Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Quanta sit dilectio tuae caritatis Deus in sanctis in hac virgine evidentibus probamus indiciis quae amplexibus tuis castis astricta etiam generosi hominis execravit personam cum oblata sibi ab eo pro nectendo coniugio repulit ornamenta. Da igitur nobis sola tui nominis dilectione fervere ut tantum in tua pace laetantes tua in nobis semper dilectio vivat tuaque semper caritas requiescat. |
601 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui huic virgini et martyri suae factus est lux nova cum eam in tenebris perlustrare non destitit constitutam. Illa etenim aethereo ac perpetuo eiusdem Filii tui lumine circumfulta ad se in lupanar intrantibus geminis miraculis effecta est gloriosa cum et hi qui tremuerunt divino lumine sani regressi sunt de illa et improbus filius praefecti morte mulctatus est immatura. Obscenis quippe cupiditatibus ac ludibriis acti utrique intrarunt sed non utrique viso lumine gloriam Deo dederunt. O quantum valet pietas Redemptoris quae et illorum corda mortua ante tetigit quam perirent et istum per culpam prostratum in morte vitae reddidit pristinae. Hinc te Deus Pater exposcimus visita nos iam gratiae tuae dono qui in isto mundo degimus tenebroso. Libera nos de mortalibus actibus et erue a suppliciis sempiternis. Refice quoque nos tuae crucis vulneribus ut cum te in illa die sine confusione viderimus proclamemus ad te ita dicentes |
601 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Deus noster Iesus Christus Filius tuus qui Agnetem sponsam suam et pretioso vestiario induit et luce ei perpetua in tenebris refulsit. Ipse est enim lumen verum splendor caelestium siderum via errantium salus debilium remuneratio virginum et corona immarcesibilis beatorum. |
602 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Exemplo beatissimae virginis tuae Deus Pater quae se tibi in vivam obtulit hostiam dum nec de nuditate confunditur nec ceteris illatis suppliciis deterretur has tibi pro nostrorum criminum venia offerimus victimas quas tu quaesumus omnipotens Deus bonitate solita benedicas impertiendo et his sacrificiis gratiam et nostris offensis veniam copiosam. |
602 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Sit nobis ad Deum dilectissimi fratres deprecandi pura devotio et confitendi omnimoda plenitudo. Vestiet enim nos ille vestimento iustitiae qui sponsam suam Agnetem induit stola claritatis aeternae. Abluet maculas sceleris nostri qui per eam ab inferis iuvenem suscitavit. Dabit effectum orationis nostrae si nos devotissime ad se prospexerit clamare et dicere. |
602 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
602 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Copulet sibi Dominus animas vestras nexu perpetuo qui beatam Agnetem sibi sociavit foedere sempiterno. Per eam quoque obtineatis apud Deum vestrorum veniam criminum per quam iuvenis ille promeruit suscitari a tenebris inferorum. Ut ipsius post hanc vitam mereamini adunari consortiis cuius nunc festum devotissime celebratis. |
602 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
21 |
Agnes
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Post communionem |
Domine Deus omnipotens |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Officium |
De profundis clamavi ad te Domine alleluia. Domine exaudi vocem meam alleluia alleluia alleluia |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Fiant aures tuae infendentes in orationem meam |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Oratio post officium |
Domine Deus praesta propitius ut beatissimus Vincentius martyr tuus vincat suis meritis nostra flagitia qui non suis sed divinis viribus saevientium potuit superare supplicia. Ut qui dudum in illis vicit impietatis atrocitatem in nobis malae cupiditatis superet voluntatem. |
603 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam tuam |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Creans te Iacob et formans te Israel. Noli timere quoniam redemi te et vocavi te nomine tuo meus es tu. Cum transieris per aquam tecum ero et flumina non operient te. Cum ambulaveris in igne non combureris et flamma non ardebit in te. Quia ego Dominus Deus tuus sanctus Israel Salvator tuus. Ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te. Ego dabo homines pro te et populos pro anima tua. Noli timere quoniam tecum ego sum haec dicit Dominus. Faciens et formans te ab utero auxiliator tuus. Noli timere serve meus Iacob rectissime quem elegi. Effundam enim aquam super sitientem et fluentem super aridam. Effundam enim spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam. Et germinabunt inter herbas quasi salices iuxta fluentes aquas. (Is 43) |
603 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Sanctus iste quem elegisti et assumpsisti Domine inhabitavit in tabernaculis tuis. |
603 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Ierusalem quia ad te omnis caro veniet exaudi Deus deprecationem meam. |
603 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
604 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes. Sustinetis autem siquis vos in servitutem redegit. Siquis devorat. Siquis accipit siquis extollitur siquis in faciem vos cedit. Secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus. Inquo quis audet in insipientiam dico. Audeo et ego. Hebraei sunt et ego. Israelite sunt et ego. Semen Abrahae sunt et ego. Ministri Christi sunt ut minus sapiens dico plus ego. In laboribus plurimis in carceribus abundantius. In plagis supra modum in mortibus frequenter. A Iudeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis cesus sum. Semel lapidatus sum. Ter naufragium feci. Nocte et die in profundum maris fui. In itineribus sepe. Periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mare periculis in falsis fratribus. In labore et erumna. In vigiliis multis. In fame et siti. In ieiuniis multis. In frigore et nuditate. Praeter ea quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum. Quis infirmatur et ego non infirmor Quis scandalizatur et ego non uror Si gloriari oportet quae infirmitatis meaesunt gloriabor. Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi sancti qui est benedictus in saecula saeculorum. (2K 11) |
604 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Ev |
Homo quidam nobilis |
604 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. |
604 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Salvum me fac Domine quoniam introierunt aquae usque ad animam meam. |
604 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Haec dicit Dominus formans te ex utero auxiliator tuus noli timere serve meus rectissime quem elegi quia ego secum sum alleluia alleluia. |
604 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Effundam spiritum meum super te et super semen tuum benedictionem meam et germinabitur inter herbas quasi salices iuxta fluentes aquas. |
605 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Cunctorum licet dilectissimi fratres gloriosas martyrum passiones quas distincta regionibus loca meruerunt una fides faciat omnibus indiscreto honore venerabiles meritoque eis non sit dispar reverentia colendi quibus par fuit causa moriendi tamen proprium sibi quiddam in ipso celebritatis officio civilis amor vindicat et cognata provincia ad illam gratiae dignitatem naturae iungit religionem. Quia maior fit laetitiae ambitus in quo et patriae servit affectus quodque nos sancto beatissimoque Vincentio cuius ita sumus ut noster est iure debemus. Qui genitalis soli alumnam plebem et patrocinio erexit et titulo. Magnus confidentia divina protectionis exsistens qui vernaculos populos ornaturus assereret asserturus ornaret qui eorum devotionem Deo ingereret quorum obsidem se dedisset. Ut inter diversas mundi partes quae semine apostolicae praedicationis suscepto perfectam frugem in martyribus obtulerunt haec quoque huius ope muneris gratia non careret et domesticum sanctorum municipatum in illa caeli statione non perderet habens in prorogandis accipiendisque reliquiis et ipsa quod redderet. Hunc ergo amplius propria venerentur quem peregrina mirantur ut pro eis se potentiorem ostendat in beneficiis pro quibus amabiliorem se agnoscit in gaudiis suoque interventu et Incolam laetificaturus et advenam aequale tuitionis auxilium reddat pro cineribus mundo civibus pro sepulchro. Amoveat a regione plagam a religione perfidiam. Et qui fuit Ecclesiae victor patriae sit defensor et in eo sit fidei protectio ne laboret in quo fuit infidelitatis contradictio ne noceret. Et quoniam huius virtutis tu Deus Pater omnipotens auctor esse dignosceris clementiam tuam imploramus acclines ut qui martyri tuo Vincentio victoriae dedisti coronam nobis peccatoribus indulgentiam de tua larga pietate concedas. |
605 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Convertere Domine ad preces familiae tuae quas pro tuo honore per eum deferimus per cuius confessionem et mortem te praedicatum incredulis sine cunctatione cognovimus. Ideoque clementia patientiae tuae ita nostris adsit petitionibus ut nostris per eum patiatur se imprecari orationibus. Quidquid enim per eum speratur a te Domine exspectatur. Ipse nobis de te quod in se redundat exhibeat ipse ad te preces nostras portitor deferat ipse nobis placabilitatem tuam intercessor obtineat. Te autem alme Vincenti vernule martyr cuncta cohors alumna lacrimabili prece circumdat te huius catervae toga submissa flagitat mente. Universis de te pluralis devotio singulis in se diversa necessitudo est. Alius ovans vota persolvit alius plorans maestitudinis questus exponit. Tua sanctitas et vota suscipiat et taediosis sucurrat. Beatitudo enim tua omnibus anxiis remedia te fenerare compellit. Obtinendi namque pro singulis apud Dominum Iesum Christum et nostrum est fidere sine cunctatione opem ferre quod posceris et tuum est libenter praestare quae imploraris. Tuo freti intercessu recurrant ad paenitentiam lapsi ad indulgentiam rei ad laetitiam maesti ad medelam languidi suos ad cespites exsules ad portum tranquillitatis naufragi regiones ad proprias peregrini ad redemptionem captivi ad sospitatem cives ad quietem hospites. Tuo obtentu iugis adhaereat regibus clementia potestatibus patientia militibus modestia. Tuo interventu assuescant avari misericordiam luxuriosi continentiam petulantes pudicitiam. Tuo suffragio perfruantur caeci corde fidei lucem hebraei catholicam fidem erectionem opressi solutionem vincti correctionem devii salitem inconvulsibilem furiosi. Tuo adiuti auxilio ambiant teneantque clerici sanctitatem monachi custodiam religiosi castimoniam perfectissimam laici honestatem. Teque intercedente perfectum habeat sapientia intellectum terra proventum anima lucrum vita iudicium. |
606 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Inter patriarcharum inclitae memoriae titulos prophetarumque sublimes vaticinio fasces atque martyrum illustres sacram per mortem triumphos eximium in agone caelesti probatumque tuum athletam sanctum Vincentium amore vernulo plebs alumna veneratur. Ob cuius annuam festivitatem te quaesumus omnipotens Christe ut offerentium nomina volumen vitae contineat et aeternis sedibus tua mansuros clementia censeat atque praecedentium nos in pace dominica animas pax perpetua confoveat et requies aeterna possideat. |
607 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Christe cuius magnitudo potentiae Vincentii martyris tui corpus quod vesano Datiani furore fuerat marinis proiectum in fluctibus undis advehentibus honorandum revocavit litoribus tu nos eodem martyre suffragante a procelloso istius saeculi profundo manu pietatis in supernis attolle. Ut qui inimico impellente in hoc mare excrescentibus delictis cecidimus per caritatem quae est coopertio peccatorum ad portum salutis quandoque perveniamus laetaturi cum omnibus invicem quos dilectio tua iungit in hac praesenti martyris tui sollemnitate. |
607 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
Alia oratio qu… |
Ad pacem |
Deus cuius tunica desuper totum contexta unitate fidei pacisque sacramentum designat concede causa obsequele quam pro tuo nomine huic deferimus tunice pacem in te Ecclesiae tuae pacem populis et gentibus pacem nobis omnibus praesenti in caterva convenientibus quam ipse instituisti et quam discipulos tuos servare mandasti et sine qua neminem tibi placere docuisti. Praesta Pater perpetuae per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui es vera pax nostra et caritas indisrupta vivens tecum et regnans cum Spiritu Sancto in Trinitate unus Deus in saecula saeculorum. |
607 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
Sanctus. |
Illatio |
Dignum et iustum est iustum et dignum est nos tibi agere gratias omnipotens Deus. Pro cuius nomine ille noster gloriosus toto orbe Vincentius levitici honoris gradu potissimus in stola miles tuus albae vestis habitu candidatus furentem in Christo rabidi hostis insaniam interritus adiit modestus sustinuit securus irrisit sciens paratus esse ut resisteret nesciens elatus esse quod vinceret cum in sede sua numeroso fultum comite terribilibus praesidem verbis ferocientem confidentia provocantem contemnens praedicatione tui nominis referiret et ad iram contempti verecundiae dolor cresceret quod despectus sui ipse esset arbiter qui minister ipse testis fieret qui satelles illudque concilium sanctum miraretur per quod persequens minaretur. Videbat namque alto defossas in visceribus verberum scrobes et in savientis supplicio ferientis manum plus vulneris invenire quam corporis nudaque ossa non iam carnem ictibus praeferre sed sanguinem solumque vigentem spiritum eo stultitiam exprobare iudicis quo potentiam probaret victoris. Carceris quaeruntur angustiae et obstrusus omnino locus quo detruderetur eligitur non iam qui pestem persecutionis augeret sed qui laudem confessionis absconderet credens quod causam confessionis averteret si personam quae se spreverat absentaret minusque Datianus erubesceret si Vincentium populus non videret. Contusa substernuntur testa quo iaceat quorum ad nocendum natura hinc acuitur si frangatur ut reddita membra tormentis ea sustinerent fragmina quae secarent atque in vim se acuminis mole sua superiacens urgeret. Sed fallitur iudicii sui opinione crudelitas. Nam Maiestas tua famulo suo amplius in confesione comitata infert novam veteribus tenebris lucem et tabernaculum sibi amici sui reddidit ergastulum. Fovet laceros artus medica Dei manus et ad venustiorem soliditatem suppletis plagarum fossis sulcatorum laterum damna compensat. Insolita tanti luminis claritate obstupuere custodes. Vocem hymnun Domino concinentis mens pallidi ianitoris expavit currit exanimis metu minister ad praesidem gravius referentis relatio nuntii percussura quam gladii cum nec posset ex magnitudine rei tacere quod viderat et non auderet domino dicere quod volebat. Mox in sermone narrantis tremor occupat dolor lacerat furor inflammat mortis poena subtrahitur cui pompa carceris invidetur. Profana inferendi exitus complementum suspendit industria non volens parcere si desistat sed timens coronare si puniat profertur ex illo caelestis gratiae secum atque in se cohabitantis recessu et pulchrior si adhuc sit passurus et fortior. Sed ubi desiderium viri ad regnum Dei animae oblatione tendentis intelligit hoc detrahendum meritis credidit quod tormentis quodque titulum contraheret laudis si numerum incideret quaestionis nec tantam gloriam iustitia redderet si vitam poena non tolleret. Sulcatis per ungulam costis et patentibus seiuncta nervorum crate compagibus lenis ac blandioris strati fulcra substituit. Et cum deficere eum odio sanctae confessionis exoptet tamen eum vivere adhuc mendacio suae miserationis infamat ac si amoto paululum modicumque carnifice animam quietus exhalet dicatur non occissus fuisse sed mortuus quasi non eum poena consumpserit in quo et poena consumpta est. Gratias ergo tibi Domine Iesu bone quod anima tuo digna consortio quae pertinax tulit supplicium ei mendax fuit obsequium et quae fuit contenta quod fureret hoc sit dedignata quod parceret. Sic redeuntem ad Dominum suum caelestis suscepit aula Vincentium ut eodem in supernis penetralibus iam recepto Datiano corpus eius vinceret quem Datianus etiam in corpore non vicisset. Comperto sancti transitu ex eius sibi promittit expiatione vindictam cuius gemit ex virtutis perfectione victoriam. Exponi semesa comedentibus furore suo membra litoribus avibus mandat et canibus ut tali pastu eorum impleret ventrem quorum gereret mentem. His tamen parcentibus ille deterior ut maiori meritorum miraculo eorum consuetudo mutaretur quorum natura non tollitur. Mittitur avis generaliter inhumatis inimica corporibus quae eo persequatur improba quo alatur sed quo in laudem Dei cresceret gratiam victoribus rependentibus prohibitas appositi corporis dapes ieiuna servaret ac ne hoc quasi spreta fecisset non solum non contingeret sed vetaret. Eo enim nimirum obtinens Vincentius ne comedatur quo Elias meruit suscipere transmittente quod comedat. Haud procul aura corporis lupus cadaver odoratur quod cum iam forte contiguum excubiis avis discreta rostro penna unguibus retroageret faciem ingruentis verberat. Siccas fere fauces positae retorsere cervices et reciduo post tergum capite iacentibus in collo auribus mansueto lumine strictis dentibus rictum reportat id in similitudinem paenitentis ostendens quod spectaculi auxisset pompam non corpori fecisset iniuriam. Vicit Datianum etiam bellua intellectu cum in Datiano belluam Vincentius vicisset spiritu. O impudens furor et stulta vesania corvus obsequitur lupus veneratur Datianus irascitur. Ad occulendam igitur eius laudem non iam secretum elegit sed profundum credens sibi ad delitescendam martyris gloriam non iam claustra fidem servatura sed maria. Quasi te Domine elementa prohiberent cui abdita patuissent et cum illa quae ipse obstruxerat penetrasses ista quae tu fundaveras non adires. Datur nautis mergendum corpus in fluctibus ut in auxilium suum aequora proficerent cui ad vincendum militem tuum terra defecerat. Proicitur enavigatis magna freti parte fervoribus cum et sacco premeretur et saxo. Quem inter sorbentes undas potens brachii tui manus secuta quae spiritum intulit ad caelum corpus retulit ad sepulchrum. Hoc te in praeconio tui victoris addente quod allatum in altum mersus emergeret et laudabilius sursum ascenderet qui deorsum amplius descendisset. Sed non in longum est in submersi mora laetata gentilitas. Protinus eiecto in litoris quiete Vincentio insultationis suae passa naufragium vidit non praedam fluctibus se dedisse sed sarcinam quem vehendum mare accepit non tenendum eumque sic evomeret ne voraret. Ita Domine ad te Vincentius tuus illatus est caelo et solo probatus et pelago ut cum multiplices pugnas expediret secuta victoria venerabiles reliquias digna servaverit sepultura. Te concedente cui merito omnes Angeli non cessant clamare ita dicentes. |
608 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus Deus noster Iesus Christus Filius tuus qui est gloria sanctorum et corona martyrum promissionis largitor et pollicitationis indultor amicus apostolorum et gratia triumphatorum tutela certantium et victoria dimicantium exhortator ad vitam et incitator ad praemia quo inspirante fidelis tuus Vincentius non ignorabat athleta fortissimus levitico honore perfunctus quod et praemium possit accipere ex merito passionis et bravium ex officio dignitatis qui erat de victoria fidus et de corona non dubius. Ideoque hunc non laminae ignitaeque sartagines non eculei sublimesque catastae non ungulae ferreaeque manus non ergastulae carceresque densis suppleti tenebris non stridor catenarum ac ponderatio gravis cuiusque metalli non foci fragor et strepentis passim copia salis patentibus visceribus iniecta internis nec fragmen testulae nudo adhibitum corpori Datiani quiverunt subicere iussioni. Et cum in tantum persecutoris vecordia ferocisset ut inhumatum corpus fluctibus deputaret repente muneris ossa pretiosi ambientibus terris salvum unda famulanter restituit. Quapropter ob hoc divino nutu maris profunda tetigerunt ut ex aequalibus officiis etiam ipsum possit servire naufragium. Tua sunt Domine ista miracula qui fortis et potens es ac invictus in proelio Unde precamur ut istic ubi nobis reposita est eius reliquiarum portio erecta sit patrocinii plenitudo. |
611 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Concede Domine tuis pro delicto supplicantibus famulis veniae proventum qui ob passionis praemium coronam beato Vincentio contulisti. Tribue quaesumus nostris intercessione medelam ulceribus cuius vulneribus mirifice carnificem superasti. Exstingue Sancti Spiritus rore nostrorum incentiva vitiorum qui iusti fide ignitas sartagines glaciasti. Depelle fidei munere nostrae infidelitatis caliginem qui profundi carceris noctem ob Sancti merita caelesti iubare radiasti. Et quia athletae tui Domine corpus exanime ferarum voracitas te obsistente vorare non valuit nobis tua protectione defensis nulla saltem suggestio inimici vestigium infigat delicti. Pelagus Christe tui testis factus feretrum eum te iuvante revexit ad litus supplicum tuorum cursus vitae te opitulante redeat ad salutem. Illum immaculatae conscientiae meritum et fidei virtute consummata passione religio te praesule perduxit ad caelum nos confessio flebilis te miserante eripiat ab inferno. Ut per hoc sacrificium quod tibi in honore praedicti martyris tui dedicandum offerimus cum martyribus tuae retributionis effulserit gloria eorum suffragio evasisse se peccatores gaudeant securi a poenis. |
612 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Deus qui levitam tuum Vincentium tanto virtutum munere decorasti ut mysterii sacri fretus officio qui Filium tuum Dominum nostrum secuturus esset in passione eiusdem Christi tui calicem ministraret prius credentibus in salutem tu nos facito coram te digne tractare suscepta ministeriorum officia quorum gestandam suscepimus obsequelam. Quo martyr tuus Vincentius divino auctus Spiritu qui persequentem Datianum obiectibus duris aggreditur cum contra eum Valerium episcopum suum leviter mussitasse conquereretur meritis suis tribuat omnibus in hac vita feliciorem excursum et in futura regione regnum beatitudinis infinitum. Ut sicuti eum inter poenas suscepisti te confitentem ita nunc iubeas exaudire pro nobis orantem cum ad te proclamaverimus e terris. |
613 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Deus lumen aeternum qui nova luce martyri suo Vincentio posito refulsit in carcere illuminescat in cordibus vestris ad aeternam remunerationem. Et qui corpus eius in medio mari dimersum marinis gurgitibus revocavit ad litus revocet vitam vestram ab interitu et noxiis actibus. Quique corvo obsequente dilatavit praedicti martyris gloriam devotionem vestram solita propitiatione suscipiat. |
613 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius |
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
22 |
Vincentius
|
M2 |
Mass Propers
|
Require fol. 2… |
Post communionem |
Domine deus omnipotens qui es vita |
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
23 |
Ildefonsus
|
|
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Rub |
|
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Maria de Pace
|
|
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Rub |
|
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Missa |
Adest dilectissimi fratres praetiosae mortis Babylae triumque puerorum referentis anni gloriosa illa celebritatis recursio in qua licet omnibus exsultare conveniat condecet tamen ut eorum trophaea praedicare ora mortalium non desistant. Hic enim Babylas est qui praesulatus honore potissimus eruditor plebium caputque insigne et venerabile clericorum ex grege commisso partem sui laboris praeviam oblationem Christo Domino obtulit consecrandam cum aeterno trium infantium de profectu sollicitus quos studio docendi instruxerat pastorali sollicitudine ad passionem cohortat ut cum eis qui eius oboedierant verbo uno passionis potiretur triumpho. Proinde in horum amore totus noster excitetur affectus et lamentabilis exsurgat confessio. Id praecipue omnipotenti Domino supplicantes ut vita nostra et horum imitatione proficiat et ad sempiternam gloriam remuneratura perveniat. |
613 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui es collator dignitatum attributor bonorum et sanctificatio sacerdotum quo accinctus ac roboratus Babylas sacerdos tuus Ecclesiam tuam quam tuaendam acceperat exemplo erigit doctrinis erudit aditumque domus tuae Numeriano locum sanctum calcare volenti eximius palaestra repugnaturus obstrusit quo per hoc subiecto gregi obseratis ianuis maneret tuta custodia per quod a divinis foribus persequentis foret potestas eliminata. Assiste precibus supplicantis familiae tuae ut martyris tui prece inimici suggestio introeundi in nostris cordibus non habeat facultatem quo securi intra sinum sanctae Ecclesiae residentes ita claustris dominicis habeamur muniti ut correctis nobis non pateat ulterius via errandi quatenus per angustum gradientes iustitiae callem regionis aeternae mereamur latitudinem introire. |
614 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Ecce antistes verissimus et martyr tuus Babylas incomparabili illo tuae Christe dilectionis affectu permotus gliscit animo exsultat voto ac laudationis iucundatur tripudio quod pro tuo nomine boiarum ponderibus illigatus pedibusque revinctus in rota quasi luiturus quod professus fuerat iubetur urbe monstrari qui potius plus inde sumeret gaudii quod fuerat pro tuo nomine dignus esset contumeliam pati. Ob hoc in tanti martyris gloriosae celebritatis sollemnitate offerentes tibi Christe sacrificium humiliati cordis et vivorum vota offerimus et sepultis requiem flagitamus rogantes ut qui martyrem tuum liberum effecisti ab illatis suppliciis et viventes et defunctos a tormentis eruas et praesentibus et futuris. |
614 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Fortis est ut mors dilectio Christe tua quae animam a praesenti separat vita. Hanc in testis tui Babylae pectore nimium exuberasse fatemur qui ad passionem tractus trium puerorum quos nutrierat consortium sitiens maluit unita cum eis pro tuo nomine persecutoris morte mulctari quos salutaribus disciplinis erudiens suae unierat caritati. Proinde quia tu es huius dilectionis largitor te postulamus ut unita per te in pacis societate connexi exemplo martyrum tuorum et Invicem sine crimine vivamus et te ex bonis actibus in aeterna pace laudemus. |
615 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui est laus perpetua sacerdotum corona infantium et sustentatio infirmorum. Per eum quippe sacratissimus Babylas martyr et praesul Numeriani impetum modestus calcavit infantium teneritudo non timuit sexus infirmior non expavit. Dux quippe praevius atque magister Babylas trium puerorum praesentiam expetiit per quam confutaretur iniusta verbositas Numeriani. Qui dum cum matre accersiti venerunt interrogati una cum matre Babylam sibi patrem esse testati sunt cum tamen mulier fecunda caritate divina non uterus sui partus exponeret sed divini Spiritus progeniem enarraret quae ex coitu genitoris vel genetricis non nascitur sed divinis profectibus utero caelestis vulvae formatur. Quin etiam matrem persequens furor ante filios quos non agnosceret verberari alapis mandat sed una trium infantium societas voce clamabat quod Babylas sibi esset dominus atque pater pro quo eorum mater talia sustineret. Illico caeduntur et parvuli pro quorum caesione mater ante Dominum orationis suae quaestus exponit illi respiciendam filiorum commendans aetatem pro quo eis illata esset mortis quaestio immaturae. Quem collaudant omnes Angeli ita dicentes. |
615 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere benedictus et sanctus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui praedictum sacerdotem suum trino fultum comite coronavit et in eculei poenis positum non reliquit. Is igitur veri pontificatus peragens cursum lotis inter innocentes manibus verum divino sacrificium litavit altario dum se cum his quos nutrierat salutarem victimam per gladii animadversionem obtulit. |
616 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Omnipotens aeterne Deus per quem verus sacerdos tuus Babylas parvulis sibi in passione comitantibus tribus boiarum ponderibus adicitur vinculis arctioribus illigatur eculeoque suspenditur ut eo se tibi in verum sacrificium sacerdos venerabilis exhiberet quo numerosa tormentorum genera pro tuo Christe nomine pertulisset tu oblatis tibi sacrificiis benedicens exemplo Babylae sacerdotis tui carnales a nobis illecebras pelle et suffragio trium infantium gloria nos aeternitatis attolle. |
616 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Intendite dilectissimi fratres sacerdotis Babylae inconvulsae spei virtutem triumque puerorum robustiorem animi fidem quam valentem corporis qualitatem. Quos praedictus doctor egregius gladio continuo percutiendos sacris ulnis congeminando complectit gratias flebiliter referens Creatori quod eos quos de manu eius acceperat coronandos obtulerit illi. Horum igitur exemplum constantiae imitantes corrigamus mores in melius caritatem teneamus ad invicem per dilectionem acceptum ministerium expleamus et ad servitutem Dei ceteros inflammemus. Operari iustitiam delectemur noxia fugamus spiritu oremus atque dicamus. |
616 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Babylae precibus solvantur vestra peccata cuius virtute Numeriano domus Dei obserata sunt limina. Eius quoque suffragio animarum vos gaudeatis obtinuisse lucrum cuius documento trium puerorum societas meruit subire martyrium. Ut sicut iidem infantuli magistro subsequente gladii pro Christo parili animadversione truncati sunt sic vos unita vincti societate divinum semper peragatis obsequium. |
617 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Babylas et 3 pueri
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Post communionem |
Domine Deus omnipotens |
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
24 |
Timotheus
|
|
Mass Propers
|
Timothei episc… |
Rub |
|
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
25 |
Conversio Pauli
|
|
Mass Propers
|
Conversio sanc… |
Rub |
|
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
25 |
Praeiectus
|
|
Mass Propers
|
Praeiecti mart… |
Rub |
|
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
In festo sanct… |
Missa |
Ad confitendum nomini Domini lingua nostra fratres dilectissimi meditetur iustitiam eius pro triumphis beati martyris Tyrsi qui hausto fideliter calice passionis prius eum meruit tenere quam nosse ac fructum gloriae participatione praevenire atque ante conspicere regnantem quam suscipere redimentem. Proinde precamur clementiam eius ut nos exaudiat et exauditis attribuat ut cuius honori speciale debitum proprii amoris impendimus eius patrocinii peculiare suffragium incolatus saltem consortio capiamus. |
617 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Caelestibus saturari dape cupientibus occurre omnipotens Deus qui beatissimo Tyrso tuo gentili adhuc misertus inter ceteras quas pro tuo nomine sustulit poenas paratum supplicium plumbi in adversarios eius oratione ipsius martyris retorsisti. Pro quo flebilibus te Deus rugitibus imploramus ut per hunc martyrem quo praedicti metalli supplicium detorsisti detergas massam totius nostri peccati atque te opitulante qui illatam poenam in se persequentes eiecit ministret sibi obsequentibus tutelam patrocinii indisrupti. Ut per eum famulantes obtineant veniam per quem persequentium est devicta audacia et per quem infidelitas poenali consumpta est igne per eum credulitas flamma ardeat caritatis divinae. |
618 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus qui tanta severitate iudicii tui ultor fuisti in persecutoribus beatissimi martyris Tyrsi tu pius ac benignus offerentium obsequiis delibutus sepultorum spiritibus aeterna refrigeria praebe ut ita praedicti martyris tui suffragio habeant fideles animae defunctorum praemium. |
618 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Salutis nostrae compendium expetentes omnipotens Deus precamur ut qui beatissimum athletam tuum Tyrsum sectoribus trahentibus serram in duabus partibus non permisisti secari nulla nos facias ad invicem malitiae simultate discindi. Quo sicut novem pene exemptis horis nec capillus motus est a sectoribus de capite martyris sic per omne tempus vitae nostrae nullis permoti scandalis septi semper maneamus munimine caritatis. |
618 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum satis et iustum est ut tibi Domino nostro laudes et gratias in quantum possumus referamus qui beatissimum Tyrsum praevenisti in benedictione gratiae tuae ostendens illi in tenebris lumen et perfectionem gratiae post laborem. Etenim te opitulante plumbatis tunditur nec terretur crureque fracto potentius roboratur. Hunc graciliores lori ligaturae non dissipant hunc pertinax furor uncinis acutissimis non excaecat. Hic in frusta decerpi iussus gladio constans hic in parato sibi torrentis plumbi supplicio invenitur exsultans quod in illis retorserit virtus tua tormentum qui sibi venerant illaturi supplicium. Is quippe vir ad manifestandam gloriam potentiae tuae Deus carceris revinctus ergastulo mirabili progressu stipatus collegio educitur angelorum. Nam cum intempesta nocte loco quo detinebatur multitudo supernorum irrueret civium illico ostia carceris reserantur et subito novum refulsit illo in loco ad honorem martyris lumen quod onera catenarum eius dissolveret. Ductoribus delude angelis lumine praecedente baptismum tuum suscepturus iter aggreditur usque dum perveniret ad locum quo caelestis fontis lavacro tingeretur. Et merito talia suscepturus tali luminis claritate anteitur ut qui nivei fontis purificandus esset ex gurgite caelesti laetaretur obsequio praecedente. Innovatus post inde unda caelesti redditur carceri purificatus ex lavacro consummato potiturus triumpho. Hunc euntem quia custodes carceris non viderunt regredientem mirati sunt unde feroci animo concitati carcerem disrupturi prosiliunt vindictam cum gladiis illaturi. Sed mox illaesum quod fixerant ut repererunt sigillum illico procax insania mitigatur et suos vaginis gladios condiderunt proprios auditus suspendentes in canoram martyris vocem qua te idem athleta tuus novo carminis collaudaret ita proclamans atque dicens. |
619 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus in excelsis admirabilis et praeclarus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui beatissimum martyrem suum Tyrsum prius martyrio consecravit quam lavacro prius fide quam regeneratione prius etiam supplicio quam baptismo ostendens illi inter poenas constantiam inter carceres lumina inter adversantes vindictam cum caesores suos ante poena consumeret quam ipsum poenaliter lacerarent ante caedentes deficerent quam caeso vitam extinguerent. Is etenim incomprehensibili sinus tui illustratus arcano trino persecutus iudice vita non caruit in qua tamen ludibriosum eorum finem ante praedixit. Sicque eos horribili mortis exitu citius praemisit ad poenam quam sibi extorquerent vitam. Deinde tuis adiutus omnipotens Pater iudiciis placito tibi tempore sacratum consignavit spiritum quem inter adversa mundi constantia servaverat illaesum pariter et invictum. Unde te in huius martyris sollemni festo rogamus ut precibus ipsius dones tibi confitentibus veniam. |
620 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Prospiciens de excelso sancto tuo summe Deus haec holocausta placatus attende qui beatissimum Tyrsum delatis angelorum obsequiis et in carcere visitasti et ex profundo maris eripuisti. Quo omnes nos qui ex his sacramentis libaverimus cunctis veniam impetrantes et inter istius mundi fluctus tuorum angelorum custodiis muniamur et remuneraturi a te de huius vitae carcere exeamus. |
620 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Deus cuius magnitudinis fuit ut contra naturam beatissimus martyr tuus liberam de sub aquis emitteret vocem cum constipato capite cervice tenus vase pelvis arctatus consisteret libera nos de aquis multis et de manu filiorum alienorum. Quo lingua nostra ab undis odiorum sit extera et in sola sibi tui nominis confessione sufficiat ita proclamans e terris. |
620 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Omnipotens Deus qui beatissimum Tyrsum ante fide praevenit quam lavacro et fidei dono et baptismi vos conservet ac munificet sacramento. Quique corpus eius nec Serra dividi passus est nec gladio desecari a gremio matris Ecclesiae nulla vos patiatur occasione divelli. Ut cum illis civibus post hanc vitam mereamini habere consortium quorum hic praedictus martyr meruit invenire obsequium. |
621 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
Dicat chorus. |
Ad accedentes |
Gustate et videte |
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Tyrsus
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in sanc… |
Post communionem |
Domine Deus omnipotens |
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
26 |
Polycarpus
|
|
Mass Propers
|
Policarpi epis… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
27 |
Ioannes Chrysostomus
|
|
Mass Propers
|
Ioannis Chryso… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
28 |
Agnes (Octava)
|
|
Mass Propers
|
Agnetis secund… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
29 |
Valerius
|
|
Mass Propers
|
Valerii episco… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
30 |
Ildefonsus (Octava)
|
|
Mass Propers
|
Octava sancti… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
30 |
Bathilda
|
|
Mass Propers
|
Sanctae Batild… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Jan |
|
31 |
Cyrus
Ioannes pauper
|
|
Mass Propers
|
Sanctorum Ciri… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Feb |
|
1 |
Ignatius
|
|
Mass Propers
|
Ignatii episco… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Feb |
|
1 |
Brigitta Hibernica
|
|
Mass Propers
|
Brigide virgin… |
Rub |
|
621 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
In festo Purif… |
Or |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus benedicere sanctificare digneris ignem istum quem nos indigni per invocationem Unigeniti tui Domini nostri Iesu Christi benedicere praesumimus tu clementissime Pater tua benedictione sanctifica et ad profectum humani generis pervenire concede. |
621 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
Post benedicti… |
W |
Adiutorium nostrum |
622 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
W |
Sit nomen Domini benedictum |
622 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
W |
Domine exaudi |
622 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
F |
Dominus vobiscum |
622 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
Or |
Omnipotens sempiterne Deus qui hodierna die Unigenitum tuum Israelitice legi carnaliter subiectum cum mysticis hostiarum oblationibus in templo praesentari fecisti quique iusti Simeonis longam expectationem ipsius visione atque ulnarum deportatione implesti da super hos cereos in honorem tui nominis consecrandos benedictio nem et praesta ut qui eos hodie ob amorem tui nominis gestaverint per sanctae Dei Genitricis intercessionem a praesentibus periculis eruantur. |
622 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
Or |
Adesto supplicationibus nostris omnipotens Deus has candelas tua benedictione perfunde quatenus fidelis populus eas in manibus portans non solum exteriori lumine gaudeat sed caecitate cordis expulsa sic lumen quod in tenebris lucet apprehendat ut nequaquam a via veritatis deviet |
622 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
F |
Per omnia saecula saeculorum. Dominus vobiscuim. Sursum corba. Gratias agamus domino deo nostro. |
622 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
VD |
Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus. Fons et origo totius luminis qui mundum illuminasti luminae tuae claritatis mittendo nobis Unigenitum per uterum intemerate Virginis Mariae et quem longe ante promisisti prophetarum oraculis temporibus novissimis ipsum misisti lucem populis sedentibus in tenebris et ambulantibus in regione umbre mortis et in ipso claritas ex orta est eis. Tu quoque benedictione tua digneris benedicere has candelas nomini tuo praeparatas qui nos transtulisti a potestate tenebrarum in lucem et regnum dilecti Filii tui per quem exortum est in tenebris lumen rectis corde et gaudium salutis aeternae. Et qui iustum Simeonem fideli replesti expectatione ut non videret prius mortem antequam Christum Domini videret indutum carne totius mundi lumen et salutare ipse nos lumine tuae claritatis sic repleas ut omnes infidelitatis tenebras a nobis repellas. Et sicut hodie servum tuum dimisisti in pace sic nos in pace sanctae Ecclesiae tuae digneris gubernare ut portum quietis aeterne valeamus intrare. Quatenus vere lucis perfusi radicis ubi in die iusti examinis laeticum hymni dicis angelorum choris videre valeamus faciem indefessi solis. |
623 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
Hic aspergat a… |
Ant |
Venite et accendite |
625 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
Tribus vicibus… |
Ant |
Lumen ad revelationem |
626 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
|
Ps |
Nunc dimittis |
626 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
Purificatio BMV
|
|
Candlemas
|
Et per singulo… |
Or |
Domine Deus Pater omnipotens lumen indeficiens qui es conditor omnium luminum benedic hoc lumen tuum a fidelibus in honorem tui nominis portandum quatenus a te sanctificatum sit atque benedictum et ut luminae claritatis tuae accendamur et illuminemur propitius concedere digneris et veluti eodem igne quondam illuminasti Moysen famulum tuum ita illumina corda et sensus nostros ut ad visionem claritatis aeternae pervenire valeamus. |
626 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
Qua finita itu… |
Officium |
Simeon in templo elevavit vocem dicens ninc dimittis domine sernum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei salutare populi tui. |
626 |
Mozarabes
|
Feb |
|
2 |
BMV
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Notum fecit Dominus salutare suum ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam. |
626 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Per omnia semper saecula saeculorum |
626 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Gloria in excelsis Deo |
626 |