Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere plurimo… |
Ev |
Nihil opertum |
671 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
671 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Ambulabunt sancti in albis quoniam digni sunt et non delebo nomina eorum de libro vitae. |
671 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Regnum et potestas et magnitudo regni dabitur populo sanctorum alleluia |
671 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Consurget Michael princeps magnus et salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro scriptus et qui ad iustitiam erudiunt multos fulgebunt quasi stellae in perpetua aeternitate pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia populo sanctorum. |
671 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Adriani beatissimi atque Nataliae dilectissimi fratres hodierno die et praedicanda nobis et assequenda exempla sunt qui conceptu Sancti Spiritus pleni dum concessa inter se coniugii connubia servant Christo nupturi spiritalem thalamum in suis cordibus parant cum et in illo gloria fuerit dimicandi et in illa felicitas obsequendi. Illum fidelis virorum turba concelebret hanc femineus chorus hymnidicet. Illum viri ad vincendum in sui imitatione proponant hanc feminae in obsequendo imitabilem habeant. Sit in illo viris exemplum contemnendi humana sit in hac feminis famulandi probitas assequenda. Per illum viri assuescant mundum despicere per istam doceantur feminae suis viris obtemperare. Discant per illum viri subire certamina passionis discant per istam feminae oboedire passuris. Quorum utrorumque exemplis incitati atque virtutibus et per illum superemus vitia per quem devictae sunt poenae et per istam obsequii capiamus mercedem per quam Sanctorum curatae sunt plagae. |
671 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Aeterne ac inaestimabilis Deus summe in quo beatissima famula tua Natalia vehementi gaudio exsultavit cum sibi coniunctum beatissimum Adrianum ad te conversum tota fidei devotione cognovit tu nos in te credentes ac de te sperantes utrorumque precibus salva utrorumque etiam suffragatione iustifica. Ille nos exemplo suo fortiores efficiat haec et curandos regat et curatos sibi exhibeat. Per illum torpens ad virtutem animus excitetur per haec vulnerum abdita medeantur. Suscitandos ille suscipiat quos visitandos ista custodiat. Ille curatis gloriam haec curandis adhibeat medicinam. Colligat ille quos ista non reprobet curetque ista quos ille glorificet. Quo per utrosque sic curandis adhibeatur salvatio ut curatis donetur aeternae gloriae plenitudo. |
672 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Iesu Dei Patris Filius qui es et victoria martyrum et corona victorum in hoc sanctorum tuorum Adriani atque Nataliae festo concede offerentibus indulgentiam pro delIctis et sepultis beatorum adunari consortiis. Ut tam nos quam illi cum eis in futura vita mereamur habere partem cum quibus idem tuus beatissimus Adrianus a gentili conversus errore suam voluit annotari professionem. |
672 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui beatos martyres tuos Adrianum atque Nataliam coniugali foedere copulatos ad tantam gloriam provexisti ut et ille patiendi munere et haec locupletaretur obsequendi mercede praesta nobis ut devictis vitiorum carnalium incentivis atque perfecte coram te exhibentes nostrae mysterium servitutis muneribus ditemur a te pacis aeternae atque dulcedinis. Quo ita tibi placabiles simus caritatis ex opere ut illic post transitum qua idem sancti requiescunt iucundemur in pace. |
672 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui beatissimo Adriano cum suis sociis et certandi confidentiam et remunerationis exhibuit gloriam quique tanto fidei ardore arcanum pectoris famulae suae Nataliae illustravit ut quae non excepit martyrium martyrii tamen consequi mereretur effectum cum martyrium quod perferri ab hoste non timuit ceteris sanctis praedicationis verbo amabile fecit. Illa quippe dum pietatis exhibuit cultum pietatis capit praemium. Et dum miserationis impendit solatium ad misericordiae pervenit usque effectum quia quibus quantisque compassionis atque solatii exhibuit verbum cum tot tantisque commune creditur suscepisse martyrium. Ac proinde digna et venerabilis femina sanctis omnibus obsequens cum omnibus patiens cum omnibus gaudens communiterque cum omnibus regna caelestia tenens exaudiatur pro nobis a te Deus Pater clemens atque sanctissime. Quo per eam et facinorum careamus illecebris et regnum teneamus cum tuis omnibus sanctis. Cui merito omnes Angeli et Archangeli Throni Dominationes et Potestates non cessant clamare atque dicere. |
673 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui ita fervore ignis sui sanctorum corda inflammat ut sit illis omne quod cupiunt licitum liceatque eis implere quod cupiunt dum ea cupiunt implere quae sancta sunt. Etenim Natalia sanctorum vulnera curans eorumque in passionibus non in crudelitate sed compassione exsultans cum per ultimam mortis sententiam Adrianus cum sociis suis passuri essent lethale exitium cucurrit illa ad virum et desectam corporis eius manum sibi amoris usurpavit in signum ut ea pars membri in qua significabatur effectus operis esset illi pro mentione in solatio caritatis quo per hanc amor viri semper in eius viveret corde et veram quodammodo eius praesentiam retineret. Sit ex hoc gloria tibi Pater omnipotens qui tot beneficia ancilla tuae erga sanctos exhibita remuneraturus aspiciens lacrimisque eius ineffabili pietate respondens illorum eam glorioso coetui aggregasti quorum idem hic degens plagis curationem exhibuit. |
673 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Has tibi Domine in sollemnitate tuorum sanctorum Adriani atque Nataliae victimas offerentes acclini te supplicatione rogamus ut eorum intercedentibus meritis des veniam nostris peccatis ac benedictionem his impertias sacrificiis quo exemplo Nataliae quae viri sui sanguine se laetabatur perunctam nos quoque de corpore et sanguine Unigeniti Filii tui libantes consecutos nos gaudeamus Spiritus unctionem internam et misericordiam copiosam. |
674 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Deus qui peccatores sine merito salvas et iustos ex gratia praecedente glorificas quique Adrianum ex infidelitate revocasti ad fidem et Nataliam obsequiali coronasti ex munere nostris quaesumus in eorum festo et iniquitatibus parce et spiritali nos ardore succende. Quo spiritaliter accensi in intimis ad te proclamemus e terris. |
674 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
|
Mass Propers
|
Si istud festu… |
Rub |
|
674 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Postea dicat. |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
674 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnipotens Dominus respiciat vota vestra qui Adrianum martyrii palma et Nataliam obsequendi glorificavit ex gratia. Illorum quoque vos suffragio tuaeamini quorum plagis Natalia famulatus sui dependit obsequio. Ut praesentis diei sollemnitate ovantes et hic et in futuro eorum gaudii mereamini esse participes. |
674 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Si venerit ist… |
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in vigi… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
17 |
Natalia
Adrianus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Post communionem |
Domine Deus omnipotens qui |
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
18 |
Marcellianus
Marcus martyr
|
|
Mass Propers
|
Marci et Marce… |
Rub |
|
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
19 |
Protasius
Gervasius
|
|
Mass Propers
|
Gervasii et Pr… |
Rub |
|
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
20 |
Florentina Carthagiensis
|
|
Mass Propers
|
Florentiae vir… |
Rub |
|
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
20 |
Silvester papa
|
|
Mass Propers
|
Silvestri papa… |
Rub |
|
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
22 |
Consortia
|
|
Mass Propers
|
Consortiae vir… |
Rub |
|
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
In dominico pr… |
Officium |
Dominus regnavit |
675 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Per omnia semper saecula saeculorum |
675 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat pro ...… |
F |
Gloria. Benedictus Dominus Deus Israel |
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Domine Deus qui adventum unigeniti Filii tui Ioannem puerum praecurrere voluisti ut missus a te viam Christo incredulorum cordibus praepararet et sanando contribulatos corde et caecis restituendo luminis claritatem. Suffragio eius et caecitatem cordis nostri illumina et tribulationes cordium nostrorum in aeternum gaudium muta ut qui in nativitate unigeniti Filii tui gaudio christiano attollimur in adventu iudicii eius nullis paenarum vinculis contristemur. |
675 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
675 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Consolamini consolamini popule meus dicit Dominus Deus vester. Loquimini ad cor Ierusalem et vocate eam quoniam completa est malitia eius dimissa est iniquitas illius. Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Vox clamantis in deserto parate viam Domino rectas facite semitas Dei nostri in solitudine. Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur. Et erunt prava in directa et aspera in vias planas. Et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Vox dicentis clama et dixi. Quid clamabo Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos agri. Et siccatum est fenum et cecidit flos. Verbum autem Domini Dei nostri stabit in aeternum. (Is 40) |
675 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
676 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Expectabam Deum qui me salvum fecit a defectione et tempestate |
676 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Ecce elongavi fugiens et mansit in solitudine |
676 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
676 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Obsecro vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Cum omni humilitate et mansuetudine. Cum patientia supportantes invicem in charitate soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus sicut et vos vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Deus una fides unum baptismum. Unus Deus pater omnium qui super omnes est et per omnia et in omnibus vobis. Unicuique autem vestrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi in qua ipsi vocati estis. Propter quod dixit. Ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus. Quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae. Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus mysterii in aedificationem corporis Christi. Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionem filii Dei in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi. (E 4) |
676 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in domi… |
Ev |
Initium sancti Evangelii Iesu Christi Filii Dei |
676 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
676 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Laudem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomen canstum eius |
677 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Vox clamantis in haeremo parate viam Domino rectas facite semitas Dei nostri alleluia alleluia |
677 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Alleluia. Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare hominibus misit me sanare contribulatos corde praedicare captivis redemptionem et caecis lumen reddere dicens |
677 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Universitatis potentissimum Creatorem fratres carissimi congregati sollemniter adoremus et praedestinati populi benignissimum Patrem coram ipso humiliati salubriter invocemus ut pro malis sicut solet bona retribuat et fideles suos in quacumque die tribulanter exaudiat nec permittat innocentes sub calumniis laborare sed dignetur universos velociter evadere donet regibus cum mansuetudine et veritate iustitiam largiatur populis cum tranquillitate concordiam servientes sibi dominos sine iracundia dominari conveniat ut vicissim servos ad oboediendum sine murmuratione compellat exhortetur etiam divites non amare divitias perituras sed per bona opera delectentur acquirere sempiternas. Ipse pauperes pascat ipse nudos vestiat ipse non habentes auxilium protegat. De conclusione captivitatis exsules reddat et de domo carceris suspirantes in vinculis liberet. Sit pupillis cotidianus adiutor sit benignus et misericors viduarum lacrimantium consolator. Beneficia pluviarum consueta non auferat ut inebriata terra pinguescat. Faciat nos in oratione promptissime vigilare et hoc sacrificium in remissionem peccatorum frequenter offerre. |
677 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui praesentium hominum vitam agnoscis diversarum necessitatum passiOnibus subiacere exaudi desideria supplicantium suscipe vota credentium. Si carorum salitem aut cordis aget morbus aut corporis manus medica dolorem maesti pestem pellat aegroti. Si iudicis aut ira vexat aut odium adsit potentia mitigatura praelatum liberatura subiectum. Si ad litem publicam discordes funesta intentio vocat dissidentium animos pax amica praeveniat. Si terreni itineris subeunda vexatio est angelum decerne custodem. Abigat daemones praedam bestiae errorem viae casum foveae insidias furis vim latronis. Si adire maria navigaturus exoptat tu invisibilis gubernator beneficio sentiendus ingredere ut nec mentem in peccatum cupiditas lucro praecipitata demergat nec navem in profundum tempestas vento excitata dissolvat. Tunc enim felicem substantiam pensabit quaestum si innocentia non fuerit passa naufragium. |
677 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Precamur Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus qui omnium corda perscrutas et vota perpendis ut non solum proditis petitionibus verum etiam occultis desideriis nostris benignus faveas et adesse digneris. Ad quaecumque enim poscenda concurrimus universa priusquam loquamur intelligis. Offerimus itaque obsecrationes nostras pro egestate inopum pro laboribus pupillorum pro iniuria vinctorum pro securitate viantium pro consolatione et requie fidelium defunctorum et pro his qui sulcandum navibus aequor arripiunt ut reddantur in adverso securi. Febres omnes passionesque a languentibus excludantur nec in aliquos inmundi spiritus tentatio potestatem accipiat sed cunctis caelesti protectione defensis salutaris tui medicina subveniat. |
678 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui dum sublimia deitatis ascendis observare nos pacem auctoritate evangelica praecipis da nobis placidus pacem tuam ut dum discordiae prona fugimus caelorum ardua conscendamus. |
678 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine Deus noster qui labentem animam et antiquo ulceris dolore confectam non solum ad amissam revocas dignitatem et in pristino nitore restauras sed etiam in partem gloriae caelestis admittis donando culpam praevaricationis et remittendo perpetuae iniuriam mortis. Qui ut ista praestares non te nostrae parvitatis officiositas sed illa ingenitae bonitatis consuetudo commovit. Tu igitur vinctum afflictumque hominem captivitate depulsa libertati donasti et obnoxium lege moriendi vicario munere redemisti mittendo unicum Filium tuum Dominum nostrum qui compensatione commercii dum nos liberare contendit suum sanguinem fudit ita caelestis dignitas dum nos indignos prospicit contumeliis addicta subiacuit omnique se iniuriae subdidit dummodo hominem quem in nascendo susceperat moriendo servaret. Per quem te quaesumus et rogamus ut intendas super haec munerum sincera libamina quae in hoc altare tuum sacrificiorum more detulimus ut in conspectu tuo offerentium vota custodias et ut verus sacerdos veram hostiam meritis caelestibus benedicas ac de his temporalibus cibis immortalitatis sacramenta componas quae suae suavitatis gratia infirmitates corporum et languores compescant animarum. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum cui merito omnes angeli atque archangeli non cessant clamare ita dicentes. |
678 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus atque in excelsis mirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus per quem tibi Deus Pater omnipotens famulantes offerimus sacrificium laudis et simplicem cordis nostri devotionem. Non enim hic horrido mugitu pecudum tristis hostia aut taurus occiditur aut hircus de gregibus immolatur sed hostia quam verus Dominus et sacerdos instituit omnipotens. |
679 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Altare tuum Domine manus tuae consecratione sanctifica teque ipsum mentibus nostris laetitiae et gratiae spe resurrectionis ostende omnibus tibi servientibus vota quae acceptare digneris inspirando largire populum tuum placabilis respice atque ad partem gratiae salutaris admitte confitentibus parce laetantibus fave ac tristes per indulgentiam consolare. |
679 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Orationem dicturi dominicam fratres carissimi nihil nostris mentibus cogitatio terrena subripiat nihilque turpe vel lubricum horrendae vanitatis occurrat sed paenitentes de praeteritis et petentes veniam de futuris cum timore et fiducia clamemus e terris. |
680 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Benedictionis Domini gratia vos semper protegat et ab omni malo defendat. Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum et sibimet placere faciat in aeternum. Ubique vobis Dominus placatus occurrat et suae benedictionis opem dignanter attribuat. |
680 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
23 |
Ioannes Baptista (Vigilia)
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Credimus Domine Iesu quod praecursor tuus Ioannes quod prophetae in enigmate prophetaverunt ipse digito ostendit dicens. Ecce Agnus Dei ecce qui tollit peccatum mundi proinde quesumus et rogamus ut qui primi adventus tui venturum tempus praedicavit in secundi adventus tui tempore dum iudicare veneris vivos et mortuos nos ad dexteram tuam coronandos statuas. |
680 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
680 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace. |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
Nativitas sanc… |
Officium |
Angelus Domini dixit Zachariae alleluia ecce Elisabeth in utero accipiet alleluia et pariet filium et nomen eius Ioannes vocabitur alleluia alleluia |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius |
680 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Gloria in excelsis Deo |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Deus qui nos in nativitate praecursoris tui Ioannis voluisti gaudere fac nos plenum gaudium a te in futura examinatione percipere. Ut meritis eius qui adventum tuum in spiritu et virtute Eliae praecessisse cognoscitur et hic et in aeternum gaudiis collaetemur. |
680 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
680 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te et prophetam in gentibus dedi te et dixi. a. a. a. Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum. Et dixit Dominus ad me. Noli dicere quia puer ego sum. Quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quecumque mandavero tibi loqueris. Ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum et eruam te dicit Dominus. Et misit Dominus manum suam ad me et tetigit os meum. Et dixit Dominus ad me. Ecce dedi verba mea in ore tuo et constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. Tu ergo accinge lumbos tuos et surge et loquere ad eos omnia quae ego precipio tibi. Ne formides a facie eorum. Nec enim timere faciam vultum illorum. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum ereum super omnem terram regibus Iuda principibus eius et sacerdotibus eius et populo terrae. Et velabunt adversum te et non praevalebunt quia tecum ego sum ait Dominus ut liberem te. (Jr 1) |
681 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
681 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Tu es Domine qui eduxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae |
681 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
In te iactatus sum ex utero de ventre matris meae tu es Deus meus in te est decantatio mea |
681 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Repleatur os meum Deus laude tua ut possim cantare gloriam tuam |
681 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
681 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Notum vobis facio evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem neque enim ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam et proficiebam in Iudaismo supra multos coetaneos in genere meo. Abundantius emulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit me per gratiam suam ut revelaret filium suum in me et evangelizarem illum in gentibus continuo non acquievi carni et sanguini. Neque veni in Hierosolymam ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres veni Hierosolymam videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior. Deinde veni in partes Siriae et Ciliciae. Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudeae quae erant in Christo. Tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebantur nos aliquando nunc evangelizant fidem quam aliquando expugnabant et in me clarificabant Deum. (G 1) |
681 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zachariam. Et respondens mater eius dixit. Nequaquam sed vocabitur Ioannes. Et dixerunt ad illam. Quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine. Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scripsit dicens Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. Apertum est autem confestim os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum. Et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudee divulgabantur omnia verba haec. Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes. Quis putas puer iste erit Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens. Benedictus Dominus Deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius. Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel. |
682 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
683 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Suavis sit Deo laudatio mea ego vero delectabor in Domino |
683 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Sacerdos Zacharias fuit de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron erant enim iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela alleluia alleluia. |
683 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Apparuit Zachariae angelus Domini stans a dextris altaris dicens ne timeas Zacharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Ioannem et erit tibi gaudium et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt et erit magnus coram Domino. |
683 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Expectationis nostrae fratres carissimi Dominus Deus noster gaudia desiderata restituens natalem nobis praecursoris sui Ioannis verum lumen lucernae praeeuntis invexit cum festivitate reciprocantium etiam temporum ipsorum vernante laetitia qua se nobiscum in gaudio omnis creatura adventum Domini auditura diffudit. Et qui ad nativitatem praecursoris sui Ioannis annua nos festivitate revocavit ad suum quoque natalem cum profectu totius Ecclesiae suae et defectu nequitiae spiritualis simili dignatione nos provocet. Et qui tanti prophetae ortum prius nobis dignatus est nomine manifestare quam luce et ante ostendere electionis eius quam conceptionis initium supplicibus tribuat servulis adimplere praedicationis ipsius sacratissimum verbum. Quia scilicet praeco mirabilis praeparandus ac praevius prius ab eo praeconium laudis quam viam accipere meruit vocis atque ut ante ortum ab eo ostenderetur laudandus quem post ortum ipse ostenderet laudaturum. Precemur ergo corde prostrato et affectu humiliationis devoto ut aperiat in nobis Dominus Deus noster quidquid in cordibus nostris infidelitas claudit quidquid promissionum eius gratiam obscuritas lubrici timoris intercipit et concedat ut natalis angeli sui ante faciem suam missi os nostrum repleat confessione cor nostrum roboret fide cursum nostrum dirigat voce contemptum mortis instruat veritate agnitionisque innocentiam populo suo ipse impetret qui eum Agnum Dei in populorum exspectatione monstravit. Sit ergo laus eius in ore nostro ut qui vocis sollemnia solvimus verbi munera capiamus. |
683 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Inter laudes tuas et preces nostras omnipotens Deus interest hodie beatissimi Ioannis praestantissima in gaudiis populorum ordinata nativitas in qua nobis multiplicis gratiae tuae dona venerantibus dum in praeconium vocatur ille qui praestitit in suffragium quaeritur ille qui meruit. Qui nobis naturarum omnium creatorem necdum natus ostendit ut expers vitae suae fieret testis gloriae tuae haberetque prius cognitum lucis Dominum quam communis luminis usum. Qui in illis coagulati corporis rudimentis materni Uteri lege vivescens vocem dominicae matris salutantis exciperet et quodam ministerio devotionis exsiliens motu exsultanter responderet qui ad opus evangelii nasciturus matrem de officio necdum editus commoneret. Qui praedicaturus paenitentiam paternae diffidentiae errorem interceptae vocis dispendio castigaret et dubiae mentis incredulitatem prophetatus clauderet quo venturae salutis fidem prophetaturus aperiret. In huius ergo Domine natalicii diei sollemnitate gaudentes pacificas sacrificiorum tibi hostias immolamus ut sacerdotalis officii functionem sancti angeli visitatione dignatus acceptes faciasque promissa nos credere credita praedicare praedicata non perdere. |
684 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Christe Iesu qui virginali nasciturus de utero praecursorem tuum Ioannem senili fecisti exoriri ex alvo quem lucernam ardentem tuo constituisti in templo fac nos lucere in Ecclesia tua ardore fidei et instructione docendi caritatis opere et humilitatis perfectione orationis studio et castimoniae documento. Sicque nunc has oblationes offerentis populi fidelis accepta ut cunctis congrua largiaris remedia per eum et spiritale gaudium vivis et poenarum evasionem conferendo defunctis per quem tibi in cordibus incredulorum et via est praeparata et indultae gratiae primordia sunt ostensa. |
684 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui nobis per prophetiam praecursoris tui Ioannis obumbratarum significationum figuras aperta veritatis manifestatione monstrasti tribue nobis intelligentiae lumen et pacis perpetuae claritatem ut gratia succedente pro gratia sic gloriemur in novis ut in caritatis unitate constituti non abutamur antiquis dissensionibus. |
685 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est omnipotens Pater tibi gratias agere qui humanae salutis ita ex prima conditione sicut ex secunda reparatione sollicitus ne inopinatos nos causa tanti muneris inveniret ad manifestandum Filii tui adventum electissimum Ioannem nuntium destinasti qui nos de mirabilibus eius ipse iam per eum ex nativitate sua mirabilis commoneret et magnitudinem sequentium rerum rudes adhuc populos credere sui ostensione consuesceret. Nuntiaturus Christum per Angelum nuntiatur praedicaturus in populo praedicatur in templo ante notus honore quam tempore. Sic actum est tuae dispensationis effectu ut qui parentibus in incensi est oblatione promissus gentibus in agnitione luminis sit praemissus praecursurus Verbum silentium ponit incredulis et ante processum vitae suae futura infidelitatis damna muta patris voce loquebatur. Utique ut persuasione veteri loquebatur paternae traditionis obstructum in meliorem evangelii doctrinam fidelium linguam nomen novi heredis absolveret. Ecce exsultat in utero ut in parentis visceribus nativae gentis pectora venturi Regis praedicatione concuteret. Erumpit in gaudio ut desperatae promissionis taciturnitas filii veritate convicta in testimonium suscepti muneris exclamaret. Prophetat in spiritu testificat in evangelio ministrat in baptismo docet in populo deget in eremo proficit in deserto. Parat viae viam venturum nuntiat per quem venit et priorem sibi quem secuturum diceret non tacebat. Erat speculum luminis initium baptismatis testimonium veritatis ut in plenitudinem Christi signorum rem post rei signa monstraret. Nuntius salutis emulus passionis servit propheta baptismo Baptista martyrio ut Christum Dei Filium pro mundi redemptione venturum quem annuntiare se praedicatione sermonis ostenderet amare se effusione sanguinis comprobaret. Unde merito caeli caelorumque virtutes cum Angelis et Archangelis hymno tibi laudis debitae cum Seraphim exsultant ita dicentes. |
685 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus et vere benedictus es Domine Deus omnipotens Unitas distinctibilis et distinctio inseparabilis Unitas Trinitatis et Trinitas summae unitatis. Qui operibus tuis compatiens impassibilis eo usque misericordiam porrigis ut ad notescendum salutare tuum praemitteres Ioannem puerum tuum praevium viae lucernam himinis praeconem Iudicis vocem Verbi amicum Sponsi. Unde nos pro tuis donis eiusque bonis tibi litationis hostiam offerentes precamur ut acceptabiliter eam assumas et dignatione consueta benedicas atque offerentes conformes eius efficias quam tibi in commemorationem Iesu Christi Filii tui Domini nostri devota et prosternata servitute persolvimus. |
686 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Convaluisti Domine Iesu Christe in gratia et incredulis gentibus sedula testatione claruisti. Te annuntians beatissimus doctor ille Ioannes tam incomparabilis sanctitate quam singularis magisterii assertor fontem lavacri sitientibus dabat sed esse venturum te procul dubio nuntiabat. Ille descenderat aquis corpora purgaturus sperabaris tu Domine animas corporum redempturus. Ex huius enim voce cognovimus Unigenitum te Domine in corporis forma et carne conspicuum de quo nobis dixit Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccatum mundi. Hic est enim cui et nomen antequam conciperetur dedisti quem et Spiritu Sancto priusquam nasceretur implesti qui sterilitatem matris conceptus abstersit et patris linguam natus absolvit. Oramus ergo te Domine ut hanc oblationem nostram respicere et benedicere digneris sicut benedicere dignatus es munus Abel iusti pueri tui. |
686 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus qui per beatissimum Ioannem praecursorem et martyrem tuum gentibus universis lumen baptismatis intulisti ut infidelitatem populorum quam prophanae observantiae ritus intulerat regeneratio caelestis aboleret. Praesta ut intercessio tanti vatis quae nobis est indulta per lavacrum purae conscientiae proficiat ad exemplum ut salutaribus edocti praceptis sic dicere mereamur e terris. |
687 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
687 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui in nativitate praecursoris sui Ioannis tribuit multis gaudium magnum det vobis devicta omni tentatione remissionem omnium peccatorum. Et eadem se praesule virtus nunc resultet in voce supplicum qui prolato Ioannis nomine os quondam reseravit paternum. Ac sicuti eo nascente matri est attributa fecunditas ita menti vestrae quo sibi fructificet fidei impertiatur ubertas. |
687 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
687 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
687 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
687 |
Mozarabes
|
Jun |
|
24 |
Ioannes Baptista
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Deus qui sterili Elisabeth senique infructuoso Ioannem promissionis filium condonasti qui dum adhuc inclusus in eius utero portaretur Deum in hospitium Virginis habitantem sua salutatione prophetavit te petimus te rogamus ut qui praedicatione eius regni caelestis aperuisti credentibus ianuam suffragio eius nos perducas ad gloriam. |
687 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
688 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. |
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
25 |
Eligius (Translatio)
|
|
Mass Propers
|
Translatio san… |
Rub |
|
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
26 |
Ioannes Romanus
Paulus martyr
|
|
Mass Propers
|
Ioannis et Pau… |
Rub |
|
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
27 |
Leo
|
|
Mass Propers
|
Leonis papae e… |
Rub |
|
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
29 |
Petrus apostolus
Paulus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo apost… |
Officium |
Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectione aeterna et exquiram illos in gaudio meo et lux perpetua lucebit eis alleluia et aeternitas temporum praeparata est alleluia alleluia |
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
29 |
Petrus apostolus
Paulus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram |
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
29 |
Petrus apostolus
Paulus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Hi sunt Christe Domine amici tui Petrus et Paulus qui tradentes corpora sua ad mortem effecti sunt ductores gratiae fundatores Ecclesiae. Quos et Unitas precandi felicitas moriendi nec dividi passa est nec elidi. Quaesumus ergo ut qui illorum doctrina populos fecit esse credentes eorum prece nos efficias regni caelestis coheredes. |
688 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
29 |
Petrus apostolus
Paulus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in fest… |
Proph |
Multam gloriam fecit Dominus |
688 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
688 |
Mozarabes
|
Jun |
|
29 |
Petrus apostolus
Paulus apostolus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum |
688 |