diem martyris tui Aciscli annua celebritate excolimus nostrorum criminum veniam eo suffragante percipere et horum perceptione libaminum mundati a crimine regnum tuum admirabiliter praestolare. |
835 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Omnes nos qui terribilem adventum tuum Domine expectavimus refoveat et confortet ille veritatis spiritus quo martyr tuus Acisclus ad subeundae passionis certamen est roboratus. Ut sicut idem martyr tuus eodem spiritu in se permanente post consummatum supplicium meruit consortium beatorum ita nos eodem nunc pro nobis interpellante mereamur nostrorum obtinere veniam delictorum cum his quibus nos docuisti verbis exclamaverimus e terris. |
835 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
835 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnes qui beati martyris Aciscli festum excolitis et divinae incarnationis mysteria amodo celebranda in laudibus inchoatis benedicamini dono spiritus principalis. Amor adventus Dei emaculet vos ab omni delicto quo possitis post transitum martyris adunari consortio. Ut celebritas adventus Domini vos exuat a crimine et obsequium martyris aeternam vobis praeparet mansionem. |
835 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
835 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
835 |
Mozarabes
|
Nov |
|
17 |
Acislus
Victoria
|
|
Mass Propers
|
Oratio plurimo… |
Rub |
|
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Martinus Turonensis (Octava)
|
|
Mass Propers
|
In octava sanc… |
Rub |
|
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
In sancti Roma… |
Officium |
Sanguinem iustorum requiram ego dicit Dominus et habitabo cum eis in regno meo alleluia alleluia |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum. |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Laus tua Domine in ecclesiis Sanctorum personet et fidelium pectora in te semper exsultent. Ut dum pro debito exsultant merito sancti laetentur in gaudio fideles populi. Quique vero laudem in tuo honore depromimus cum sanctis tuis promissa gaudia impetremus. |
836 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Proph |
Vos omnes sancti Dei vocabimini ministri Dei nostri |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Probasti nos Deus sicut probatur argentum posuisti tribulationes in dorso nostro. |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Lc |
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Beati pauperes quia vestrum est regnum Dei. Beati qui nunc esuritis quia saturabimini. Beati qui nunc fletis quia ridebitis. Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tanquam malum propter filium hominis. Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est in caelis. Secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus multis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. |
836 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Beati qui habitant in domo tua Domine in saecula saeculorum laudabunt te. |
837 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo sanctorum alleluia. |
837 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Consurget Michael princeps magnus et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus et qui ad iustitiam erudiunt multos fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. |
837 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Annua celebritatis recursio hunc diem nobis fratres carissimi repraesentat et lacrimis sacrandum et hostiis libandum. In quo olim beatissimus martyr Romanus et miraculis claruit et suppliciis triumphavit. Ipse quippe fores domus Dei fortiter obserans ad victricia martyrii bella incitavit fidelium populorum catervas. Quo et fide Domini viriliter permanerent et inimicum fidei limen domus Dei ingredi non sinerent. Unde in honorem tanti martyris summi redemptoris clementiam flagitemus et pia ei vota reddamus. Nam idem qui dedit in martyre Romano repugnandi fiduciam quo non permitteret hostem Domini intrare in aulam dabit in nobis Spiritus Sancti virtutem invictam quo et adversarium nostrae animae superemus et eum in nostri cordis hospitio introire minime permittamus. |
837 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui beatissimi martyris tui Romani precibus affuisti ut paratum ad supplicium suum ignem sic caelestium extingueres pluviarum ex gurgite ne locus flammae ullo modo videretur accensae tu in nos eo apud te suffragante petulantiae divinis flatibus incentiva extingue ut semper nos ita stillent guttae tui amoris quo mereamur fructum capere aeternae felicitatis. |
837 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Rex noster et Domine qui ex ore Theodoli infantuli martyris tui fecisti in laudem dum linguam eius concessisti disertam per donum gratiae qui adhuc plene fari non poterat per aetatem da in ore nostro et sapientiae canticum et petitionis effectum. Ut qui in hoc die martyris tui Romani has tibi hostias immolamus tam viventibus quam defunctis indulgentiam criminum impetremus. |
837 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Fac nos aeterne Deus ea pace tibi coniungi qua sanctus Romanus martyr tuus accensus hostem fores ecclesiae tuae minime intrare permissit. Ut sicut ille per eam evicit temporale supplicium ita quoque nos ea in nobis permanente et mundi illecebras respuamus et devicto hoste aeterna gaudia praestolemur. |
838 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui est admirabilis in sanctis suis et gloriosus fidelis in verbis suis. Praedixit quippe ille hos posse linguis eloqui novis qui signati in eum credidissent stigmate crucis. Quo caelestium dono verborum claruisse videmus etiam martyrem hunc Romanum qui recisis meatibus linguae novis adorsibus Dominum meruit collaudare. Furor namque sacrilegi persecutoris horrendus volens in martyrem Christi extinguere fidem radicibus desecavit loquacis eius organum linguae putans quod illius non posset fides remanere in corde cuius confessio prolata non fuisset ex voce. Sed non abegit ad ore martyris adorsum qui a corde eius non potuit dirimere ex parte proditum verbum. Ipse quippe verborum dator loquebatur in martyre in quo vivunt omnia per rationis conditionem. Namque elingui ori nunquam deest organum vocis si tamen habitet in eo cognitio veritatis. Ille etenim si praecipit mutata naturae lege tota membra omnesque humani artus possunt repercussos sonos formare verborum qui fecit ut sola in homine lingua loquatur. Unde Romanus hic martyr de amissione linguae non doluit cum in se Dominum loquentem audivit sed protinus medico desecante linguam ab intus protulit et in sacrificio eam Domini litandam offerre curavit ut haec quae erat praenuntia sensuum expertrix secretorum et totius corporis beneficium prima Deo in laudis hostia oferretur et sic reliqua subiecta membra corporis sequerentur. Proinde te Sancte Pater exposcimus ut ipse per os nostrum semper loquaris et corda nostra repleas spiritalibus documentis ut quidquid nunc coram te in confessione peccatorum nostrorum deposcimus tu accipias et dona futurae gratiae quae speramus impertias. Crea quoque in nobis cor rectum spiritum novum novaeque laudationis praeconium ut tam corde quam voce te cum omnibus sanctis collaudemus atque ita dicamus. |
838 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus in sanctis tuis vere inaestimabiliter gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Ob cuius fidem fortissimam athleta tuus Romanus animam posuit et puerulus Theodolus furenti gladio lactantis infantiae collum subiecit. Pro quo Deus Pater soli tibi debetur honor virtutis et aeternae gloria potestatis quem et elinguis Romanus voce concelebrat et infantulus Theodolus adorandum piis documentis insinuat. |
839 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Christe redemptor nostrae mortalitatis qui caelestibus aquis emissis Romanum tuum olim liberasti a flammis immite nunc super hoc sacrificium imbres tuae benedictionis ut qui ex eo libaverint et peccatis careant et virtutum spiritualium copiam adipiscantur. |
839 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Memores dilectissimi fratres Romani beatissimi interritam fidem et inconcussae spei soliditatem qua se praedixit paratum sibi incendium nullis modis esse visurum cor nostrum armis spiritalibus perarmemus et ea quae a Deo postulaverimus posee nos promereri credamus. Nam idem qui tunc proprius affuit sui martyris voto erit procul dubio nostrae confessionis acceptor ut qui illi tribuit martyrii palmam non reiciat nostram in honore tanti martyris obsequelam. Extendamus ergo cum palmis ad aethera vocem et ea quae nos ipse instituit orare proclamemus e terris cum summa mentis intentione. |
839 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Redemptor noster ac Dominus qui elinguem Romanum fecit insigniter eloqui ipse ora vestra faciat dignis virtutum praedicamentis attolli. Quique imbre caelesti extinxit incendium amoris ipse ardentes in vos extinguat omnis appetitus carnis titillationes. Ut eo duce illaesi mereamini exire de mundo quo beatissimus Romanus promeruit de consummato triumphare martyrio. |
840 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
18 |
Romanus Caesariensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sancti marytris tui Romani tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. |
840 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Concedente divinitate tua Deus noster qui es vita vivorum et corona sanctorum in aeterna saecula saeculorum. |
840 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
19 |
Crispinus
|
M2 |
Mass Propers
|
In sancti Cris… |
Oratio post officium |
Mirabilis in sanctis tuis Domine virtutum exaudi supplices tuos et peccatoribus nobis beatissimi confessoris tui Crispini patrocinia largiri caritatis perpetuae ubertatem adtribue. Ille coronam virtutis meruit nos eius suffragiis te donante veniam criminum et pacem perpetuae caritatis consequi mereamur. |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
In sanctae Cae… |
Officium |
Loquebar de testimoniis tuis alleluia in conspectu regum et non confundebar alleluia alleluia. |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini. |
840 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Christe Domine qui sacrae virgini tuae Caeciliae tantam tribuis fortitudinem ut saeculum vinceret et carne pro te mori festinet intercessu eius flammam in nos tuae caritatis accende ut nec titillamenta nos carnis illiciant nec saeculi blandimenta decipiant. |
841 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Longe Dominus |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in comm… |
Psallendo |
Spem tua |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Gratias ago Deo Patri quia dignos fecit vos in partem sortis sanctorum in lumine quia eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae in quo habemus redemptionem peccatorum qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creature. Quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia. Sive Throni sive Dominationes sive Principatus sive Potestates. Omnia per ipsum et in ipso creata sunt. Et ipse est ante omnes et in illo constant omnia. Et ipse est caput corporis Ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter et per eum reconciliare omnia in ipsum et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu et in operibus malis nunc autem reconciliavit vos in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et inreprehensibiles coram ipso. Cui est honor et gloria in saecula saeculorum. |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Ev |
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito |
841 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Lauda filia Sion laetare et exulta filia Ierusalem |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Sicut turris David aedificata es et reprehensio non est in te. Quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata alleluia. |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Sicut columbae sedentes super abundantia aquarum et sicut fialae aromatum gignentes unguentoria. Et sicut lilia distillantia mirrham et sicut ornatilia aurea plena Tharsis et sicut Libanus electus. Et sicut cedrus. Et sicut columne marmoreae positae super bases aureas formosae. |
841 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Venerabilem hunc diem passionis triumphatricis Caeciliae cum summa dedicemus dilectissimi fratres devotione in quo eadem virgo et castitate fecunda et effusione sanguinis martyrio est consecrata. Illa denique procul dubio potent apud Deum veniam nostris impetrare offensis quae suam tegens cilicio carnem multorum animas convertit ad fidem cum et sponsi carnalis connubii copulam repulit et sibi eundem cum cetera sanctorum multitudine passionis gloria sociavit. Precemur ergo nos omni cordis devotione per quos libido devicta per quos etiam hostis insani est persecutio superata ut sint apud Christum pro quo passi sunt interventores pro nobis. Sint refugium peregrinis absolutio vinculatis relevatio oppressis reditus peregrinis suffragium absolutis reparatio infirmis subsidium viduis ac defensio cotidiana pupillis. Non igitur apud Deum sua in aliquo confundentur in prece qui pro eo animas suas posuerunt usque ad mortem. |
842 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Omnipotens Unigenite Filius Dei Patris qui ad corroborandam fidem martyrum tuorum Valeriani Tiburtii atque Caeciliae splendificos aspectus angelicos destinasti ad terras per quos illis concretas liliorum ac rosarum floribus destinasti coronas tu nos eisdem intervenientibus apud te et vinculis piaculorum absolve et donis spiritalibus reple. Ut sicut illi te tua gratia praecedente martyrium ambiendo secuti sunt ita nos eadem praecedente atque subsequente et hic adipiscamur paenitentiae fructum et post consortium beatorum ut sine intermissione indulgeas miseris cum nihil excusas beatis ut iustifices paenitentes cum pro peccatoribus exaudieris Martyres exorantes ut illorum consortio adunemur in caelis quorum hic obsequimur patrociniis. Quo possit nobis tunc cum eisdem socia esse laetitia cum eos viderimus in gloria sempiterna. |
842 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus aeterne te quaesumus et rogamus ut famula tua Caecilia apud te exaudiri mereatur pro coetu omni christiano quae suo exaudita est pro sponso ut per eam tam vivi quam defuncti levamen obtineant indulgentiae per quam sponsus eius fidei tuae meruit cognoscere veritatem. |
843 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe Dei Filius qui per Angelum tuum destinato munere coronarum Valeriani Tiburtii atque Caeciliae corda corroboras ad credendum ut hoc illis esset et castimoniae signum et tuae dulcedinis incrementum rogamus te ut ad instar illorum ita pax tua semper in nobis habitet quo et faeculentae carnis valeamus pellere incentiva et dulcedinis tuae renovari ubertate multimoda. |
843 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui in se credentes efficit validos et in se confidentes facit esse plena felicitate robustos in quo omnis qui credit non confunditur cum uterque sexus in eo valentissime roboratur in quo est et viris refugium et feminis victoriae triumphale trophaeum. Qui tantum in beatissima Caecilia sua virgine donum Sancti Spiritus contulit quo dum se in sanctis operibus perfectum exhiberet in virum virili animo et sponsum suum Christi suaderet ad fidem et cognati duritiam divinarum legum assertionibus emoliret. Ac ne hoc etiam parum esset in tantum egit verbo cum illis ut ardentes eos efficeret ad suscipiendam gloriam passionis. Quod factum evidentia eorundem sanctorum gesta declarant in quibus eos pro Christo Domino gladio desecatos comperimus et gloriosam virginem Caeciliam die integro et nocte tota termis inclusam nec ullo modo laesam fuisse fatemur. Servari quippe meruit in balnei calore quae gestabat Christum in pectore. Duae quippe ignium divisae faces ardebant una in virginis corde altera sub virginis pede una combustioni parata altera refrigerio dedita una minabatur supplicium pollicebatur altera regnum una morituris corporibus necem altera vivificaturo spiritui futuram praeparans libertatem una qua extinguitur vita altera qua pervenitur ad vitam in una refrigerabatur Christus in altera exardescebat persecutor horrendus. Sed cum vicit ignis concretus divinitus cessat qui fuerat exageratus humanitus sicque divina potentiae cessere persecutiones humanae. Sed quia erutam eam flammis cruore sui sanguinis consecratam ad te in pace accessiri iussisti praecamur sancte Deus ut per eam tribuas sacerdotibus concordiam ministris omnique clero parsimoniae disciplinam regibus vitam principibus modestiam virginibus castimoniam viduis continentiam pudicitiam nuptis atque omnibus in commune delictorum veniam largiaris. Per ipsum quem collaudant omnes Angeli et Archangeli Throni Dominationes et Potestates ita dicentes. |
843 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus pro quo praedicti Martyres viriliter certando animas posuerunt et nunc caelestis gloriae participatione laetantur. Qui tanto se dulcedinis amore effudit in Caeciliae virginis corde ut funditus ab illa extirparet omnem carneae titillationis ardorem. Quo carnalem sponsi concubitum respuendo illi soli se exhiberet intactam qui per illam emollivit carnalis sponsi eius duritiem. Sit gloria et gratiarum actio Deo et Salvatori nostro qui hanc virginem suam illo implevit amore quo nec divortium seminatur et spiritalis plenitudo caritatis augetur. |
844 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Excelse caelorum Deus ac Domine qui martyris tui Valeriani voluntatem per Angelum sciscitare dignatus es ut per eundem quam voluisset insinuaret petitionem effectumque capere mereretur ex fide quod et obtinere promeruit enitendo pro fratris salvatione per eandem Angeli tui precem quaesumus ut nostris petitionibus accomodes aurem et per quem visitasti illorum iam credula pectora per eum corda nostra iubeas mederi infirma et per quem illorum suscepisti precamina per eum iubeas nostra sanctificare oblata. Ut qui e caelis directus illorum praesentatus est oculis nunc a te dirigatur benedicturus his sacrificiis nostris. |
844 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Attendite dilectissimi fratres quid sanctorum oratio valeat quidve pro impiis oppositae iustorum intercessiones obtineant cum orante Urbano et virginis Caeciliae vota implentur et Valeriani atque Tiburtii fides aucta martyrii gloria decoratur. Proinde extensis ad caelum palmis petamus nobis auxilium de supernis invocantes eum ex pietate Patrem quem terribilem venturum expavescimus Iudicem. Profecto etenim erit per illum nobis vita aeterna per quam virgo Caecilia non fuit in ardoribus concremata. Qui enim illos in martyrii certamine positos exaudivit exaudiet nos cum ad eum fuderimus clamorem gemitus nostri proclamantes atque ita dicentes. |
845 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
845 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnipotens Deus qui inter Valerianum atque Caeciliam spiritale sanxit esse connubium ipse in vos caelestis concordiae tribuat incrementum. Quique Tiburtium fratris prece perduxit ad fidem ipse per vos accendat plurimos ad diligendam aeternae gloriae mansionem. Ut horum semper foveamini praesidiis quorum nec patula exsultatione laetamini de triumphis. |
845 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
845 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
846 |
Mozarabes
|
Nov |
|
22 |
Caecilia
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sanctae Caeciliae virginis et martyris tuae tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. |
846 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Concedente divinitate tua Deus noster qui es vita vivorum et corona sanctorum in aeterna saecula saeculorum. |
846 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
846 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Solemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit acceptum cum pace. |
846 |
Mozarabes
|
Nov |
|
24 |
Chrysogonus
|
|
Mass Propers
|
In sancti Gris… |
Rub |
|
846 |
Mozarabes
|
Nov |
|
25 |
Catherina Alexandriensis
|
|
Mass Propers
|
Catherinae vir… |
Rub |
|
846 |
Mozarabes
|
Nov |
|
27 |
Vitalis
Agricola
Facundus
Primitivus
|
|
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Rub |
|
846 |
Mozarabes
|
Dec |
|
1 |
Eligius
|
|
Mass Propers
|
Eligii episcop… |
Rub |
|
846 |
Mozarabes
|
Dec |
|
4 |
Barbara
|
|
Mass Propers
|
Barbarae virgi… |
Rub |
|
846 |
Mozarabes
|
Dec |
|
6 |
Nicolaus
|
|
Mass Propers
|
Nicolai episco… |
Rub |
|
846 |
Mozarabes
|
Dec |
|
7 |
Andreas apostolus (Octava)
|
|
Mass Propers
|
Octava sancti… |
Rub |
|
846 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
In Conceptione… |
Officium |
Speciosa facta es alleluia et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata alleluia alleluia |
846 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Conceptio tua Dei Genitrix Virgo gaudium annuntiavit universo mundo |
846 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Per omnia semper saecula saeculorum |
846 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
847 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Tibi semper Domine gloria omnipotens Iesu Christe cuius in caelo et in terra laudis confessio permanet dum tibi gloria in excelsis decantatur et in terra pax hominibus nuntiatur. Bonam quaesumus voluntatem nobis famulis tuis et populis supplicantibus tribue ut ab omnibus nos mundes peccatis et pacem tuam perpetuam nobis propitius et omni populo largiaris. |
847 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quicquam faceret a principio uncta sum a saeculo antequam terram faceret. Nec dum erant abyssi et ego iam concepta eram. Nec dum fontes aquarum eruperant nec dum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae. Quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et giro vallabat abyssos. Quando ethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum. Quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos. Quando appendebat fundamenta terrae cum eo eram cuncta componens et delectabar per singulos dies ludens coram eo in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum. Nunc ergo filii audite me. Beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam et estote sapientes et nolite abiicere eam. (Sap 8) |
847 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Specie tua et pulchritudine tua intende prospere proceda et regna |
847 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam deducet te mirabiliter dextera Dei. |
847 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
847 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
In omnibus requiem quesivi et in hereditate Domini morabor. Tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo. Et dixit mihi. In Iacob inhabita et in Israel hereditare et in electis meis mitte radices. Et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea. Quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion. Quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rose in Hierico. Quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquas. In plateis sicut cinamomum et balsamum aromatizans odorem dedi. Quasi mirrha electa dedi suavitatem odoris. (Eccli 24) |
847 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Loquente Domino Iesu ad turbas extollens vocem quedam mulier de turba dixit illi. Beatus venter qui te portavit et ubera que suxisti. At ille dixit. Quinimmo beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (L 11) |
848 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Conceptio tua Dei Genitrix Virgo gaudium annuntiabit in universo mundo |
848 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Magna facta est et preclara filia Sion in universa terra alleluia |
848 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob. Tu gloria Ierusalem honorificentia populi tui |
848 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Exsurge gloria nostra Deus et eripe ab hoste captivos atque pro quibus magnificatus es usque ad caelos hos in te confidentes intuere placatus. Et ipse da in tribulatione auxilium qui nostrae salutis es complementum. Immaculatae Conceptionis gloriosae Virginis Mariae celebrantes festum sic nos tuaere subsidio gratiae ne nostro exigente merito tradamur inferno. Sicque remuneremur praemio ut confitentes producas in saeculo. |
848 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui navem Ecclesiae tuae per mundi istius pericula fluctuantem optimus nauta gubernas et ne infidelitatis procella obruatur vigilantissimus custos solicitas omnibus eius lavacro renatis tribue per intercessum Conceptionis gloriosae Virginis Mariae persecutionum tempestates in tui nominis confessione devincere et tibi placitum sacrificium nosmetipsos offerre. Quique mirabiliter proiiciuntur in profundum remigio dextere tuae perducantur in caelum. |
848 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Domine Iesu Christe laudabilis nimis et magne te implorantes exquirimus et quaerentes exposcimus interventu Conceptionis gloriosae Virginis Mariae fac nobiscum misericordiam propter nomen tuum et in quibus a te peccando recessimus per confessionem humilem redeamus. Et pietate qua redemisti captivos et misericordia adiuvasti oppressos ipsa nunc que gessimus dilue atque in partem dexterae tuae quos redemisti statue. |
849 |
Mozarabes
|
Dec |
|
8 |
Conceptio BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Domine qui es magnus et gloriosus da nobis famulis tuis indignis illam pacem quam tu dedisti discipulis tuis ut dum operum tuorum magnitudinem admiramur magnificentiam tuam debita confessione laudemus. Atque per intercessionem Conceptionis gloriosae Virginis Mariae tuae matris tribue nobis perfectum intelligentiae decus timoris obedientiam agere et mandata tua fidelia omni custodia cordis diligenter explere. |
849 |