Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Mass ordinary F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. 494
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui cum clausa ostia dum discipulos visitaret introivit at Deus at cum de veritate corporis sui dubitantibus peteret panem et manducaret homo est verus iuventus illud faciens mirabiliter hoc misericorditer illud ad glorificandam potentiam divinitatis hoc ad afferendam substantiam carnis opportebat quippe eos illum in utraque natura conspicere quem mediatorem iubebantur Dei atque hominum predicare cui favum mellis simpliciter offerentes fidem suam locuti sunt donis mysticis nos docentes sit est enim ex duabus rebus simples favi confecta materia sic in naturis duabus una Christi creditur extitisse persona ipse Dominus ac Redemptor aeternus 494
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Post Pridie Facimus Domine commemorationem Domini nostri Iesu Christi Filii tui qui nos morte sua redemit et resurrectione erexit quique hodie ad discipulos ianuis clausis intracit et uni eorum hesitanti corporea attractione se palpandum exibuit unde per ipsum te Deus Pater exposcimus ut illo spiritu haec oblata sanctifices quo olim in discipulos insufflasti credentes sicque nos participatione hostie hius percipiamus meritum sanctitatis sicut illi te insufflante adepti sunt verbum predicationis 494
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Omnis conventus Dominice plebis qui ad peragenda paschalis laetitiae solemnia convenistis pace illa qua hodie dudum ianuis clausis intrante Domino discipulorum corda firmata sunt vestrorum etiam abdita pectorum roborentur quo in peragendis paschalium sacramentorum officiis pacificati per sanguinem crucis proclamemus e terris. 495
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 495
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 495
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui octavo post resurrectionem die obseratis ostiis suis se demonstravit discipulis ignorantiae obicibus abdicatis contemplandum se praebeat sensibus vestris. Quique illis hodie insufflando Spiritum contulit Sanctum in vos respiciendo caelestis gratiae conferat donum. Quo celebritatem paschalem pia consummantes devotione et fide probabiles et opere inveniamini apud Deum indesinenter felices. 495
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 495
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 495
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 495
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Quaere in vigi… Post communionem Expletis Domine 495
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers In tertio domi… Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia et correxit orbem terrae alleluia alleluia 495
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Oratio post officium Tibi gloriam concinimus Domine Deus noster tuamque potentiam postulamus ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium ita et nobis percessit ve resurrectionis exemplum. 495
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster 495
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Proph Angelo Philadelphiae Ecclesiae scribae. Haec dicit sanctus et verus qui habet claves David. Qui aperit et nemo claudit et claudit et nemo aperit. Scio opera tua ecce dedi coram te ostium apertum quod nemo potest claudere quia modicam habes virtutem et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. Ecce dedi te synagogam Satanae qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt sed mentiuntur. Ecce faciam illos et veniant et adorent ante pedes tuos et sciant quia ego dilexi te quoniam servasti verbum patientie meae. Ego servabo ab hora tentationis quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terram. Venio cito tene quod habes ut nemo accipiat coronam tuam. Qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et foras non egredietur amplius. Et scribam super illum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei nove Ierusalem quae descendit de caelo a Deo meo et nomen meum novum. Qui habet aurem audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 3 ) 495
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 496
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Psallendo Psallite Deo nostro psallite regi nostro psallite. 496
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers PsallendoV Quoniam rex omnis terrae Dominus psallite sapienter. 496
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 496
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Lc Factum est cum congregarentur principes sacerdotum et seniores et scribae in Ierusalem et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ionathas et Alexander eo quod erant de genere sacerdotali. Et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute et in quo nomine fecistis hoc vos Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos. Principes populi et seniores Israel audite. Si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est notum sit hominibus et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste stat coram vobis sanus hodie in alio autem nullo. Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli. Et non est in alio salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. (Act 4 ) 496
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Ev Erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymam. Est autem Hierosolymis probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens. In his iacebat multitudo languentium caecorum claudorum expectantium aquae motum. Angelus autem secundum tempus descendebat in piscinam et movebatur aqua et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae sanus fiebat a quacunque detinebatur infirmitate sua. Hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia iam multum tempus haberet dicit ei. Vis sanus fieri Respondit ei languidus. Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam. Dum venio enim ego alius ante me descendit. Dicit ei Iesus. Surge tolle grabatum tuum et ambula. Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. Dicebant Iudaei illi qui sanus fuerat factus. Sabbatum est non licet tibi tollere grabatum tuum. Respondit eis. Qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabatum tuum et ambula. Interrogaverunt ergo eum. Quis est ille qui dixit tibi tolle grabatum tuum et ambula Is autem qui sanus fuerat affectus nesciebat quis esset qui dixit ei tolle grabatum tuum et ambula. Iesus autem declinavit a turba constituta in loco. Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi. Ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat. Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus est qui fecit eum sanum. Propterea persequebantur eum Iudei quoniam haec faciebat in sabbato. Iesus autem respondit eis. Pater meus usque modo operatur et ego operor. Propterea magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo. (J 5) 496
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 497
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Lauda Iubilate Deo omnis terra servite Domino in laetitia. 497
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Sacrificium Alleluia temporibus illis postquam resurrexit Dominus Iesus exierunt mulieres cito de monumento cum timore magno nuntiare discipulis eius dicentes alleluia. 497
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers SacrificiumV Alleluia ecce Iesus occurrit illis dicens avete illi autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. 497
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers SacrificiumV Alleluia tunc ait illis Dominus dicens nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt quia sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et sedere in gloriam suam egressae de monumento currebant. 497
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Missa Deum Dei Filium qui amore hominis in hominem non solum nasci dignatus est verum etiam crucifigi fratres carissimi deprecemur. Ut nos a passione carnalium vitiorum evictis etiam nequitiarum spiritualium mundi principibus ipse munere suo nos eripiat et vivere in crucis suae voluntaria crucifixione nos faciat eamque nobis quae sibi placeat servitutem attribuat quam nec oppressio tribulationis impediat nec iners securitas in torporem inducat. 498
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Alia oratio Domine Iesu Christe qui vivificaturus occideris qui resurrecturus sepeliris dum morte tua mortuos solvis dum poenam superas crucifixus tu ad preces nostras illa qua totum pateris pietate converte et nostris iam calamitatibus finem pone. Sicque reddita nobis indulgentia miserere ut qui adversante gravium culparum impressione nos egisse sentimus iterum te ad nos misericordia parcente conversum redeunte quietis statu et meliorum rerum commodis potiamur. 498
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Post nomina Illuminatorem diei huius te Dominum Iesum Christum qui nos ad sacra resurrectionis tuae festa perduxisti per ipsa sacrorum sollemnium suffragia deprecamur ut sacrificia haec quae tibi sub sacramento divini Corporis offeruntur tam acceptabilia tibi nostro facias obsequio quam sunt divino instituta mysterio. Simulque universam Ecclesiam tuam sanctificatione perfundens et offerentibus remunerationem et sacrificantibus veniam et sumpturis salutem perpetuam largiaris. 498
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Ad pacem Quaesumus Unigenite Dei Filius ut quos redemisti sanguine sacro pacis et caritatis munifices dono. Sicque omnes qui te veraciter resurrexisse fatemur resurgere post mortem non ad poenam sed ad gloriam mereamur. 498
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Sanctus sanctu… Illatio Dignum et iustum est vere aequum et salutare est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Regem sempiternum tecumque regnantem qui tanta ac talia pro salute nostra dignatus est supportare. Iudicatus est a iudaeis qui iudicaturus est vivos ac mortuos. Ante tribunal praesidis stetit cuius metuenda tribunalia universi sunt caeli. Sputis faciem suam passus est deliniri qui sputo suo paulo ante aperuit oculos caeci nati. Spinis dignatus est coronari a quo meruerunt martyres coronis caelestibus decorari. Felle et aceto permixto dignatus est potari qui de petra durissima fecit populum melle saturari. Lancea latus suum sustinuit penetrari cuius gladio devicti sunt inferi. Manus et pedes clavis dignatus est infingi cuius manus fecerunt fabricam caeli. Depositus de cruce voluit sepeliri cuius verbo confestim suscitati sunt mortui. Se ipsum pro nobis iussit offerri ne ultra iam irrationabilium pecorum sanguis sacris altaribus funderetur. Ipse sacerdos dignatus est esse et hostia per quem cuncti credentes vitam consequerentur aeternam. Propter quod ei omnes angeli omnesque sancti non cessant clamare ita dicentes. 498
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Unigenitus tuus Dominus noster et medicus. Qui non solum aegritudinem nostram quam paradisi exsules dolebamus absolvit verum etiam mortem primi parentis errore contractam pro sua pietate miseratus divina potestate superavit dum nobis et formam morum vivendo praebuit et peccatorum remissionem moriendo concessit. 499
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Post Pridie Christe qui pro nobis Deo Patri in sacrificium es oblatus qui sanguine tuo terrena caelestibus socians resurrectione tua nos doces sperare superna his sacrificiis propitiatus illabere hisque benedicturus descende. Sint haec quae tibi offerimus libamina ita plenitudine benedictionis tuae referta ut resurrectionis tuae festa celebrantibus optatam pariant medicinam. 499
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Redemptor noster et conditor cuius in sepulcro caro non vidit corruptionem sed glorificata surrexit Dei Patris roborata virtute tu omnia corruptionem carnalium in nobis vulnera propitiatus interime et gloriosae castitatis cingulo nos adstringe quo devictis vitiorum carnalium incentivis ea quae nos docuisti exclamemus e terris. 500
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 500
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 500
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Benedictio populi Crux Domini nostri Iesu Christi sit sublimitas vestra. Sanguis eius maneat in vos redemptio vera. Resurrectio ipsius sit vobis claritas sempiterna. 500
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 500
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 500
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 500
Mozarabes Pasc H2 D M2 Mass Propers Ut supra in di… Post communionem Expletis Domine 500
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers In quarto domi… Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia et correxit orbem terrae alleluia alleluia 500
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Quaere in octa… Oratio post officium Tibi gloriam 500
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Proph Ego Ioannes fui in spiritu et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quatuor millia habentes nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis. Et audivi vocem de caelo tanquam vocem aquarum multarum et tanquam vocem tonitrui magni. Et vocem quam audivi sicut citharedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant canticum novum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores. Et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quatuor millia qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hi sequuntur agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex omnibus primicie Deo et agno et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula enim sunt. Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem tribum et populum dicens magna voce. Timete Dominum et date illi honorem quia venit hora eius iudicii et adoret eum qui fecit caelum et terram mare et fontes aquarum. (Ap 14) 500
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 501
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Psallendo Iubilate Deo omnis terra psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius. 501
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers PsallendoV Benedicite gentes Deum nostrum et obaudite voci eius. 501
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 501
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Lc Videntes principes sacerdotum Petri constantiam et Ioannis comperto quia homines essent sine litteris et idiote admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant. Hominem autem videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere. Iusserunt autem eos foras extra concilium sedere et conferebant invicem dicentes. Quid faciemus hominibus istis Quoniam quidem notum signum factum est super eos omnibus qui habitant in Ierusalem manifestatum est non possumus negare. Sed ne amplius divulgetur in populum comminetur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. Consentientibus autem omnibus et vocantes eos denunciaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu. Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos. Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate. Non enim possumus nos quae vidimus et audimus non loqui. At illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. Annorum enim erat quadraginta homo in quo factum est istud signum sanitatis. (Act 4 ) 501
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus cum venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum. Venit enim iterum Chanaam Galilaeae ubi fecit de aqua vinum. Erat quidam Regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum. Hic cum audisset quia Iesus veniret a Iudea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat illum ut descenderet et sanaret filium eius. Incipiebat enim mori. Dixit ergo Iesus ad eum. Nisi signa et prodigia videritis non creditis. Dicit ad eum Regulus. Domine descende priusquam moriatur filius meus. Dicit ei Iesus. Vade filius tuus vivit. Credidit ergo homo sermonem quem dixerat ei Iesus et ibat. Iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et annuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret. Interrogabat horam ab eis in qua melius habuerat. Et dixerunt ei. Quia heri hora septima reliquit eum febris. Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixerat ei Iesus filius tuus vivit. Et credidit ipse et domus eius tota. Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudea in Chanaam Galilaee. (J 4 ) 501
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 502
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Lauda Quis Deus magnus sicut Deus noster tu es Deus qui facis mirabilia. 502
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Sacrificium Haec dicit Dominus qui erat et qui est et qui venturus est omnipotens primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit et ecce vivens est lavit nos supra lignum sanguine suo ipsi gloria in saecula saeculorum alleluia. 502
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers SacrificiumV Audivi voces angelorum multorum dicentium ante Agnum qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terrae salus Deo nostro sedenti supra thronum et omnes angeli in circuitu stabant et seniores prostraverunt se et adoraverunt Dominum sedentem supra caelos clamantes voce magna. 502
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Missa Offeramus dilectissimi fratres panes propositionis qui desideramus accedere ad mensam Dei omnipotentis nec de morte Christi coram populis erubescere sed de gloriosa cupiamus resurrectione gaudere. Nulla nobis desperationis caligo nascatur sed lucernam fidei mens serenior contempletur. Ut per viam vitae temporalis simpliciter ambulantes quandoque Christus visitaverit non inveniat dubitantes nec arguat infideles. Demus potius hospitalitati competenter studium recepturi in caelestibus praemium. Mundi quoque eidem Christo cordis hospitium praeparemus et in nobis mansionem sapientiae fabricemus ut in fractione panis ab omnibus cognoscendus resurrectionem suam manifestare dignetur in aeterna Dei Patris gloria simpliciter adorandus. Dies enim laeta tunc transiet si sollemnitati devotio religiosa concordet. 502
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Alia oratio Benedicte Deus et Pater universitatis et substantiae omnis creator condens unicuique naturae demutabilem legem et ipse liber a lege naturae mortem perimens diabolum infirmans malitiam extinguens sanctificationem tribuens immortalitatem perficiens et infirmitatem expellens atque immensitatem tuam capacem. fidelium tibi animarum accommodans sanctitati. Qui ad depellendos mundi huius errOres et omnem malignae potentiae naturam coarguendam Verbum et virtutem et sapientiam tuam Deum ac Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum consortem caducae carnis nostrae esse voluisti. Per quem tibi gratias agimus ob hunc verum et consummatum et ad salutem generis humani pretiosa sua passione perfectum Paschae diem in quo inferos adiit mortem vicit diabolum coarguit et leges tartari solvit in homine suo a quo mortis condicione discesserat coexcitaturus universae carnis quae in se esset generanda natura. Ob quod facito nos omnipotens Pater ut hunc sanctum in progenies et memorabilem in generationem diem confitentes non in amaritudine veterum azymorum neque in anterioris malitiae fermento sed in nova et sincera renatae innocentiae conspersione celebremus liberati et regenerati sanctificati et coronati. 503
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Post nomina Deus qui in electis tuis extinxisti funditus mortem cum mortem te inferni pronuntias esse illos solum ex averni claustris erueris quos tuos in fide et actibus recognoveris da praesenti christiano conventui resurrectionis tuae sollemnitate ovanti legis tuae praeceptis inviolabiliter inhaerere et indesinenter aestu tuae dulcedinis anhelare. Ut semper nos tuos operarios ipse cognoscas et aeternis poenis solutos secundae resurrectionis felicitate sustollas. Quo praesenti sacrificio et resurrectionis tuae gaudia celebrantibus se nobis maiestas tua invisa visibilem praebeat et defunctorum spiritibus ad requiem se ostendat. 503
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Ad pacem Christe Deus qui inter iniquos suspendi passus es crucis sustinendo iniuriam dato nobis perfectae vitae tolerantiam ut caritate illa qua ipse mundum diligens pro eodem mortem subisti inveniamur ipsi te opitulante perfecti. Sicque passionis tuae exemplo illata toleremus scandala ut sanguine crucis tuae omnia pacificante capitis nostri mereamur effici membra. 504
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Sanctus sanctu… Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere laudesque referre qui cum Spiritu Sancto regnando manes in Patre quique magno pietatis tuae admirandoque mysterio manifestatus in carne iustificatus in spiritu ostensus in Angelis praedicatus in gentibus creditus in hoc mundo assumptus in gloria de inferni nos periculis liberasti. Chrismatis et carismatis tuae dona dispertiens ad sacerdotales infulas et ad regiae nobilitatis insignia tamquam electum genus et populum acquisitionis invitas socians humano generi consortemque naturam carnis assumptione dignatus iustus pro iniustis pius pro impiis alieni reatus sorte suspensus reconciliasti nos Deo. Humilitate tua nos erigis contumeliis honoras vulneribus sanas morte vivificas. Quidquid in nobis mors habebat iuris evacuans obliterato quod adversum nos est deletoque chirographo in caelestis gratiae beatitudinem spem nostrae libertatis extendis. Victoriae tuae resurrectionisque primitiis ad dona nos aeternae beatitudinis provocasti. Volens redemptos in caelestibus collocare ad Deum Patrem vocationum nostrarum praecursor ascendis ut redemptor in terris propitiator in caelis addictos passione absolvas captivos advocatione defendas insuper ad communionem Corporis et Sanguinis tui non solum accipiendi sed etiam consecrandi per gratiam indultae sanctificationis admittas ut panis istius vinique institutas a te tibi ac Deo Patri hostias offeramus quae etsi non habeant veram creaturae diversitate materiam accipiant tamen debitam spiritali benedictione potentiam. Per quam originem quandam evangelicae imitationis adepti caelestium secretorum sacramenta discentes laudes quas tibi in gloria Patris cum Sancto Spiritu permanenti angeli et archangeli canunt nos quoque imitati caelestium beatitudinem persolvamus cum seraphim ita dicentes. 504
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui moriens saeva averni claustra destruxit et resurgens ianuas nobis regni caelestis aperuit. 505
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Post Pridie Commemoramus Domine passionem Iesu Christi Domini nostri qui se tibi per crucis destinam in verum sacrificium offerens confractis averni obicibus cum glorificata carne tertia die rediens a mortuis vivus suis postmodum apparuit discipulis gloriosus. Et ideo per eius te mortem poscimus et rogamus ut his sacrificiis ita propitiatus illabi iubeas quo omnes pro quibus offertur et fermento malitiae careant et novitate Spiritus paschalium gaudiorum mereantur peragere sacramenta. 505
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Omnipotens aeterne Deus qui Filium tuum pro nostra redemptione misisti verbo editum virginali utero procreatum ut carnem indueret et nos de peccatorum vinculis liberaret poenas crucis pertulit diversas tormenta sustinuit et nos sua passione salvavit simulque resurrectione redemit. Miserere igitur nostri ut orationem quam nos ipse docere dignatus es sic dicere mereamur. 505
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 506
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 506
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Deus qui aeterna dispensat in isto glorioso resurrectionis suae die vos uberius benedicat. Claritatis suae vos splendore perfundat et mentes vestras paschali laetitia repleat. Irrigentur pectora vestra dono Spiritus Sancti ac sicut terra sitiens satientur imbre caelesti. Ut conscientiae purgatos maculis paschalibus vos dignos efficiat sacramentis. 506
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 506
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 506
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 506
Mozarabes Pasc H3 D M2 Mass Propers Require in omn… Post communionem Expletis Domine 506
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers In quinto domi… Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia et correxit orbem terrae alleluia alleluia 506
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Quaere in octa… Oratio post officium Tibi gloriam 506
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Proph Ego Ioannes fui in spiritu et vidi caelum apertum. Et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verax et iustitiam iudicat et puniet. Oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius diademata multa habens et nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse. Et vestitus erat vestem adspersam sanguine et vocatur nomen eius Verbum Dei. Et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis vestiti bissinum album mundum et de ore ipsius procedebat gladius acutus et in ipso percutit gentes et ipse reget eos in virga ferrea. Et ipse calcat torcular vini furoris ire Dei omnipotentis et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium. (Ap 19) 506
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 506
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Require in ter… Psallendo Psallite Deo nostro 506
Mozarabes Mass ordinary F Silentium facite. 507
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Lc Dimissi apostoli venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. Qui cum audissent unanimiter levaverunt vocem suam ad Dominum et dixerunt. Domine qui fecisti caelum et terram mare et omnia quae in eis sunt qui per Spiritum Sanctum per os patris nostri David pueri tui dixisti. Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania. Asstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius. Convenerunt vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri. Et nunc Domine Deus respice in minas eorum et da servis tuis cum fiducia loqui verbum tuum in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu Christi. Et cum orassent motus est locus in quo erant congregati. Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti credere. (Act 4) 507
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus cum descendisset de navi excepit illum turba et erant omnes expectantes eum. Et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagoge erat. Et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret domum eius quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et ecce moriebatur. Et contigit dum iret a turbis comprimebatur. Et mulier quaedam erat in profluxu sanguinis ab annis duodecim quae in Medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari. Accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. Et ait Iesus. Quis est qui me tetigit Negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant. Praeceptor turbae te comprimunt et affligunt et tu dicis quis me tetigit Et dixit Iesus. Tetigit me aliquis Nam ego novi virtutem a me exisse. Videns autem mulier quia non latuit tremens venit et cecidit ante pedes eius et ob quam causam tetigerit eum nunciavit coram omni populo et quemadmodum sanata sit. At ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace. Adhuc illo loquente venit quidam ad principem synagoge dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare eum. Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puelle. Noli timere crede tantum et salva erit. Et cum venisset ad domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem et matrem puellae. Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit. Nolite flere non est mortua sed dormit et deridebant eum scientes quia mortua esset. Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens. Puella surge et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dare manducare. Et stupuerunt parentes eius. Quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat. Convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem super omnia demonia eiicere et ut languores curarent. Et misit illos praedicare evangelium Dei et sanare infirmos. (L 8-9) 507
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 508
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Lauda Memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos Deus in salute tua. 508
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Sacrificium Stetit angelus ante aram dei habens turibulum aureum et datae sunt ei supplicationes multae ut darent de orationibus sanctorum ad altare Domini quod est ante thronum et ascendit fumus supplicationum de manu angeli in conspectu Dei alleluia alleluia alleluia. 508
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers SacrificiumV Vidi librum in dextera Dei sedentis supra thronum scriptum intus et retro signatum signis septem et audivi angelum fortem praedicantem voce magna quis dignus est aperire librum et videre signa eius nec quisquam poterat neque in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum aut prospicere illum et ego flebam multum quod nemo dignus inventus esset qui aperiret librum aut videret illum et dixit mihi unus ex senioribus ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signa eius. 508
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Missa Hic est dies quem fecit Dominus exsultemus et laetemur in eo. Hic est dies quem tenebrae comprehendere nequiverunt. Hic est dies quem alia non praecessit nox nulla concludit. Hic est dies in quo qui ambulat non offendit. Hic est dies quem nulla umquam delevit oblivio nec saeculorum vetustas obducit. Qui cum maneat semper in Patre nobis tamen hodie rediens ab inferis immortali refulsit ex lumine. Ipsum igitur possideamus in mente exaltemus in voce adoremus in spiritu glorificemus et portemus in corpore intentaque prece rogemus ne nos secundae patiatur mortis interitu comprehendi quos ereptos a primae mortis imperio per crucis et carnis suae passionem reddidit libertati. 509
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Alia oratio Resuscita nos Domine a concupiscentiarum nostrarum sepulcris qui devicto diabolo resurrexisti triumphator a mortuis. Non in nobis patiaris perire bonorum tuorum notitiam quam dedisti qui in salute perditos excitasti. Constitue inter nos et inconvertibilem diabolum odium perfectum non quo nobis nocere te propitiante praevaleat sed quo agnitione tuae veritatis illuminatos supplantare ulterius non valeat. Eumque ita malorum eius crescente fastigio relinquamus ne umquam ad vomitum nostrarum sordium redeamus. Illoque virtutis tuae vigore expulso inerradicabilem mentibus nostris dilectionis tuae infunde dulcedinem donec ad satietatem plenitudinis veniamus beatae. 509
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Post nomina Facito nos omnipotens Deus ut carnali devicta concupiscentia veraciter gloriemur in cruce tua. Per illam et viventium probra et defunctorum abdicentur exitia per eam acceptentur oblationes fidelium per eam confusa ad Christum redeat infidelitas perfidorum. Quo nos qui te resurrexisse fideliter credimus ita ex nostris tibi actibus placeamus ut per hoc sacrificium placabilem te nobis ostendas et viventibus pacem et sepultis optatam conferas mansionem. 509
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Ad pacem Super corpus benevoli redemptoris spiritales aquilae volitantes et resurgentis Domini claritatem radiante fidei obtutu cernentes debitas tibi offerimus Pater clementissime gratias et ideo deprecamur ut ad huius delectabilis mensae caelestes epulas invitati dono pacis aeterna in hoc paschali mereamur convivio recreari. 510
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Sanctus sanctu… Illatio Dignum et iustum est vere praeclarum atque sublime est nos confessione pectoris vocis organo oris officio innumerabilium tuorum Deus munerum dona praeferre et amaritudinem nostrarum faucium beati eloquii sapore condire. Sed angustum est ad tam immensa praeconia pectus hominis et quo te quisque interius aspexerit maior semper accrescis quia semper novus semper antiquus es. Misisti in hunc mundum Filium tuum lege nascendi qui priusquam nasceretur in utero virginali tecum ante saecula cuncta formavit. Viderunt eum elementa nascentem quae cum disponerentur viderant ordinantem. Teneram eius populi mirantur aetatem quorum patres antiquam iam tunc intellexere virtutem. Quod si grande est pulchrumque mysterium res illa cum nascitur quanto magis miraculi est res illa cum moritur. Capta enim mors est corporis fraude et dum carne contectum Deum non agnovit interius latentem sub esca hamum fauce suscepit et in cruce clavis fixa congemuit. O quam praeclara Domine aviditatem draconis antiqui arte lusisti ut dum ei ostenderis corporis praedam ipse configeretur in ligno. Et spolians carne Verbum liber ad inferos pergis confractisque portarum claustris vinctos laxas e vinculis et inter mortuos liber tenebras nova luce perfundis. Non subiacebat maiestas tua Domine huic necessitati ut ista patereris sed nos eramus necessitas tua. Perierat enim Domine vita nostra nisi Filii tui morte fuisset inventa. Misisti super nostrorum criminum cautionem sanguinem Unigeniti Filii tui et delesti eam iure victoris. Vulneribus eius sanasti vulnera nostra ut nos redimeres per Filium tuum absque divinitatis iniuria ipsudque pretium hominis idem Deus factus est. Quid ergo faciemus nunc tam magno talique redempti pretio Quae nostra opera compensabit hoc pretium Qualiter serviemus tali Domino a quo nobis est promissa libertas et offertur hereditas Operare in nobis Domine quod tibi placeat et ut te possidere possimus ipse nos posside. Non discedimus a te vivificabis nos et nomen tuum invocabimus nomen illud quod est super omne nomen quod collaudant Angeli et Archangeli ita dicentes. 510
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui solus verbo virtutis cuncta moderans et omnia crucis destina portans vectes ferreos comminuit portarumque aerearum claustra perfregit tartari profunda descendit sedentibus in umbra mortis ignotae lucis claritate resplenduit et sol iustitiae de tumulo corpore suscitato procedens radiis suis tenebras nostras mirabiliter illustravit. 511
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Post Pridie Confitemur Domine confitemur et credimus pro nostro scelere te et corporaliter mortis subisse supplicium et pro omnium salute prostrato mortis interitu triumphantibus Angelis caelestem Patris ex qua veneras ad mansionem reversum. Propter quod te Deus omnipotens rogamus et petimus ut oblata in conspectu tuo nostrae servitutis libamina ipse tibi acceptabilia facias et accepta discurrente sancto Angelo tuo nobis sanctificata distribuas ut dum corda nostra Corporis et Sanguinis Filii tui Domini nostri commixtione purificas petitiones nostras in odorem suavitatis accipias. 511
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Inaestimabilem tuae magnificentiae bonitatem in huius resurrectionis Filii tui sollemnitate cum veneratione deposcimus Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus cuius bonitatis imago est Christus per quem nobis tale munus condonare dignatus es ut nos eius passione ac resurrectione ex servis filios adoptare. Per ipsum te Domine supplices exoramus ut nos ab omni infestatione adversarii tutos atque defensos custodias ut numquam tuum contristemus Spiritum Sanctum sed ipsum semper habeamus advocatum. Ut officiis misericordiae et humilitatis insistentes divitias caelestes ab eo in futuro percipere mereamur proclamantes. 512
Mozarabes Mass ordinary Hic dicat pres… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 512
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat. F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 512
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus qui vos redemit sanguine crucis suae mortificet in vobis concupiscentias carnis vestrae. Et qui moriens triumphavit ex inferis victores vos efficiat criminis. Quo sicut ille gloriosam resurgens assumpti hominis carnem reportavit in caelo ita vos in die resurrectionis assistatis ante oculos eius glorioso absque ullo peccato. 512
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri 512
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 512
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Require retro… Communio Refecti Christi corpore 512
Mozarabes Pasc H4 D M2 Mass Propers Quaere in fine… Post communionem Expletis Domine 512
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers In sexto domin… Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia et correxit orbem terrae alleluia alleluia 513
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Quaere in octa… Oratio post officium Tibi gloriam 513
Mozarabes Pasc H5 D M2 Mass Propers Proph Ego Ioannes fui in spiritu et ostendit mihi Dominus flumen aquae vive splendidum tanquam christallum procedentem de sede Dei et agni. In medio plante eius et ex utraquae parte fluminis lignum vitae afferens fructus duodecim per menses singulos reddentia fructum suum. Et folia ligni ad sanitatem gentium et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi. Et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non erit et non negabit lumen lucerne neque lumen Solis. Quoniam Dominus Deus Israel illuminat illos et regnabunt in saeculum saeculi. (Ap 22 ) 513
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 513