Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers PsallendoV Non sunt loquelae neque sermones quibus non audiantur voces eorum 688
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 688
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Quaere in comm… Lc Gratia vobis et pax a Deo patre nostro et Domino Iesu Christo benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit 688
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Ev Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petite et fiet vobis. In hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. Sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea. Si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego praecepta Patris mei servavi et maneo in dilectione eius. Haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur. Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis. Iam non dico vos servos quia servus nescit quid faciat Dominus eius. Vos autem dixi amicos quia omnia quecumque audivi a Patre meo nota feci vobis. Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat. Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis. 689
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 689
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Lauda Caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum 689
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Sacrificium Venite benedicti Patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi alleluia 689
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers SacrificiumV Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Dei alleluia 689
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Missa Magnorum apostolorum Petri et Pauli non varias diversasque virtutes quas explicare digna praedicatione non possumus revolventes sed supremas et gloriossissimas passiones quas excolere annua devotione debemus fratres carissimi hodie celebrantes Deum qui ipsorum et sanctorum omnium summa laus est deprecemur ut sicut ipse principaliter in eorum est laudatione laudandus ita nobis libenter eorum intercessione qua placandum eum credimus sit placatus. Ecclesiam suam quam in illis elegit aedificavit replevit et docuit ipsis iugiter pro ea supplicantibus tuaeatur. Fundatam eam super solidissimam petram tempestatis procella non subruat. Nihil ei per tartareas haereticorum eversiones portae praevaleant inferorum quas ita humiliati tenebrarum principes tollant ut elevatis aeternalibus portis quasi in templum suum sic in nobis unus atque idem virtutum Dominus et rex gloriae caelestis introeat. Qui praepositas in terrore fidelium persequentium minas tremendae suae maiestatis obiectu radiantibus nova luce fulgoribus voce verbi perennis avertat sibique per ipsam in se credentes humani generis susceptionem inferri quod fideles suos pati pro suo nomine prospicit protestetur in se nostri causa dolores excipiens sibi fieri quidquid contra cultores christiani nominis impii moliuntur ostendat. Ut cunctis brachii sui magnitudine dominante omnes se nobiscum in confessione Petri et praedicatione Pauli vivere gratulentur. 689
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Alia oratio Domine qui beatissimos apostolos tuos Petrum et Paulum diverso tempore vocationis beneficio elegisti et uno die passionis merito coronasti. Quorum admirabilis singulorum fides ante obitum mortis illatae unum fecit claves regni caelestis accipere alium usque ad caelum tertium penetrare cum ille censor credentium constitutus intromittendi illic probos et excludendi improbos ius teneret hic in excessu supra nubium raptus recessum ineffabilia divinorum secreta verborum futurus gentium Doctor hauriret quodque ne alii Sanctorum passi hoc isti meruere passuri. Hos nobis Domine facito esse patronos quos fecisti esse magistros ut eorum obtentu veniae nostrae suffragia sentiamus quorum in ducatu gratiae tuae instituta suscepimus. In Petro peccatorum nostrorum numerum amplificatae modus remissionis excedat in Paulo viam obstructam perfidiae Christi sermo lumine nobis veritatis aperiat. In illo nobis praestetur nutantis saeculi fluctibus non dimergi in isto antiqui serpentis morsibus non noceri. Ut nec naufragio malorum perditi nec vipereo veneno sauciati eodem auctore salvemur quo ille undas superavit hic viperas conculcavit. 690
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Post nomina Deus qui apostolis tuis quorum hodie sollemnitate gaudemus in sorte sanctificationis electis clariora nomina tu dedisti cum et ille Petrus diceretur hic Paulus ille Indito sibi vocabulo usus est hic mutato eorum nobis oratione ac favore concede ut a naturae utero segregati vim carnis et sanguinis superantes facta habeamus fidelium qui nomina tuorum accepimus filiorum. Ut in nobis et spiritalis addatur ambitus et carnalis mutetur affectus quibus mereamur sacerdotalium possidere instrumenta virtutum qui permittimur officia electorum agere sacerdotum. Has quoque catholicorum oblationes velut de captura et manu Petri pulmentarium tibi Christe gratifica et quasi ex ore Pauli cui loqui dignatus es benedictione ditifica. Omnibus eorum interventu salutaris laetitiae causa praestetur cunctosque necessaria ad Deum conversione convertendos ille pascat semper hic doceat cum aequalis gratiae vicario munere et ille sic docere possit et iste sic pascere. Pro spiritibus etiam defunctorum quorum nomina ore prolata sunt recitantium utrique pro culpis apud te intercessores exsistant. 691
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Ad pacem Omnipotens conditor et Redemptor qui ad conversionem gentium et paenitentium reconciliationem duo magna luminaria Pauli litteras et Petri lacrimas posuisti ut a gratia tua nec illum persecutio quam amor legis intulerat nec istum negatio quam timor mortis exegerat faceret alienos. Da quaesumus resipiscere post ignorantiam flere post culpas gratiam recuperare post lacrimas asserant apud indulgentiam tuam errantium causas et Paulus cui non obfuit quod nescivit et Petrus cui non impediit quod negavit. Potest nos tua misericordia sic sanare ut vulnera illata non pareant sic restaurare ut elisos nos adversarius noster fuisse non gaudeat sic integros facere ut fortiores expertos esse debiles non agnoscat. Valeat maiestas tua absolutis nobis etiam conscientiam delere peccati si poenam noluerit reservare concordiam conferre unanimitatis et pacem temporis largire praesentis in te efficere caritate connexos et a mundi scandalis te propugnante remotos. 691
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi ingentes agere gratias pro multiplici apostolorum tuorum Petri et Pauli gloria quam eis per diversas munerum distributiones larga satis pietate donasti quos et Unigeniti tui discipulos et gentium fecisti esse magistros. Qui ob evangelii praedicationem cum caelorum praeficiantur in regnis carcerum clauduntur angustiis. Potestatem accipiunt peccata solvendi et ferri vinculis alligantur. Sanitates donant et aegritudines portant. Daemonibus imperant et ab hominibus flagellantur. Mortem fugant et fugiunt persequentes. Super mare ambulant et in labore desudant. Montes verbo transferunt et propriis victum manibus quaerunt. Iudicaturi angelos in quaestionem mittuntur. Cum Deo vivunt in mundo periclitantur. Postremo Christus eis serviens pedes lavat et facies eorum blasphemantium manus alapis colaphizant. Nihil sustinentibus poenae debit ad tollerantiam nihil superantibus victoriae non affuit ad coronam. Si recurramus quid ad testificandam fidei veritatem aerumnarum pertulerint in tormentis frequenter suis superfuere martiriis si in mirabilibus hoc per Christum fecere quod Christus si in passionibus hoc sustinuerunt illi necessitate mortali quod ille voluntate moriendi isti in eius viribus ille suis. Probantes doctrinae auctoritate similitudinem non aequalitate doctoris. Implevit Petrus suo tempore quod promisserat ante tempus. Posuit animam suam pro illo quem se non crediderat negaturum quia ad arduae sponsionis celeritatem animi a caritate praeventus non intellexit servum pro Domino dare non posee quod pro servo ante Dominus non dedisset. Similiter non renuit crucifigi sed aequaliter non praesumpsit appendi. Obiit ille rectus iste subiectus ille ut maiestatem ascendentis sublimitate praeferret iste ut fragilitatem descendentis humilitate monstraret. Nec Paulus affectu minori meminit quod sibi arrogaverat dicens Mihi vivere Christus est et mori lucrum. Gaudet insanientis ictibus percussoris domitas Christi iugo offerre cervices et pro corporis sui capite dare corporis sui caput. Diviserunt sibi passionis dominicae vestimentum duo milites Dei unus in patibulo alter in gladio Petrus in transfixione Paulus in sanguine. His igitur dispari mortis genere non dispari moriendi amore perfunctis exsultet in eorum doctrinis Ecclesia catholica in exsequiis religiositas universa in memoriis Urbs Roma in patrociniis omnis anima christiana. Haec autem omnia tu Domine operaris qui a Prophetis demonstraris ab Angelis adoraris et omni saeculo Apostolorum lumine declararis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. 692
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Post Sanctus Hosanna in excelsis. Idem excelse in excelsis idem humilis in terrenis Christus Filius Dei. Qui nebulosa magicae artis in Simonis praesumptione prestigia apostolicae concertationis veritate prodita destruxisti. Quem frustra caelorum ascensum aeris molitionibus appetentem decepta daemonum illusione iactantia altius extulit gravius elidendum ut quo eum paulo longius sursum volandi audacia permissa sustolleret multo validius in deorsum volantis insania demissa disrumperet nescientem utique quod nisi laudatam Petri confessionem et nisi creditam Paulo fidem teneret caeli cuius claves Petrus habebat ianuam non intraret. Immemor etiam illius severitatis atque censurae qua Ananiam et Saphiram Sancto Spiritui mentientes praevaricationis et perfidiae reos praesentis mortis animadversione damnavit. Paris quoque Pauli in Evangelio potestatis ignarus qui doctrinae suae contradicentem Elymam magum iusta protinus caecitate percussit et seducentem Pytonis garrulum spiritum imperata illico discessione migravit. Totum illis caelestium athletarum viribus pro Iesu nomine pro Salvatoris divinitate pro Christi insinuatione pugnantibus divina est clementia praestitum. 693
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Post Pridie Ob arcana mysterii tui Christe Domine Deus noster a te collata inspiratione poscentes deficit in contuitu acies in intellectu visus in relatione virtus in narratione sermo. Quis enim apte convenienterque possit edicere supermeminentem caritatem qua nos dignatus es redimere Qua ut ita dicam humili compulsus es incarnari descensione qua electos iussisti Apostolos omnibus ad salutiferam nationibus mittere conversionem qua eminentiores discipulis ceteris Petrum voluisti et Paulum efficere Sed quia haec immensa indignitate vitae et naturae corruptione digne non possumus replicare praesentis sollemnitatis officio tuam Omnipotens inaestimabilem poscimus maiestatem ut favore gemino Apostolorum tuorum patronorum scilicet nostrorum acceptum habeas et efficias ratum huius oblatum diei sacrificium. Quo sacratissima illa inarbitrabili gratia ita digneris illustrare ut omnium percipientium receptum in pectoribus sit in peccaminum expiationem in mentis et corporis incolumitatem in huius periculosissimae vitae custodiam et munitionem. 694
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Pretiosam in conspectu tuo Domine mortem sanctorum Apostolorum annuis recursibus honorantes damus gloriam laudi tuae quia luminaria pretiosa a te vero lumine indeficiente succensa non solum dum leguntur sed dum coluntur illustrant. Quia hi sunt duo olivae et duo candelabra aurea in conspectu tuo. Atque in universam terram exiit sonus eorum quorum intercessionibus exoratus dum suscipis devotionis officium precum quaesumus largiaris affectum. Ob hoc quippe clamemus e terris. 694
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 695
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Deus qui omne remedium pietatis tribuit miseris det vobis Petri lacrimis emundari ab omnibus culpae contagiis. Concedat doctrina Pauli percipere vos sapientiam Verbi. Ut ille per paenitentiam iste per doctrinam faciant vos pervenire ad vitam aeternam. 695
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 695
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Ad accedentes Gustate et videte 695
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Dicat chorus. Communio Refecti Christi corpore 695
Mozarabes Jun 29 Petrus apostolus Paulus apostolus M2 Mass Propers Post communionem Domine Iesu Christe qui Petrum et Paulum viriliter certantes unum cruce alterum gladio dignatus es consecrare ut pro amore tui nominis fida dilectione et ille crucis exitium et hic gladii susciperet ictum da nobis ut similiter dilectionem tuam sequentes et per Petrum crucis intremus secretum et per Paulum spiritualis verbi semper gladio muniamur. Quo et per crucem Christi cruciatus evadamus inferni et per gladium Spiritus penetremus abdita caeli. 695
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 695
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 695
Mozarabes Jun 30 Commemoratio Pauli Mass Propers Commemoratio s… Rub 695
Mozarabes Jul 1 Ioannes Baptista (Octava) Mass Propers Octava sancti… Rub 695
Mozarabes Jul 2 Visitatio BMV Mass Propers Visitatio sanc… Rub 695
Mozarabes Jul 2 Martinianus Processus Mass Propers Processi et Ma… Rub 695
Mozarabes Jul 6 Paulus apostolus (Octava) Petrus apostolus (Octava) Mass Propers Octava apostol… Rub 695
Mozarabes Jul 7 Martialis episcopus Mass Propers Martialis epis… Rub 695
Mozarabes Jul 9 Visitatio BMV (Octava) Mass Propers Octava Visitat… Rub 695
Mozarabes Jul 10 7 fratres Mass Propers Septem fratrum… Rub 696
Mozarabes Jul 11 Benedictus abbas (Translatio) Mass Propers Translatio san… Rub 696
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Omnia mandata tua ego custodivi Domine sine causa persecuti sunt me adiuva me alleluia alleluia alleluia 696
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers OfficiumV Eructavit cor meus verbum bonum dico ego opera mea regi 696
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Oratio post officium Domine Iesu Christe cui vrgo et martyr Marciana et integritate iungitur et sanguine sociatur dum tibi et castimoniam vovit et pro te sanguinem fudit presta famulis supplicantibus ut expiati a peccatis tibi ita adhereamus ne a te ulterius recedamus. 696
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 696
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Proph Dominus lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hymnum quae non pariebas. Quoniam multae filiae desertae magis quam eius quae habet virum dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas. Longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim tuam et ad levam penetrabis et semen tuum gentes possidebit et civitates desertas hereditabit. Noli timere quia non confunderis neque erubesces. Non enim te pudebit quia confusiones adolescentie tuae oblivisceris et obprobrium viduitatis tuae non recordaberis amplius. Quia dominabitur tui qui fecit te Dominus exercituum nomen eius et redemptor tuus sanctus Israel Deus omnis terrae vocabitur. Quia ut mulierem derelictam et merentem spiritu vocavit te Dominus et uxorem ab adolescente abiectam dixit Dominus Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis meae abscondam faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor aeternus sanctus Israel Dominus omnipotens. (Iz 54) 696
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Psallendo Psalmum dicam nomini tuo Deus in saecula ut reddam vota mea de die in diem 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers PsallendoV Quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici habitabo in tabernaculo tuo Deus in saecula 697
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Lc Vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae sepis solvens inimicitias in carne sua. Legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem faciens pacem et reconcilians ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semetipsum et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope. Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad patrem. Ergo iam non estis hospites et advene sed estis cives sanctorum et domestici Dei. Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto. (E 2) 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Quaere in comm… Ev Dominus noster Iesus Christus cum esset in Bethania 697
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Lauda Ne quando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Sacrificium Alleluia magna facta est et praeclara filiae Sion in universa terra alleluia 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers SacrificiumV Alleluia benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Iacob tu gloria Ierusalem tu laetitia Israel tu honorificentia populi tui 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Missa Fortissimum auxiliatorem debellantium aeternorum collatorem bonorum Iesum Christum Dominum nostrum continua supplicatione fratres carissimi imploremus cui ad praestandum donum gloriae nec exercituum adversitas nec imbecillitas infirmantium nec diversitas impedit sexum sed consummatio tota praestandi in potestate ipsius redundat collatoris ac Domini. Qui ad caelorum regna conscendere nos provocans tam castitatis munditiaeque doctrinam quam martyrii nobis praebuit gloriosa exempla. Hic namque ita ex utero virginali progressus Matrem post suum egressum custodivit intactam ut caro quae sancta foret perpetua perpetuam de qua processerat Virginem servaret et sanctam et quae sanctior utique futura erat post partum sanctitatis antea in se haberet commercium. Cuius haec quoque sacrata caelebs imitabilem cursum divino amore custodiens vim virilem in suo pectore gestans illi concupivit aequari virginitate quae genuit eum qui corporali pro nobis interemptus est passione. Nos ergo humiles et abiecti qui nostrae fragilitatis incuria huius sumus impares dono quibus de actu nulla est audacia saltem de paenitentia ut aliqua sit eius intercessione fiducia flebili cordis affectu Domino unanimes supplicemus ut qui nos speramus de nostris malis suppliciorum perpeti poenam de illius nobis sentiamus postulatione indultam esse criminum veniam et qui nostrorum scelerum admissione premimur per ipsius interventum apud Deum cuius amore tormenta sustinuit remissione peccatorum aliquantula sublevemur. 697
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Alia oratio Domine Deus Iesu Christi Domini nostri ante cuncta principia Genitor et in fine saeculi demonstrator te supplices humili imploratione praecamur ut nobis in hunc diem sacratum virginis tuae Martianae collectis nulla diabolicae fraudis illecebrosa irruptio subrepat ut quae vim suae carnis vincendo sexum merui transgredi genitalem nos quoque sua tibi faciat esse placabiles prece. Et quae per carnis suae contemptum amori connexa est tuo nos suo associet te miserante consortio quaeve triumphalem palmam adepta est sui sanguinis effusione pro nobis apud te suffragetur in iudicii futuri examine ut nos debita non puniamur ex poena qui eius suffragio nostraque te placari credimus obsequella. 698
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Post nomina Unigenite Dei Filius qui beatissimam famulam tuam Martianam gemina muneris claritate vestisti ut virginitatis enitesceret merito et martyriali attoleretur triumpho praebe eam suffragatricem esse mortalibus cunctis quae merito sui laetatur in caelis. Quo per eam et vivis et defunctis commoda tribuas per quam nobis exempla castitatis insinuas. 699
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Ad pacem Domine Iesu Christe ineffabilis pulchritudo iustitiae qui inter lilia pascis et candidissimis delectaris virginum choris qui desponsatam tibi Martiana fortissimam virginem tanto caritatis amore iunxisti ut eam tibi et virginem et martyrem consecrares praesta ut sicut illa in paradiso tuo immarcesibilibus sanctimoniae tuae atque martyrii sertis coronata triumphat ita nos assiduo eius patrocinio a colluvionibus peccatorum et illecebris carnalibus abstrahas ac defendas et sic tibi acceptos efficias ut aeternae indulgentiae compotes reddas et pacis tuae muneribus glorificandos attollas. 699
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est vere satis iustum et pulchrum est nos semper te in tuis operibus collaudare aeterne Deus Pater omnipotens. Et cum non sit aequum ut pro sancta tua gloria a pollutis labiis nomineris iustum tamen est ut nec aetatis nec nexus infirmitas pro tuis immensis rebus a tuis unquam debeat conticescere laudibus. Qui inter omnia quae in huius mundi officium libens creasti hominem solum gloriosis tuis manibus ita formare iussisti ut tuae quoque similitudinis dignabili eum faceres pietate conformem ut ille interior habitus qui ea quoque similitudine est formatus quem ipse voluisti esse intelligibilem sensum exteriorem suum habitum tuo faceret oboedire praecepto et nequaquam uterque de tua laude sileret affectus dum utriusque in tua iussa servitutis consummaretur profectus. Quem utique interiorem sic tibi beata famula tua Martiana custodivit ut feceras ut non in aliquo degenerari in se pateretur nec minui quod crearas Filioque tuo Christo Domino nostro se praeparans in eius dilectione quam semper habuit roborata permansit quia illi se maluit moriendo coniungi cui se vivendo obtulerat consecrari. Ipsi sponsalicium custodivit pudorem cuius semper concupivit habere amorem. Ipsi suam servavit fidem cui se tota commisit devotione. Ipsius desideravit ornatum cuius in se tenuit semper amplexum quae parata ad nuptias venturum sperabat sponsum adepta est caelestis thalami dignitatem per suum martyrium. Dumque eum quem diligebat anima eius quaereret ab eo qui eam in promptuarium paradysi introducerat inventa est perfectam in se Christi retinens caritatem. Sanguinem non trepidavit suum effundi in terram. Dum Creatorem suum interioribus oculis videret intenta extenditur ligno uritur flammis laceratur ungulis. Stat mente immobilis voce fortis patientia laudabilis de praeteritis gaudens de futuris exsultans de pollicitis non formidans. Contemnit temporalem poenam dum gloriam indubitata fide sperat semper aeternam. Implentur sancto cruore ulcerosa laterum loca et per sulcos cruentos liquor decurrit immaculatus dumque ad similitudinem crucis exaltatur ligno animum immobiliter fixum tenet semper in caelo. Merito ergo per huius credimus intercessum tuum adesse nobis placatum aspectum quem nostris sceleribus facimus esse adversum. Per quod rogamus te ut malorum nostrorum non recorderis dum pietate solita parcis dumque ipsius semper ante te habes humillimas preces quibus pro nobis incessabiliter exoraris. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum ante cuius conspectum sanctorum millia angelorum multitudo martyrum chorus virginum omnisque innumerabilis gloriosus exercitus beatorum non cessant clamare ita dicentes. 699
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus semper et benedictus Dominus Deus omnipotens quem praevidebant sanctae tuae in suo conspectu qui a dextris eis fuisti ne unquam commoverentur. Teque laudat indesinenter omnis exercitus angelorum. 701
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Post Pridie Te omnipotens Deus petimus et rogamus ut hanc oblationem quam tibi fideli et humili devotione offerimus suscipere digneris propitius et nostrae servitutis libamina ipse tibi facias acceptabilia. Ut accepta per mysterium sancti Spiritus nobis sanctificata tribuas postulatione nostrae salutis et in odorem suavitatis accipias. 701
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Domine Iesu Christe cuius imperio rabidissimus leo non solum a nece beatissime virginis et martyris Marcianae abstinuit verum etiam feritate deposita eius immaculatum corpus adortus moleste contigere non presumit presta nobis ut nitore tui sancti Spiritus circumsepti immanitatem non timeamus leonis horrendi sed maiestatis tuae virtute repulsus semper a lesione nostra maneat alienus. 701
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 701
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Dominus qui beatissimam Marcianam virginitatis ac pudicitie ornavit decore mentes vestras expiet ab omni mundane corruptionis contagione. Quique huic praestitit suam idolis non inclinare cervicem a vobis arceat spirituum malignorum tentationem. Ac sicut illa post victoriam letatur cum Christo ita eadem patrocinante reduces vos gaudeatis fieri paradiso. 701
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 701
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 701
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 701
Mozarabes Jul 12 Martiana M2 Mass Propers Post communionem Domine Iesu Christe qui beatissimam Marcianam tibi testem et Virginem consecrasti dum te incorrupta sequitur et pro te gloriosa mactatur annue nobis precibus eius ut eadem suffragante quamvis indigni et castitatis donum et confessionis mereamur obtinere triumphum 701
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 702
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini noster Iesu Christi perficiamus cum pace 702
Mozarabes Jul 13 Margarita Mass Propers Margaritae vir… Rub 702
Mozarabes Jul 15 Quiricus Mass Propers Quirici martyr… Rub 702
Mozarabes Jul 16 Triumphus Crucis Mass Propers Triumphum sanc… Rub 702
Mozarabes Jul 16 Alexius Mass Propers Alexii confess… Rub 702
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Vias tuas Domine pronunciavi et exaudisti me docuisti me Deus iustificationes tuas viam mandatorum tuorum cucurri Domine 702
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers OfficiumV Servavi mandata tua et testimonia tua Domine qui omnes viae meae in conspectu tuo 702
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Oratio post officium Domine Deus qui virginibus tuis glorioso amore flagrantibus concessisti et quaerere et invenire dilectum concede nobis ita a te ferventiori voto exquirere ut fructuosi laboris mereamur reportare mercedem. 702
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 702
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Proph Mulierem fortem quis inveniet Procul et de ultimis finibus precium eius. Confidit in ea cor viri sui et spoliis eius non indigebit. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. Quesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. Et de nocte surrexit deditque predam domesticis suis et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum et emit eum. De fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortiter lumbos suos et roboravit brachium suum. Gustavit quia bona est negociatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius. Manum suam misit ad fortia et digiti eius apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperes. Non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. Stragulatam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius. Nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae. Syndonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo. Fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo. Os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius. Consideravit semitas domus suae et panem ociosa non comedit. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam. Multe filie congregaverunt divitias tu autem supergressa es universas. Fallax gratia et vana est pulcritudo mulier timens Deum ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius. (Prv 31) 702
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 703
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Psallendo Spem dedisti mihi Domine haec me consolata est in humilitate mea 703
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers PsallendoV Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi memor fui iudiciorum tuorum Domine 703
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 703
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Lc Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. In omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur. Aporiamur sed non destituimur. Persecutionem patimur sed non derelinquimur. Deiicimur sed non perimus. Semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro circumferentes ut et vita Iesu in cordibus nostris manifestetur. Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur Iesu ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis. Habentes autem eundem spiritum fidei sicut scriptum est. Credidi propter quod locutus sum. Et nos credimus propter quod et loquimur. Scientes quoniam qui suscitavit Dominum Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. Omnia enim propter vos ut gratia abundans per multas gratiarum actiones abundet in gloriam Dei. (2K 4) 703
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Ev Rogabat Iesum quidam pharisaeus ut manducaret cum illo. Et ingressus domum discubuit. Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei attulit alabastrum unguenti. Et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. Videns autem pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens. Hic si esset propheta sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum quia peccatrix est. Et respondens Iesus dixit ad illum. Simon habeo tibi aliquid dicere. At ille ait. Magister dic et ait. Duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta. Non habentibus illis unde reddere donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit Respondens Simon dixit. Estimo quia is cui plus donavit. At ille dixit. Recte iudicasti. Et conversus ad mulierem dixit Simoni. Vides hanc mulierem Intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti. haec autem lachrymis coepit rigare pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi remittuntur ei peccata multa quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur minus diligit. Dixit autem ad illam. Remittuntur tibi peccata. Et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se. Quis est hic qui etiam peccata dimittit Dixit autem ad mulierem. Fides tua te salvam fecit vade in pace. (L 7) 704
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 705
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Lauda Audi filia et vide quia concupivit rex pulchritudinem tuam et ipse est Deus tuus 705
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Sacrificium Offerte Domino holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum. Vota atque donaria et comedite ex eis in conspectu Domini ut benedicat vobis Dominus Deus vester alleluia. 705
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers SacrificiumV Locutus est Dominus ad Moysen dicens dabo populo meo talem habere mentem ut timeant me et custodiant mandata mea ut benedicam eis et filiis eorum in sempiternum. Vade et dic eis revertimini in tentoria vestra. 705
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Missa Devotissimam sanctarum ac beatissimarum Iustae et Rufinae martyrum fidem et famosissimas toto orbe victorias debito honore venerantes omni studio omnique intentione fratres carissimi Domino supplicemus ut sicut earum virtutibus gratulamur ita earum meritis copulemur. Neque nos desperare fas est martyrii nobis gloriam quocumque in tempore posse donari namque iracundiam cohibuisse insignis patientiae est cupiditatem frenare palma virtutis est et domuisse libidinem corona martyrii est. Per haec diabolus infestat per quae ista congreditur et plerumque plus valent occulta bella quam publica dum minus erubescunt quae sine teste operantur. Ad caelum itaque oculos animumque vertamus ut omnipotens Deus inspector cordis cognitorque secreti cum probaverit sibi placere quae quaerimus voluntatem nostram sibi pro passione deputet et vota pro sanguine. 705
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Alia oratio Praesentia tuarum Domine martyrum Iustae et Rufinae sollemnia celebrantes quae mercimonio fictilium vasculorum contempto ad beatae usque passionis meruerunt gloriam pervenire te acclines oramus ut per eas apud te nostra accipiatur oratio quarum tu laetatus es de triumpho. Per eas evincamus cupiditatis incendia per quas ipse tortoris evicisti tormenta ipsisque nos intercedentibus corrige quarum te victorem ostendisti in passione. Ut quae tibi per gloriam meritorum effecta sunt vasa virtutum unusquisque nostrum apud te obtineant vas suum absque contagione possidere peccaminum. 705
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Post nomina Deus qui nos per Apostolum tuum propriis manibus victum quaerere praecepisti sanctarum tuarum Iustae et Rufinae precibus spiritalem nobis attribue victum et cotidianum piae miserationis subsidium ut hae virgines quae suis manibus et propriae saluti et indigentiae provisores inopum exstiterunt suis suffragiis tam viventibus quam defunctis congrua remedia largiantur. 706
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Ad pacem Piissime redemptor et conditor universae carnis qui patientia tuarum virginum antiqui hostis contrivisti impulsum qui praedictarum virginum societatem turbare ex confractione ausus est vasculorum da nobis ut immobiliter in nostris cordibus radicatus infirma nostri corporis vasa fortia tibi per caritatis opera praeparemus quo nullis elisi iaculis adversantis indisruptae utamur muneribus pacis. 706
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum est iustum est aequum vere et salutare est nos tibi immensas agere gratias omnipotens Trinitas Deus qui martyres tuas Iustam et Rufinam victum sibi fictili commercio conquirentes nefandis idolorum monstruis dissipatis quae in honorem vanitatis offerri sibi proposita perurgebant eo usque ad consummationem martyrii perduxisti ut nulla insilientis catervae procacitate turbatae nullaque infestantis principis ferocitate mollitae postremo nec in ipsis poenarum atrocitatibus fractae te verum Deum Integra confessione clamando infula passionis ornatae regnis caelestibus iungerentur. Magnum est itaque ante passionem miraculum iam praemissum. Frangebantur itaque vasa fictilia quoniam caelestia per passionem parabantur immutari martyrum membra. Non fuit temporale commercium sed Christi negotium per quod possent emere sanctae martyres caelum. O furor sacrilegus. Se ipsum frangit in vasis et Christum facit triumphare de sanctis. Sua non sunt membra quae destruit quas cum aeterno rege vivere facit cum punit. Ecce innumerabiles non cessant poenae et sanctissimae virgines Christum Dominum non desinunt praeconari. Coctum adversarius dissipat quod a sanctis venditur lutum quia crudelitatem suam gehennae parabat exurendam incendio. Talis atrocitas veritate devincitur sic humllitas cum superbia dimicatur ut martyres quas per confractionem vasculorum diabolus condemnasse credebat perfecta consummatione martyrii caeleste regnum obtinuisse gemescat. Unde maiestatem tuam Pater piissime postulamus ut quemadmodum illis in congressione passionis donasti constantiam ita et nos vitiis carnalibus expiatos facias pervenire ad gaudia sempiterna. Propter quod ei omnes Angeli omnesque Sancti non cessant clamare ita dicentes. 706
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quem sacrae virgines Iusta et Rufina vitae operibus pariles sociaque passionis consummatione felices ex illo quaestu pertenui fictilium vasculorum vestierunt in paupere collegerunt in hospite satiaverunt in sitiente. Sit igitur illi honor et indefessa laudatio qui horum munerum et inspirator est pariter et susceptor cum ipse his se egere pronuntiat qui solus haec in omnibus tribuendo inspirat. Ipse quippe horum inspirator dum hic in membris suis pie reficitur donata donantibus post multiplici foenore se tribuente largitur. 707
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Post Pridie Ob honorem passionis famularum tuarum Iustae et Rufinae has tibi Deus Pater hostias immolantes precamur ut illarum interventu quae se tibi vasa mundissima exhibuerunt hoc tibi oblatum sanctifices holocaustum praestans supplicibus nobis ut quarum mercimonio dudum satiasti inopiam pauperum harum prece rata tibi efficias vota fidelium populorum. 707
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Fac nos aeterne Deus ut unusquisque nostrum vas suum in honore et sanctificatione possideat qui virgines tuas Iustam et Rufinam ex conquaestu fictilium vasculorum passionis perduxisti ad gloriam quo emundatis conscientiis ad te proclamemus e terris. 708
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 708
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus vos sibi placita efficiat vasa qui Iustam et Rufinam sibi efficit mundissima. Quique illas non passus est de fictilium fractione tristari numquam vos patiatur dissolutis compagibus internae mentis illudi. Quo fortes corde et corpore quarum nunc celebratis sollemnia perpetualiter percipiatis suffragia. 708
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 708
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 708
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore 708
Mozarabes Jul 17 Rufina Iusta M2 Mass Propers Post communionem Confirma in visceribus nostris misericordiae tuae munera omnipotens Deus ad augendam fidem nostram ad corroborandam spem ad illuminandam scientiam ad multiplicandam caritatem ad conservandam corporis et anime puritatem. 708
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 708
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 708
Mozarabes Jul 17 Rufina M2 Mass Propers Sanctae Rufina… Officium Omnia mandata tua 708