Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Psallendo Propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum nequando dicant gentes ubi est Deus eorum 584
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers PsallendoV Propter honorem nominis tui Domine libera nos. 584
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 584
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Lc Ecce tertio paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt sed vos. Neque enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis. Ego autem libentissime impendam et superimpendar pro animabus vestris. An putatis quod excusemus nos apud vos Coram Deo in Christo loquimur. Omnia autem carissimi propter vestram aedificationem. Timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos sed ego inveniar a vobis qualem non vultis. Ne forte contentiones emulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos. Ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super immunditiam et fornicationem et impudicitiam quam gesserunt. Ecce tertio hic venio ad vos et in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Praedixi et praedico ut praesens vobis et nunc absens his qui ante peccaverunt et ceteris hominibus quoniam si venero iterum non parcam. An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi Quia in vobis non infirmatur sed potens est in vobis. Nam et crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo ex virtute Dei in vobis. Vosmetipsos tentantes si estis in fide ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Iesus Christus in vobis est Nisi forte reprobi estis. Spero autem quod cognoscitis quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis. Non ut nos probati pereamus sed ut vos quod bonum est faciatis. (2K 11) 584
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ev Accesserunt ad Dominom Iesum Christum discipuli eius dicentes. Desertus est locus et hora iam praeteriit. Dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas. Iesus autem dixit eis. Non habent necesse ire date illis vos manducare. Responderunt ei. Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Qui ait eis. Afferte illos mihi huc. Et cum iussisset turbam discumbere supra fenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenas manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum exceptis mulieribus et parvulis et magnificabant Deum Israel. (Mt 15) 585
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Lauda Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Sacrificium Custodietis custodienda sanctorum et custodias altaris et iam non erit ira super filios Israel alleluia. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Missa Adest ieiunium divina nobis fratres dilectissimi auctoritate praeceptum quod Ieremiae vatis testimonio declaratur cum praecipiente sibi Domino noni mensis praedicato ieiunio per ministrum collectis in Ierusalem populis volumen sacrum relegendum innotuit. Ex quo admoniti vitam corrigerent et paratam sibi caelestis vindictae sententiam temperarent. Nos igitur talibus doctrinae informati exemplo congregati in unum corporali concursu votorum etiam coadunemur affectu. Revocemus ante oculos mala quae fecimus criminum abdita publicemus. Ieiuniis addicta caro marcescat ne aeternam amaritudinem sentiat in vindictam. Cito ille flectetur ad veniam si nostrae poenitudinis praespexerit vota. Praecemur ergo ut in hoc die contriti cordis votum accipiat et nobis omnibus peccata dimittat. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui olim in hoc tempore israelitico populo per Ieremiam vatem salubre pietatis consilium contulisti quo pristinos errores abicerent ne patientem per vindictam cognoscerent quem prius per monita non audissent convocatum in Ecclesia tua sacerdotum ac populorum conventum placatus attende. Agnoscimus mala quae fecimus sed veniam postulamus. De vindicta solliciti causas publicamus delicti ne puniamur iustitia si non confiteamur errata. Quia ergo pius es miserere lugentibus parce peccantibus indulge poenitentibus. Non nos interimas pro peccato adest enim nostra confessio. Quia voluptuose contra te egimus amaricati ieiunio ad te reddimus. Unde quamlibet sint immensa mala quae gessimus sed tu multo plus immensae pietatis es Dominus quem rogamus. Dato ergo te nobis per gratiam ne redeamus ad culpam et deficiamus in poena. Ut indultae nobis pietatis beneficio parcens et nostro donet pluviam semini et corda nostra repleas seminibus verbi tui. Quo et correpta floreat nostra moribus vita et famis non atteramur aerumna. 585
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post nomina Accipe Deus Ecclesiae tuae lamentabilem precem quae huius instituti ieiunii hodierno die agit celebritatem. Suscipe confessionem qua miseris placatus ignoscas et preces quibus defunctis miseratus indulgeas. Ut in hoc die humiliationis nostrae et ieiunia poenitentium accipias et sepultorum vincula miseratus absolvas. 586
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ad pacem Scindentes corda nostra et non vestimenta tuam Deus summe imploramus clementiam ut qui hoc die in hoc loco convenimus deflere mala quae gessimus et caelestis flammae ignaculo concrememur. Quo dum vis caritatis tuae in cordibus nostris exestuat peccati a nobis potentia detrudatur exusta. 586
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum et iustum est nos tibi Deo gratias agere et spiritales hostias immolare qui non contines in ira misericordias tuas qui peccata hominum miseratus dissimulas. Mira quidem dispensatione disciplinae atque misericordia erga nos te et iustum pariter et misericordem ostendis cum et culpas insequeris admonendo et vindictam abrogas miserando. Quos enim ferire poteras iuste corrigendos admones pietate iratum te primum indicas ne iudicium per vindictam exerceas. Sic quippe olim delinquentis populi ac gentium conversationem expectans hunc diem ieiunio dedicatum vatis tui testimonio declarasti cum ad correctionem prioris populi idem propheta tuus audita ex ore tuo conversionis monita in volumine coarctavit atque confluenti in Ierusalem multitudini recensendo innotuit ut aversus a te Israel reverteretur ab iniquitatibus suis et non tuis ulcisceretur iudiciis. Salubri quippe illos pietatis dignatus es subvenire consilio quos confessionis volebas sublevare remedio. Praemittebas quippe vocem ut averteres ultionem minabaris sententiam ut temperares vindictam publicabas iram reversus ad veniam ieiunium praedicabatur ut iniquitas solveretur. Nam cum ad vindictam movereris iustitia per eam tamen qua monebas temperabas misericordiam. Nulla te nostrorum scelera vincunt nulla crimina a pietate divertunt. Unde quia tantae pietatis Dominus es ut non solum dissimulata non punias sed etiam ad regnum correcta perducas te quaesumus ut contritionis nostrae confessionis accipias et delictis pius ignoscas. Inflecte cor nostrum ad diligendas iustitias tuas et exhorrendas iniquitates nostras ut Ecclesiae tuae placatus suffragio et eum cuncta quae rogaris attribuas per quem nos in unius sanctae fidei soliditate conservas. Ipse enim quippe est Dominus noster unigenitus Filius tuus cui merito omnes angeli non cessant clamare ita dicentes. 586
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus es Domine Deus noster in cuius manu est ultionis censura et sanitatis medela. Qui paenitentibus parcis qui lacrimosis indulges qui gementes exaudis qui ieiunantium contritionem comprobas qui votum contriti cordis acceptas. Quiescat iam quaesumus indignatio tua et placare super haec sacrificia tibi oblata ut totius delicti nostri delens chirographum institutum a te hoc nostrum ieiunium acceptetur. 587
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post Pridie Multae sunt aversiones nostrae quibus impediti a te recessimus nec oculos ad caelum sublevare audemus. Sed tu qui inspicis nos deici conscientia nostra alleva nos miseratione gratuita ut hoc sacrificium pro delictis nostris miseratus accipiens ab omni nos crimine propitiatus emundes. 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Ad confractionem panis Fiat misericordia tua Domine super nos sicut speravimus in te 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Pater noster Ad orationem dominicam Erubescimus Domine te Patrem vocibus appellare qui filiorum amissimus dignitatem. Sed quia paterno affectu nos salvas cum de propriis delictis non iudicas ideo etsi indigni paternae tamen precem fundimus pietati petentes ut in hoc nostrae aflictionis tempore nostrum iubeas peccatum omittere. Quo etsi meritis nequimus saltim affectu cordis te Patrem invocemus atque dicamus 588
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Deus qui ob indictum hoc ieiunium nostra pandimus crimina ab omni vos delicto immunes efficiat. Suscipiens vestrae abstinentiae precem numquam vos patiatur a suo dividi corpore. Ut sicut admonitio eius praevenit qua divinae animadversionis evasistis sententiam ita miseratio subsequatur qua perducamini ad coronam. 588
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 588
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Quaere in fest… Communio Refecti Christi corpore 588
Mozarabes Trin H8 D M2 Mass Propers Post communionem Refecti Christi corpore et sanguine pariterquem pariterque sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut nos in eadem refectione et sanctificatione habentes hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. 588
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 588
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 588
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Incipit sancto… Officium Dabo sanctis meis primam sessionem alleluia in resurrectionem aeterna et exquiram illos in gaudio meo et lux perpetua lucebit eis alleluia alleluia et aeternitas temporum praeparata est eis alleluia alleluia. 589
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers OfficiumV Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 589
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Oratio post officium Sancti tui itaque Domine Iulianus et Basilissa ut rosa germinaverunt in te qui es verus dies et ut germen olivae per noctem meruerunt in certamine adipisci praemium salvationis aeternae. Eorumque labor fuit in poena quorum manet merces in gloria. Et nos qui Sanctorum tuorum meritis Impares sumus illorum intercessione te iuvante tuo in regno mereamur esse consortes. 589
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ... benedictus 589
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 589
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Requie in nata… Proph Iustorum animae in manu Dei sunt 589
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Psallendo Transivimus per ignem et aquam et induxisti nos in refrigerium. 589
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers PsallendoV Probasti nos Deus sicut probatur argentum posuisti tribulationes in dorso nostro. 589
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 589
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Lc Sancti per fidem vicerunt regna Operati sunt iustitiam adepti su ( sic ) repromissiones. Obturaverunt ora leonum. Extinxerunt impetum ignis. Effugaverunt aciem gladii. Convaluerunt de infirmitate. Fortes facti sunt in bello. Castra verterunt exterorum acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut maiorem invenirent resurrectionem. Alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres. Lapidati sunt. Secti sunt. Tentati sunt. In occisione gladii mortui sunt. Circumierunt in melotis et in pellibus caprinis. Egentes angustiati. afflicti quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes in montibus et in speluncis et in cavernis terrae. Et hi omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem a Deo pro nobis melius aliquid providentiae ut ne sine nobis consummarentur. Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedet. (H 11) 589
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Quaere in comm… Ev Ecce ego mitto vos sicut oves 590
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 590
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Lauda Gaudete iusti in Domino rectos decet laudatio alleluia. 590
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Sacrificium Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Moysi cunctis filiis Israel voluntariae alleluia. 590
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Missa Accedentes ad Domini nostri Iesu Christi sacratissimam mensam fratres carissimi oportet nos spiritali iucunditate laetari qua sancti martyres Iulianus et socii eius meruerunt a Domino coronari. Eorum labor fuit in poena quorum merces manet in gloria. Propter caelestem quippe coronam praesenti sustinuerunt in saeculo poenam et per poenam pervenerunt feliciter ad coronam contempserunt vitam quam communis mors terminat ut possiderent vitam quam pretiosa mors inchoat. Hi enim ne vivendo morerentur moriendo vivere voluerunt ne timendo mortem denegarent vitam sed ut amando vitam contemnerent vitam. Ut negaretur Christus vitam promittebat iniquus sed non qualem Christus. Credentes ergo quod a Salvatore promittebatur riserunt quod a persecutore comminabatur. His namque duobus modis inimicus illicit quoscumque deceperit ut aut cruciando capiat aut blandiendo decipiat. Sed quia fideles animae nec terrendo frangi potuerunt nec illicendo decipi ob hoc maluerunt Christo crucifigi quam saeculo reservari. Quorum merita etsi indigni non sufficimus honorare in suffragio tamen nostrae orationis exposcamus omnipotentem Deum principaliter exorantes ut illa suarum gratiarum diversitas tribuat reis indulgentiam piis tutelam laicis compunctionem clericis disciplinam virginibus castimoniam infirmis medicinam. Ut qui Sanctorum eius sumus meritis impares ipsorum intercessione coniuvante in regno suo mereamur esse consortes. 590
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Alia oratio Caelestis gratiae largitor omnipotens Deus individua Trinitas te in spiritalibus laetitiae adoramus obsequiis qui Sanctorum tuorum mentibus et insinuas omne quod cupiunt et tribuis omne quod poscunt cum in martyrii certamine constituti acquisierunt de supplicio gloriam de morte victoriam se sibi negantes ne tibi Deus postmodum negarentur Iulianus interea et socii eius animas suas promptissima devotione perdentes ut eas in aeternum te restituente recipiant. Etenim separare eos a caritate Christi nec mors nec vita praevaluit qui ad illustris pugnae certamen sublimati fallacias et minas mundi fortissima congressione vicerunt vilissimamque iudicantes huius temporis vitam pro testamentis dominicis pretiosas animas tradiderunt. Oramus ergo Indite Deus ut eorum illustribus meritis nobis ob facinora peccatorum veniam condonare digneris. 591
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Post nomina Deus omnipotens et aeterne quo iuvante athleta tuus Iulianus mortuum promeruit suscitare ab inferis invocato nomine Trinitatis tu pietate solita et offerentium suscipe vota et sopita corda a mortali actu exsuscita. Tribue quoque his sacrificiis largam tuae benedictionis impensionem quo et vivi reviviscant in operibus bonis et defuncti carne suppliciis exuantur aeternis. 591
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Ad pacem Trinitas vera et indivissa Deus summe et trine qui inter Iulianum et Basilissam magnum et spiritale connubii foedus statuisti quo una coniuncti in gratia spiritu non carne fructificarent praesta nobis ut et spiritu ambulemus et desideria carnis non perficiamus respuentes iurgia amplectentes ac perficientes ea quae ipse docuisti caritatis praecepta. Ut dum caritas Dei quae data est per Spiritum Sanctum se in nostris diffuserit cordibus exemplo martyrum Iuliani et Basilissae tuis inhaerendo vestigiis coronemur. 592
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Sanctus sanctus Illatio Dignum et iustum est vere aequum et salutare est omnipotens Deus nos tibi gratias agere spiritalia sacrificia celebrare per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum cuius temporalem heri celebravimus apparitionem et hodie celebramus triumphalem militis sui Iuliani martyris passionem. Heri enim rex noster Magis advenientibus demonstratus est trabea carnis indutus hodie eius miles carne est mortalitatis exutus. Dudum iam de aula uteri virginalis egrediens Christus heri novo sidere est demonstratus in mundo hodie martyr de tabernaculo corporis exiens triumphator migravit ad caelum. Ille sempiternae maiestatis deitate servata servile cinctorium carnis assumens in huius saeculi campo pugnaturus intravit iste depositis corruptibilibus indumentis ad caeli perenne palatium regnaturus ascendit. Ille descendens apparuit carne velatus iste conscendit cum sociis sanguine laureatus. Heri Gloria in excelsis Deo apparente Domino sancti Angeli cecinerunt hodie cum suis comitibus Iulianum laetantem in suo consortio susceperunt. Heri alacriter advenientes Magi adoraverunt in praesepio Christum Salvatorem infantem hodie immensitas caeli suscepit martyrem Iulianum per omnia triumphantem. Christo munera obtulerunt hic Christus factus est munus. Illorum oblatio munerum mystice fidelibus Dominum Iesum Christum Deum et hominem demonstravit istius credulitas in confessione Dominum Christum Deum et hominem non negavit. Illi admoniti per aliam viam Herodem illudentes reversi sunt isto orante daemonum simulacra subversa sunt. Dominus ergo noster cum sit altissimus pro nobis humilis venit sed inanis venire non potuit. Attulit namque secum donum caritatis quo perduceret homines ad consortium deitatis. Caritas ergo quae ad terras deposuit Christum ipsa martyrem Iulianum de terris elevavit ad caelum. Caritas quae praecessit in Domino ipsa subsequenter refulsit in servo. O admiranda ubique potentia Salvatoris. Ostendit in matre virginitatis aeternae miraculum demonstravit in martyre Iuliano invictae caritatis indicium integritas quippe intemerata permansit in Virgine dilectionis virtus integra permansit in martyre. Propter quod meruit eo tempore caelorum regna conscendere quo Christus Dominus in hoc mundo oculis carnaliter dignatus est apparere. Ipse quem in unitate Trinitatis caelestia pariter et terrena sine cessatione collaudant ita dicentes. 592
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere in sanctis suis gloriosus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus cuius potentia virtutis pro nomine suo certantibus Iuliano athletae sociisque suis tantum donum attribuit laudis ut omnia quae vellent fiducialiter in eo ac per eum facere possent. Illum etenim praedicti martyres credendo atque sequendo ardentibus dimersi in cupis illaesi post ignes rutilante claritate resplenduere fulgoris. E quibus Iulianus admirabili virtutum specialiter praepollens in nomine eius cuidam se cedenti oculum evulsum reformat corpus exanime suscitat praesentiaque sua in pulverem redigit idolorum vanissima simulacra. Huius sane martyris dimicationem atque victoriam elementa ipsa testata sunt humana laudaverunt caelestia per emissam desursum vocem potentialiter intonarunt. Per hos ergo martyres quibus tantam praestitisti magnificentiam laudis indivisa Trinitas Deus sit tibi gloria sit nobis obsequentibus peccatorum venia exoptata ut quorum passionibus collaudaris eorum precibus delecteris exaudiendo eos pro nobis qui pro omnibus ipse incarnari voluisti in terris. 593
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Post Pridie Ecce Domine dilecti tui Iuliani vel spiritalis coniugis suae Basilissae miraculorum insignia praedicantes has hostias divinitati tuae benedicendas offerimus qui se tibi exhibentes in sacrificium verum alios tibi exemplo suo in holocaustum veri sacrificii litaverunt cum et per Iulianum multorum monachorum millum patrem et per Basilissam sanctarum virginum choros tuaentem copiosam utriusque sexus monachorum scilicet ac virginum in caelesti gloria susceperis congregationem. Ex hoc igitur immensam bonitatis tuae potentiam obsecramus ut qui per utrosque electa animarum munera suscepisti per nos humiles tuos hanc hostiam pro nostris peccatis oblatam suscipias impendens et benedictionem oblatis et expiationem sumpturis. 594
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Christe amator castitatis et collator aeternae possessionis qui beatissimum martyrem Iulianum ad te pro corpore exanimato clamantem exaudire dignatus es precibus eius per caelestem vocem sine mora respondens quod eundem dilectum tuum in nullo contristari volueris in quo sic ipse cum Patre et Spiritu Sancto laetabaris tu nobis concede ut ita in veritate vivamus ne Sanctum Spiritum contristemus in quo signati sumus quo ab eo per momenta compuncti et recreati per eum tibi relatura exhibeamus verba quae ipse nos docuisti ut dicamus. 594
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 594
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Dominus qui Iulianum et Basilissam ita gratiae suae opibus praemunivit ut sic spiritalis coniugii copulo necterentur ne carnis commixtione illatenus miscerentur ipse vos ad eorum exemplum efficiat castimoniae dono sublimes et in diligendo se fervore Sancti Spiritus coaequales. Et sicut per illos effecit sibi vasa mundissima sic carnali in vobis voluptate devicta plurimos exemplo vestro accedant ad caelestia regna. Quique in eis donum contulit perfectae virginitatis ipse vos omnibus purificet a delictis. Ut eos in commune omnes mereamur in illa beatitudine habere socios quos in hac vita cernimus etsi immeriti habere comites vel patronos. 594
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 595
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte quam suavis est Dominus alleluia alleluia alleluia 595
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Ad accedentesV Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo 595
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Ad accedentesV Redimet Dominus animas servorum suorum non derelinquet omnes qui sperant in eum alleluia alleluia alleluia. 595
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus Domine alleluia alleluia alleluia 595
Mozarabes Jan 7 Basilissa Iulianus M2 Mass Propers Post communionem Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius. Et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem Sanctorum martyrum tuorum Iuliani et Basilissae tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus. Ut qui iam refecti sumus ad mensae tuae convivium dono tui muneris consequi mereamur praemium sempiternum. 595
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 595
Mozarabes Mass ordinary F Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi perficiamus cum pace 595
Mozarabes Jan 20 Lucianus Mass Propers In festo sanct… Rub 595
Mozarabes Jan 8 Paulus eremita Mass Propers In festo sanct… Rub 595
Mozarabes Jan 9 40 martyres Mass Propers In festo quadr… Rub 595
Mozarabes Jan 13 Epiphania (Octava) Mass Propers In octava Epip… Rub 595
Mozarabes Jan 13 Hilarius Pictaviensis Mass Propers In festo sanct… Rub 595
Mozarabes Jan 14 Felix in Pincis Mass Propers In festo sanct… Rub 595
Mozarabes Jan 15 Maurus Subiacensis Mass Propers In festo sanct… Rub 595
Mozarabes Jan 16 Marcellus papa Mass Propers In festo sanct… Rub 595
Mozarabes Jan 17 Antonius abbas Mass Propers In festo sanct… Rub 595
Mozarabes Jan 18 Prisca Mass Propers In festo sanct… Rub 596
Mozarabes Jan 19 Iulianus Mass Propers In festo sanct… Rub 596
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers In festo sanct… Missa Omnes filii Dei et probati milites Christi hunc diem beatissimi Sebastiani laudibus attollamus votis colamus piisque affectibus consecremus rogantes praelargissimam Domini pietatem ut huius praedicti martyris prece eluamur a cunctis illecebris vitiorum cuius praedicamento sanctorum corda excitata sunt ad triumphum. 596
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui per beatissimum Sebastianum martyrem tuum tuorum fidelium animos roborasti dum tibi illum latentem sub chlamyde terreni imperii militem perfectum exhibuisti fac nos semper in tuis laudibus militare os nostrum perarma documento iustitiae cor illustra tuae dilectionis amore atque cargem nostram erutam libidine clavis tuae crucis affige. 596
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Post nomina Solve Salvator noster et Domine nostrorum vincula peccatorum qui olim resolvisti per Sebastianum martyrem tuum os ancillae tuae Zoe ad loquendum ut nomina tam offerentium quam defunctorum quae nostro sunt ore prolata aeterna sint in annotatione affixa quo sicut illa per praedicamentum praedicti Martyris te meruit cognoscere Christum sic nos mereamur eodem pro nobis suffragante paenitentiae percipere fructum. 596
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Ad pacem Martyris tui Sebastiani precibus aeterne omnipotens Deus nobis pacis dona largire per eum donans nobis habere integritatem purae dilectionis per quem tuos accendisti martyres ad amandam gloriam aeternae felicitatis. 596
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui sic os martyris sui Sebastiani veritatis armavit praeconio ut et nutantium in fide animas confortaret et obstrusum beatissimae Zoe sermonis ostium aperiret. In utroque quippe laudabilis quia et in utroque praestabilis. Nam absconsum se militem exhibens Christo Sanctorum animas veritatis confortabat ex verbo quo nec momentaneis tribulationibus cederent nec blandimentis carnalibus animos subiugarent. Et hoc quidem ut se militem occultaret absconditum non suum aufugiendo supplicium sed pro roborandis hoc agebat nutantium animis bellatorum eo sibi a Domino credens dona tribui cumulantia quo non solus meruisset pertingere ad coronam. Proinde te quaesumus altissime summe Deus ut interventu huius martyris tui Sebastiani precibus nostris adesse digneris omitte culpam tribue gratiam languorem expelle vitae commoda tribue imperti pacem petulantiam quoque nostrae carnis extingue bonae vitae studiis nos atque actibus refove et perennitatis nobis felicitatem attribue. Ut gloriam tuam quam tuus martyr Sebastianus laudat in munere nos quoque laudemus ex confessionis propriae voce proclamantes atque dicentes. 596
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Post Sanctus O quam gloriosum est nomen Filii tui Deus Pater in sanctis in quo beatus hic martyr Sebastianus cum sociis martyribus suis et obstrusa mutorum ora resolvit et contractionibus podagricae nodositatis medelam infundit. 597
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Post Pridie Sanctifica Domine hanc nostrae oblationis hostiam puram quam tibi in honorem martyris tui Sebastiani offerimus dedicandam ut quotquot ex ea libaverimus illo repleamur documento virtutum quo per hunc martyrem confortata sunt in fide corda nutantia beatorum. 597
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Erigite fratres oculos ad caelum petentes a Deo perenne auxilium qui hunc beatissimum Sebastianum martyrem suum insutum ictibus sagittarum post exceptum supplicium aeternum convocavit ad regnum. Clamate ad illum et nullo modo detis ei silentium nam ostendet in nobis indulgentiae pietatem si pia eum invocaverimus ex voce proclamantes atque ita dicentes. 597
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 598
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Benedictio populi Salvator noster ac Dominus pro cuius amore Sebastianus martyr confixus est vulneribus sagittarum procul a vobis efficiat omnes sagittas aerearum potestatum. Quique animam eius intercidentium manu vocavit ad regnum ipse vos e mundo vocet ad supernae vocationis bravium gloriosum. Ut cum eo in illa die pariter de visione Domini gaudeatis cuius hic hodie festum amabiliter celebratis. 598
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 598
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate 598
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Communio Refecti Christi. 598
Mozarabes Jan 20 Sebastianus Fabianus M2 Mass Propers Quaere in sanc… Post communionem Domine Deus omnipotens 598
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers In festo sanct… Missa Beatissimi martyris sui Luciani presbyteri agonem divina virtute perfectum votis solemnibus fratres dilectissimi celebremus. Ut qui triumphalem palmam pro fidei munimento Christo opitulante promeruit obtinere patrocinii nobis suum intercessum apud eum cuius iam praesentia gratulatur dignetur impendere. Et ipse nobis peccatorum tribuat veniam qui eidem contulit immortalitatis coronam. 598
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Alia oratio Iteratis precibus te Dominum Deum nostrum suppliciter deposcimus cuius honor sanctitas est quem diligere salus est quem amare perfectio. Concede in omnem Ecclesiam tuam sancti martyris tui Luciani presbyteri lucere vestigia ut te regente omnium gressus ea nos via perducat ad vitam quae martyrem tuum extulit ad coronam. 598
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Post nomina Deus qui sancto ac beatissimo martyri tuo Luciano presbytero id muneris contulisti ut qui propter te peregit inlate passionis liberaliter cursum huius multitudinis mereretur occursum. Praesta nobis ut eius suffragio offerentium vota suscipias et requiem defunctis impertias. Donans nobis ita tui martyris Luciani presbyteri imitari fidem ut consimilem a te post transitum mereamur percipere mercedem. 598
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Ad pacem Dona nobis omnipotens Deus martyris tui Luciani presbyteri celebrantibus festum sincere pacis et charitatis affectum. Ut qui in honorem eius tibi sacrificium deferimus laudis nobis a te impetremus donaria caritatis. 599
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Sanctus Illatio Dignum et iustum est omnipotens Deus ut pro virtutibus martyris tui Luciani presbyteri tibi laudes dicamus et honoremus nomen sanctum tuum studiis animorum. Qui tantum fidei robur tuo militi prestitisti ut corpori flamma cederet ferrum stuperet in pectore et suis vincerentur tela vulneribus. Tantus enim in eo extitit amor nominis tui ut non avidi morsus ferarum non rabies ursorum non leonum insatiabilis furor eidem metum mortis incusserit non laceratum ferro corpus animos inclinavit non scissum sulcis latus fidem professe virtutis exclusit nec ille sanguinis fluxus ungularum stidore revocatus vocem supplicationis exegit. Haec est corona martyris tui Luciani presbyteri. Haec est caelestis pompa virtutum. Fortiora sunt vulnera martyris tui Luciani presbyteri quam tela carnificis. Rogamus ergo te Domine ut sicut eius virtutibus victoris praestitisti triumphum ita nobis favorem auxilii tui perpetuum largiaris et praestes nobis hunc in solacium quem praebere dignatus es in exemplum. Per te cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie ita dicentes. 599
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui martyri suo Luciano presbytero et dimicandi virtutem et regnandi tribuit potestatem. Quo illi esset consors in regno pro quo animam tradidisset supplicio. Haberetque eum in munere quem consortem habuisset in passione. Vere solus ipse est Dominus et Salvator noster Iesus Christus qui et sanctis confert praemium et peccatoribus paenitentiae fructum. 599
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Post Pridie Oblatas tibi omnipotens Deus ob honorem martyris tui Luciani presbyteri victimas propitius attende ut qui iusti tui memoriam facientes votivum sacrificium exhibemus nostrorum criminum a te indulgentiam consequi mereamur. 600
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Cum ex lege tua Domine noverimus in memoria aeterna esse iustum non pro illius sed pro nostri commendatione hoc tibi offerimus holocaustum. Petentes ut qui eius animam fecisti in passione victricem nostrum votum efficias in confessione victorem quo eodem suffragante clamorem nostrae accipias vocis. 600
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 600
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui martyri suo Luciano presbytero patientiae contulit votum patientiam vobis tribuat contra omnes inlecebras viciorum. Ut qui illi donavit peracta passione coronam vobis conferat peracto luctamine mundi gaudia repromissa. Ut qui in hoc die tanti martyris ovantes solennia celebratis cum eodem post transitum conlocati in caelestibus sedilus gaudeatis. 600
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 600
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Dicat chorus. Ad accedentes Gustate et videte 600
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Communio Refecti Christi corpore 600
Mozarabes Jan 20 Lucianus M2 Mass Propers Quaere in sanc… Post communionem Domine Deus omnipotens 600
Mozarabes Jan 21 Agnes M2 Mass Propers In festo sanct… Missa Agnescentes dilectissimi fratres beatissimam Agnetem virginem plus animo valuisse quam corpore plus fide quam germine plus etiam spirituali robore quam etate. quae Christum sibi specialem sponsum suo in corpore vindicans nec persuasione seducitur nec muneribus inclinatur quo carnalis coniugii copula necteretur. Omnipotenti Domino supplicemus ut idem qui spirituali copula sponsus huius est virginis in suis nos delectari semper faciat amplexibus castitatis. 600
Mozarabes Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui nudatum corpus Agnetis virginis tuae caelestis stolae obtexisti ex tegmine vestiatur quaesumus Ecclesia tua claris vestibus innocentiae et iustitiae claritate quo in ea et sacerdotum vita nitore praepolleat et utriusque sexus conditio ea quae postulaverit adipiscatur. 601
Mozarabes Jan 21 Agnes M2 Mass Propers Post nomina Conditor et reparator humani generis Christe Filius Dei qui capiti virginis tuae quod iam erat caelesti rore perfusum magnam contulisti gratiam capillorum quo suis videretur ad honorem crinibus tecta quae propriis fuerat ad contumeliam vestimentis exuta tu pius offerentium accipe vota defunctis requiem praesta et cunctos in commune eiusdem virginis prece fac pervenire ad aeternam salvationem. 601