Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Domine Iesu Christe cui virgo et martyr Rufine |
708 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in san… |
Proph |
Lauda sterilis |
708 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
708 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Laetabor ego super eloquia tua Domine sicut que invenit spolia multa |
708 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Iniquitatem odio habui et abhominatus sum legem autem tuam dilexi |
708 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
708 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in comm… |
Lc |
Qui statuit in corde suo |
708 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus in quoddam castellum intravit et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam et huic erat soror Maria nomine quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait. Domine non est cure eo quod solam reliquit me soror mea ministrare Dic ergo illi ut adiuvet me. Et respondens dixit illi Dominus. Martha Martha solicita es et turbaris erga plurima porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Et cum haec diceret extollens vocem quedam mulier de turba dixit illi. Beatus venter qui te portavit et ubera quae tu suxisti. At ille dixit. Utique beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (L 10) |
709 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
709 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Lauda animam mea Dominum laudabo Deum in vita mea alleluia |
709 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Sacrificium |
Munera accepta erunt |
709 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Adesto nunc precibus famulorum tuorum clementissime Deus in hac celebritate gloriosae martyris tuae Rufinae pro cuius invicto agone tuis altaribus sacrificiorum libamina offerimus et laudes cum exultatione cantamus. Tua est enim gratia non solum viros sed etiam feminas per fidei confessionem miris victoriis emicare atque subacta nature conditione hostem religionis agone iustitiae evincere. Huius ergo in laudibus festisque solennibus tuam clementiam flagitamus piissime Pater ut adsit nobis in suffragium gloriae eius auxilium perveniatque nobis passio eiusdem ad veniam quae illam aeternam comitatur ad gloriam. |
709 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Sacratissimam passionem martyris tuae Rufinae tempore recurso celebrantes aeterne Deus huiusmodi sacrificiis libamina tuis a te consecranda immolamus altaribus invocantes clementiam tuam ut hoc sacrificium per intercessionem beatissime martyris tuae Rufinae repropitiationis nostrae valeat coram te meritum obtinere. Atque ita pro nostris expiandis delictis huius libaminis ascendat oblatio sicut sanctae tuae Rufinae per tolerantiam passionis praecessit gloriosa vocatio |
709 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Recensitis nominibus sanctorum fideliumque viventium ac defunctorum tuam summe Pater clementiam flagitamus ut qui sanctis tuis pro laboribus praestas coronam defunctis conferas sortem quietis fidelibus repromissam nobis quoque pietatis tuae donum tribuas aeternorum. |
710 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Haec est fratres carissimmi Ecclesiae lex et Christiani nominis forma Deo atque hominibus pace coniungi corde copulari. Pax sit in ore pax sit in voluntate pax sit in moribus ac temporibus nostris. Ut dum per concordie vinculum unum sumus martyris tuae Rufinae meritis iustitiae fructibus decoremur et in compagem connexionemque Christi corporis maneamus. |
710 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est vere aequum et salutare est nos tibi omnipotens Deus gratias agere sacrificia spiritualia celebrare per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum. Cuius ob amorem martyr tua Rufina tanto vigore certaminis claruit ut oblata secum sui referentia ad palestram mirabilis prelii prestantior reperta viris invicto agone consisteret plus subiacens religioni quam sexui. Imbecillitatem carnis exuperans constantia mentis cuius compar praelii gloriosaque non dissimilis Rufina martyr pervenit ad premium passionis. Utreque paupercule mundo sed divitaes caelo. Nihil habentes sed omnia possidentes gestantes in vasis fictilibus thesaurum non corruptibilium metallorum sed caelestium praemiorum. Ex fragili quodam huius vitae usu supernas mercantes divitias ad passionem veloces ad tolerantiam fortes stadium mundi congresse vires diaboli zelo fidei conciderunt. Non robore corporis sed tuae auxilio potestatis. Infirmitas quippe earum natura illustres coronas adepte sunt quia nec fragilitas femine accessit nec virtus in dolore devicit. Quarumcumque tanta extiterunt insignia laudis ut eliso damonum simulacro te Deum clara voce praedicarent mundo. Colendum te creatorem cunctorum ostenderent et redemptorem confessione mirabili adtestarentur. Sequipedes Mariae more comites extiterunt contemnentes mundum et amantes Christum. Ille enim apostolis denuntiaverunt Iesum ab inferis resurgentem iste gentibus Christum in caelis regnantem. Atque ita dum pari funguntur officio pariter nunc collectantur regno et merito. Per ipsum cui merito omnes angeli non cessant clamare ita dicentes. |
710 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus semper et benedictus Dominus Deus omnipotens quem praevidebant sanctae tuae in suo conspectu qui a dextris eis fuisti ne unquam commoverentur. Te laudat indesinenter omnis exercitus angelorum. |
711 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Te omnipotens Deus petimus et rogamus ut hanc oblationem quam tibi fideli et humili devotione offerimus suscipere digneris propitius et nostrae servitutis libamina ipse tibi facias acceptabilia. Ut accepta per ministerium Sancti Spiritus nobis sanctificata tribuas postulationem nostrae salutis in odoremque suavitatis accipias. |
711 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Oremus Patrem dilectissimi sicut Magister docuit. Amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare ad aures eius ascendere Christi orationem. Agnoscat Pater filii sui verba dum precem fundimus qui habitat intus in pectore ipse sit et in voce et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris quando peccatores pro delictis nostris petimus advocati verba proclamemus clamantes atque ita dicentes. |
711 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
711 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui virginem suam Rufinam casto sibi desponsavit amore indissolubiliter vos sibi per suam caritatem adsociet. Quique in illam virginitatis contulit donum conferat in vobis suae gratiae complementum. Ut qui virginitate caretis ex meritis virginis Rufinae potiamini gaudiis. |
711 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
17 |
Rufina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Domine Iesu Christe cui virgo et martyr Rufina et integritate iungitur et sanguine sociatur dum tibi et castimoniam vovit et pro te sanguinem fudit praesta famulis supplicantibus ut expiati a peccatis tibi ita adhereamus ne a te ulterius recedamus. |
712 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
712 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Missa acta est in nomine Domini noster Iesu Christi perficiamus cum pace |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
18 |
Marina Orensis
|
|
Mass Propers
|
Marinae virgin… |
Rub |
|
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
20 |
Margarita
|
|
Mass Propers
|
Margaritae vir… |
Rub |
|
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
21 |
Praxedis
|
|
Mass Propers
|
Praxedis virgi… |
Rub |
|
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Officium |
In omni opere suo dedit confessionem sanctam alleluia verbus gloriae et in corde suo hymnum dixit alleluia |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Confitebor tibi Domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Laudet te Domine lingua nostra annuntiando iustitias tuas. Et exaltent labia nostra praeconia veritatis ut non dissolvantur vaniloquio falsitatis. Sicque tibi confitendo remissis criminibus exsultemus ut in congregatione iustorum sacro agmine decantantes vitae beatae efficiamur heredes. |
712 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in san… |
Proph |
Mulierem fortem |
712 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Confitebor tibi Domine in vasis psalmorum veritatem tuam psallam tibi in cythara Deus sancte Israel |
712 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Sed et lingua mea annunciabit iusticiam tuam tota die laudem tuam |
713 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Hoc est verbum filii Dei quod praedicamus quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam oris autem confessio fit ad salutem. Dicit enim Scriptura. Omnis qui crediderit in eo non confundetur. Non enim est distinctio inter Iudeum et Graecum. Nam idem Dominus omnium dives in omnibus qui invocant illum. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. (R 10) |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in san… |
Ev |
Rogabat Iesum quidam phariseus |
713 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Alleluia Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Munera accepta erunt super altare meum et domus orationis meae honorabitur alleluia |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Laetetur anima mea in Domino induit enim me veste salutari et tunica iocunditatis tanquam sponsus imposuit mihi mitram ut sponsam decoravit me ornamento sicut terra quae producit flores suos et sicut paradisus germina sua. |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Domine Iesu Christe qui ad agnitionem tui nominis Mariam Magdalenam ducere dignatus es et eam a nexu criminum tua bonitate solvere voluisti concede nobis famulis tuis de tua misericordia confidentibus ut tua pietate solita et per eius merita puro corde et mente devota ad tui nominis confessionem pervenire mereamur illaesi. |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Christe Iesu qui mentes et corda purificas conscientias nostras petimus ab omni contagione peccati abstergas ut impollutis labiis confessionem veram de te plebi prodere conemur sicut beata Maria Magdalena nomen tuum confitendo meruit ab omnibus vitiis expiari ita nos indignos et per peccatum maculatos dignos et purificatos ad te per confessionem iubeas gratissime pervenire. |
713 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
O bone Redemptor qui miserando parcis et parcendo remittis te diligentes ab omni periculo libera. Etiam fideli populo nomen tuum vere confitenti et Mariae Magdalenae festivitate congaudenti peccatorum omnium remissionem plenariam concede. Et sicut dignatus es post lacrymarum rigationem Magdalenam ab omni sorde peccaminum emundare ita nos purgatis mentibus et vitiis extirpatis consortes fieri facias tui regni caelestis. |
714 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Omnipotens et immense Deus qui Mariae Magdalenae placatus confessione ad te animam eius accedere iussisti in pace tu nos et pia peccatorum confessione salva et fraternae dilectionis unanimitate iustifica. Quo per Mariam Magdalenam et confessionis dono a vitiis emundemur et pacis unitate tuae visionis solatio potiamur. |
714 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Pater tibi in honorem tuae Mariae Magdalenae gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cuius nec fides necessitate sexus variatur nec virtus teneritudine muliebrium artuum enervata dissolvitur. Invictum enim Ecclesiae Catholicae caput ita suis membris subrogavit virtutis augmentum ut non solum viros sui nominis testes in certamine victores per patientiam redderet verum etiam faeminis triumphalem coronam per tolerantiam condonaret. Sed in his omnibus Christus Dominus unigenitus tuus continuis laudibus est glorificandus qui est ubique laudabilis ubique mirabilis. Qui et Mariam matrem illibatam ab omni corruptione servavit et Mariam Magdalenam sui nominis fidelissimam testem in confessionem suscepit. Et sicut Mariam fecit Virginem permanere post partum ita Mariam Magdalenam victricem fecit post transitum. Quem collaudant omnes Angeli et Archangeli ita dicente. |
714 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus Deus noster qui caelestium non solum hymnum tibi vis offerri sed meritum et sanctorum Angelorum tam vota petere quam carmina admittere fac ut qui supernarum virtutum concentum in tua praedicatione sumimus etiam superioris vitae affectu ex correctione vivamus. |
715 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Precibus confessoris tuae Mariae Magdalenae omnipotens Deus hoc tibi oblatum a nobis sacrificium suscipe et tuae benedictionis perlustra sanctificatione. Ut dum ex his sumpserimus quidquid in confessione poposcerit lingua praelargiri dignetur tua miseratio consueta. |
715 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus qui beatae Mariae Magdalenae paenitentiam ita tibi placitam gratamque fecisti ut non solum ei peccata dimitteres sed etiam singulari tui amoris gratia cordis eius intima perlustrares da nobis tuae propitiationis abundantiam ut eius sollemnitate laetemur cuius precibus apud te a peccatorum nostrorum maculis emundemur. |
715 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
715 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus qui beatissimam Mariam Magdalenam se digne coram hominibus confiteri fecit confiteatur et nos coram Patre suo qui est in caelis. Et qui in ore suo accepta sibi confessionis contulit cantica ipse confessionem nostram remunerandam suscipiat. Ut exemplo beatissimae Mariae Magdalenae confitentis confitendo et laudando nomen Iesu Christi in saeculum participes eius quam confessi sumus mereamur esse in caelo. |
715 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
22 |
Maria Magdalene
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sanctae Mariae Magdalenae tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. |
716 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
716 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. |
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
23 |
Apollinaris Ravennensis
|
|
Mass Propers
|
Apollinaris ep… |
Rub |
|
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
In sanctae Chr… |
Missa |
Plasmatorem generis humani fratres carisimi virginis filium pro virginibus deprecemur ut in utroque sexu contra carnis incentiva luctantes ne diabolicis compungantur stimulis clipeum suae pietatis opponat. Famulae vero suae Christinae precibus haec quae in fidem passionis suae offerimus sacrificia puritatis omnibus nobis ornamenta concedat. |
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui sanctam martyrem tuam Christinam caelesti igne succensam lumen omnibus per oblationem proprii corporis voluisti imitabilem demonstrare concede nobis ut sicutilla superando spiritualium nequitiarum bella nomini tuo claruit ita et nos devictis vitiorum criminibus perfecta cordium puritate tibi semper placere mereamur. |
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Accipe venerabilis martyr et virgo Christina etsi indigni cultoris officia tandem vel vota totius populi precantis attende ut quae es de meritorum tuorum remuneratione secura sis etiam de nostrorum criminum remissione solicita. |
716 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui virginum votis placaris qui in martyris oblatione laetaris dona nobis tibi offerre placentia ut sanctae martyris et virginis tuae Christinae consequamur auxilia et tuae propitiationis arbitrio tales efficiamur in diem quales nos e lavacro protulisti. |
717 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus. |
Illatio |
Aequum et iustum est dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui beatissimam virginem et martyrem suam Christinam diversis certaminibus dimicantem caelestibus muneribus cumulat. Arguitur quidem multis tormentis sed corona ipsius diversis margaritis ornatur in caelis. Praestat ei divinus amor audaciam quia ipse victor exsistit in pugna. In confessorem Dei sententia mutatur et devicto saeculo cum Patre et Filio et Spiritu Sancto gloriatur. Permanet eius merces gloriosa in caelestia regna et inter innumerabiles multitudines sanctorum laeta exsultat in gloria. Atque cum Angelis et Archangelis non cessant clamare ita dicentes |
717 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Deus qui nos caelestium non solum hymnum tibi vis offerri sed meritum et sanctorum angelorum tam vota petere quam carmina admittere. Qui supernarum virtutum concentum in tua praedicatione sumimus et etiam superioris vitae affectum fac ut ex correctione vivamus. |
717 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Haec igitur praecepta servantes sacrosancta munera nostrae salutis offerimus obsecrantes te clementissime omnipotens Deus ut infundere digneris Spiritum tuum Sanctum super haec libamina ut fiat nobis legitima Eucharistia in te filiique tui nomine et Spiritus Sancti benedicta in transformatione eiusdem corporis Domini nostri Iesu Christi filii tui edentibus nobis in vitam aeternam regnumque perpetuum. |
717 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus a quo docente nos Spiritu paterno tuo Sancto te nomine invocare praesumimus crea in nobis fidelium corda filiorum ut promisam hereditatem mereamur ingredi per debitam servitutem clamantes e terris |
718 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Respice Domine propitius hanc familiam tuam ac sereno vultu illustra. Preces eorum suscipe et hostias placatus assume. Brachio tuo extento defende et in gremio sanctae Ecclesiae facito permanere. |
718 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
24 |
Christina
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in fes… |
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui es vita |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Iacobus maior
|
|
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Rub |
|
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
26 |
Anna
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo beati… |
Ev |
Simile est regnum caelorum decem virginibus |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Officium |
Dabo sanctis meis |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Deus exultatio et palma sanctorum Christophori vel comitum eius martyrum tuorum exaudi nos supplices tuos et praesta ut quorum in tuo amore reliquias veneramur et emolumenta recolimus eorum meritis ab omnibus malis liberari et conservari mereamur. |
718 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in comm… |
Proph |
Iustorum animae in manu Dei sunt |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Probasti nos Deus sicut probatur argentum posuisti tribulationes in dorso nostro |
718 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
718 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi Pater misericordiarum et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra ut possimus et ipsi consolari eos qui omni pressura sunt per exhortationem qua exhortamur et ipsi a Deo. Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundet consolatio nostra. Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur tolerantiam earundem passionum quas et nos patimur et spes nostra firma pro vobis. Scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis. (1K 2) |
719 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in comm… |
Ev |
Ecce ego mitto vos sicut oves |
719 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
719 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Ambulabunt sancti gaudentes velut agni pleni pascue |
719 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manus Moysi cunctis filiis Israel voluntarie alleluia. |
719 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Adest Christe Domine reducto anni circulo votivus alumnae plebis conventus ad eximium sanctissimi Christophori tui martyris incliti festum te rerum omnium mirabilium conditorem cernuo poscentes affectu ut perspicuo illo claritatis tuae lumine mereatur lustrari per quod possit caligine ignorantiae carere et sidere divino lustrata manere. In eo enim quod omnipotens cuncta ex nihilo creans mirificus reperiris et dum ipsam creaturam variis dispositionum fictionibus conspicuam praebes miranda mirabiliter patras. Sed dum undique ad agnoscendum te Deum verum per catholicae fidei rudimenta in una copulando iungis Ecclesia haec nos eminentiora mirabilibus misericordiae prospicimus refecta muneribus. Dum enim praedictum hunc martyrem alienigenae gentis et speciei lustratum fide robustum mente invictumque efficis passione spei nostrae digna praebe subsidia gratiae tuae quia per alios in aliis dona largiris et in alios praebes unde aliorum indigentiam reples. Unde acclines quaesumus ut huius gloriosae palestrae tui praesidiis tuti ea quae vanitati saeculi dedita manent evellamus a mente ut victores maneamus conculcantes aereas potestates te pro nobis pugnante et semper in nobis manente et vincente. Sicque praecepta tua impleamus sollerter ut fructum tibi beneplacitum exhibentes dexterae tuae mereamur sine fine esse participes. |
719 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Haec est Domine Deus noster devota plebs votiva mentis annuae vicis devotum munus exhibendo convenit frui desiderans gloriosi martyris Christophori praesidio quem dignum tua agnoscit manere munificum gratia. Vere in Omnibus se tibi Christe Domine imitabilem praebuit cuius gratiam nominis sortiri promeruit. Ex sacro etenim lavacro tinctus Christophorus est apellatus quo Christum indutus et Christi gratia refectus Christique virtute firmatus Christi etiam exemplo exsisteret gloriosus ut quia princeps huius mundi diabolus dum a paradiso subtractum genus humanum per carnis illecebram gloriabatur subiectum sibi nequiter copulare suo dominatui deputatum velut victor dominans retineret advenientem quoque pro redemptione generis humani Christum Dominum quem dudum humanitate vestitum cernerat velut ceterum genus humanum suo conabatur dominio mancipari a quo captus et elisus omnium fidelium amisit coetum. Sic et Christophorus Christi virtute munitus Decium Caesarem a militibus suis expoliatum et a plebium agmine reddidit depopulatum. Hic Domine martyr tuus a te et fide illuminatus et nomine sublimatus sit nobis patronus assiduus sit defensor fortissimus et sic nos suo suffragio separet a mundi contagio ut tibi copulando societ in regno superno. |
720 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Nominis tui Christe gratia praeclarum militem tuum Christophorum munificas et eiusdem nominis virtute ditatum locupletas cum tibi per eum multitudinem fidelium aggregas populorum quos dignos martyrii nomine consecratos in perpetua exsultatione suscipis gloriosos. Proinde quaesumus te Domine Deus noster ut gratiam nominis tui in qua signati sumus inviolabiliter illam usque ad nostrum obitum conservemus ut gratia nobis succedente pro gratia et fidem tibi illibatam exhibeamus dum vivimus et vita aeternae praemia capiamus post transitum. Sic etiam quaesumus Domine praedicto martyre tuo suffragante concesa sit requies defunctorum ut mutata sorte tristium mansionum caelesti perfruantur societate iustorum. |
721 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe Dei Filius qui stigmata passionis tuae praeclaro munere dilatando diversa nationum genera unitati Ecclesiae tuae consocias aggregando inter quos beatum Christophorum alienigenae gentis et speciei et fidei tuae gratia ditas et nominis gloria decoras et passionis ornamento glorificas. Fac nos quaesumus ita unitati sanctae Ecclesiae tuae coniunctos exsistere ut numquam ab eius discedamus societate sed sic caritatis tuae munere in ea perpetim colligemur ut fide et opere tibi placere in perpetuum mereamur. |
721 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est vere Domine aequum et congruum est te Dominum Deum nostrum fontem aeternae beatitudinis et indeficientem gloriam sempiterni muneris collaudare qui tanto luminis dono lustrasti hunc mundum expellendo a cordibus fidelium principem tenebrarum et largiendo credentibus carismata gratiarum. A quo munere non solum eos vocas qui humanae conditionis integrae retinent formam sed etiam illos attrahis qui portentorum more dissimiles exstant ab humana conditione. Cum enim misericordiae tuae munus non possit lege constringi qui sicut inenarrabilis est gloria immensus potentia praeclarus gratia inaestimabilis misericordia. Omnibus enim praestas quod tibi indeficienter exstat et digna praebes indignis cum ipse largiendo non angustaris. Qui sanctum hunc martyrem tuum Christophorum et corporali ostensione terribilem et gratia muneris eminentem et gloria tui nominis demonstrasti potentem cuius initia fidei mirabilis coepit ut primum incognitae linguae loquellam acciperet et reserato vinculo oris promeret aliis eloquia praedicationis. Tu enim Domine in hoc martyre tuo hanc gratiam ostendisti virtutis qui primum per sapientiam os mutorum aperuisti et linguas infantium disertas fecisti. Sicque post hoc munere duplici eum locupletas dono dum militum ad se agmine intromisso et corpora cibo et corda pascit eloquio. Exsequitur post haec crudelis officia tormentorum in quo se semper aspiciens victum prius defecit mente quam iussione et haerens lingua gutturi sensumque mentis turbato omnis eius iussio quassatur in disposito. Frustratur denique crudelitate poenarum magistri sui diaboli suetum exsquirit laqueum ut per carnis delectamenta sanctam deciperet animam et in hoc sibi concessa sperabat frui victoria si illicitis eum motibus traheret ad luxuriam. Sed quid agit qui inaniter laborat cui iniquitates procurat Cum et a sua perniciosa dispositione foret evacuatus et eas quas ad decipiendum praeparaverat per martyrii gratiam Christo Domino praemisit laureandas. Iamque post haec sanctus martyr et militum sibi copulavit sodalitatem et reliquam fidelium multitudinem cruore martyrii purpuratam caelorum Domino praemisit in aulam. Cum quibus ipse post consummata gloria passionis inseparabili Trinitati et sempiternae Divinitatis gloriae hymnum dulci modulatione depromit ita fideliter dicens. |
721 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus es Domine Deus noster qui ex omnibus gentibus gloriosam tibi assumis Ecclesiam quae tuae passionis et resurrectionis gloriam et augmentum capit per fidem et gloriae suscipit retributionem cum tibi indesinenter beneplacitam exhibeat operationem. |
723 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Praeclaro Christe Domine illo tuae maiestatis instructi oraculo quo nos usque ad diem secundi adventus tui semper tuae passionis memorare iussisti quae est gloria nostrae redemptionis ut haec nos commemoratio tibi faciat manere connexos et a pravae actionis nexibus absolutos obtentu martyris tui Christophori fac nos sequaces esse gloriosissimae tuae passionis ut repleti gratia Spiritus Sancti carnem subiciamus animae et animam tibi ut purificato cordis receptaculo sumamus pretium nostrae redemptionis et ob hoc te sequamur ad gloriam resurrectionis. |
723 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Eximio eminentiae munere immensa tua pietas eminet Christe in quo saepe indignis digna largiris dum et praevenis misericordia nolentes et provehis laureandos in coelis. Quique sanctum tuum Christophorum martyrem dum iuxta quod in omnibus mansueta species manet dissimilis exstaret positione tanto fidei cremasti ardore ut tuo fretum munere et inimicis eum ostenderis in terrore et victorem illum faceres in passionis agone. Praebe nobis quaesumus similem te sequendo obtinere amorem ut qui nostro ex merito indigni sumus servi vocari eius suffragio te Patrem mereamur adoptivum haberi ut libera voce semper ad te clamemus e terris. |
723 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
724 |
Mozarabes
|
Jul |
|
25 |
Christophorus
Cucuphas
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius a quo cuncta constat esse creata faciat vos in beneplacito sibi deputatos manere opere. Et qui beatum Christophorum ab humana specie dissimilem caelesti munere praestat esse locupletem faciat vos eius meritis sibi placabiles exsistere. Ut sicut per eius magnum certamen sibi aggregavit multitudinem sanctorum ita eius suffragio dignetur vestra abolere omnia contagia peccatorum. |
724 |