Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Sanctorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae carissimi fratres sollemnia celebrantes Salvatori Deo ac Domino nostro exhibeamus sacrificium laudis eique abdita pandamus cordis simul et mentis ut qui in eorum habetur auctor victoria dignetur se pium ostendere precibus nostris. Hi enim sunt carissimi qui inter ceteros sanctorum aggeres in laudibus sunt habendi et colloquiis Domini ac Salvatoris nostri honore praecipue celebrandi qui etsi pro Domino non interiissent sanguine fuso sollemnes haberentur Domini sui doctrinae documento. At cum illis inaestimabilis et ineffabilis Spiritus Sancti datur infusio et Ecclesiam primitivam et instruunt et corrigunt verbo excellentior habetur illorum et mirabilis gloria et eorum laetior et vegetatior sancta Ecclesia suscipit incolenda sollemnia. Sed quantum ad rei magnitudinem et gratiae gloriam spectat parum est et Dominum et Magistrum suum corporaliter cernere et eius doctrinis per orbem universum mirabiliter fulgere quando usque adeo fidei gloria crevit ut dulce fuerit pro eodem Domino sanguinem fundere. Et quod pro universis facere viderint Magistrum hoc illi faciendo ceteris reliquerint faciendi exemplum. Sollicita igitur in eorum festivitatibus convenire debet fidelium toga et cum studio compunctionis eorum celebrare sollemnia. Excitentur corda suspiriis et mens illorum doctrinis hilarior compungatur in gaudiis. Ut qui tanta valuerunt mirabiliter consequi dignentur nobis iugiter adesse patroni. Et qui mirabiles effecti sunt per Christi doctrinam dignentur meritis tuaeri Ecclesiam. |
813 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Magister omnium apostolorum et ducator Ecclesiae Christe convenientibus nobis in honorem Sanctorum tuorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae propitius adesse dignare. Fac nos eorum doctrinae sequaces fac amabiles fac docibiles ut ab eis non inveniamur extorres quos fidei scimus egregios ducatores. Habeat cum illis spes nostra gloriae praemium qui postquam magistri doctrina fulserunt meruerunt obtinere martyrium. Fulgeat Ecclesia eorum doctrina quorum in illa habetur praedicatio gloriosa. Adsint miseris nobis in omnibus adiutores qui Ecclesiae mirabiles exstiterunt doctores. Doceant nos normam tenere iustitiae quorum praedicationibus fulget Ecclesia ut sol et luna. Erigant lapsos ad paenitentiam qui eximii facti sunt per doctrinam. Impetrent peccatoribus scelerum veniam qui doctrinis fundaverunt Ecclesiam. Conferant regibus modestiam virginibus perseverantiam clericis disciplinam laicis continentiam certantibus in fide constantiam qui quasi in mari navem praedicationibus gubernant Ecclesiam. Ut qui illorum victoriis excitati eorum sollemnia celebramus eorum meritis a criminibus absoluti ad te post transitum veniamus. |
814 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Fidelis Domine in verbis tuis et sancte in omnibus operibus tuis occurre nobis Pius Sanctorum tuorum Simonis et Iudae apostolorum sollemnia celebrantibus. Et qui illis dedisti potestatem eiciendi daemonia per Spiritum Sanctum tribue nobis ad te semper habere cor mundum et spiritum rectum. Detur abs te viventibus amor iustitiae et defunctis post evasionem Erebi sessio beatae vitae. Qui in temporali permanent vita illorum corrigantur doctrinis et qui iam exuti sunt carne illorum meritis mereantur annumerari cum sanctis. |
814 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Pax indeficiens Christe et origo dulcedinis qui pacem tuam tuis tradidisti discipulis dignare hanc amplissimam effundere pectoribus nostris ut non sicut mundus dat pacem pacifici conversantes mandata tua aut per odium aut per oblivionem relinquamus sed in dilectione Dei et proximi radicati in observatione mandatorum tuorum mereamur inveniri perfecti ut pacis osculum inter nos decurrens nos pacificos reddat et per pacem ad te venire sine crimine faciat. Dulcedo pacis odii in nobis amaritudinem vincat et caritas multitudinem peccatorum operiat ut pax tua quae tu ipse es exsuperans omnem sensum totius simultatis in nobis perimat vitium et timorem foris mittentis caritatis conferat gaudium. Ut precibus Apostolorum tuorum et Martyrum in pace perenniter custoditi per pacis concordiam habeamur beati. |
815 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Pater vere satis aequum et pulchrum est nos tibi gratias agere et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro qui tecum et cum Spiritu Sancto unus in deitate consistens extremis mundi temporibus carnem pro redimendis servulis sumpsit et moriens ac resurgens nobis omnibus patientiae documentum reliquit. Qui sanctos apostolos discipulos suos ad praedicationis officium eligens patienter et humiliter docuit eisque sustinendo iniurias perfidorum patiendi norman monstravit. E quibus sunt isti quorum festa celebramus sancti Simon et Iudas qui et doctrinis veraciter sunt edocti et patientiae virtutibus mirabiles inventi sunt et perfecti. Qui daemonibus in idolis silentium ponunt et iterum ad derisionem pontificum idola colentium idola loqui praecipitant. Qui futuram esse pacem mundorum nuntiant et patienter stultorum contradictiones sustinent. Qui verbo daemones ligant et stultorum hominum iniurias tolerant. Qui per patientiam ne aliquid mali irrisores et adversarii paterentur exorant et Christi sequentes vestigia non malum pro malo reddere sed inimicos debere diligere praedicant. Qui caelo iam divites terrenas et terrenorum divitias spernunt et spiritu pauperes et beati has pauperibus distribui suggerunt. Omni gladio ancipiti penetrabilior amor Christi quis vel eorum qui sensu vigent hominum te eloqui possit Quis de omnibus quae in hominibus operaris vel pauca verbis texere valeat Tantus et talis es ut totus dici minime valeas et tamen de te per omnia silere prohibeas. Ex hominibus illico angelos facis et de temporalibus quam subito ad aeternum transducis. Ecce isti nostri apostoli sancti Simon et Iudas electi de mundo in mundum quasi mundum non noverint currunt et necessaria vitae retibus et mercimoniis requirentes traditas sibi divitias spernunt et non temporaliter divites sed pauperes fieri eligunt. Ad extremum ne alii moriantur ipsi feliciter mori cupiunt et Christi et Domini exempla sequendo in virtute potentes persecutoribus cedunt. Mortui pro Christo et vindicanda veritate feliciter vivunt et cum omnium turmis cum caelorum virtutibus exsultant et incessabiliter exclamant et dicunt. |
815 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere gloriosus es in sanctis tuis Christe Deus. Qui pro redimendis servulis passionis ludibria sustines et sustinentes sanctos perpetuitatis decore glorificas dans illis pro te et velle et posse voluntarie et mori et passionum tolerantia quasi diadematum pulchritudine decorari ut mundo dantes repudium te solum et vitae suae et mortis habeant lucem. |
816 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Amator et conservator sanctorum omnipotens Pater ecce super altare tuum in honorem sanctorum apostolorum Simonis et Iudae panis et vini ab Unigenito tuo Domino nostro holocausta instituta proponimus eaque Sancti Spiritus rore perfunde deposcimus. Dignetur quaesumus super illa illabi Spiritus Sanctus dignetur illa sanctificata suscipere illorum institutor tuus unigenitus Filius. Ut quotquot ex illis libaverimus non pro praesumptione sustineamus vindictam sed pro voto perfrui mereamur corona. Qualiter Christi Domini nostri Filii tui praeceptis sacrificiis communicantes ad conspectum gloriae tuae perveniamus indemnes. |
816 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Omnis conventus Ecclesiae qui tolerantiam et virtutem sanctorum apostolorum et martyrum Simonis et Iudae audistis mentis oculos mecum in intima ducite et quid contemptus mundi valeat pie perpendite. Ecce divitiae dantur et respuuntur ecce vindicandi de persecutoribus licentia conceditur et contemnitur. Et hinc est quod daemonibus imperandi facultas et finitur et obtinetur. Non alias namque diabolus vincitur quam cum mundus cum suis opibus temnitur. Respuamus igitur temporalia ut devicto diabolo praemia possimus perfrui sempiterna. Et orationem quam nos docuit habitator in caelis libere possimus clamare e terris. |
817 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
817 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Patris Unigenitus Filius qui sanctis Apostolis suis Simoni et Iudae potestatem dedit daemonibus imperandi gratia vos sua protegere et munire dignetur Spiritus Sancti. Et qui illis dedit ut contemptis divitiis temporalem appeterent paupertatem de praesenti et temporali vita feliciter vos duci iubeat ad beatam. Ut qui pro illius amore sanctorum suorum memoriam recolitis coram illo post cum eisdem in caelestibus gaudeatis. |
817 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
817 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
817 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia. |
817 |
Mozarabes
|
Oct |
|
28 |
Simon apostolus
Iudas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Deus sub cuius altare sanctorum apostolorum Simonis et Iudae animae placide requiescunt et stolam candidam caritatis accipiunt nos quoque famulos tuos in commilitonum numero fidelis promissor adiunge. Ut vita saltem nostra perveniat ad misericordiam si mors non pervenerit ad coronam. |
818 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
818 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. |
818 |
Mozarabes
|
Oct |
|
29 |
Eustachius
|
|
Mass Propers
|
Eustachii et s… |
Rub |
|
818 |
Mozarabes
|
Oct |
|
30 |
Victoria de Benamarin
|
|
Mass Propers
|
Bellum de Bena… |
Rub |
|
818 |
Mozarabes
|
Oct |
|
30 |
Claudius Legionensis
|
|
Mass Propers
|
Claudi et soci… |
Rub |
|
818 |
Mozarabes
|
Oct |
|
31 |
Quintinus martyr
|
|
Mass Propers
|
Sancti Quintin… |
Rub |
|
818 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo Omniu… |
Officium |
Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectione aeterna. Et requiram illos in gaudio meo. Et lux perpetua lucebit eis alleluia. Et aeternitas temporum praeparata est eis alleluia alleluia. |
818 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram |
818 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Deus qui sacra omnium sanctorum tuorum pectora tanto fidei ardore flammasti ut carnis tormenta contemnerent dum ad te vitae auctorem toto vigore animi festinarent exaudi preces nostras et praesta ut frigescat in nobis viciorum inimica dulcedo et ferveat in nobis tuae caritatis infusa dilectio. |
818 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
818 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
818 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Ecce ego Ioannes vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quatuor angelis quibus datum est nocere terrae et mari dicens Nolite nocere terrae et mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu filiorum Israel. Ex tribu Iuda duodecim millia signati. Ex tribu Ruben duodecim millia signati. Ex tribu Gad duodecim millia signati. Ex tribu Asser duodecim millia signati. Ex tribu Neptali duodecim millia signati. Ex tribu Manasse duodecim millia signati. Ex tribu Simeon duodecim millia signati. Ex tribu Levi duodecim millia signati. Ex tribu Isachar duodecim millia signati. Ex tribu Zabulon duodecim millia signati. Ex tribu Ioseph duodecim millia signati. Ex tribu Beniamin duodecim millia signati. Post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolis albis et palme in manibus eorum. Et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno. Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum dicentes Amen. Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. (Ap 7) |
818 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
819 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Sancti tui Domine sicut palma florebunt plantati in domo tua Domine. |
819 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo altissime |
819 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
819 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortatione quae operatur in tolerantiam earundem passionum quas nos et patimur et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis. (2K 1) |
819 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus videns turbas ascendit in montem. Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos dicens. Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum. Beati eritis cum maledixerint vobis et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis. |
820 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
820 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Gaudete iusti in Domino rectos decet laudatio |
820 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Mirabilis Deus in sanctis suis. Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus alleluia alleluia. |
820 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Omnium sanctorum prelatis meritorum titulis in honorem nominis Christi fratres carissimi solemnia celebremus. Hi sunt enim a Deo Patre ante constitutionem mundi praedestinati atque praesciti quorum sanguis adeptus antequam fusus. Hi sunt qui nunc in locis beatorum inter palmas immarcescibilium coronarum amicti stolis perennibus praemiorum gaudiis caelestibus perfruuntur in regnis. Sumentes insignia quae divino perceperunt ex munere dona. Non enim conscientia nostra pro illis audaciam sumit orandi sed illos pro nobis excubantes optat audiri. Ut etsi palmam non meremur in gloria vel vitam habeamus in venia. |
820 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Agnoscentes Domine quid laudis sanctis tuis dederis quidve virtutis. Illos auctores rogamus ad veniam quos tibi familiares scimus ad gloriam. Illis indulgentiam credimus ex supplicii poena quibus te novimus ex hostibus indulsisse victoriam. Illos sequimur pro misericordia qui te secuti sunt pro corona. Ut per ipsos recipias intercessionis officium per quos insinuas devotionis exemplum. Ut non punias reos dum non repudias advocatos. Ut peccatoribus parcas dum martyribus nihil excusas. Ut indulgentiam largiaris in perditis dum amicitiam impertiris in sanctis. Ut intercessionis fortes habeat patrocinium quos confessio fideles habuit ad triumphum. |
821 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Si nos Domine in oratione nostra mali operis facta non premerent difficilem obtinendi viam preces quas findimus non haberent. Sed necesse est impossibile esse quod petitur quibus sit contemptibile quod iubetur. Nam tibi iniquitas abrogat quod praestare tua Deitas non laborat. Votorum nostrorum stadia vincunt negotia meritorum. Non habet efficax desiderium qui sit pervicax ad reatum dumque res peccato plena nos cruciat non habet fides opera vacua quod exspectat quae etsi sit confessa quod crederet non tamen operata est quod placeret. Sic nempe agitur ut dum observat instituta quod didicit non accipiet improvida quod poposcit. Da Igitur Domine ut dum in omnium sanctorum sacro altario hostiam immolamus nobis proficiat ad salitem et definctis fidelibus ad quietem. |
821 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Adestote Dei testes regni heredes Christi comites diabolique victores. Qui servorum conditione mutata amicorum familiaritate suscepta regni caelestis beatitudinem meruistis. Venerantibus favete supplicibus in salutem credentium potentiam merite sanctitatis ostendite. Nostrum est officium probare quod colimus vestrum obtinere suffragiis quod rogamus. Vobis proinde apud Deum intercedentibus populis donetur divina cognitio et pacis integerrima plenitudo. |
821 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine Deus noster. Qui sacras tuorum sanctorum passiones toties triumphorum laudibus innovas quoties annuis vicibus representas. Ut in conversatione gestorum populi fidelis intentio dum ammonetur celebrare quod creditur videatur sibi expectare quod legitur. Seminatur incoruptione incorruptione fructificatur. Honore proficit quod dolore deficit. Vivit festivitati quod periit questioni. Persequentis impietas non resurgit vincentis felicitas non senescit. Sevitie non redditur iteratio gloriae non infertur oblivio. Crudelitas vitae confunditur credulitas coronata laudatur. Hoc de Christo omnes sancti velut de capite membra traxerunt mortificata sibi semel morte pro morte ut qui propter ipsum animam ponerent cum ipso beatitudinem non finirent. Cui merito omnes angeli non cessant clamare quotidie una voce dicentes. |
822 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui omnium sanctorum passionem ponit ad cultum perducit ad primum. Porrigit ad exemplum proponit ad fidem glorificat laude exornat honore. Ut illorum mors dedicetur in laudibus quorum fuit vita commota virtutibus. Ut mentis adscribantur laudi quorum vita confixa est cruci. Ut quod perierat passione reviviscat in laude. Et quod affectum est contumeliis dedicetur obsequiis. Ut perpetuus vivat honor in sanctis et merces in miseris. Cum quicquid omnibus sanctis impenditur ad honorem obsequentibus proficiat ad salutem. |
822 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Deus cuius beneficii est fides sanctorum atque victoria quem in omnium sanctorum passiones colimus quia in illorum fide te praedicantes dum eorum merita complectimur tua dona veneramur adesto cunctis intercedentibus in huius litatione sacrificii qui illorum certaminibus adfuisti. Ac tribue precibus nostris ut quorum praestitisti nos celebrare festa insignia per eorum nos facias ambulare vestigia. |
823 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Tribue nobis Domine veritatis apprehendere viam et dimicandi tenere audaciam. Ut qui sanctorum festa excolimus per sanctos tuos te interpellare valeamus. Quo per eos te nobis parcendum ostendas per quos nobis affectum te rogandi insinuas. Ut effectum largiaris e caelis cum ad te cum gemitu proclamaverimus e terris. |
823 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
823 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui invictus victor in suorum sanctorum extitit passione pietate solita vos adiuvet in labore et consoletur in munere. Efficiatque vos sibi in conversatione placabiles qui illos reddidit in certamine victores. Ut quorum festa nunc venerantes excolitis cum eis partem in caelestibus habeatis. |
823 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
823 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
823 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
823 |
Mozarabes
|
Nov |
|
1 |
Omnes Sancti
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Deus caritatis atque concordiae te per intercessionem omnium sanctorum tuorum deprecamur ut sicut illis triumphum victoriae praestitisti ita in nobis ignem tui amoris et sinceritatem cordis ipsis suffragantibus largiaris. |
823 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
823 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. |
823 |
Mozarabes
|
Nov |
|
8 |
Omnes Sancti (Octava)
|
|
Mass Propers
|
Octava omnium… |
Rub |
|
824 |
Mozarabes
|
Nov |
|
8 |
4 coronati
|
|
Mass Propers
|
Quatuor corona… |
Rub |
|
824 |
Mozarabes
|
Nov |
|
9 |
Theodorus martyr
|
|
Mass Propers
|
Theodori marty… |
Rub |
|
824 |
Mozarabes
|
Nov |
|
10 |
Mennas
|
|
Mass Propers
|
Mennae martyri… |
Rub |
|
824 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Oratio post officium |
Iesu Deus noster et Domine qui illustrem meritis Martinum confessorem atque pontificem ita fecisti sapientiam custodire ut in gloria mereretur et in iucunditate consistere da nobis verae sapientiae intellectum et sanctae operationis studium. Ut pauperibus praerogantes substantiam facinorum nostrorum et evadamus vindictam. |
824 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
824 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Immensum praeclarumque et omni laude dignissimum nomen Dei Patris omnipotentis fratres carissimi suppliciter exoremus ut hodierna sollemnia quae pro sancti ac gloriosissimi pontificis sui Martini evocationis veneratione suscepimus ipse sibi commendare dignetur. Tribuatque ut sicut illi hodierno quondam die pro innumeris abstinentiae vel confessionis suae virtutibus caelorum regna patefecit nobis quoque pro innumerabilibus peccatis consuetam misericordiam largiatur. |
824 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Eminentissimum nobis omnipotens Deus hunc diem venerabilem ac plena admiratione dignissimum sacerdotis tui Martini transitus consecravit. Qui exutus corpore caelum quod quaesivit in opere invenit ex munere qui saeculum calcavit vitiis regnum tuum intravit in gaudiis reddens tibi animam qualem dederas qualem feceras ex lavacro qualem tibi placere dixeras ex praecepto. Qui in pubescentis aetatis exordio iam tibi in adolescentia senescebat prius se perfectione quam professione monstrando ut ante rem sanctitatis impleret quam speciem religionis assumeret. Qui in frigore pauperem vestiendo amore tuo caluit et tibi vincebat miles alienus et tibi militabat victor iam tuus sic praeveniente gratia conscientiam ut nondum videretur elotus probaretur assumptus. Dignus valde cui te pro misericordia revelares ut et tantum munus virtute cognosceret et virtus remunerata plus cresceret cui cooperante gratia tua hoc fuerit instituere quod curare et per abundantem quam per te faciebat mirabilium suorum diversitatem magis familiare habuerit exemplis docere quam litteris. Qui in se crucis tuae rigore suscepto ita tibi verus cultor assisteret ut laudis tuae causas vitae meritis ampliaret idoneus quippe cui te per sacerdotii dignitatem Ecclesiae spem populorum salutem singularem quoque virtutem committeres familiarem. Qui per arduum continentiae fastigium et amicum tuae gratiae blandimentum futurorum praescius noveras in eo mentem humilem rem potentem. Hic igitur Deus tuum prece populum salvet qui tibi placuit opere iustificetque peccatores in vita qui iustificatus pervenit ad gloriam. Impetret ut a te non puniamur de nostris qui abs te meruit coronari de propriis. |
824 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus qui mirabilis es in sanctis tuis cuius cultui deputatur quidquid amicis tuis honoris impenditur intenta oratione te poscimus ut hunc diem quem sancti et incomparabilis viri Martini illustravit excessio prosperum nobis et posteris in rebus nationum propitiatus indulgeas tribuasque ut cuius veneratores sumus imitatores effici mereamur. Hunc etiam virum quem caelicolis adnumerandum martyribus aggregatum aetatis nostrae tempora protulerunt iubeas auxilium nostris ferre temporibus. Dubium enim non est quod sit martyr in caelo qui fuit confessor in saeculo cum sciatur non Martinum martyrio sed martyrium defuisse Martino. Oramus te Domine ut qui tantum potuit tuis se aequare virtutibus ut vitam mortuis redderet dignetur etiam defunctorum spiritus consolare qui potens fuit mortuos suscitare. |
825 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Multis coram te Deus Pater exsultantes in laudibus confessoris tui Martini hodierno die obitus memoriam facimus doctrinae recolimus operum memoramus. Qui licet totum vitae suae cursum gloriosa decoraverit pace finem tamen ineffabili caritatis bono reddidit et probabilem et illustrem cum vicinum sui cernens terminum finis pacem inter se discordantibus restituit clericis quo ad aeternam continuo vocaturus hereditatem exemplo Domini tenendam suis pacem discipulis commendaret. Huius ergo viri suffragiis pelle a nobis Deus quidquid iugulat pacem quidquid suscitat litem quidquid dividit unitatem et dona ut eidem consortes simus in praemio cuius hic dilectionis edocemur exemplo. |
826 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est vere aequum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus in depositionis anniversaria commemoratione sancti Martini episcopi et confessoris tui. Quem pro pietate tua et servitute sua tam beatum labore quam munere inter sanctorum omnium florentissimas legiones ac felicissimos martyrum choros et illustres eminentium seniorum cathedras dextri ordinis locum tenere confidimus. Quia bona arbor bonos fructus facit et bonus homo de bono thesauro cordis sui bona profert cumque in eodem evangelio ipse docueris Ex fructibus eorum cognoscetis eos. Hunc ergo inter iustos iuste numerandum testantur facta per saeculum signa post transitum opera dum vixit mirabilia postquam recessit cum praesertim ad unum sanctitatis culmen diversos mittat ascensus. Non una est virtutum via quae gloriae tuae ducit ad regnum. Quid enim minus est crucem ferre per tempora quam mortem subire per vulnera Quid inferius est mundum vincere quam gladium non timere Cum plus luctaminis habeat diuturnitas crucifixi quam celeritas interempti. Quid supereminet affectus maturius comsummatus quam diutius custoditus Non distat propter te mortificatus a mortuo cum in utroque sit gloriosum et abuti velle quod placeat et uti nolle quod liceat. Pugnam sustinere sine defectu an coronam rapere sine metu Propositum non mutare sub spatio an implere desiderium sub momento Par est ut credimus illecebris non acquiescere per rigorem quam suppliciis non cedere per dolorem. Ubi aequalis in dilectione animus est percussor deest fidei non confessor. Voluit triumphare dum militat qui militare non destitit dum consummat. Inter carnales poenas et spiritales insidias laboriosius est hostem occultum superare quam publicum quia non sit levius semper sperare quem caveas quam non formidare quem videas iugiter in procinctu providere cautelam quam fortiter in congressu servare constantiam. Non interest in angustia vivere serviturum aut in poena deficere feriendum cotidie declinare quod decipiat aut cum compendio ambire quod finiat. Postremo in agone martyrum ad destruendam fidem hoc semper proponitur quod horreat hic semper quod delectat. Ibi tormenta terrori hic etiam blandimenta discrimini. Ibi homo nititur expugnare per amara hic diabolus illaquare per dulcia. Ibi mors securitatem praestat hic securitas mortem facit. Ibi alienae irae impietas hic propriae naturae mobilitas inimica est. Sed in his omnibus nihil sibi sine adiutorio tuo arroget humana fragilitas. Tuis muneribus debet unusquisque deputare quod vicit quia tuis viribus portavit uterque quod pertulit. Horum tu verus arbiter Deus quos propter te nos supplices tui quaesumus ut sicut illi tibi accepti ita nos illis mereamur esse suscepti. De quibus hoc nobis sufficit credere quod una amoris tui causa per diversa merita discreto vel fine vel tempore feliciter afflicti veraciter probati potenter praediti clementer assumpti et aequaliter sint beati. Per ipsum cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes |
826 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui solus servientium sibi et primordia consecrat et fines glorificanter exornat. Qui illorum commendat exitum signis quorum vitam ambitio exornaverit sanctitatis quique huius confessoris sui ita est glorificatus in opere ut non pateretur eum confundi inimicis in porta loquentem. Hic quippe vir cuius mundo vita in testimonium discipulis exstitit in exemplum vidit eminus se obviante consistere adversarium quem eo apertis oraculis exprobavit quo se continuo in sinu Abrahae recipi veridica inspectione praescivit. Hunc tu Deus summe coram te pro nostris facinoribus intercessorem statue quem dono gratiae tuae et vita illustrem et mortis interminatione constituisti insignem. |
828 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Placeat tibi Domine quod offerimus et sanctifica quae tibi sanctificanda litamus ut in hoc die quo beatissimus praesul Martinus glorioso transitionis evocatus est obitu donetur a te nobis omnibus indulgentia peccatorum. |
828 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus qui animam viri sancti ac confessoris tui Martini soluta carnali compage caelesti collocasti in requie ut tuorum consors exsisteret angelorum qui vita calcaverat mundum essetque paradisi possesor qui eremi exstiterat habitator haberetque caelestis gloriam vitae qui increpato diabolo triumphaverat in morte. Tu nos praedicti viri obitus memoriam celebrantes actu placabiles cogitatione facito esse felices quo nec opere nec cogitatione sordentes et corde et lingua proclamemus ad te ita dicentes |
828 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
828 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui per confessorem suum Martinum pacem discordanti restauravit ecclesiae faciat vos eodem intercedente omni peccato carere. Quique illum exprobrantem Zabulum admirabili glorificavit in transitu iustificet vos propriae vocationis in exitu. Ut in eius sinu post obitum receptos vos gaudeatis quo idem se recipi patulis praedixit oraculis. |
828 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Communio |
Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
11 |
Martinus Turonensis
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Deus perennis salus beatitudo inestimabilis da quaeso ut qui ineffabli munere tuo sancta ac beata sumpserunt sancti ac beati esse mereantur. |
829 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
829 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
12 |
Aemilianus abbas
|
|
Mass Propers
|
Aemiliani abba… |
Rub |
|
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
13 |
Brictius Turonensis
|
|
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Rub |
|
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
14 |
Theodorus martyr
Clementinus
|
|
Mass Propers
|
Clementini et… |
Rub |
|
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
15 |
Eugenius Toletanus
|
|
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Rub |
|
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Officium |
Dabo sanctis meis |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in omn… |
Oratio post officium |
Laudamus te Domine |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in comm… |
Proph |
Iusti imperpetuo vivent et apud Dominum |
829 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Sancti tui Domine sicut palma florebunt plantati in domo tua Domine |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo altissime |
829 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Nolumus vos ignorare de tribulatione nostra quae facta est in Asia. Quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tederet fios etiam vivere. Sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus ut non simus fidentes in nobis sed in Domino qui suscitat mortuos. Qui de tantis periculis eripuit nos et eruit in quem speravimus quod et adhuc eripiet adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis ut ex multarum personis facierum eius quae in nobis est donationis per multos gratie agantur pro nobis. Nam gloria nostra haec est testimonium conscientie nostrae. Quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali sed in gratia Dei conversati sumus in mundo abundantius autem ad vos. Non enim alia scribimus vobis quam quae legistis et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis sicut et cognovistis nos ex parte. Quia gloria vestra sumus sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu Christi. (2K 1) |
829 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Ev |
Videns turbas ascendit in montem |
830 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
830 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Gaudete iusti in Domino |
830 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Sacrificium |
Mirabilis Deus |
830 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Generalibus sanctorum exemplis ac beatorum martyrum Sperati vel comitum eius magisteriis eruditi aeterno regi Domino fratres carissimi supplicemus ut nobis quoque fidei calore concesso praestet etiam semper de inimicis nostris ferre triumphum. Eorumque nos quaesumus tu Deus Pater omnipotens imitatores efficias quibus et victoriae palmas et immortalitatis aeternae dedisti coronas. |
830 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Dignanter ad te Domine repetitas preces revolutae supplicationis admittas in hac quaesumus sanctorum martyrum tuorum Sperati vel comitum eius celebritate benignus indulge. Ac praesta precamur omnipotens Deus ut quidquid totius orbis Dominus palmo mensus amplecteris excelso etiam virtutis tuae brachio propitius tuaearis. |
830 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Martyrum tuorum Domine virtutibus congaudentes ... in pace refrigeres |
830 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Quoties in tuis laudibus Domine martyrum tuorum Sperati vel comitum eius passionum deferuntur insignia humanis toties occurrunt votis te miserante subsidia. Petimus ergo ut eisdem intercedentibus pacem tuam nobis dones in terris quam illi se gaudent te largiente possidere in caelis. |
831 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Domine nos in tuis laudibus iugiter exsultare tibique semper gratias agere. Qui tantum fidei robur Martyribus Confessoribus Virginibusque tuis largitus es ut impressis flammis corporibus non cederent virili animo poenarum ergastula vincerent et inde ultricia abdicarent tormenta unde sibi praeoptatam iam cernebant victoriam. Tantus est amor nominis tui Domine ut nihil ille mortis praevaluerit apparatus nec cesserit illata poena tortoribus. Non laceratum ferro corpus animos fidelium inclinavit non scissum sulcis latus fidem professam virtutis exclusit nec illis sanguinis fluxus ungularum stridore provocatus vocem supplicantis exegit. Haec est tuorum Martyrum Virginumque corona et virtutum caelestium palma quoniam fortiora sunt vulnera militum tuorum quam carnificum. Precamur ergo Domine Deus noster ut qui eorum virtutibus triumphum gloriae praestitisti nostris semper precibus placatus occurras. Ut nos quoque te laudemus in terris sicut illi iugiter laudant in caelis ita dicentes |
831 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus semper et benedictus tu Domine Deus omnipotens quem praevidebant Sanctus Speratus et socii eius in suo conspectu qui a dextris eis fuisti ne umquam commoverentur. Te laudant indesinenter omnis exercitus angelorum. |
831 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Mirabilem te in Sanctis tuis Domine confitentes ac resurrectionis Domini nostri Iesu Christi gloriam praedicantes per eorum te deprecamur piissimas preces quos in agone certaminis reddidisti victores ut de illo invisbili ac profluo fonte quo illi vitam aeternam potare non cessant spiritum sanctificationis emittas qui oblatum hoc sacrificium caelesti rore pinguescere faciat. Quod dum a te Domine sumpserimus sanctificatum tuoque munere fuerit visceribus nostris infusum omni nos benedictione refectos atque ab omni onere peccatorum absolutos nos semper sentiamus et liberos. |
832 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Peccatorum nostrorum conscii fratres carissimi suffragia sanctorum martyrum Sperati vel comitum eius instanter quaeramus. Et qui divino pro nostris meritis videmur egere auxilio omnes pariter clamemus atque dicamus. |
832 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
832 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Benedictio vos Domini comitetur semper in terris quae suorum martyrum Sperati vel comitum eius animas assumpsit in caelis. Quod ex ore nostro in officium benedictionis egreditur sanctorum meritis in vos divinitus compleatur. Quique ad hanc sollemnitatem hodie devotissime convenistis optata vobiscum gaudia reportetis. |
832 |
Mozarabes
|
Nov |
|
16 |
Speratus
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
832 |