Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Quaere in quar… Psallendo Iubilate Deo omnis 513
Mozarabes Mass ordinary F Silentium facite. 513
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Lc Per manus apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat illos populus. Magis autem augebator credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum ita ut in plateis eiicerent infirmos et ponerint in lectulis et grabatis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum et liberarentur ab infirmitatibus suis. Concurrebat autem multitudo vicinorum civitatum Ierusalem afferentes aegrotos et vexatos ab spiritibus immundis qui curabantur omnes. Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est haereses saduceorum. Repleti sunt zelo et iniecerunt manus in apostolos et pesuaerunt eos in custodiam publicam. Angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris educens eos dixit. Ite et stantes in templum loquimini plebi omnia verba vitae. Qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant. Audiens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores Israel et miserunt ad carcerem ut adducerent eos. Cum advenissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos renunciaverunt dicentes. Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes ad ianuam carceris stantes. Aperientes autem neminem intus invenimus. Audierunt autem hostros sermones seniores templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam esset istud. Adveniens autem quidam nunciavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcerem in templo sunt stantes et docentes populum. Tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi. Timebant enim populum ne lapidarentur. Et cum adduxissent eos statuerunt in concilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum dicens. Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto Et ecce replestis Ierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt. Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Deus Patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et Salvatorem nostrum exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel in remissionem peccatorum. Et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. (Act 5) 513
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Ev Egressus Iesus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos. Et cum praeteriret vidit Levi Alphei sedentem ad telonium et ait illi. Sequere me. Et surgens secutus est eum. Et factum est cum adcumberet in domum illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Erant enim multi qui sequebantur eum. Et scribe et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus dicebant discipulis eius. Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester Hoc audito Iesus ait illis Non necesse habent sani medicum sed qui male habent. Non enim veni vocare iustos sed peccatores et erant discipuli Ioannis et pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi. Cur discipuli Ioannis et pharisaei ieiunant tui autem non ieiunant Et ait illis Iesus. Numquid possunt filii nuptiarum quandiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illis diebus. Nemo absumentum panni rudis adsuit vestimento veteri. Alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres. Alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mitti debet. Qui habet aurem audiendi audiat. (Mc 2) 514
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 515
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Lauda Laudate Dominum quia benignus Dominus psallite nomini eius quoniam suave est. 515
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Sacrificium Aspexi et vidi animas interemptorum propter verbum Dei omnes veste alba induti ante tribunal Agni et obtulerunt memoriam sanctorum in conspectu Domini alleluia alleluia. 515
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers SacrificiumV Vidi in medio seniorum tribunal candidum et Agnum quasi occisum ante cuius conspectum guit caelum dicens mihi haec est resurrectio prima et quattuor animalium et seniores adoraverunt Deum. 515
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Missa Semper quidem dilectissimi fratres pia ad Dominum gratulatione et sollicita ad Deum suum respicere debet affectio. Sed nunc praecipue mens ardentior spes promptior fides praesenti mysterii recordatione vegetatior caelesti et religioso gaudio et modesta debet exsultare laetitia et usque ad praesentiam Domini affectum pii cordis extendere ut quicumque desidia aut inertia iacuit in hac die saltim ab actu et humilitate terrena Dominum suum imitaturus exsurgat. Hic est dies quem fecit Dominus rerum gloriae elementorumque principium vitae ac salutis exordium. Creatorem suum mundus hac die factus agnoscat et redemptum se homo eadem die liberatus intellegat. Laetentur caeli exsultet terra discant vivi viam mortis evadere. Lux splendidior incipiat esse sol clarior et ipse etiam resurrectionis tempus illustret qui horam refugerat passionis. Sit pro ecclesiis cunctis ac mysteriis omnibus Ecclesiae membris fidelis oratio absque dubitatione confidens interpellatio quo in hoc praesenti mysterio invocata pietatis miseratio sit futura praesentior. 515
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Alia oratio Cum tibi omnipotens Pater omne quod in nobis vel creatoris ope vel munere redemptoris rationale potest esse et vividum iugi inservire famulatu rerum magnitudine provocetur hodierno praesertim vel die vel tempore ut affectiosius aliquid cum nihil egeas tuae bonitati votis ac studiis offerre possumus faenerare dignare quod conveniat reddidisse quia maioris multo est gratiae reformasse perditum quam fecisse futurum. Ut enim crearemur vel non crearemur non praecesserat culpa iudicem non praevenerat materia creatorem. At vero ut offensus postmodum ad misericordiam veritatis et vas peccatorum praecipitatione confractum tuis denuo manibus redderes solidatum quid nisi infinitus pietate immensus misericordia inenarrabilis bonitate in omni progenie et generatione praedicandus es et colendus Unde precamur ut quibus condicionis atque redemptionis praerogasti beneficia tribuas indulgentiam criminum manifestam. 516
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Post nomina Christe qui moriens peremisti imperium mortis at resurgens spem resurrectionis praebuisti indignis praesta nobis ut haec oblatio offerentium et mortificationem nostrorum operetur facinorum et a criminibus resurgendi nobis praeparet commeatum. Sit huius litatione gaudium in caelis securitas in terris indulgentia vivis requies defunctis ut in hoc die quo ipse victor rediisti ab inferis plenissimum amorem crucis impertias populis christianis. 516
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Ad pacem Conserva Domine in pace tua quos redemisti effusi sanguinis unda libera ab scandalo pro quibus pependisti in ligno. Efficito caritatis opere dignos quos tibi praeeunte gratia adoptasti in filios. Ut quotquot resurrectionis tuae victorias celebramus Ultimo iudicii tempore resurgentes coronandi a dextris tuis cum ovibus collocemur. 517
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Sanctus sanctu… Illatio Dignum et iustum est nos dominicae potestatis praeferre virtutem et in Filio paternae plenitudinis agnoscere maiestatem. Per quem cuncta restituis et universa restauras quem in hominis effigie misisti in saeculo ut amares in nobis quod diligebas in Filio. Impleta sunt quae propheticis vocibus ante mandaveras perfecta sunt cuncta quae de adventu eius ipse praedixeras. Hic namque est leo de tribu Iuda fortis in proelio. Hic catulus leonis victor resurgens a mortuis. Hic Agnus immaculatus diu quaesitus ad victimam. Hic lapis ab aedificantibus spretus postmodum admirabilis factus et in Ecclesiae capite constitutus. Hic dux militiae caelestis et princeps. Hic Ecclesiae Sponsus et Dominus. Hic in Noe non solum arcae sed Ecclesiae gubernator in Abraham fidelissimum patriarchalis privilegii fastigium in Isaac gloriosae hostiae sacramentum in Iacob summum patientiae documentum in sanctis omnibus totius iustitiae plenitudo. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 517
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus in quo crucifixo vera fuit infirmitas carnis et in quo vivente virtus vera latuit deitatis. Quod humanum est habens homo in veritate humanae naturae et quod divinum est habens Deus in veritate divinae substantiae. Hic comprehensibilis in vulnere hic impassibilis in virtute immortalis praedicatur in morte. Qui sic potuit moriendo mortem vincere ut mortem sentiret sed patiendo et a mortuis resurgendo vitam fidelibus condonaret. 517
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Post Pridie Haec est pia et salutaris hostia Deus Pater qua tibi reconciliatus est mundus. Hoc est corpus illud quod pependit in cruce. Hic etiam sanguis qui sacro profluxit ex latere. Pietati tuae proinde gratias agentes ex hoc quod nos Filii tui morte redemeris et resurrectione salvaveris acclines mente te Deum pietatis oramus ut haec libamina Spiritus tui Sancti benedictione respergens sumentium visceribus sanctificationem accomodes quo purificati a criminum labe plenissime iucundemur in hoc resurrectionis dominicae die. 518
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Erige nos ante conspectum tuum omnipotens Deus in quo vivimus cui sollemnes sumus cuius beneficio nostra salus est cuius donum nostra festivitas cuius munus vita credentium cuius redemptio resurrectio mortuorum. Adesto sacrificiis quae docuisti adesto gaudiis quae dedisti qui spem resurrectionis ac redemptionis nostrae Filii tui resurrectione signasti. Conserva in nobis inter omnia ac super omnia hoc munus tuum ut hunc resurrectionis dominicae diem dignis concinentes carminibus ad te e terris sic dicere mereamur. 518
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 518
Mozarabes Mass ordinary Deinde dicat. F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 518
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui exaltandus pependit in ligno coronaturus vos humilitatis attollat triumpho. Cuiusque in sepulcro caro non vidit corruptionem procul a vobis efficiat omnes libitus carnis vestrae. Ut cum eo sine fine vivatis quem resurrexisse fideliter creditis. 518
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 519
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 519
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 519
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Ut in die Resu… Post communionem Expletis Domine 519
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers In Ascensione… Officium Vidi sedem magnam alleluia et qui sedebat super eam ipse vocatur testis fidelis et vox de throno exivit dicens adorate et collaudate Dominum omnes servi eius alleluia. 519
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers OfficiumV Accedite ad eum et illuminamini et facies vestrae non erubescent. 519
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Oratio post officium Salvator noster et Domine qui ascendens in caelos intuentium clarificatus apparere dignatus es oculis dum ita de quo ascenderas te venturum ad iudicium polliceris fac nos hodierne Ascensionis tuae festum pura cordium devotione suscipere ut ita in te semper ad melius vita nostra ascendendo proficiat qualiter te ad iudicium veniente inconfusibili contuitu te semper visionis aspiciat. 519
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 519
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Proph Ego Ioannes fui in spiritu et vidi et ecce ostium apertum in caelo. Et vox prima quam audivi tanquam tube loquentis mecum dicens. Ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec. Statim fui in spiritu et ecce sedes posita erat in caelo. Et supra sedem sedens. Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardinis. Et iris erat in circuitu sedis similis visionis smaragdine. Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor. Et supra thronos viginti quatuor seniores sedentes circumamicti vestimentis albis et in capitibus eorum corone auree. Et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ante thronum qui sunt septem spiritus Dei. Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile cristallo. Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. Et animal primum simile leoni. Et secundum animal simile vitulo. Et tertium animal habens faciem quasi hominis. Et quartum animal simile aquile volanti. Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas. Et in circuitu plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentes. Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus omnipotens qui est et qui erat et qui venturus est. Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti supra thronum viventi in saecula saeculorum. Procidebant viginti quatuor seniores ante sedem in throno et adorabant viventem in saecula saeculorum. Et mittentes coronas suas ante thronum dicentes. Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt. (Ap 4) 519
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 520
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Psallendo Ascendens in altum coepit captivitatem dedit dona hominibus. 520
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers PsallendoV Visi sunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis qui est in sancto. 520
Mozarabes Mass ordinary F Silentium facite. 520
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Proph Primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile de quibus coepit Iesus facere et docere usque in diem qua precipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit et precepit praedicare evangelium quibus et prebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei. Et cum conversaretur cum illis precepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum. Quia Ioannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto quem accepturi estis non post multos hos dies. Igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes. Domine si in tempore hoc restitues regnum Israel Dixit autem eis. Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate. Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Ierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terrae. Et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in caelum euntem illum ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis qui et dixerunt eis. Viri Galilaei quid statis aspicientes in caelum Hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. (Act 1) 520
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur discipulis suis dicens. Vado ad eum qui misit me et nemo ex vobis interrogat me quo vadis. Sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero Paraclitus non veniet ad vos. Si autem abiero mittam eum ad vos. Et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio. De peccato quidem quia non crediderunt in me de iustitia vero quia vado ad Patrem et iam non videbitis me. De iudicio autem quia princeps huius mundi iudicatus est. Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso sed quaecunque audiet loquetur et quae ventura sunt adnunciabit vobis. Ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnunciabit vobis. Omnia quaecunque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem. Dixerunt ergo discipuli eius ad invicem. Quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem Dicebant ergo. Quid est quod dicit modicum Nescimus quid loquitur. Cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis. De hoc quaeritis inter vos quia dixi vobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem. Amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini sed tristicia vestra vertetur in gaudium. Mulier cum parit tristiciam habet quia venit hora eius. Cum autem peperit puerum iam non meminit pressure propter gaudium quia natus est homo in mundum. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum. Et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. (J 16) 521
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 522
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Lauda Ascendit Deus in iubilatione Dominus in voce tubae. 522
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Sacrificium Vidi in caelo turbam quam dinumerare nemo poterat et clamabant voce magna salus Deo nostro ascendenti in throno et adorabant Deum dicentes honor et gloria et sapientia virtus et potestas data est Deo nostro in aeternum alleluia. 522
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers SacrificiumV Audivi tamquam tubam loquentem mecum et dicentem ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri post haec et ecce sedes posita erat in caelo et supra sedem sedens similis aspectui lapidis iaspidis et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba. 522
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Missa Placeat dilectissimi fratres saecularium cogitationum fasce deposito erectis in sublime mentibus subvolare et impositam aetheris fastigio assumpti hominis communionem sequacibus cordis oculis contueri. Ad incomparabilem nobis claritatem attonitis vocandus aspectus est. Iesus noster humilitatem nobis terrarum caelorum dignitate commutat acutus necesse est visus esse respicere quo sequamur. Hodie Salvator noster post adoptionem carnis sedem repetit deitatis. Hodie hominem suum intulit Patri quem obtulit passioni. Hunc exaltans in caelis quem humiliaverat in infernis. Hic visurus gloriam qui viderat sepulturam et qui adversus mortem mortis suae dedit beneficium ad spem vitae donavit resurrectionis exemplum. Hodie redit ad Patrem cum tamen sine Patris quae sibi aequalis est potestate non venerit. Hodie ascendit in caelum qui obsequia caelestium cum descenderet non amisit ita in paternitatis naturae unitate consistens ut cum homo caelum novus intraret novum tamen Deus hominem non haberet. Petamus igitur ab omnipotentia Patris per nomen Filii Salvatoris gratiae spiritalis ingressum aeternae beatitudinis donum beatae mansionis ascensum catholicae credulitatis augmentum haereticae infidelitatis excidium. Audiet profecto in confessione quos in perditione quaesivit. Astabit suis qui non destitit alienis. Aderit agnitus qui non defuit agnoscendus. Non patietur orphanos esse devotos qui filios facere dignatus est inimicos. Dabit effectum supplicationis qui promisit Spiritum sanctitatis. 522
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Alia oratio Domine Deus virtutum qui transgressus occasum transcendisti super caelos caelorum ad orientem captiva spolia de captivitate duxisti ut genus humanum quod tua morte redimeras tuaque resurrectione vivificaveras tua ascensione glorificares et promissione ditares dona Ecclesiae tuae et ad te perveniendi iter prosperum et cotidianum de die in diem profectum ut magnificentiae tuae reddat quod tantam ei virtutem concesseris ut obtineat devicto hoste et libertatem de tuo auxilio et gloriam de triumpho. 523
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Post nomina Domine rex gloriae qui patefactis prophetarum oraculis tamquam elevatis aeternalibus portis paternam repetis sedem quia dum tua deitas eo quo numquam discessit regreditur humano generi caelorum aditus aperitur dona ut illic extendatur nostra intentio quo praecessit nostra redemptio nec inhaereamus captiva delectatione terrenis qui te regnantem confitemur in caelis. Quo prece humilitatis nostrae placatus ex illa maiestatis qua resides sede et viventes repleas donis et pausantium spiritus consoleris. 523
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui assumptum hominem evecturus ad caelos inter praecipua mandatorum tuorum mysteria concordissimam pacem tuis sanctis reliquisti Apostolis suscipe illata sacro altario munera in hostiam pacificam largiente tua gratia reputanda nobisque tuis famulis tribue sectari per exterioris hominis osculum interioris hominis indisruptum pacis et gratiae sacramentum. 524
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Sanctus sanctu… Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi agere gratias per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui post secundae nativitatis verissimum sacramentum post humanae passionis gloriosum triumphum post dignabilem susceptae mortis ad inferna descensum post vivificantem resumptae resurrectionis ad superna regressum post manifestatam mirabilium virtute potentiam post immensam infirmantium medicinam post celebratam in apostolorum communione doctrinam ad illam aequalem sibi maiestatis tuae sedem ereptam de inimici faucibus praedam reportans captivum diaboli suum socium tuum hospitem fecit dignum caeli habitatione constituit qui perfrui paradisi iucunditate non meruit. Opus tuum onus suum est cum nec illa labori nec ista sint ponderi. Qui inter profunda tenebrarum debitum alienae corruptionis exsolvit inter excelsa nubium praemium servandae incorruptionis indulsit. Tantis erga nos beneficiis sua pietate crescentibus ut parum putaret hominem terram recepisse quam perdidit nisi et caelum quod non habuerat accepisset multiplicatoque fenore interceptum usum beatius compensaret augmentum. Non sufficit abundantissimae bonitati quod ad cruciandam spoliati hostis invidiam faciendis virtutibus potestate permissa venire ad se super aquas discipulo cupienti famulantia contra naturam elementa subiecit dum gravem gradientis corporei ponderis molem nequaquam cedentium undarum dorsa portarent cum ad imperantis obsequium fieret itineris soliditas non liquo et aequor iussione libratum non mutaret cursum sed mutaret officium atque ad vocantis edictum euntes viae currerent et progredientis vestigia freta insignita sorberent immensumque pelagus accedentis limitem inviolata aequalitate nesciret et figentis pedem plenitudine in se manente non mergeret. Non in aliquam ratem materia gelu stricta concreverat nec fluminum more superiecta fluentis frigore tegumenta pendebant cum natalis illa mobilitas pervia et velis pateret et plantis inaestimataque profunditas simul et viatorem ferret et remigem maiori miraculo hominem pati iussa quam navem uberiori Dei laude gressibus adita quam ratibus. Ac nisi fides paululum pavefacta nutasset reversa in ipsum ad legem suam natura aequoris non fuisset qua credulitatis constantia recedente diffidentiam dubitantis minis appropinquantis periculi castigaret et circa praesumptae spei defectum verberantium paedagogo fluctuum quasi mersura distringeret Domini tamen auxilium metu discriminis invocantem tangeret tempestas magistra non tegeret. Fuerint licet magna ista vel grandia cedant tamen his beneficiis illa miracula quod invisibili Deo homo visibilis corporatus aerium iter non gradu superat sed volatu et Deus in carne manens per creaturam suam ventorum pinnis evehitur non membrorum. Nullus euntem conatus fatigat cui aura pro via est quem tamen non fert levitas sed potestas. Deficit nisus et currit ascensus. Ille coepit huius altitudinis gloriam qui crucis portavit iniuriam. Ille intravit in regno qui pependit in ligno. Ille consedit ad dexteram Patris qui causa nobis factus est pacis. Ipse illos ascendenti secum homini caelos aperuit quos ut propter hominem descenderet inclinavit. Cui merito omnes Angeli et Archangeli Throni Dominationes non cessant clamare ita dicentes. 524
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Iesus Christus Filius tuus Dominus noster qui sub hodiernae exspectatione virtutis redeundi ad te homini viam praestitit ipse dum via est qui indemutabili divinitatis suae in se manente substantia peracto incarnationis nativitatis passionis resurrectionis ascensionis officio eum in caelis regnaturus imponit quem in infernis liberaturus intravit nihil dubitationis volens relinquere nihil erroris si cum eo visibiliter ascenderet pro quo invisibiliter descendisset ut incredula plebs iudaicae multitudinis esset confusa dum reverteretur quae non fuerat confessa dum nasceretur et quae non meruit credere dum venisset posset erubescere dum rediret ut videret in Deum hominem quae Deum in homine non vidisset non quod paeniteret dum ostenditur sed ut erubesceret dum miratur. 526
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Post Pridie Indicavimus plane nec unquam tacebimus passum te Christe pro redemptione miserorum resurrexisse pro salute felicium caelos ascendisse pro virtute meritorum venturum te esse iudicem mortuorum atque viventium. Quod scientes Domine ut nobis dies illa terribilis aliquantulum ex tua propitiatione mitior adveniat haec munera offerimus quae ut nobis in salutem percepta contingant supplices deprecam. Visitet ea Spiritus tuus Sanctus qui in similitudinem flammae Manoe dona suscepit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus qui per vaporem incendii Eliae prophetae holocaustum assumpsit. Visitet et vivificet ea Spiritus tuus Sanctus qui ignearum divisione linguarum in apostolorum tuorum cordibus commeavit. Ut recepta in visceribus nostris et praesentem nobis et aeternam praestent salutem. 527
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Quis loquetur potentias tuas Domine aut quis enarrare poterit omnes laudes tuas Ad humana descendisti caelestia non relinquens ad superna regressus humana non deserens. Ubique totus ubique mirabilis. Non interceptus carne ut non esses in Patre non ereptus ascensione ut non esses in homine. Respice ad orationem plebis tuae sancte Domine misericors Deus ut in hac die sacrae ascensionis tuae sicut data est tibi gloria in excelsis ita nobis gratia praestetur in terris qui nos orare docuisti et dicere. 527
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Vicit leo 527
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 527
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Benedictio populi Iesus Christus Dominus pacem quam ad caelos remeans discipulis suis tradidit integram in vobis illibatamque conservet. Angelos quoque sanctos quos suo elegit obsequio vobis deputet in praesidium. Ut ipso auctore illic erigamini fide quo vos adsumendos speratis in requiem. 527
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 528
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 528
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Require retro… Communio Refecti Christi corpore 528
Mozarabes Pasc H5 f5 Ascensio Domini M2 Mass Propers Post communionem Gratias tibi agimus Domine Deus et te Deum benedicimus de die in diem qui nos in hac die sanctae sollemnitatis tuae perducere dignatus es fac nos diem istum annuntiationis per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere cum fideli populo tuo. 528
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 528
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 528
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers In dominico po… Officium Dicite in nationibus 528
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Require retro… Oratio post officium Tibi gloriam concinimus 528
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Proph Ego Ioannes fui in spiritu et vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum in conspectu agni amicti stollis albis et palme in manibus eorum et clamabant voce magna dicentes. Salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno. Et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quatuor animalia ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum dicentes amen. Benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum amen. (Ap 7) 528
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 529
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Psallendo Quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo ut requiescam. 529
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers PsallendoV Timor et tremor venerunt super me et contexerunt me tenebre et dixi. 529
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 529
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Lc Paulus et Barnabas commorabantur Listris. Et quidam vir in Listris infirmis pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui nunquam ambulaverat. Hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et vidit quia haberet fidem ut salvus fieret dixit magna voce. Tibi dico surge super pedes tuos rectos. Et exilivit et ambulavit. Turbe autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam Lycaonie dicentes. Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. Et vocabant Barnabam Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi. Sacerdos vero Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuam afferens cum populo volebat sacrificare. Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes et dicentes. Viri quid haec facitis Et nos mortales sumus similes vobis homines annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt. Qui preteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et leticia corda vestra. (Act 14) 529
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis. Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et expaverunt. Et occurrentes salutabant eum. Et interrogavit eos quod inter vos conquiritis Et respondens unus de turba dixit. Magister attuli filium meum ad te habentem spiritum immundum. Qui ubicunque eum apprehenderit allidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum et non potuerunt. Qui respondens eis dicens. O generatio incredula quandiu apud vos ero quandiu vos patiar. Afferte illum ad me. Et tulerunt illum. Et cum vidisset eum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram voluptabatur spumans. Et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo ei hoc accidit. At ille ait. Ab infantia. Et frequenter eum et in ignem et in aquam misit ut eum perderet. Sed siquid potes adiuva nos misertus nostri. Iesus autem ait illi. Si potes credere omnia possibilia sunt credenti. Et continuo exclamans pater pueri cum lachrimis aiebat. Credo Domine adiuva incredulitatem meam. Et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui immundo dicens illi. Surde et immunde spiritus ego tibi precipio exi ab eo et ne amplius introeas in eum. Et clamans et multum discerpens exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est. Iesus autem tenens manum eius elevavit et surrexit. Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum. Quare nos non potuimus eiicere eum Et dixit illis. Hoc genus in nullo potest exire nisi in orationem et ieiunio. (Mc 9) 529
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 530
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Lauda Misit ex alto et accepit me assumpsit me Deus Pater et conlocavit ad dexteram suam. 530
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Sacrificium Tollite hostias et introite in atria Domini alleluia alleluia 530
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers SacrificiumV Afferte Domino gloriam et honorem afferte Domino gloriam nomini eius. 530
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Missa Mysterio resurrectionis impleto et corporibus fratres carissimi cuncti exultemus et cordibus. Nec iam cum sepulchri custodibus sacri corporis defleamus excubias sed cum angelis qui redivivum nuntiant Salvatorem nostra gaudia misceamus. Etenim deinceps curam sibi funeris excusat impendi qui rediens ad Patrem vacuate mortis excubias vult privari. Simus sane de spei nostrae consummatione securi nam qui in altum remeans captivitatem duxit dabit dona hominibus quae promisit. 530
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Alia oratio Christe Deus qui ascendendo in caelis praesentiam corporalem tuis subtraxisti discipulis permitte nos ut te spiritu diligamus quem in carne nunc videre nequimus et tamen ad iudicium fideliter exspectamus. Crea in nobis cor novum et spiritum rectum ut qui iam ascensionis tuae celebravimus festum promissum a te mereamur suscipere Spiritum Sanctum. 531
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Post nomina Ascendisse te in caelis ad Patrem Dei Filius creatura tua laetatur. Et ideo supplici te cordis contritione exposcimus ut et in nobis pollicitationem Spiritus impleas et in defunctis donum aeternae quietis impertias. 531
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui ascendisti in altum captivam ducens captivitatem da dona hominibus pacis aeternae ut qui te humanis obtutibus ad caelos ascendens corporaliter subtraxisti in nostris cordibus digneris propitiatus infundi. 531
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sante Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui nobis ideo praesentiam subtraxit nativitatis corporeae ut eum spiritaliter disceremus amare quique discipulis intra suarum mentium claustra tamdiu residere praecepit quosque supervenientis firmarentur praesentia Spiritus Sancti. Cui cum Patre et Filio uni Deo iugiter in sempiternum regnanti omnes Angeli famulantes una voce proclamant ita dicentes. 531
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus et vere benedictus est Dominus noster Iesus Christus Filius Dei vivi qui Angelorum evectus ulnis ascendit in caelis et nunc sedet ad dexteram Patris. 531
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Post Pridie Contueri tuam Christe cupientes praesentiam qui humana non deserens appetisti superna petimus et rogamus ut qui pignus assumptae carnis intulisti in caelis consolationem nobis Sancti Spiritus largiaris cuius nunc praesentia et apposita haec tibi oblata sanctifices et nostrorum cordium arcana perlustres. 532
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Deus Dei Filius qui cum ad Patrem ascenderes venturum te iterum ad nos voce propria promisisti veni ad nos et apud nos facito mansionem manifestans teipsum nobis quibus praecepisti ad te proclamare e terris. 532
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo 532
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat. F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 532
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus sit auxiliator vestri qui assumptus in caelis sedet nunc ad dexteram Patris. Corpus quoque vestrum nullis torpentibus patiatur passionibus mancipari qui illud glorificatum in caelis assumpsit. Ut qui ascendentis vidimus gloriam iudicantis non puniamur sententia. 532
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 532
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 532
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 532
Mozarabes Pasc H6 D M2 Mass Propers Ut in die resu… Post communionem Expletis Domine 532
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers In vigilia Pen… Proph Spiritus timentium Domini quaeretur et in respectus illius benedicetur. Spiritum eorum salvantem illos diligit et oculi Domini super diligentes se. 532
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. 532
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Proph Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Congrega mihi septuaginta viros de senioribus Israel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad tabernaculum federis faciesque illos stare tecum ut descendam et loquar tibi. Et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris. Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senioribus Israel quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum. Auferens de spiritu quod erat in Moyse et dedit septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessaverunt. Remanserunt autem in castris duo viri quorum vocabatur unus Heldat et alter Medat super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierunt ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens Heldat et Medat prophetant in castris. Statim Iosuae filius Nun minister Moysis et electus a pluribus ait. Domine mi Moyses prohibe eos. At ille. Quid inquit agis pro me Quis tribuat hoc ut omnis populus prophetet et det eis Dominus Spiritum Sanctum. (Nu 11) 532
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 533
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Psallendo Propter gloriam nominis tui Domine libera nos et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 533
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers PsallendoV Memento plebis tuae quam creasti ab initio animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem 533
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 533
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lc Factum est cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos dixitque ad eos. Si Spiritum Sanctum accepistis credentes Aiunt illi ad eum. Sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus. Ille vero ait. In quo ergo baptizati estis Qui dixerunt in Ioannis baptismate. Dixit autem Paulus. Ioannes baptizavit baptismo penitentiae populum dicens. In eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Iesum. His auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu. Et cum imposuisset illis Paulus manus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant. (Act 19) 533
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Ev Erat homo ex Phariseis Nichodemus nomine et ipse erat princeps Iudaeorum. Hic venit ad Iesum nocte et dixit ei Rabbi scimus quia a Deo venisti magister. Nemo potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Dominus cum eo. Respondit Iesus et dixit ei. Amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit denuo non potest videre regnum Dei. Dicit ad eum Nichodemus. Quomodo potest homo nasci cum senex sit Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci Respondit Iesus. Amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei. Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex spiritu spiritus est. Non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed nescis unde veniat et quo vadat. Sic et omnis qui natus est ex spiritu. Respondit Nichodemus et dixit ei. Quomodo potest hoc fieri Respondit Iesus et dixit ei. Tu es magister in Israel et haec ignoras Amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis. Si terraena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis Et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo filius hominis qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam. (J 3) 534
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 534
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Lauda Laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 534
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Quaere in domi… Sacrificium Tollite hostias 534
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Missa Semper quidem dilectissimi fratres crebrae orationes esse debent unanimitas caritas et simplex fraternae dilectionis affectio. Sed nunc praecipue omnis de nostris exhaurierida pectoribus est odiorum amaritudo cum Sancti Spiritus exspectatur infusio et advenienti Domino nitens est paranda possessio. Quia et patres doctoresque nostri in quorum corda vel viscera omnipotens Deus hoc donum promissae remunerationis infundit ut reminisceremur diem magnum unanimitate connexi dum exspectant Sancti Spiritus visitationem iam Deo obtulerant caritatem. 535
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Alia oratio Imple nos Deus Spiritu Santo in quo signati sumus et a quo tangimur ut salvemur ut hodie nos idem Spiritus praeveniens in miseratione a delictis emundet et cras in muneris collatione glorificet. Hodie maculas abluat et cras dona distribuat. Hodie linguam nostram in voce confessionis aperiat et cras eandem faciat praedicare magnalia tua. Quo iam hodie per ipsum tacti ita eluamur a crimine ut cras dignanter in nostris iubeat cordibus introire. 535
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Post nomina Emitte Domine Spiritum adoptionis in quo clamemus tibi Abba Pater ut confiteamur quoniam tu es Unigeniti tui verus Pater et cognoscamus quia nullus ei similis est inter filios Dei. Quem non tibi adoptio sed generatio consubstantialem neque gratia similem sed natura signat aequalem. Per huius enim fidei inviolabile mysterium ut cum nostris qui iam a saeculo praecesserunt qui etiam ipsius Spiritus tui Sancti dono renati sunt quorumque ante altare tuum mentionem cum tremore facimus simul obviam in secundi adventus Domini nostri claritate feliciter occurramus. 535
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Ad pacem Offerentium aeterne Deus susceptans oblationes effice nos spiritu ferventes et caritate locupletes quo unitatem Spiritus servantes in vinculo pacis illius dono iam impleamur in terris cuius infusionem advenire nobis exspectamus e caelis. 535
Mozarabes Pasc H6 S Pentecostes (Vigilia) M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est ut te Deum et caelestia et terrena collaudent. Qui nos Spiritu tuo doces terrena respuere caelestia sectari carnem coerceri ieiuniis insolentem corda propurgari continua lamentatione non attolli in prosperis non deici in adversis veritatis sperare promissum Spiritus praestolare solatium Paracliti sustinere adventum. Ex hoc Domine tuorum promissorum nos gaudiis praeparantes rogamus ut descendat super nos gratiae tuae virtus et benedictio Sancti Spiritus. Quo innovati atque mundati eum tecum et cum Patre aequali deitate regnantem laudemus magnificemus atque ita dicamus. 536