Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Apr 28 Vitalis martyr Mass Propers Vitalis martyr… Rub 660
Mozarabes Apr 29 Petrus Veronensis Mass Propers Petri martyris… Rub 660
Mozarabes May 1 Iacobus minor Philippus apostolus Mass Propers In festo apost… Rub 660
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Dabo sanctis meis 660
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Oratio post officium Hi sunt Domine septem faculae huius Hesperiae finibus inditae ad effugandam eius tetrae noctis infidelitatem caelitus missae. Ob huius ergo muneris gratia a te nobis collata reficiat nos fragrantia odoris evangelicae doctrinae a thymiamate praeceptorum digne redolentium. Ex quo dogmate plenius referti id ipsum corda et mens nostra parturiat quod a te iudicii tempore remunerari merito digna petitio nostra efflagitat. 660
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Proph Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo dominantes in potestatibus suit homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum. Et imperantes in praesenti populo et virtute populi sanctissima verba. In puericia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum. Homines divites in virtute pulcritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis. Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus. Qui de illis nati sunt requirunt nomen narrantes laudes eorum et sunt quorum non est memoria. Perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum ipsis. Sed illi viri misericordes sunt quorum pietas non defuit et cum semine ipsorum perseverant bona hereditas nepotum illorum. Et in testamentis stetit semen illorum et filii illorum propter illos. Usque in aeternum manebit semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. Corpora eorum in pace sepulta sunt et nomen eorum manebit in generatione et generatione. Sapientiam ipsorum narrent populi et laudem eorum nuntiet ecclesia. (Eccli 44) 660
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Psallendo In omnem terram 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Lc Fratres gratia vobis 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Ev Si manseritis in me 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Lauda Caeli enarrant 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Require omnia… Sacrificium Venite benedicti 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Missa Diem hunc dilectissimi fratres in quo memoria nostrorum vatum excolitur quorum praesentiam nostris urbibus auctoritate Apostolica destinatam fuisse agnoscimus devotis mentibus excolamus. Petentes a communi Domino et Salvatore nostro Iesu Christo ut quorum doctrina occiduae partis illustrata est terra eorum precibus a malis omnibus nostra expientur praecordia. 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Alia oratio Christe Dei Filius qui per totum mundum discreta praedicantium praesidia mittens hos nostris partibus destinasti Doctores Torquatum videlicet Secundum Indaletium Ctesiphontem Euphrasium Caecilium et Hesychium quorum ignitis praedicationum iaculis error perfidiae Hispaniarum partibus illapsus abscederet exceptionis nostrae suscipe votum et hos nobis praepara in solatium quos Patronos sibi plebs vernula confitetur. Ut quorum praedicatione fidei flamma nostris terris invecta est eorum obtentu et cuncta repellantur incommoda et expiata coram te maneant corpora nostra. 661
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Post nomina Deus Dei Filius cuius nomen mirificum per ora praedicantium dilatatur da nobis Torquati tui precibus et comitum eius ut in odorem unguentorum tuorum post te usquequaque curramus. Qualiter obliviscentes ea quae retro sunt sic ad supernae vocationis bravium praecurramus ut de nominibus nostris caelesti pagina annotatis perenni gaudio exsultemus id nobis specialiter tribuens ut pro defunctis omnibus nos exaudias postulantes. 662
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Ad pacem Ingeniti genite Iesu Filius Christe qui septiformi illo gratiarum Spiritu discipulos implens septem nostris partibus tubas septem videlicet Praesules destinare dignatus es qui septiformi gratiarum ubertate repleti caeca partis nostrae vel nubila sui praesentia enubilarent. Da in nobis serenum lumen iustitiae aeterni luminis pacem septenam Sancti Spiritus ubertatem. Quo tuae pacis commodo opulentius pleni gloriosae faciei tuae mereamur praesentia collaetari. 662
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere aeterne omnipotens Deus. Cuius gloriosi nominis fidem Doctorum ductiles praeconant tubae et specialium locorum praedicandi privilegio gaudent ex quorum numero hos agnoscimus septem praesulatus gratia praeditos et nostris partibus ab Apostolis destinatos Torquatum videlicet Secundum Indaletium Ctesiphontem Euphrasium Caecilium et Hesychium. Quos ob fidem catholicae institutionis tradendam institutio Apostolica in Hispaniis destinat. Quorum properatio gloriosa et nostris urbibus iam vicina eo nos gaudiorum innovat cultu quo miraculorum est acta proventu. Nam dum missis discipulis in huius urbis convicinitate escarum emi parum aliquid praecepissent agunt asseclae praecepta sibi quae iussa sunt. Sed ecce subito dum idolis homines sacrificare conspiciunt agniti a perfidis religionis patulo cultu fervido cursu usque ad fluvium perfidorum turba prosequitur. Pons illic antiquo mole constructus dat utrisque partibus terminum. Nam ad instar antiquae historiae cum transfretanti Israel mare Rubrum salutis iter porrigitur sic nunc fugientibus discipulis beatorum pons ipse subito miraculo intercedente dissolvitur et fugientes Sanctorum populos salvans persequentes prorsus perfidos labiles mergit in undas. Illic ad transitum Israel unda maris dividitur hic ad salvandos Christi famulos ingentis molis constructura resolvitur. Illic marinis solum fluctibus persequentes intereunt hic persecutorum cunei dissoluta pontis mole in fluminis alveo dimerguntur. Illic Aegypti cum curribus suffocantur hic perfidi cum lapidibus submerguntur. Illic Israelitae dimersis hostibus in profundum Deo laudis canticum promunt hic simili laetitia populus gratulatur hymnum tibi cum sanctis Angelis et Archangelis proclamans atque dicens. 662
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui discreta terris beneficia tribuens nostrorum finium oblivisci non passus est cum sic septeno Pontificum documento nos imbuit ut septiformi gratia innovati has hostias illi pro tantis beneficiis exhibeamus devoti. 663
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Post Pridie Deus omnipotens qui ad salvandum partis nostrae conventum septem misisti specula Sacerdotum eisdem intercedentibus Spiritum sanctum de tuis sanctis sedibus mitte quo et oblatis hostiis sanctificationem et nostris pectoribus profusissimam impertias sanctitatem. 663
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Ecce dilectissimi fratres mecum oculos in sublime attollite hoc a Domino specialiter precaturi ut qui gratia fidei christianae cor beatae Lupariae dignatus est illustrare repente nos in hoc momento ab omni criminum labe dignetur efficaciter expurgare proclamantes ad te e terris atque dicentes. 663
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo 664
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat. F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 664
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui septeno Praesulum numero occiduam partis plagam dignatus est visitare clementer ipse vos praesentia suae maiestatis illuminet. Qui hos ad salvationem destinavit Hispaniae ipse vos eorum praedicamentis simul et precibus dignetur luminosos efficere. Ut quorum praedicamenta suscipitis quorumque nunc memoriam facitis eorum post transitum participium habeatis. 664
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 664
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 664
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore 664
Mozarabes May 1 Torquatus M2 Mass Propers Quaere in sanc… Post communionem Domine Deus omnipotens qui es vi. 664
Mozarabes May 2 Athanasius Mass Propers Athanasii epis… Rub 664
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia et correxit orbem terrae alleluia alleluia 664
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers OfficiumV Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra 664
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Oratio post officium Christe Dei Filius in cuius nomine per Crucis mysterium omne genu flectitur da nobis in Cruce tua copiosius exsultare. Ut in eius victoria et illaesi mare saeculi transeamus et ad te coronandi post nostrum transitum accedamus. 664
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 664
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Proph Ego Iohannes fui in spiritu et ostendit mihi Dominus (Ap 22) 664
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 664
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Psallendo Dominus regnavit a ligno aeternum correxit orbem terrae qui non commovebitur 664
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers PsallendoV Laetentur caeli et exultet terra 665
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 665
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Lc Aperiens Petrus os suum dixit. In veritate comperi quoniam non est personarum acceptor Deus sed in omni gente quae timet eum et operatur iustitiam acceptio est illi. Verbum enim suum misit filiis Israel enuncians pacem per Iesum Christum hic est enim omnium Dominus. Vos autem scitis quod factum est verbum per universam Iudeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quo praedicavit Ioannes Iesum Nazareth quomodo unxit eum de Spiritu Sancto et virtute qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo. Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudeorum et Ierusalem. Quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit ei manifestum fieri non omni populo sed testibus preordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis per dies quadraginta. Et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. Huic omnes prophete testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere in nomine eius qui credunt in eum. Adhuc loquente Petro verba hec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum et obstupuerunt qui erant ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia haec in nationes gratia Spiritus sancti effusa est. Audiebant illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus. Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizarentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus. Audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudea quoniam et gentes receperunt verbum Dei et honorificabant Deum. (Act 10) 665
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Quaere in domi… Ev Dominus noster Iesus Christus perambulabat Hierico 665
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 665
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Lauda Tu es crux fidelis in qua pependit salus nostra 665
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Require retro… Sacrificium Haec dicit Dominus qui erat et qui est 666
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Missa Hierosolimis inventio sanctae Crucis ab Helena regina sub Constantino imperatore cuius et ipsa extitit mater. Inventionis autem preciosi ligni historia cognitu digna ita se habet. Adrianus qui undecimus Cesar et imperator Romae erat estimans se fidem christianam loci iniuria perempturam in loco passionis simulacrum Iovis consecravit et Bethlehem Adonidis fano profanatus est ut quasi radix et fundamentum Ecclesiae tolleretur si in his locis idola colerentur in quibus Christus natus est ut pateretur passus est ut resurgeret. Surrexit ut regnaret. Iudex vel rex ut iudicaret. 666
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Alia oratio Helena tamen Regina divinis admonita visionibus Hierosolimam petiit atque ibi locum in quo sacrosanctum corpus Christi patibulo affixum pependerat ab incolis perquirit qui idcirco ad inveniendum difficilis erat quia ab antiquis persecutoribus simulacrum in eo Veneris fuerat defixum ut siquis christianorum in loco illo Christum adorare voluisset venerem videretur adorare et ob hoc infrequens et pene oblivioni datus fuerat locus. Sed cum ut supra diximus religiosa femina properasset ad locum caelesti sibi iudicio designatum cuncta ex eo prophana et polluta deturbans in altum purgatis terrae sordibus tres confuso ordine reperit cruces. 666
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Post nomina Deus amplius ineffabilis quam inestimabilis concede nobis unde te existimemus quantum de te natura humana sufficit et enarrare possimus. Aspira placatus votis et sacrificiis omnium. Et qui in die Crucis et passionis tuae sanctorum quiescentium de sepulcris corpora suscitasti non permittas ab inferno inferiori fidelium animas detineri sed in tuorum requie electorum facias collocari. 666
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Ad pacem Christe Domine Dei atque hominum mediator qui per sanguinem Crucis tuae cuncta quae in caelis et quae in terris sunt pacificare dignatus es. Hoc per tropheum passionis tuae tua pietas egit quod et initio tuae secundum carnem nativitatis angelus nuntiavit omnisque caelestis exercitus proclamavit. Gloria semper Deo in excelsis et in terra pax hominibus bone voluntatis. Hoc et post triumphum Crucis tua placabilitas suis et commendavit discipulis et donavit. Ut in hoc hominibus tui ministri apparerent si perfectam pacem et concordiam invicem custodirent. Praesta igitur Domine ut ii qui vexillum crucis tuae in frontibus gestant puram atque sinceram cum fratribus retineant caritatem et nos in osculo sancto digneris reconciliare perenniter. 666
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est aequum vere et salutare est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus tibi sacrificiorum vota persolvere te in laudis praeconio indesinenter attollere et in conspectu admirande clementie tuae preteritorum temporum acta recolere. Ac de utriusque Ade illius scilicet habitatoris paradisi et istius redemptoris humani generis exempla proponere. Ille quidem prior iste melior. Ille terraenus iste caelestis. Ille de limo fictus iste de verbo conceptus. Tunc diabolo suadente Eva decipitur nunc angelo nunciante Maria clarificatur. Tunc per invidiam serpentis homo qui creatus fuerat perimitur nunc per misericordiam redimentis homo qui perierat liberatur. Ille per transgressionem legis paradisum amisit iste per passionem Crucis mundum adquisivit. Ille per indicte arboris gustum mortem incurrit iste per gloriose Crucis triumphum mortem devicit. Ille post admissum peccatum sub arbore absconditur iste propter delictum nostrum in Cruce levatur. Tunc post vetite arboris contagionem sol meridiae friguit nunc in nostrae Crucis manifestatione medio die sol occidit. Tunc homo mandatum non custodiendo de paradiso pellitur nunc latro Christum confitendo in paradiso introducitur. Unde rogamus et supplices quesumus clementissime Pater per inclite Crucis inenarrabile sacramentum per Domini nostri Iesu Christi filii tui ammirabile regnum in hodiernum diem in quo Crucis eius festivitatem inventionis celebramus nos cum leticia spiritali et modesta exultatione peragere concedas et inter caelestium virtutum laudes humilitatis nostrae voces suscipias supplici confessione dicentes. 667
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et benedictus Dominus noster Iesus Christus filius tuus. Qui se pro peccatis nostris crucifigendum impiorum manibus tradidit qui proprias manus in Cruce pro nobis extulit. Qui principatum et adversas potestates per Crucis mysterium abdicavit ac totius humani generis delicta in ipsa Cruce transfigens tibi se immaculatam hostiam obtulit et a nobis exiguis servis pro sui commemoratione indesinenter offerri precepit. Ipse Dominus ac redemptor aeternus. 668
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Post Pridie Meminimus quidem omnipotens Pater et fideli mente retinemus Domini nostri Iesu Christi filii tui traditum nobis nativitatis eius innenarrabile sacramentum preclarum devicta per Crucem morte triumphum atque gloriosum ad caelos post Crucis passionem ascensum. Credimus etiam immensum et incomprehensibile consempiternum tecum eius et consubstantiale principium ipsum quoque venturum confitemur iudicem mortuorum atque viventium. Unde quesumus tremende clementissime Pater ut hanc hostiam in similitudinem corporis et sanguinis eius tibi oblatam per signum Crucis sanctifices et benedicas in signum Crucis suscipias et assumas nobisque famulis tuis eiusdem Crucis vexillo prenotatis placatus distribuas et benignus impercias. 668
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Gratias tibi agimus omnipotens aeterne Deus et Domino nostro Iesu Christo filio tuo. Qui nos per sanguinem Crucis suae redemit qui pro delictorum nostrorum indulgentia ad te de Cruce clamavit. Qui discipulos suos antequam ad Crucis passionem veniret sic docuit orare et dicere. 668
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 668
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat. F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 669
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui extensis manibus pependit in ligno omni vos purificet a delicto. Repleatque vos vino prudentiae qui aceti poculum bibit appensus in Cruce. Ut per Crucem crucifixi solemnitatem inventionis sancte Crucis celebrantes nunc et in aeternum salvemini. 669
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 669
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 669
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 669
Mozarabes May 3 Inventio Crucis M2 Mass Propers Post communionem Christe Iesu qui mortalitatis nostrae forma suscepta mortis nostrae et Crucis voluisti sustinere iniuriam da nobis ut Crucis tuae munimine circumsepti devincamus omnes laqueos inimici. 669
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 669
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 669
Mozarabes May 3 Theodolus Eventius Alexander papa Mass Propers Alexandri Even… Rub 669
Mozarabes May 4 Quiriacus Mass Propers Quiriaci episc… Rub 669
Mozarabes May 6 Ioannes apostolus (ante Portam Latinam) Mass Propers Ioannis ante P… Rub 669
Mozarabes May 7 Trepeta Mass Propers Sanctae Trepet… Rub 669
Mozarabes May 7 Domitilla Mass Propers Domicilae virg… Rub 669
Mozarabes May 8 Apparitio Michaelis Mass Propers Revelatio sanc… Rub 669
Mozarabes May 8 Isidorus martyr Mass Propers Isidori Militi… Rub 669
Mozarabes May 9 Gregorius Nazianzenus Mass Propers Gregorii Nazia… Rub 669
Mozarabes May 9 Nicolaus (Translatio) Mass Propers Translatio san… Rub 669
Mozarabes May 10 Epimachus Gordianus Mass Propers Gordani et Epi… Rub 669
Mozarabes May 11 Pontius Mass Propers Pontii martyri… Rub 669
Mozarabes May 12 Achilleus Pancratius Nereus Mass Propers Nerei et Achil… Rub 669
Mozarabes May 14 Victor Thebanus Mass Propers Victoris et Co… Rub 669
Mozarabes May 14 Bonifatius Tarsensis Mass Propers Bonifacii conf… Rub 669
Mozarabes May 19 Potentiana Mass Propers Potentianae vi… Rub 669
Mozarabes May 24 Dominicus abbas (Translatio) Mass Propers Translatio san… Rub 670
Mozarabes May 25 Urbanus Mass Propers Urbani papae e… Rub 670
Mozarabes May 25 Franciscus (Translatio) Mass Propers Translatio san… Rub 670
Mozarabes May 26 Augustinus Cantuariensis Mass Propers Augustini epis… Rub 670
Mozarabes May 28 Germanus Parisiensis Mass Propers Germani episco… Rub 670
Mozarabes May 31 Petronilla Mass Propers Petronillae vi… Rub 670
Mozarabes Jun 2 Petrus Marcellinus martyr Mass Propers Marcellini et… Rub 670
Mozarabes Jun 8 Gildardus Medardus Mass Propers Medardi et Ger… Rub 670
Mozarabes Jun 9 Felicianus Primus Mass Propers Primi et Felic… Rub 670
Mozarabes Jun 11 Barnabas Mass Propers Barnabae apost… Rub 670
Mozarabes Jun 11 Onuphrius Mass Propers Enofri confess… Rub 670
Mozarabes Jun 12 Nazarius Quirinus Nabor Basilides Mass Propers Basilidis Ciri… Rub 670
Mozarabes Jun 13 Antonius abbas Mass Propers Antonii de Pad… Rub 670
Mozarabes Jun 14 Basilius Mass Propers Basilii episco… Rub 670
Mozarabes Jun 15 Modestus Vitus Mass Propers Viti et Modest… Rub 670
Mozarabes Jun 16 Iulitta Quiricus Mass Propers Sanctorum Ciri… Rub 670
Mozarabes Jun 17 Natalia Adrianus M2 Mass Propers In festo sanct… Officium Dabo vos nominatos in gloria alleluia in omnibus diebus vitae vestrae alleluia alleluia. 670
Mozarabes Jun 17 Natalia Adrianus M2 Mass Propers OfficiumV Benedicti vos a Domino qui fecit caelum et terram 670
Mozarabes Jun 17 Natalia Adrianus M2 Mass Propers Oratio post officium Omnipotens sempiterne Deus praesta nobis ut obtentu beatorum martyrum tuorum Adriani atque Nataliae salvemur in mundo qui repausatio sanctis tuis exstiterunt in ergastulo. Et qui plagis beatorum exhibuerunt diligentiam peccantibus curam prorogent indefessis. 670
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 670
Mozarabes Jun 17 Natalia Adrianus M2 Mass Propers Proph Datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebit in aeternum. Mulieris bone beatus vir numerus annorum eius inestimabiles. Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. Pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. Gratia mulieris sedule delectabit virum suum et ossa illius impinguabit. Disciplina illius datum Dei mulier sensata et tacita non est immulatio erudite anime. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata omnis autem ponderatio non est digna continentis anime. Sicut sol oriens in mundo in altissimis Dei sic mulier bona species in ornamento domus est. Lucerna splendens super candelabrum sanctum species faciei super aetatem stabilem. Columne aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta aeterna super petram solidatam et mandata Dei in corde mulieris sancte. (Eccli 11 26) 670
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 671
Mozarabes Jun 17 Natalia Adrianus M2 Mass Propers Psallendo Mirabilis Deus in sanctis suis 671
Mozarabes Jun 17 Natalia Adrianus M2 Mass Propers PsallendoV Manda Deus virtutem confirma Deus quod operatus es 671
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 671
Mozarabes Jun 17 Natalia Adrianus M2 Mass Propers Lc Debitores sumus non carni 671