Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Require in san… Proph Iustum si morte preoccupatus fuerit 760
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Psallendo Educ Domine de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers PsallendoV Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decem chordarum psallam tibi quia liberasti seruum tuum Deus de gladio maligno. 760
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Lc Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelum. Et scio eiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scit quoniam raptus est in paradisum. Et audivit archana verba quae non licet hominibus loqui pro eiusmodi gloriamur. Pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. Nam etsi voluero gloriari non ero insipiens. Veritatem enim dicam. Parco autem ne quis me existimet supra id quod videt me aut audit ex me. Et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Sathanae qui me colaphiset ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me infirmitas carnis et dixit mihi. Sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur sed gloriabor in infirmitatibus meis ut habitet in me virtus Christi. (2Kor 12) 760
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Ev Audivit Herodes tetrarcha famam Iesu et ait pueris suis. Hic est Ioannes Baptista quem ego decollavi ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes operantur in eo. Herodes enim tenuit et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes non licet tibi habere eam. Et volens illum occidere timuit populum. Quia sicut prophetam eum habebant. Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi. Unde cum iuramento pollicitus ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua da mihi inquit in disco caput Ioannis Baptistae. Et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari. Misitque et decollavit Ioannem in carcere et adlatum est caput eius in disco et datum est puelle et tulit matri suae. Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud. Et venientes discipuli nuntiaverunt Iesu. Quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum seorsum. Et cum audissent turbe secute sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et curavit languidos eorum. (M 14) 761
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F 761
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Lauda Lauda anima mea Dominum laudabo Deum in vita mea. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Sacrificium Iustitiam tuam Domine non abscondi in corde meo veritatem tuam et salutare tuum dixi nam zelavi misericordiam tuam et veritatem tuam a congregatione multa alleluia. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers SacrificiumV In capite libri scriptum est de me ut faciam voluntatem tuam Deus meus volui et legem tuam in medio cordis mei bene nuntiavi iustitiam tuam in Ecclesia magna. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Missa Grandi nobis fide fratres carissimi et tota ad Deum conversione gloriosi Ioannis ornanda sanctitas celebranda sollemnitas est qui eo divinae electionis initiatur munere quo finitur in hoc recessit caelestis gloriae testimonio quo praecessit. Cui toto in virtutem Sancti Spiritus amore translato Christus fuit causa moriendi cui Christus fuit causa nascendi. Nullum sibi tempus in eo naturae infirmitas vindicavit cui in conceptu vaticinium in actu baptismum in obitu datum est implere martyrium. Per unam eandemque gratiam ostendit generatio quem promisit conversatio quem docuit passio quem amavit. Prophetat in utero praedicat in saeculo consummat in gladio. A iustitia eligitur de iustitia loquitur pro iustitia decollatur. Nec mirum quod virum tot sanctitatis meritis in Dei agnitionem dispositum quem non cohibuit uterus matris non terruit gladius imperantis et consequens fuit ut Herodi pro castitate non cederet qui patrem pro incredulitate distrinxit et percuteret verbo regem qui silentio percusserat sacerdotem. Hunc ergo honestatis legisque censorem mores improbi non tolerant prophanam petulantis conscientiam abiectum incesti facinus exacerbat et furor verecundia provocatus studet perdere quod docetur dum nescit corrigere quod vetatur. Putat latere posse culpam si ponet in prohibente custodiam. Tantus prophetae splendor in carceris claustra detruditur et pretiosus Deo sanguis meretricia saltationis mercede taxatur et inter gentilitiae voluptatis epulas fit spectaculum quo inter religiosae confessionis hostias credentibus gaudium credituris exemplum terris praesidium caelis fieret ornamentum. 762
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Alia oratio Te Domine Iesu Christe in praecursoris tui nativitate laudamus te in eius praedicatione admirabiliter extollimus te in illius morte quantum humana valet pusillitas voce qua possumus honorificamus. Cuius nativitate ubera reserasti senilia et patris linguam quam incredulitas nexuerat absolvisti cuius praedicatione te adesse terris discipuli crediderunt et populi qui illis praestaret salutem saluberrimam audierunt cuius morte veritas patuit et mens belluina virus quod in se latebat occultare non valuit. Huius ergo precibus dignare inspirare nostris cordibus ut caelorum regnum appropinquare credentes te semper paenitendo rogemus tibi preces lacrimabili corde fundamus tua promissa confidenter speremus ut mundata mens nostra a pollutione delicti Spiritum Sanctum quem in columbae adventu sub illius manus suscepisti venire in nobis et manere eum sentiamus nobiscum ac Filium Dei te dilectissimum voce qua ipse audivit audiamus et aequalem Patri cum Spiritu Sancto confiteamur credamus et semper oremus. 763
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post nomina Unigenite Dei Filius quem beatissimus Ioannes salutavit in utero demonstravit in eremo praecessit nascendo praeiit moriendo concede nobis tanti vatis suffragio ut in hoc die quo idem capite desectus occubuit nos te miserante capite nostro semel pro nobis mortuo a vitiis mereamur occidi et spiritalis dono gratiae innovari. Hic tibi sanctus vir obsequentis vota deferat plebis qui praeco factus est iudicis. Prece sua nostris lumen Ingerat tenebris qui lucerna exstitit luminis voxque illa pro defunctorum spiritibus se rogatura opponat quae Domino mortuis praeparavit in cordibus viam. 763
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Ad pacem Gloriosum praecursoris tui Ioannis Christe Deus passionis festum hodierno die voto concinimus sacrificiis dedicamus qui iustitiam praedicans legis sententia mulctatur Herodis. Ob hoc te deprecamur et petimus ut idem qui terminus fuit prophetis finem ponat scandalis et qui fuit baptismatis initium pacis nobis praeroget complementum regatque conservos prece qui te Dominum praecessit in morte. 764
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est aequum vere et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus teque mirabilem in sanctis tuis Dominum praedicare eorumque memoriam sub tuis laudibus colere quorum fuit in conspectu maiestatis tuae et mors et vita pretiosa. Unde nos hodie passionem beatissimi Ioannis Baptistae et martyris tui annua sollemnitate recolentes altaribus tuae pietatis assistimus tibique laudum hostias immolamus. Ioannes enim tuus qui Domino nostro Iesu Christo unigenito tuo et in nativitate praevius et in passione praecursor sacerdotalis prosapiae genitus et propheta ille vocatur Altissimi. Cui emissum nomen de caelo est qui ipsum illum suae nativitatis ortum prophetiae praecessit officio et aeterni praesentiam Domini priusquam ipse vel Christus nasceretur agnovit atque intra viscera materna commotus in virtutem oraculi mentem parentis agitavit ad cuius nomen edendum muta diu sancti patris ora laxata sunt. Hic eremi distincte habitator et primus regnorum calestium praeco mundi fallentis illecebras abstinentiae virtute calcavit et Dominum maiestatis in corpore constitutum felici atque perfecto vaticiniorum fine monstravit. Talem profecto talem esse oportebat qui Dominum baptizaret et cui se sacra illa divinis germinis membra submitterent qui conceptam Sancto Spiritu carnem aquas potius abluentem fluvio auderet immergere. Sit igitur fas hunc talem sub tui nominis honore laudare cui tantae gloriae praestitisti agonem suffragia nobis eius tua bonitate largire. Sonet pro nobis vox illa sublimis quae parandas vias Domini et semitas eius rectas esse faciendas inter deserta clamavit. Loquatur lingua illa pro nobis quae nescit tacere iustitiam. Talis te pro hac plebe talis precetur qualem illum Iordanis fluenta viderunt cum a te Spiritum Sanctum in columbae specie super Unicum tuum descendentem videre promeruit. Ille pro populo tuo manus orent quas Christus dignatus est sanctificare dum tangitur. Asserat tuorum vota famulorum sanguis ille benedictus qui est fusus in carcere qui rubuit in disco qui ad te cum sanctis Omnibus clamat quos ex Abel nunc usque impie caesos aeterna pietatis tuae memoria conservat. Unde merito tibi omnes Angeli atque Archangeli confitentur gloriam tuam collaudant sine cessatione dicentes. 764
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus pro quo Ioannes Baptista et martyr mystico vaticinii sui praenuntiavit oraculo quod illum crescere se autem minui oporteret. His etenim verbis et suam pariter et Domini mortem vivens longe ante praedixit cum et idem Filius tuus elevatus in cruce et iste comminutus sit capite. Nam ille Dominus creaturae sublimitate praelatus est ligni iste animadversione decisus est gladii. Illius caput crux in altum porrexit istius cervicem mucro secus desecuit. Ille Spiritum emisit in cruce hic animam efflavit in carcere. Sed ille in luce qui vitam redditurus esset omnibus moritur iste in abditis qui nisi Christo moriente redempturus esset ex inferis iugulatur. Sic sic plane docuit ut per has mortes dissimilitudines sacramentorum patescerent qualitates quo et in illo divinitas se exaltata ostenderet et in isto humilitas se custodita monstraret. 765
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post Pridie Redempti Christe tui sanguinis pretio Praecursoris tui ut nobis parcas exoramus suffragio. Tu per eum et nobis et his benedicito hostiis per quem te manifestasti incredulis ut qui tuae fuit praevius mortis nostrae sit praerogator salutis. 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Educ Domine de carcere animas nostras qui beatissimum Ioannem herodiano gladio consecrasti. Detur per eum nobis paenitentiae optio qui paenitudinis exstitit praedicator. Conservet in fide populos qui arguit de infidelitate superbos. Deferat ad te confessionem humilium qui redargutor factus est contemptorum. Quique nuntius exstitit Verbi gratiam nobis praeroget nuntiandi cum ad te nunc proclamaverimus e terris. 766
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Benedictio populi Beatissimus Ioannes cuius caput cruento regi hodie desectum inter pocula allatum est disco sit pro vobis omnibus apud Deum intercessor. Idem quoque qui fraternum prohibens violare connubium hodie in carcere peregit martyrium suis vos precibus faciat incentivam superare libidinum. Ut sicut idem dominicae Praecursor factus est mortis ita vestris intercessor exsistat praevius pro delictis. 766
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 766
Mozarabes Aug 29 Ioannes Baptista (Decollatio) M2 Mass Propers Post communionem Educ Domine de carcere animas nostras qui sputa pro nobis perpessus es et flagella. Ut precibus iusti huius Ioannis Baptistae martyris tui ex hoc mundo educti de carcere triumpho crucis tuae debita post nostrum obitum tibi praeconia cum sanctis omnibus praecinamus cum laude assidua. 766
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 767
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 767
Mozarabes Aug 29 Sabina Mass Propers Sabinae martyr… Rub 767
Mozarabes Aug 30 Felix Adauctus Mass Propers Sanctorum Feli… Rub 767
Mozarabes Sep 1 Aegidius Mass Propers Aegidii abbati… Rub 767
Mozarabes Sep 1 Vincentius Laetus Mass Propers Sanctorum Vinc… Rub 767
Mozarabes Sep 2 Antoninus Mass Propers Antonini marty… Rub 767
Mozarabes Sep 4 Marcellus Mass Propers Marcelli marty… Rub 767
Mozarabes Sep 5 Obdulia Mass Propers Sanctae Obduli… Rub 767
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers In nativitate… Officium Gaude filia Sion dicit Dominus. Spiritus meus qui est in te et verba mea quae posui in corde tuo non recedant de ore tuo nec de ore seminis tui usque in sempiternum. 767
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers OfficiumV Lauda Ierusalem Dominum et collauda Deum tuum Sion 767
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gloria in excelsis Deo 767
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Oratio post officium Supplicationem servorum tuorum Deus miserator exaudi ut qui in nativitate Dei Genitricis et virginis Mariae congregamur eius intercessionibus a te de instantibus periculis eruamur. 767
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Require in Con… Proph Dominus possedit me 767
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 767
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Psallendo Gloriose virginis Mariae ortum dignissimum recolamus. Cuius Dominus humilitatem respiciens et angelo nuntiante te concepit redemptorem mundi. 767
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers PsallendoV Beatissime virginis Mariae nativitatem devotissime celebremus. 767
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Require in fes… Lc Fratres gaudete in Domino semper 768
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Ev Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Christus. Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quatuordecim. Et a David usque ad transmigrationem Babilonis generationes quatuordecim. Et a transmigratione Babilonis usque ad Christum generationes quatuordecim Christi autem generatio sic erat. 768
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper 768
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Lauda Nativitas tua Dei Genitrix Virgo gaudium attulit universo mundo quia ex te ortus est sol iustitiae Christus Deus noster alleluia. 768
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Sacrificium Alleluia magna facta es et praeclara filia Sion in universa terra alleluia. 768
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Missa Approbate consuetudinis mos est apud christianos sanctorum patrum dies natalicios observare diligenter et tunc precipue virtutes eorum assignatis litteris in Ecclesia recitare ad Dei laudem ex cuius munere sunt et ad instrumenta morum. Inter omnes autem sanctos memoria beatissime virginis eo frequentius agitur atque festivius quo maiorem gratiam apud Deum creditur invenisse. Unde post alia quedam ipsius antiquiora solemnia non fuit contenta devotio fidelium quin nativitatis solemnem diem superadderet hodiernum. Quesumus ergo ut suffragiis eius odore virtutum odores criminum fugiamus. Ut caelesti illo spiramine recreati a cunctorum vitiorum fetoribus exules reperiamur et sobrii. 768
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Alia oratio Beata ergo Domini mater et perpetua Virgo Maria priusquam nasceretur oraculis enuntiata est et designata miraculis. Nata vero progenies divinitus ordinata privilegio virtutum insignis enituit Salvatorem edidit a quo glorificata in caelo nunquam terrigenis patrocinari desistit. Propositionem sequatur ordine suo narratio iamque referamus unum de praetaxatis oraculis ac inde paucis expediamur. Dixit aeternus ad veterem Deus ad serpentem inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum. Ut per hoc quod de te quae vera sunt credimus ad hoc quod te diligentibus tribuis ardentius veniamus. 768
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Post nomina Aeterne Dei Fili qui virgineae Matris uterum sic intrasti ne rumperes sic aperuisti ne signata ullo modo violares. Suscipe benignus hoc sacrificium quod tibi offerimus in honorem nativitatis Genitricis tuae. Tribuens per hoc et vivis anime corporisque salutem et defunctis aeterne reparationis felicitatem. 769
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Ad pacem Christe verbum summi Patris qui caro factus es ut habitares in nobis illabere sensibus nostris. Quo omnes qui festivitatem nativitatis gloriosae virginis Mariae celebramus perpetue maneamus pacis societate connexi. 769
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi omnipotens Pater gratias agere si debitoribus quae reddere debeant dignatus fueris prerogare per Iesum Christum filium tuum Dominum nostrum. Ex te Deo Patre sine initio natum tibique indesinenter atque indemutabiliter coaeternum ac per omnia coaequalem. Non adoptione sed genere nec gratia sed natura. Qui in utero sanctificate ac sancte virginis illapsus et sine ulla sorde peccati ineffabiliter natus haec sola meruit ferre Deum post caelum et sola meruit Virgo inveniri post partum. haec sola meruit Deum et hominem Deum imperiis suis lacte uberis potat. Hunc diem nobis quem devotissime celebremus instituit. Propter quod eundem Salvatorem nostrum Unigenitum tuum tecum semper et cum Spiritu Sancto regnantem caeli caelorum et angelice potestates sine cessatione conlaudant ita dicentes. 769
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Ipse est qui castitatem contulit virginitatis decus non abstulit matri. Qui et pro nobis ex eadem dignatus est nasci et pro nostra adoptione non abhorruit suscipere mortem. 770
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Post Pridie Nuntiamus Domine quod credimus nec tacemus. Te totis visceribus deprecantes ut qui nativitate Genitricis tuae prestitisti ut mater esset et virgo tribuas Ecclesiae tuae ut sit fide incorrupta per castitatem fecunda. Atque haec libamina ita tuae gratiae dulcedo sanctificet ut sumentibus et salutem corporum et delictorum veniam praestent. 770
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Deum cuius magnitudo divinitatis capi non potest quique sine initio Deus summus et Pater est deprecemur dilectissimi fratres ut idem Pater qui nasci Filium suum voluit ex utero virginis matris mundet nos ab omni inquinamento carnis et sanguinis. Quo sicut divina inspiratione nata est virgo ita nos divina inspiratione accensi conceptum Spiritus Sancti quem ipso Domino Iesu Christo docente accepimus proferamus publice et dicamus. 770
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 770
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui olim ex Virgine dignatus est nasci suae vos Genitricis intercessu sanctificet. Quique matrem servavit a corruptele contagio sinum vestri cordis emaculet a delicto. Et qui eam fecit virginem manere post partum caelum vobis tribuat possidere post transitum. 770
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 770
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Hic dicat chor… Ad accedentes Gustate et videte 770
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine et laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 771
Mozarabes Sep 8 Nativitas BMV M2 Mass Propers Post communionem Sumpsimus Domine celebritatis annue votiva sacramenta praesta quaesumus ut et temporalis nobis vitae remedia praebeant et aeterne. 771
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 771
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Exaltatio sanc… Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia et correxit orbem terrae alleluia alleuia 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers OfficiumV Cantate Domino canticum quia mirabilia fecit. 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Require in Inv… Oratio post officium Christe Dei Filius in cuius nomine per crucis mysterium 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Require in sex… Proph Ego Ioannes fui in spiritu et osendit mihi Dominus 771
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Psallendo Dominus regnavit 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Require in Inv… Lc Aperiens Petrus os suum dixit 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Require in dom… Ev Perambulabat Ierico 771
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Lauda Tu es crux fidelis in qua pependit salus nostra 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Require in qua… Sacrificium Haec dicit Dominus qui erat qui est 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Missa Gloriemur in Cruce Domini nostri Iesu Christi fratres dilectissimi et tota mentis exsultatione laetemur et huius diei festivitatem cum grande reverentia et spiritali gaudio celebremus. In qua Cruce ipse Dominus noster et Salvator pro nostra salute pependit et de diabolo triumphavit. In istius namque altitudine Crucis primi hominis delicta suspensa sunt et manus illae quae vetitum ori porrexerunt cibum clavorum impressione transfixae sunt. Per hanc ergo Crucem malae concupiscentiae appetitum quod dulcedo arboris illexit amaritudo fellis coercuit et gulae desiderium quod suavitas pomi decepit aceti asperitas refrenavit. Per hanc igitur Crucem venenum quod serpens protoplastis hominibus propinavit medicamentum quod de Christi latere manavit a fidelium pectoribus expurgavit. Postremo per hanc Crucem hominem quem transgressio praecepti de paradiso expulit confessio nominis Christi sine dubio reformavit. 771
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Alia oratio Domine Iesu Christe qui in patibulo Crucis suspensus Patrem ex forma servi quam susceperas hiisdem fuisti verbis deprecatus et ut quid te dereliquerit cum ab eo non recederes acclamasti et ut iniquis ac sceleratis persecutoribus veniam tribueret postulasti atque tu spiritum tuum in suis gloriosis tibi tantummodo cognitis susciperet manibus indicasti. Unde nos exigui famuli tui tuorum sermonum tramitem secuti tuam supplices imploramus clementiam ut quod tunc pro susceptae carnis humilitate a Patre expetere videbaris nunc cum eodem connexa semper divinitatis potestate consistens praestare digneris ut Ecclesiam tuam catholicam quam pretioso sanguine redemisti numquam derelinquas nobisque indignis in eadem concurrentibus et Crucis tuae sollemnia celebrantibus ut criminum indulgentiam concedas precamur atque ut animas nostras in conspectu tuo semper suscipias custodias et benedicas humillima prece deposcimus. Et qui latronis tecum in Cruce pendentis confessionem iustificare dignatus es omnium recte in te credentium fidem augeas multiplices et solita pietate conserves. 772
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Post nomina Deus amplius ineffabilus quia inextimabilis 772
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Et omnia alia… Ad accedentes Gustate et videte 772
Mozarabes Sep 14 Exaltatio Crucis M2 Mass Propers Require in Inv… Post communionem Christe Iesu mortalitatis nostrae forma 773
Mozarabes Sep 15 Nativitas BMV (Octava) Mass Propers In octava Beat… Rub 773
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers In ieiunio san… Proph Fili custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi. Serva mandata mea et vives. 773
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. 773
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Et chorus dica… Proph Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Loquere ad omnem coetum filiorum Israel. Et dices ad eum sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Unusquisque patrem et matrem suam timeat et ego Dominus Deus vester. Cum messueris segetes terrae tuae non tondes usque ad solum superficiem terrae tuae nec remanentes spicas colligas. Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester. Non facies furtum non mentiemini nec decipiet unusquisque proximum suum. Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Domini Dei tui. Ego Dominus. Non facies calumniam proximo tuo nec opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Non maledices surdo nec coram caeco ponas offendiculum. Sed timebis Deum tuum. Quia ego sum Dominus. Non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis sed nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo. Non eris criminator et susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. Ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum. Non quaeres ultionem nec memor eris iniurie civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut te ipsum ego Dominus. Non declinetis ad magos neque ab ariolis aliquid sciscitemini ne polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. Coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum. Ego sum Dominus. Si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis eum sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmetipsos. Fuistis enim et vos advene in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. Nolite facere iniquum aliquid in iudicio et in regula et in pondere et in mensura. Iustus erit modius aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester qui sanctifico vos 773
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Psallendo Propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers PsallendoV Memento plebi tuae quam creasti ab inicio animas pauperum tuorum ne obliscaris in finem. 774
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Lc Videte quomodo caute ambuletis. Non quasi insipientes redimentes tempus quoniam dies mali sunt. Proptera nolite fieri imprudentes sed intelligentes quae sit voluntas Dei. Et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini spiritu loquentes vosmetipsi. In psalmis et hymnis et canticis spiritualibus cantantes et psallentes in cordibus vetris Domino. Gratias agentes semper pro omnibus vobis in nomine Domini Iesu Christi Deo et Patri. 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Quaere in domi… Ev Erant appropinquantes ad Dominum Iesum Christum 774
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Lauda Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis alleluia. 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Sacrificium Si in praeceptis meis ambulaveritis et custodieritis mandata mea et feceritis ea dicit Dominus dabo vobis pluviam temporibus suis et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur alleluia alleluia. 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Missa Ecce dilectissimi fratres antiqui veteratoris invalescente graviter incentivo flagitiorum diversorum commititur facinus ostenditur ulcus propalatur infidelitatis immane deliquium. Quo et totius mundanae molis machina labefacta subruitur et Ecclesiae Catholicae vigor magna ex parte conteritur. Unde et totum potest id ipsum funditus evertere mundum si paenitentiae lamento nequaquam ad miserationem numen flectatur divinum. Et ideo per singulorum mensium cursum trium dierum ieiunia devotis cordibus celebrantes praeoccupemus faciem Dei in confessione ne ob scelus assiduum fragore caeli subruat mundum ne terra dissiliens universum absorbeat hominis genus neve varia illata clade generaliter dispereat orbis. Profecto etenim ille cito flectetur ad veniam si absque malitia contriti cordis prospexerit cotidiana peccamina. 774
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Alia oratio Novimus novimus o summae pietatis Domine quot innumerosae exstent misericordiae tuae. Nam si quantis sedule criminibus sauciamur attenderes nullus esset qui tuam posset evadere ultionem. Sed quia es incomparabiliter pius ob hoc inaestimabiliter parcis errantibus. Et quantum es prae omnibus gloriosus tantum absque severitate intendis humanum. Proinde miserationi tuae fidentes omnipotentissimam tuam flagitamus clementiam ut Ecclesiae tuae fidem sub augmento corrobores commoditatem principibus nostris tribuas et aequitatem eis in iudicando atque mansuetudinem cumules populo tuo fideli miseratus veniam dones et cunctos profanatione diversorumque facinorum nota respersos corrigendo emacules atque indulgendo sanctifices. Quatenus gloriae aeternitatem per fidem acquirant et perpetuae felicitatis dignitatem per opus bonum obtineant. 775
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Post nomina Deus qui solus es mundus et respectu gratiae tuae de immundo efficis mundum absolve nos ab omni sorde facinorum. Quo brachio tuo iustificati et nostrorum omnium nomina adscribantur in caelo et fidelium defunctorum spiritus de poenali habitatione exempti transferantur in locum lucis ac refrigerii. 775
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Ad pacem Christe Domine qui spiritus tui illapsu pacis bonum in tuorum cordibus efficacius contulisti discipulorum abice a nobis per visionem pacis tuae simultates cunctaque opera tenebrarum. Et quia frequenter nostrorum peccaminum mole offensus pace tua privamur ad tuae nos dulcedinis concordiam revoca et pacis foedus omnibus intemerato iure possidendum condona. Fraterna sacerdotes tuos semper caritate connecte cordisque eis et corporibus munditiam praelargire et per viam eos tuae deducito voluntatis. Quatenus datione donorum tuorum mereamur caritatis amplexibus in commune tibimet indisolubiliter sociari. 776
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum satis est omnipotens Deus vere satis pulchrum et inaestimabile gloriosum est nos incessabiliter tibi Deo nostro gratiarum copiam pandere et indesinenti iubilo in maiestatis tuae iudiciis exsultare. Indubie etenim liquet quia et quando irasceris errantes paterna pietate redargueris et quando placaris immeritis gratiae tuae donaria tribuis. Quis etenim maiestatem tuam condignis potent votis extollere Cuius sublimitas vel miseratio nulla potest ratione considerari. Numerosa etenim sunt operum carnalium scelera quae cum absque terrore patrantur nullus dignus est qui perhibente apostolo tuo regno caelesti potiatur. Nam fornicatio diversorum animas sauciat immunditia inquinat luxuria sordidat avaritia quae est idolorum servitus deturpat beneficia pervertunt contentiones disturbant profanatio nominis tui et iusiurandi transgressio graviter deicit. Et quamplurima alia quibus turbulentis motibus corda hominum lacinantur quae dum in perniciem nostri saepe crebrescunt mundo senescente aspicimus ollam peccatorum nostrorum igne succensam. Unde cernentes nos talibus incommodis circumseptos qui de vitae nostrae meritis coram te summe Pater pro solamine nostro loquamur uspiam reperire nequimus. Ligaverunt nos iniquitates nostrae et earum vinculis detinemur per omnia vincti. Nihil est ex nobis quod merito prosperetur nobis. Sed quia nos de tua pietate confidere iubes qui non vis mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat ob hoc sperantes in tuo nomine non deficimus tolerantia bonae spei. Trium enim dierum per uniuscuiusque mensis curriculum exhomologesim facientes pro totius populi delictis hoc tibi libamen dedicamus sacrificii salutaris poscentes ut quidquid cotidianis diebus generaliter actu vel cogitatione offendimus miseratus ignoscas. Manuum etenim tuarum opificium sumus non nos in tua ira diiudices ut meremur. Principibus quoque nostris et potestatibus saeculi huius fidelibus commoditatem vitae simulque mansuetudinis temperantiam tribue et universo populo tuo christiano quidquid contra tuam voluntatem agit propitiatus omitte. De infidelium sane intimis profanationis nodos resolve et callidi hostis ab eis astutiam exclude atque eos qui nequaquam sunt transgressionis experti scelus ne aliquatenus perventatur custodias. Pestilentiam famem variaeque cladis incursum a nostris procul effice finibus quietem terrae opulentiam frugum et gratiae tribue dona atque infirmis salutare fomentum. Quatenus dum ea quae os nostrae mortalitatis a te piissime Pater expostulat largitioneque tua exstiterint attributa totius populi criminis noxa detersa caritatis dono tibimet glomerati mereamur fiducialiter cum omni virtutum caelestium frequentia proclamare. 776
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus. Qui et iuste peccatores flagellat et pietate solita a debitis angustiis liberat. Proinde cernui te precamur clementissime Deus ut et quae male sunt consueta a cordibus nostris procul expellas et per haec sacra libamina consecres nos tibimet in quibus habites vasa mundissima. 778
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Post Pridie Illabere quaesumus omnipotens Deus super sacrificii huius libationem quam tibi deferimus et licet impuris hanc tibi manibus dedicemus ac meritis respectu tamen clementiae tuae in conspectu tuo maneat acceptabilis. Quo dum quisque devotione promptissima et edulium sacri corporis et sanguinis tui perceperit sentiat se dignus promeruisse custodiam indignus suorum criminum veniam languidus fomenti medelam contritus vel desesperatus spem consolationis sibimet impertitam et hi qui non habent substantiam bonorum operum a te mole dempta peccaminum sese gaudeant percepisse consortium beatorum. 778
Mozarabes Sep 14 Cyprianus Carthaginiensis (Vigilia) M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Quid poterit o piissima Trinitas Deus noster condigne tibi infirmitas humanae fragilitatis tribuere quae tantis facinorum ponderibus praegravatur cotidie Et quia non est hora punctus atque momentum quo a nobis non offendaris Deus ideo coarctati angustiis ad domum tuae maiestatis tremendae concurrimus. Scelera nostra confessione oris proprii patefacimus adversum nos iniquitates nostras pronuntiamus vulnerum nostrorum infirmitates ostendimus et a te vero medico malagma nostris ulceribus adhiberi expostulamus. Unde quia tu es Agnus Dei qui tollis peccatum mundi ab hoc prostrati quaesumus tuae omnipotentiam deitatis ut quoties a nobis offenderis toties ignoscere digneris quia te praecipiente etsi indigni clamamus e terris. 778