Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Mass ordinary Or Ecclesiam sanctam catholicam in orationibus in mente habeamus ut eam Dominus fide et spe et caritate propitius ampliare dignetur. Omnes lapsos captivos infirmos atque peregrinos in mente habeamus ut eos Dominus propitius respicere redimere sanare et confortare dignetur. 469
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Praesta aeterne omnipotens Deus. 469
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Postea dicat p… Or Vocantem nos ad se Iesum fratres dilectissimi agnoscentes qui beatissimum Iacobum apostolum suum retia componentem in navi ad se vocans eiusdem nos postmodum spiritualibus doctrinis admonet atque docet ut postulantes in fide nihil hesitemus omni mentis devotione cum lacrimis eundem Dominum flagitemus ut postulatio nostra apud eum ea nobis obtinere at adimplere quo in ipso apostolo docente cognovimus. 470
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam Deus noster in cuius conspectu sanctorum apostolorum et martyrum confessorum atque virginum nomina recitantur. 470
Mozarabes Mass ordinary Or Offerunt Deo Domino oblationem sacerdotes nostri papa Romensis et reliqui pro se et pro omni clero et plebibus Ecclesiae sibimet consignatis vel pro universa fraternitate. 470
Mozarabes Mass ordinary Item offerunt… F Offerunt pro se et pro universa fraternitate 471
Mozarabes Mass ordinary Dicat sacerdos. Or Facientes commemorationem bentissimorum apostolorum et martyrum gloriosae sanctae Mariae virginis Zachariae Iohannis Infantium Petri Pauli Iohannis Iacobi Andreae Philippi Thomae Bartholomei Matthei Iacobi Symonis et Iudae Mathiae Marci et Lucae 471
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Et omnium martyrum 471
Mozarabes Mass ordinary Dicat sacerdos. Or Item pro spiritibus pausantium Ilarii Athanasii Martini Ambrosii Augustini Fulgentii Leandri Isidori David Iuliani item Iuliani Petri item Petri Iohannis servi Dei Visitani Viventi Felici Cipriani Vincentii Berontii Zachariae Cenapoli Dominici Iusti Saturnini salvati item salvati Bernardi Reymundi Iohannis Celebruni Gundisalvi Martini Roderici Iohannis Guterri sancii item sancti Dominici Iuliani Philippi Stephani Iohannis item Iohannis Felicis 472
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Et omnium pausantium 473
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Dicat presbyte… Post nomina Vivant in nobis Iesu Domine apostoli tui Iacobi praedicamenta doctrinae quibus docemur illum beatum esse qui inlatus tentationis valuerit equanimiter supportare quo dum praesentia mala patientissime toleraverimus in pace et caritate nunc et in aeternum tecum sine fine vivamus. 473
Mozarabes Mass ordinary F Quia tu es vera pax nostra et caritas indisrupta vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in saecula saeculorum. 473
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Postea dicat a… Ad pacem Suscipe Iesu bone in hoc natali Iacobi apostoli tui offerentium vota et refrigerium praesta spiritibus defunctorum ut eo apud te intercedente et viventibus et defunctis tuae pietatis gratia impendatur cuius doctrina duodecim tribuum commemorantium edocetur. 473
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat s… F Quia tu es vera pax nostra et caritas indisrupta vivis tecum et regnas cum Spiritu Sancto unus Deus in saecula saeculorum. 473
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Gratia Dei Patris omnipotentis pax ac dilectio Domini nostri Iesu Christi et communicatio Spiritus Sancti sit semper cum omnibus nobis 474
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Et cum hominibus bonae voluntatis 474
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Quomodo astatis pacem facite 474
Mozarabes Mass ordinary F Pacem meam do vobis pacem meam commendo vobis non sicut mundus dat pacem do vobis 474
Mozarabes Mass ordinary F Novum mandatum do vobis ut diligatis invicem 474
Mozarabes Mass ordinary Interim quod c… F Habete osculum dilectionis et pacis ut aptisitis sacrosanctis mysteriis Dei 474
Mozarabes Canon of the Mass Et statim det… W Introibo ad altare Dei mei 474
Mozarabes Canon of the Mass W Ad Deum qui laetificat iuventutem meam 475
Mozarabes Canon of the Mass Et ponat presb… W Aures ad Dominum. 475
Mozarabes Canon of the Mass Respondeat cho… W Habemus ad Dominum 475
Mozarabes Canon of the Mass Dicat presbyte… W Sursum corda 475
Mozarabes Canon of the Mass Respondeat cho… W Levemus ad Dominum 475
Mozarabes Canon of the Mass Dicat presbyte… W Deo ac Domino nostro Iesu Christo Filio Dei qui est in caelis dignas laudes dignasque gratias referamus 475
Mozarabes Canon of the Mass Et dicendo Gra… W Dignum et iustum est 475
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Et postea cant… Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum in cuius nomine electus Iacobus cum ad passionem traheretur Paraliticum ad se clamantem curavit atque hoc miraculo cor illudentis sibi ita compulsit ut eum sacramentis instinctum fidei faceret ad gloriam pervenire martyrii. Sic ipse post in confessionem Filii tui capite deiecto interemptus occubuit. Perveniens ad eum in pace pro quo hanc sustinuit passionem. Ipse est enim Unigenitus tuus Filius qui dedit animam suam redemptionem pro multis. Per quem nostris tu Deus Pater iubeas parcere iam delictis. Cui merito exercitus militiae caelestis non cessant clamare ita dicentes. 475
Mozarabes Mass ordinary Respondeat cho… F Sanctus sanctus sanctus Dominus Deus Sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria maiestatis tuae hosanna filio David hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis. Hagios hagios hagios. Kyrie o Theos. 476
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Postea dicat p… Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quem Iacobus relicto rebedeo Patre ita secutus est ut eum obnixe diligendo fieret electus in vita mundus in conscientia probabilis in doctrina postremo ita scientiam commendans ex opere ut pro eo truncato interi erit capite quem pro se vel pro omnibus noverat animam posuisse Christum Dominum cui est honor et gloria in saecula saeculorum. 476
Mozarabes Canon of the Mass Deinde dicat s… VDDiv Adesto adesto Iesu bone pontifex in medio nostri sicut fuisti in medio discipulorum tuorum et sanctifica hanc oblationem ut sanctificata sumamus per manus sancti angeli tui sancte Domine et Redemptor aeterne. 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass (Forma ista co… VDDiv Dominus noster Iesus Christus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias agens benedixit ac fregit deditque discipulis suis dicens. 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass VDDiv Accipite et manducate. Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass Hic elevetur c… VDDiv Quotienscumque manducaveritis hoc facite in meam commemorationem 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass VDDiv Similiter et caliem postquam cenavit dicens. 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass Super calicem. VDDiv Hic est calix novi testamenti in meo sanguine qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass Hic elevetur c… VDDiv Quotienscumque biberitis hoc facite in meam commemorationem. 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass Et cum pervent… VDDiv Quotienscumque manducaveritis panem hunc et calicem iustum biberitis mortem Domini annunciabitis donec veniat in claritatem de caelis. 480 (469v)
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Post Pridie Subiuga Deus nostras tuo iugo cevices ut onus tuum quod amantibus leve est ita potabili devotione feramus sicut Iacobus apostolus tuus innexo collo suo fune ad passionem tractus est letabundus ut fanctificans haec quae tibi offerimus nos ipsos benedicas perceptione hostiae huius amen 480 (469v)
Mozarabes Canon of the Mass VDDiv Te praestante sancte Domine quia tu haec omnia nobis indignis servis tuis valde bona creas sancticas vivificas benedicis ac praestas nobis ut sit benedicta a te Deo nostro in saecula saeculorum. 480 (469v)
Mozarabes Mass ordinary Et tunc presby… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 481
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Fidem quam corde credimus ore autem dicamus. 481
Mozarabes Mass ordinary Et elevet sace… F Credimus in unum Deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium conditorem et in unum Dominum nostrum Iesum Christum Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula Deum ex Deo lumen ex lumine Deum verum ex Deo vero natum non factum omousion Patri hoc eiusdem cum Patre substantiae per quem omnia facta sunt qui in caelo et quae in terra qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine et homo factus est passus sub Pontio Pilato sepultus tertia die resurrexit ascendit ad caelos sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis inde venturus est iudicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis et in Spiritum Sanctum Dominum vivificantorem et ex Patre Filio procedentem cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptismam in remissionem peccatorum expectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen. 481
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Post haec fran… Ad orationem dominicam Oremus apostolo tuo Iacobo Domine edocente praemonemur ut si quaesumus nostrum indiget sapientia postulet a te qui das omnibus affluenter et non improperas sed quem ad te pervenire cupimus per Christum qui est virtus tua et sapientia id agere praeobstamus poscentes clementiam tuam ut per eum qui apud te advocatus factus est noster et pervenire nos ad te facias et orationem quam ipso Domino instruente didicimus ad te introire permittas proclamantes e terris. 482
Mozarabes Canon of the Mass F Pater noster qui es in caelis R. Amen. Sanctificetur nomen tuum R. Amen. Adveniat regnum tuum. R. Amen. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. R. Amen. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie quia Deus es et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. R. Et ne nos inducas in temptationem. R. Sed libera nos a malo. 482
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat s… Or Liberati a malo confirmati semper in bono tibi servire mereamur Deo ac Domino nostro pone Domine finem peccatis nostris da gaudium tribulatis praebe redemptionem captivis sanitatem infirmis requiemque defunctis concede pacem et securitatem in omnibus diebus nostris frange audaciam inimicorum nostrorum et exaudi Deus orationes servorum tuorum omnium fidelium christianorum in hac die et in omni tempore per omnium nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia semper saecula saeculorum. 483
Mozarabes Mass ordinary Accipiat modo… F Sancta sanctis et coniunctio corporis Domini nostri Iesu Christi fit sumentibus et potantibus nobis ad veniam et defunctis fidelibus praestetur ad requiem. 484
Mozarabes Mass ordinary Et mittat part… F Humiliate vos ad benedictionem 485
Mozarabes Mass ordinary W Dominus sit semper vobiscum. 485
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Deus Dei Patris Filius quem Iacobus relicto Patre in navi tota secutus est intentione cordis indesinenter vos faciat suis inherere vestigiis amen quique per hunc apostolum suum cultores demonum convertit ad fidem concedat vobis vana huius saeculi respuendo se in veritatem diligere R. Amen. Ut eius remuneremini praesidiis cuius hodie triumphum excolitis passionis. R. Amen. Quod ipse praestare dignetur per misericordiam tuam Deus noster qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum 485
Mozarabes Mass ordinary Postea statim… F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 485
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Quo dicto cant… Ad accedentes Gustate et videte quam suavis est Dominus alleluia alleluia alleluia 485
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Ad accedentesV Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo alleluia alleluia alleluia 485
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Ad accedentesV Redimet Dominus animas servorum suorum et non relinquet omnes qui sperant in eum alleluia alleluia alleluia 485
Mozarabes Mass ordinary Quo dicto acci… F Panem caelestem de mensa Domini accipiam et nomen Domini invocabo 485
Mozarabes Mass ordinary Dicat Memento… Or Domine Deus meus da mihi corpus et sanguinem Filii tui Domini nostri Iesu Christi ita sumere ut per illud remissionem omnium peccatorum merear accipere et tuo Sancto Spiritu repleri Deus noster qui vivis et regnas in saecula saeculorum amen 485
Mozarabes Mass ordinary F Ave in aevum sanctissima caro Christi in perpetuum summa dulcedo. 486
Mozarabes Mass ordinary F Ave in aevum caelestis potus qui mihi ante omnia et super omnia dulcis es. 486
Mozarabes Mass ordinary F Corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat corpus et animam meam in vitam aeternam amen. 486
Mozarabes Mass ordinary Et sumat parti… Or Domine Deus meus Pater et Filius et Spiritus Sanctus fac me te semper quaerere et diligere et a te per hanc sanctam communionem quam sumpsi nun quam recedere quem tu es Deus et praeter te non erit alius in saecula saeculorum amen. 486
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Cantet chorus. Communio Refecti Christi corpore 486
Mozarabes Iacobus maior M2 Mass Propers Dum sacerdos d… Post communionem Corpus Domini nostri Iesu Christi quod accepimus et sanctus sanguis eius quem potavimus adhaereat visceribus nostris aeterne omnipotens Deus ut non veniat nobis ad iudicium nec ad condemnationem sed proficiat ad salutem et ad remedium animarum nostrarum in vitam aeternam. 486
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam 486
Mozarabes Mass ordinary W Dominus sit semper vobiscum. 486
Mozarabes Mass ordinary F Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostri sit acceptum cum pace. 486
Mozarabes Trin Gen Gen M2 Mass Propers Item orationes… Post communionem Refecti Christi corpore et sanguine pariter quia sanctificati Deo Patri omnipotenti gratias referamus ut nos in eadem refectione et sanctificatione habentes hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. 486
Mozarabes Trin Gen Gen M2 Mass Propers Post communionem Gustantes Domine suavitatis dulcedinis plenitudunem quaesumus ut sit nobis hoc ad remissionem peccatorum et sanitatem mentium. 486
Mozarabes Trin Gen Gen M2 Mass Propers Post communionem Christi Domini nostri gratia satiati gratias agimus perpetuae Trinitati cuius sanguine sumus pretio magno redempti petimus itaque sacramentorum tuorum meritis ut de hoc saeculo nequam eripiamur illesi. 487
Mozarabes Trin Gen Gen M2 Mass Propers Post communionem Gratias tibi agimus Domine Deus et te Deum benedicimus de die in diem qui nos in hac die sancte solemnitatis tuae per ducere dignatus es fac ut diem istum nativitatis tuae conceptionis circumcisionis apparitionis resurrectionis ascensionis per multa curricula annorum in pace et tranquillitate suscipere mereamur cum fideli populo tuo. 487
Mozarabes Qu Gen Gen M2 Mass Propers Post communion… Post communionem Repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra in exultatione 487
Mozarabes Qu Gen Gen M2 Mass Propers Post communionem Reple Domine cor nostrum laetitia qui nobis dare dignatus es sacri corporis tui Eucharistiam ut quia escarum perceptione reficimur spiritualibus beneficiis adimpleri feliciter mereamur. 487
Mozarabes Mass ordinary F Vicit leo de tribu Iuda 487
Mozarabes Mass ordinary Nota quod non… Rub 487
Mozarabes Qu Gen Gen M2 Mass Propers Post communionem Domine Deus omnipotens qui es vita et salus fidelium quem venturum iudicem credimus verum esto nobis propitius et qui hanc oblationem pro nostra nostrorumque salute vel pro expiatione nostrorum peccatorum in honorem sancti tui N. sanctorum tuorum N. sanctem quem virginis tuae N. sancti confessoris tui N. tibi obtulimus misericordiae tuae opem in nos diffundi sentiamus ut qui iam vivium dono tui muneris consequi mereamur premium sempiternum concedente divinitate tua Deus voster qui es vita vivorum et corona sanctorum in aeterna saecula saeculorum. 487
Mozarabes Qu Gen Gen M2 Mass Propers Post communionem Passionis dominicae calicem delibantes et sacrosancti corporis suavitatem gustantes gratias et laudes ei referamus in domo eius leti et hilares ambulantes. 488
Mozarabes Qu Gen Gen M2 Mass Propers Post communionem Deus sempiterne salus beatorum beatitudo inestimabilis concede quaeso ut ineffabili munere tuo sanctam ac beata quae sumpserunt sancti ac beati esse mereantur. R. Amen. Per ineffabilem tuae divinitatis potentiam Deus qui es benedictus in saecula saeculorum 488
Mozarabes Aug 15 Assumptio BMV M2 Mass Propers In assumptione… Post communionem Omnes qui huic tante assumptionis solemnitati convenistis et sacrosanctam communione mortalia corpora vivificastis mereamini per interventum sancte et gloriose genictricis Dei et hic ab omnibus malis eripi et in futuro cum Christo sine fine iocundari 488
Mozarabes Pasc Gen Gen M2 Mass Propers In illaria Pas… Post communionem Expletis Domine in hac sancta solemnitate nostrae servitutis officiis gratias tibi laudesque referimus dono tuae miserationis adiuti precantes te Deus ut a peccatis nos abluas et in tuis laudibus exultare concedas. 488
Mozarabes Dec 4 Barbara M2 Mass Propers De sancta Barb… Post communionem Deus cuius dilectione beata Barbara virgo et martyr omni terreno anteposuit praesta quaesumus ut cuius martyrii triumphum recolimus eius suffragiis ad caelestia regna pervenire possimus. 488
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers In octava Pasc… Officium Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia et correxit orbem terrae alleluia alleluia 488
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers OfficiumV Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra et corre. 488
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Oratio post officium Tibi gloriam concinimus Domine Deus noster tuamque potentiam postulamus ut sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori et clarificatus secundo post tertium diem apparuisti in gloria resurrectionis ita per te absoluti in te mereamur habere perpetuum gaudium ita et nobis praecessit verae resurrectionis exemplum. 488
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam tuam 489
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Proph Ego Ioannes fui in spiritum et vidi in dextera sedentis supra thronum librum scriptum intus et foris signatum sigillis septem et vidi angelum fortem praedicantem voce magna quis est dignus aperire librum et solvere signaluca eius et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque aspicere illum et ego flebam multum quoniam nemo dignus iuventus est aperire librum nec videre eum et unus de senioribus dixit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et solvere septem signacula eius et vidi et ecce in medio throni et quatuorum animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram et venit et accepit de dextera sedentis in throno librum et cum apervisset librum quatuorum animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli cytharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sun orationes sanctorum et cantabant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et natione et populo et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabimus super terram et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circumitu throni et animalium et seniorum erat numerus eorum milia milium dicentium vocem magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem et omnem creaturam quae in caelo et super terram et sub terra et quae sunt in mari omnes audivi dicentes sedenti in throno et agno benedictio et honor et gloria et potestas Deo nostro in saecula saeculorum (Ap 5) 489
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 489
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Psallendo Domine Dominus noster quam admirabile est nomine tuum in universa terra 489
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers PsallendoV Quoniam elevata est magnificentia tua supra caelos ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. 490
Mozarabes Mass ordinary F Silentium facite. 490
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Lc In illis diebus ait Paulus ad plebem viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missus est qui enim habitant in Ierusalem et princpies eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt Pilato ut interficerent eum cumque consumassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt eum in monumento Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem et nos vobis annuntiamus ea quae de patribus nostris repromissio facta est quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris suscitans Iesum sicut et in psalmo scriptum est filius meus es tu ego hodie genui te quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo nobis sancta David fidelia Ideoque et alias dicit. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem. David autem sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem. quem vero Deus suscitavit a mortuis non vidit corruptionem. Notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc Iesum vobis remissio peccatorum adnunciatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi iustificari in hoc enim omnis qui credit iustificabitur. (Act 13) 490
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Ev Illo in tempore una sabbatorum cum fores essent clause ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dixit eis. Pax vobis. Ex cum hoc dixisset ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dixit ergo eis iterum. Pax vobis. Sicut misit me pater et ego mitto vos. Hoc cum dixisset insufflavit et dixit eis Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et quorum retinueritis retenta erunt. Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus. Dixerunt ergo ei alii discipuli. Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis. Nisi videro in manibus eius fixuras clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam. Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio eorum et dixit. Pax vobis. Deinde dicit Thome. Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas et dixit. Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Iesus. Quia vidisti me Thoma credidisti. Beati qui non viderunt et crediderunt. Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum quae non sunt scripta in libro hoc. Haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei. Et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. (J 2) 490
Mozarabes Mass ordinary F Dominus sit semper vobiscum. Et cum spiritu tuo. 491
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Lauda Apparuit Dominus Iesus discipulis suis dicens pax vobis ego sum qui resurrexit nolite timere. 491
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Sacrificium Alleluia celebravit David pascha et offerebat holocausta Domino et constituit sacerdotes in opere domus Domini alleluia alleluia 491
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers SacrificiumV Alleluia congregati sun omnes filii Israel in loco sanctificationis ibi enim benedixerunt Dominum propterea vocaverunt nomen loci huius convalle benedictionis in opere domus Domini alleluia alleluia 491
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Missa Completo dilectissimi sacre solemnitatis salutarium dierum numero potuis quam peracto multisque Deo presulae lustratorum cursibus celebrando compotes obsequelle gerimus de perfectis spei titulum capiamus de futuris oremus ergo ut sic apud clementissimum Patrem nota nostra haec legatio praesentium festorum insinuet quo diutinum plebi suae huius vitae commertium annuae litationis rediviva gaudia subministrent 491
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Alia oratio Ingeniti genitoris genite Filius qui in eo nobis diei huius octavi renovas cultum in quo te discipulorum aspectibus hodie praebuisti palpandum nam licet hic dies sit prior prae caeteris conditus octavus post semptem efficitur revolutus quo ipse sicut ammirabiliter e sepulcro surrexisti a mortuis ita ad discipuos in estimabiliter intrasti ianuis obseratis initium videlicet pasche ac finem exornans congruis sacramentis cum et resurrectio tua custodibus terrorem incuteret et manifestatio discipulorum corda dubia confortaret quaesumus ergo ut nos his sacramentis imbutos fides quam te credmus post istud saeculum tibi repraesentet inlesos nullum nobis de te scrupulum dubitationis errorisque aut ocium pariat aut quaesitio incauta enutriat serva in nomine tuo quos redemisti sanguine pretioso contemplandum te nostris sensibus praebe nostrumque cor dignatus ingredere esto semper in medio nostri qui hodie pacem nuntians discipulorum in medio astitisti quique in eis insufflasti spiritum vitae nobis largire eiusdem spiritus consolationem quod sacrum Pascha quod evolutis septem dierum cursibus immolavimus huius octavo diei curriculo praesenti sacrificio consumemus ut in hoc die a quo resurrectionis tuae coepimus ex colere mysterium praesentis Paschae peragamus legitimum sacramentum. 492
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Post nomina Dies istos Domine quos in laetitia celebramus Christi tui resurrectio gloriosa depinxit nobisque in generatione perpetua celebrandos doctrina apostolica derelinquit astantes ergo ante tuam maiestatem clementissime Pater Pascha legitimum frequentamus et ut nobiscum sit sponsus aeternus iugi obsecratione deposcimus eripe itaque nos et familiam tuam ab iniquitatibus cunctis ab scandalo et diebus malignis praepara nobis mensam venerandi altaris quam circundemus velut soboles magni regis ut offerentes propitiatorium libamem pro nobis et famulis tuis exaudiri apud te mereamur tam pro viventibus quam pro defunctis fidelibus. 492
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Ad pacem Christe Dei Filius qui obseratis feris ad discipulos intras aeterna eos pace confirmas praebe in his solemnitatibus obsequenti catervae et simultatis vicium fugere et charitatis vere concordiam veraciter retinere quo tui discipuli per dilectionem effecti illis peracta pasche solemnia sacrificiis honoremus quibus ipsi purificari a nostris criminibus mereamur 493
Mozarabes Pasc H1 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus pet Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum omnium magistrum et formam doctrinae praebentem deitatis ostendentem in divina virtute qui per infirmitatem carnis mori dignatus est et resurrexit per divinam Spiritus Sancti virtutem qio plurimis modis et multis argumentis se discipulis suis vivum exibuit ut videri tangi tractarique potuisset ne crederetur assumpti hominis carnem in inferis reliquisse qui octavo die resurrectionis suae pro metu iudeorum discipulis domi ianuis clausis apparuit et omnem diffidentiam ad nostrae credulitatis exempla destruxit hic cum improvisus in medo circumsedentium appareret putabant omnes se spiritum cernere qui possit calusis ianuis introire quorum cum corda turbata previderet illum super flua priori sollicitudine per negantem affari dignatus est ut latus perfossum lancea manibus attractaret et fixuras clavorum in suis palmis aspiceret ut non pernitiosa incredulitate tabescere sed celeri confessione gauderet isto proinde qui cum videret credidit beatiores illos qui non videssent credidissent difinita sententia declaravit vere fidelis Dominus in verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis pati et resurgere se promisit et docuit et legis oracula non soluit se potuis adimplevit quis enim haec sufficienter poterit enarrare miracula quamliter homo verus corpore solidatus clausis claustris intraverit aut tremula moliaque aquarum orbita sicca planta discurrerit cui cum ianuam introiret non obsuit corporis pondus et cum Maria sicco pede transcurreret carnis non obstitit pondus ut vere summus in suis mirabilibus Deus et qui in utero virginali ingredi egredi quem potuit claustrus pudiciciae permanentibus ipse inferos penetravit inlefus et resurrexit sine ulla carnis corruptione securus cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cottidie una voce dicentes 493