Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Lc Petrus ait ad plebem viri Israelite quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum qui glorificavit filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimitti vos autem sanctum et iustum negastis et magis petistis virum homicidam vobis donari auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumus et in fidem nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides qui per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrorum. Et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis hoc malum sicut et principes vestri. Deus autem qui praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic. Paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata. (Act 3) 436
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis dixit discipulis suis. Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientes ab Hierosolima. Vos autem estis testes eorum et ego mittam promissum Patris mei in vobis. Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto. Eduxit eos autem foras in Bethaniam. Et elevatis manibus suis benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum. Et ipsi adorantes reversi sunt in Ierusalem cum gaudio magno et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. (L 24) 436
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 436
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Lauda Qui emittit fontes in convallibus per medium montium pertransibunt aquae 436
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Sacrificium Alleluia quasi carmen musicum Quam suave est et dulce sono canitur alleluia alleluia 437
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers SacrificiumV Aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus et folia eius ad medicinam omnibus 437
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Missa Habeant dilectissimi fratres vota cautelam festa diligentiam gaudia disciplinam. Exsultare decet quod resurreximus sed timere convenit ne cadamus. Inter novam vitam veteremque mortem oportet scire quid evasimus oportet eligere quid amemus. Non enim error sed contemptus est peccare commonitum. Maior post veniam poena sequitur contumaces gravius est captivos fieri iam redemptos. Habet ista pietas potestatem habet potestas ista terrorem habet terror iste vindictam. Non enim fuisset pius in hominem nisi prius iratus fuisset in daemonem. Confortamur gratia doni si non corrumpamur lege peccati. Ratio parcendi est praevisio corrigendi. Non mutatur indulgentia si non renovetur offensa. Qui nobis quod peccavimus indulsit ne ultra peccaremus admonuit. Profuit clementia si proficit disciplina sed necdum daemonem gehenna suscepit. Violentiam peccatum perdidit non naturam dimicandi est facultas non securitas otiandi. Expoliatus adversarius non extinctus gravius necesse est ut frendeat in amissis quibus praeerat dominando subiectis. Accepimus castra per fidem arma per crucem signa per carnem vexilla per sanguinem. Restat causa certaminis. Qui enim necessitatem auferre noluit pugnae spem voluit probare victoriae. Praecessit quidem in adoptione donum sed adhuc restat in conversatione iudicium. Hic promissio est de munere illic vicissitudo futura est post laborem. Sit itaque ille ante oculos nostros domini miserantis affectus quod in taxatione nostra non argenti pondus non auri talentum dedit non gratiarum fudit ornatum sed se convitio subdidit se patibulo se sepulcro sustinens carneam iniuriam sepulturae. Nihil maius potuit dare nihil melius ut utique sit probandum quod diligentius non sibi servire voluit qui pretiosius nos redemit. Ergo ut in nobis redemptionis suae beneficia dignetur perficere instanter nos convenit ac perseveranter orare. 437
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Alia oratio Omnes qui redemptionis nostrae causam colimus perditionis operam respuamus. Quique diem veneramur munerum noctem criminum non sequamur. Qui putavimus traduci imputandum esse quod vivimus. Ad aeternam nobis vitam quasi quidam pelagus data est temporalis navigatio ut inter bonorum et iniquitatis excursum aut peccatum pereat aut peccator ut aut excurrat fides circumspecta navigium aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est quod per tot saeculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum quod in gulae scopulos per iudiciariae arboris stateram vento praecipitante mendacii libertatis statum inutilis gubernator illisit. Lignum nos decepit in diabolo lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit baptismi unda nos redemit. Pio igitur Domini subiciamur imperio humilia mite iugum colla suscipiant norunt quippe reficere onera ista portantes quibus data est ex liberalitate absolutio reddatur ex humilitate condicio. Inclina ergo precamur Christe Iesu tibi animas nostras ut tuum potius quam nostrum sequamur arbitrium. Quia melius est libertatem per diligentiam quaerere quam per confidentiam non habere. 438
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post nomina Aeterne Dei Filius qui pro nobis mortem excipiens crucis vivus tertia die resurrexisti a mortuis placatus suscipe haec apposita tibi paschalium sacrificiorum libamina. Haec tibi et offerentium devotionem et sepultorum spiritus obnoxie commendent quo per resurrectionis tuae victoriam et in viventibus mors vitiorum intereat et in defunctis poenalis combustio evanescat. 438
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Ad pacem Deus Pater omnipotens qui tanta caritate mundum dilexisti ut pro eo Unigenitum tuum volueris crucifigi pretioso nos Filii tui sanguine redemptos ita opulentos caritatis fructibus effice ut per hoc et in resurrectione prima habeamus partem et potestatem non timeamus mortis secundae. 439
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est vere salutare nobis atque conveniens gratias agere laudes impendere intellegere munera vota deferre tibi omnipotens Pater et Iesu Christo Filio tuo Domino nostro. Qui pietati tuae per adoptivi hominis passionem quasi quasdam in praesenti populi acquisitione manubias cum non exierit e caelo exhibuerit e triumpho et cum non habuerit divinitas immutabilis pugnam habuerit fragilitas assumpta victoriam. Magis irridens diabolum carnem carne vincendo ut ipse Zabulus et in eodem homine se probaret postquam offenderat esse degenerem in quo putabat postquam deceperat fortiorem. Ne vel id sibi licuisse crederet improbus appetitor si non peccatum quo fidebat peccati similitudo damnasset. Quae quidem Domine acquisitio non acquirentis hausit potestatem sed acquisitis contulit dignitatem quia nec damnum sentit immutatio nec lucrum recipit plenitudo. Neque enim Deo in se aut debiti cura manebat aut praemii sed ut quod virtutibus prodesse non poterat laudibus non periret. Neque enim egere potuit caelorum Dominus possessione terrarum sed ut quae tui esset opens portio praeconium adderet non profectum. Id utique recipis quod fecisti quod perdiderat pietas non potestas quia misericordis est Domini id solum iuris aestimare proprii quod merui non puniri. Vide igitur Unigeniti tui in nobis Pater affectum quamvis idoneum in creatura aestimari potuerit creatori. Et scilicet merito quantum ad usum pertinet extraneum dici posse quidquid indignum est extraneum utique non opere sed honore. Ergo ut tibi reddat tua suscepit aliena utique ut repetam non facturae alterius sed naturae. Hoc modo te nobis Pater absentem ostendit per eundem se nobis maiestas tua etiam non visa monstravit. Ipse docuit quae tibi esset gloria in caelis potentia in aquis sapientia in terris virtus in abyssis claritas in Angelis voluntas in patriarchis dignitas in prophetis sublimitas in evangelistis pietas in Apostolis auctoritas in praeceptis placabilitas in templis festivitas in holocaustis largitas in ministris quis tibi zelus in discipulis cultus in subditis respectus in miseris affectus in parvulis horror in idolis amor in sanctis terror in perditis favor in confessione splendor in baptismate honor in cruce sapor in fide odor in chrismate. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. 439
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post Sanctus Dignus est Domine Iesu ab omnibus accipere gloriam et honorem qui pro nobis dignatus es improperium passionis suscipere. Dignus es praedicari per mundum qui per crucem pereunti subvenire dignatus es mundo. Dignus es paternae dexterae aequalitate sustolli qui pro servulis non es dedignatus occidi. Dignus es a caelestibus et terrestribus in veritate cum Patre et Spiritu Sancto adorari qui caelum et terram ab initio cum Patre creasti. Digne quoque illud adeptus es quod esset super omne nomen qui supernam moriendo ac resurgendo praeparasti humano generi mansionem. Totum tibi omnipotens Pater quod sibi redemit acquiris cui totum quod in te est nihil amittendo naturaliter tradidisti. 440
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post Pridie Iesu Salvator omnium qui propter salutem humani generis voluntarie suscipiens exitium crucis pro nobis Deo Patri oblatus es in sacrificio laudis ad has hostias benedicendas propitiatione iube respicere qua olim humanum genus respiciens proprio redemisti cruore. Quo omnes qui tuae mortis ac resurrectionis in hos dies triumpho attollimur his muniti paschalibus epulis in vivam tibi hostiam praeparemur. 440
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Ecce Iesu bone qui nos Patri tuo per sanguinem tuum reconciliasti pro nobis patiendo innocens crucem et solus inventus inter mortuos liber tuum sicut ipse docuisti deitatis natura et nostrum adoptionis gratia Patrem poscentes affectu quo possumus imploramus ut resurgentes a malorum nostrorum sepulcris a tuis Christe non recedamus vestigiis proclamantes e terris. 441
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 441
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dominus ac Redemptor vester qui solutis doloribus inferni potentialiter surrexit a mortuis liberos ac solutos vos efficiat a peccatis. Quique sui corporis terruit resurrecturus custodes resurrectionem suam munificet venerantes. Ut et hic vos pretio sui sanguinis dignos efficiat et ultimae resurrectionis tempore glorificandos attollat. 441
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Quaere in vigi… Communio Refecti Christi corpore 441
Mozarabes Pasc H0 f5 M2 Mass Propers Post communionem Expletis Domine 441
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Feria sexta Pa… Officium Dicite in nationibus 441
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Quaere in die… Oratio post officium Te excelsa laus 441
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Proph Angelo Sardis ecclesiae scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas. Scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es. Esto vigilans et confirma in te cetera quae moritura erant. Non enim inveni opera tua plena coram Domino meo. In mente ergo habe qualiter haec coeperis et audieris et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris veniam tanquam fur et nescies qua hora veniam ad te. Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestem suam et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt. Qui vixerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae. Et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 31–6) 441
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 442
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Psallendo Deus memor fuit nostri et benedixit nobis. 442
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers PsallendoV Benedixit domum Israel benedixit et domum Aaron. Benedixit omnes timentes Dominum pusillis cum magnis. 442
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 442
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Lc Ait Petrus ad plebem paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata. Et cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Dominum Iesum Christum quem oportet caelum suscipere usque in tempus restitutionis omnium quae locutus est Dominus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. Moyses quidem dixit ad patres nostros. Quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tanquam me ipsum audite iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. Erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe. Et omnes prophetae a Samuele et deinceps qui locuti sunt et adnunciaverunt dies istos. Vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham. In semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. Vobis primum Deus suscitavit filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua. (Act 319–26) 442
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis manifestavit se discipulis suis ad mare Tiberiadis. Manifestavit se autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedei et alii ex discipulis eius duo. Dicit eis Simon Petrus. Vado piscari. Dicunt ei. Venimus et nos tecum. Et exierunt et ascenderunt in nave et illa nocte nihil coeperunt. Mane autem jam facto stetit Iesus in littore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus esset. Dicit ergo eis Iesus. Pueri numquid pulmentarium habetis Responderunt ei. Non. Dicit eis. Mittite in dexteram navigii rete et invenietis. Miserunt ergo rete. Et non valebant illud trahere a multitudine piscium. Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro. Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunica succinxit se erat enim nudus et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt. Non enim longe erat a terra sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium. Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. Dicit eis Iesus. Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnum piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent non est scissum rete. Dicit eis Iesus. Venite prandete et nemo audebat discumbentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus est. Et venit Iesus et accepit panem et dabat eis et piscem similiter. Hoc jam tertio manifestatus est Iesus discipulis suis cum surrexisset a mortuis. (J 211-14) 443
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 443
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Lauda Memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos Deus in salutem 443
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Sacrificium Isti sunt dies festi Domino alleluia et hic sancta vocabitis 443
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers SacrificiumV Possidebitis terram vestram dicit Dominus et ego dabo vobis eam in possessionem terram manantem lac et mel 444
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Missa Procellosum mare fluctuantis saeculi fratres carissimi transeuntes lignum crucis fiducialiter ascendamus et secundis Sancti Spiritus flatibus vela fidei committamus. Super litus namque Christus assistens gloriosam sine macula Ecclesiam figuravit quando magnis piscibus indisruptum rete complevit. Nec a parte dextera iussit deviare navigium quia tunc solorum bonorum portendebat indicium. Subsequamur igitur sacramenti admirabilis veritatem diligentes ac tenentes principaliter unitatem. Nullus ad schismata nefanda prosileat vel dominica retia necdum littori praesentatus abrumpat ut connumerati inter mysticos pisces cibus esse Domini qui nos ex profundo est dignatus eruere mereamur et spiritaliter membra eius effecti sacrificiis salutaribus expiemur. 444
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Respondeat cho… Alia oratio Ecce Iesu mediator Dei et hominum Christe Redemptor ac Domine hominem illum quem cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus sexto die ad tuam condidisti imaginem sexta demum aetate per assumptam visitans carnem reformationem mentis eidem tribuisti per evangelii veritatem. Proinde in hoc die tam pro condicione quam pro redemptione humani generis hanc tibi offerimus victimam sacrificii singularis in quo ipse pro nostra salute ligno confixus es crucis aceto potaris lancea latere perfodiris inferna moriens penetrans resurgendo spolians. Pro quibus mysteriis ac miraculis hunc diem apud tuam clementiam sacrificiis commendantes petimus a te Redemptore pio et Domino ut hodierni mysterii recordatus spolians nos veterem hominem cum actibus suis induas illo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Decidant in nobis carnalium libitus voluptatum et intereant extinctae passiones variae vitiorum. Qui nobis te dedisti esse in munere non nos sinas nobis ipsis esse ulterius in dolore ut in novitate vitae ambulantes sicut tuo redempti sumus ex sanguine ita cruci tuae affixi perenniter et perditionis ab inceps respuamus errorem et concessae dignitatis retineamus absque crimine libertatem. 444
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Respondeat cho… Post nomina Redemptio nostra et salus Christe Domine Deus qui nostri moriens pro peccatis resurrexisti pro iustificationibus nostris tu resurrectionis tuae celebritate laetantibus occurre benignus morte tua redemptos tuis semper facito inhaerere vestigiis tuisque perenniter inservire praeceptis ut sicut se tecum baptismate consepultos exsultant ita se tibi opere placituros exhibeant. Virtus quoque illa divinitatis quae olim te carne moriente novo inferis refulsit ex lumine nunc defunctis te opitulante promicet ad quietem quo paschalium gaudiorum a te hac oblatione suscepta et vivi resurgant a vitiis et defuncti eruantur a poenis. 445
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Respondeat cho… Ad pacem Ad viventis Iesu sepulcrum voto hilari concurrentes et Christi resurgentis linteamina contemplantes obsecramus benignissime Pater omnipotens Deus ut dum tantae sollemnitatis mysteriis celebramus nihil nobis adversitatis eveniat nihil tristitiae aut calamitatis occurrat sed cunctos fideles ob dierum paschalium festa iucunditas aeterna possideat. Eorum quoque suffragantibus meritis qui cum unico Filio tuo vivi meruerunt resurgere de sepulcris concordia in nobis vigeat caritatis ut hoc sacrificium laudis placabili pietate suscipiatur e manibus nostris. 445
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est sanctum et salutare est nos te gloriosissime Pater Domini nostri Iesu Christi inenarrabilibus triumphis attollere completisque erga nos promissorum suorum beneficiis in quantum se mens parvulorum te inspirante repleri senserit propensius collaudare ut et cui plus dimissum est amplius diligat et potiora iam foederato accumulet qui tanta necdum credenti donavit. Postquam igitur Verbum caro factum habitavit in nobis fecitque prius cuncta quae docuit perfectum divinis operibus virum necessariae nobis sibique voluntariae tradidit passioni ut quemadmodum mundo huic praedicationis suae claritate effulserat ne errorum irretitus tenebris fluctuaret ita etiam infernali carcere mancipatis sua resolvendis descensione succurreret. Ne se regnum mortis usque in finem saeculi dilataret et spolia quae quondam praedo attraxerat fraudulentus ad caelos secum reveheret innocens crucifixus et liberaret virtute iustitiae quos humilitatis suae redimerat passione. Emisso itaque Spiritu et paternis ut scriptum est manibus commendato hospitium divinitatis immensae quem virginea conceperant atque ediderant viscera virgo interim sepultura suscepit. Sed mansit illic nihilominus incorruptum quia non fuerat ex Adam nati seminis corruptione conceptum. Iudaeis quoque petentibus custodes monumento deputantur a praeside quorum testimonio et fides firmaretur credentium et confunderetur impietas perfidorum. Quid enim illi obesse potuit humana custodia cui et dum requiesceret caeleste vigilavit excubium et cum resurgeret Deus inerat Verbum Quod immaculatae animae inseparabiliter copulatum adiit exterruit subegit edomuit vinxit cunctas huius aeris in lacu novissimo potestates. Illico mors hebetata contremuit seseque peremptam acrius quam stimulaverat sensit quaeque se humani generis dominam iactabat ancillam mox crucis se effectam Christo triumphante lugebat. Fracta est confestim virtus saeva carnificum et ad nihilum redacta est exhausta grassatio cruentorum. Inclinata est harum principum tenebrarum Christi humilitate superbia et diabolica malitia divini Agni est simplicitate restincta. Amisit e manibus subito quod se crudelissimus hostis credebat perpetim possessurum cernens humanum genus per hominem Deum paradiso unde praevaricatione Adae eliminatum fuerat restitutum. Propter quod ei cum Patre et Spiritu Sancto regnanti omnes Angeli et Archangeli non cessant clamare ita dicentes. 445
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere gloriosus et admirabilis Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui plasmatis sui praevidens miseratus occasum captivum hominem a destinata mortis sententia compassus exemit formam accipiens servi contubernium carnis assumpsit ne opens ratio suo moreretur auctori. Ipse quippe hominem dignatus induit humiliatus erexit traditus redemit crucifixus absolvit innovavit resurgens consecravit ascendens. 447
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Post Pridie Deus Pater omnipotens qui Unigenitum tuum non habentem peccatum pro nobis peccatum fecisti cum pro delicto totius mundi eum tibi offerri in verum sacrificium voluisti tu hoc sacrificium propitiatus benedicendum assume et caelestis sanctificationis aspergito largitate. Quo ex hoc sumentes redemptionis nostrae in his diebus celebrantes mysterium et operibus sepeliamur mortiferis et actibus resurgamus perpetuae sanctitatis. 447
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Redemptos primitus Domine quos occisi redemptoris sanguis innocens comparavit nunc propitius visita quos anniversaria resurrectionis eius sollemnitas congregavit. Repleamur universi benedictione dulcedinis liberati de molestia sempiternae formidinis ut cum Christo resurgentes a peccatis omnibus eruamur et futurae vitae gaudia consequamur. Quia te iubente oramus e terris. 447
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 448
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat p… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 448
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dei Filius qui sua vos redemit morte suae vos etiam resurrectionis celebritate sanctificet. Quique pro salute mundi amaro potatus est poculo passionis ac resurrectionis suae innovet sacramento. Ut resurrectionis eius cum Maria vel caeteris discipulis veraciter praedicantes ad beatam vitam perveniatis indemnes. 448
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 448
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 448
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Require in vig… Communio Refecti Christi corpore 448
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Require in Res… Post communionem Expletis Domine 448
Mozarabes Pasc H0 f6 M2 Mass Propers Require retro… Officium Dicite in nationibus 448
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Sabbato Pascha… Oratio post officium Te excelsa laus 448
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Proph Angelo Laoditae ecclesiae scribe haec dicit testis fidelis et verus qui est principium creaturae Dei. Scio opera tua quia neque frigidus es neque calidus. Sed quia tepidus es neque frigidus es neque calidus es. Incipiam te eiicere ex ore meo quia dicis quia dives sum et locupletatus et nullius egeo et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus. Suadeo tibi iam emere a me aurum ignitum probatum ut locuplex fias et vestimentis albis induaris. Et non appareat confusio nuditatis tuae. Et collirio inunge oculos tuos ut videas. Ego quos amo arguo et castigo. Emulare ergo et paenitentiam age. Ecce sto ad ostium et pulso. Siquis audierit vocem meam et aperuerit ianuam introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum. Qui vicerit dabo et sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedeo cum Patre meo in throno eius. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 314–22) 448
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper 449
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Psallendo Quam magnificata sunt opera tua Domine. Omnia in sapientia fecisti 449
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers PsallendoV Repleta est terra creatura tua Domine 449
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Lc Angelus Domini locutus est ad Philippum dicens. Surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Ierusalem in Gazam et est deserta et surgens abiit. Et ecce vir Ethiops eunuchus potens Caudacis reginae Ethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Ierusalem et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Isaiam. Dixit autem spiritus Philippo. Accede et adiunge te ad currum istum. Accurrens autem Philippus audivit illum legentem Isaiam prophetam. Ex dixit. Putas ne intelligis quae legis Qui ait. Et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi has scripturas Rogavit quae Philippum ut ascenderet secum. Locus autem scripture quem legebat erat hic. Tanquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum in humilitate indicium eius sublatum est. Generationem autem illius quis enarrabit Quoniam tolletur a terra vita eius. Respondens autem eunuchus dixit. Obsecro te de quo propheta haec dicit De se an de alio Aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum. Cum autem iter facerent venerunt ad quoddam stagnum. Et ait eunuchus Philippo. Ecce aqua quid est quod prohibet me baptizare Dixit autem Philippus. Si credis ex totis praecordiis tuis licet et respondens dixit. Credo filium Dei esse Iesum Christum. Et iussit stare currum et descenderunt ambo in aquam et baptizavit eum Philippus. Et cum ascendissent ab aqua spiritus Domini rapuit Philippum ab eo et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat enim viam suam gaudens. Philippus autem inventus est advenisse in Azoto. Unde revertens evangelizabat per totas civitates usque dum venisset in Cesaream. Respondeat Chorus. Amen. (Act 826–40) 449
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Ev Dicit Simoni Petro Simon Ioannis diligis me plus his Dicit ei. Etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei iterum. Simon Ioannis diligis me Ait illi. Etiam Domine tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce agnos meos. Dicit ei tertio. Simon Ioannis diligis me Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me Et dicit ei. Domine tu omnia nosti. Tu scis quia amo te. Dicit ei. Pasce oves meas. Amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ibas ubi volebas. Cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Dominum. (J 2115–19.) 450
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper 450
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Lauda In die resurrectionis meae dicit Dominus congregabo gentes et colligam omnia regna terrae 450
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Sacrificium Sacerdotes qui appropinquant Domino illi ponant sancta sanctorum et sacrificium pro peccato. Quia locus sanctus est alleluia alleluia 450
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers SacrificiumV Alleluia claritas Dei veniebat per viam quae est ad orientem et vox eius sicut vox aquarum multarum et terra splendebat in circuitu alacritate 450
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Missa Omnes qui septiformis gratia Spiritu adoptati resurrectionis Christi celebratis sollemnia hunc diem septimum illustrem quiete dominica parili quae primum venerari vos condecet obsequella. In hoc quippe olim ipse Deus creatis expletisque omnibus quae mundana tenentur compage requievit ab opere quod paravit ut faceret. In hoc peractis quae creata sunt quies est illi in hoc pro redimendis in sepulcro moriens requievit. In hoc ab opere cessat in hoc sepultus suum opus quieti perpetuae donat. Hic terminus operum hic salus est redemptorum. Hic septimo consecratur ex numero hic legis veteris iubetur sanctificari praecepto. In hoc servitutis operam fugere in hoc otia sanctitatis praecipimur custodire in quo ipse Dominus sepulcri detentus loculo expoliavit inferna cum praedestinatam ex praedonis faucibus abstulit praedam. Unde indeptae gratiae Spiritu provocati rogemus dilectissimi fratres pastorem magnum et admirabilem Iesum Christum ut nos in hoc die ita concedat peccatorum servitutem atque operam fugere quo sanctitatis muniti quiete resurrectionis dominicae festum in huius diei septimi excursum et lacrimis queamus litare et munere sacrificiorum. 450
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Alia oratio Deus qui delicta nostra Christi morte mortificas et iustificationem nostram Christo resurgente confirmas salutaris populi sacrificia misericorditer suscipe bonorum omnium desideria quae dedisti celeriter perfice. Sit hoc sabbatum illuminatio deliciis nostris ut cuncti cum regeneratis infantibus mereamur sacramentis vivificari paschalibus. Coruscet quaesumus in pane quod pependit in cruce micet in calice quod manavit ex latere. Fiat quaesumus acceptabile fiat annuae sollemnitatis intercessu mirabile. 451 (441r)
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Post nomina Deus cuius operatio non habet laborem misericordia donat quietem salusque parturit salutem atque inimicam Deo procul effugat voluntatem sana nos et sanabimur salva nos et salvi erimus. Ut sabbatum nostrum spiritali benedictione sanctificatum paschalibus cognoscatur gaudiis esse perfectum. Quo mortis ac resurrectionis tuae laetitia functi et viventium salutem et defunctorum a te mereamur impetrare quietem. 451 (441r)
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Ad pacem Christe requies certa laborum et fessarum relevatio animarum qui septimo hoc die et creata perficiendo quiescis et humana redimendo in quiete sepulcri corporaliter degis facito nos ut qui tuae mortis ac resurrectionis in hoc die tibi sacrificium exhibemus servitutis operam respuamus. Repelle quaesumus a nobis fermentum malitiae et per caritatis opera in nostris cordibus requiesce quo in hoc sabbatum sarcinam criminum non portemus sed in otio sanctae pacis paschales tibi hostias immolemus. 452
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est tibi semper cum Patre et Spiritu Sancto individua divinitate regnanti gratias agere Domine Iesu Christe qui nos tam mirabiliter condidisti tam clementer redemisti non laboribus in faciendo fatigatus. Fecit virtus potentiatiler quos redemit pietas clementer. Totum tibi est in veritate possibile quia hoc ipsum tibi excepto humanitatis privilegio cum Patre et Spiritu Sancto est essentialiter coaequale. Id tamen posse te manet quod velle te decet id est ut omnipotens cuncta facias facienda iustus aequitate censeas iudicanda misericors clementer perficias coronanda. Qui cum solo maiestatis terribili nutu nostrum potueris conterere vexatorem maluisti eum humanitatis abiectione prosternere ex hoc magis approbans nullam maiestatis tuae contrariam nobis subsistere aeriorum principum tyrannidem cum sic nostrorum infirmitate membrorum omnem inimici ad nihilum redigeris vanitatem. Etenim superbus tunc se ingemuit gravius corruisse cum se elisum sensit ab humilitate fuisse. Atque ideo tali divina sapientia antiqui serpentis astuciam consilio vinxit ne violenter addiceret sed legaliter catenaret ut qui transgressorem eo se ire possidere iactabat quo suis consentientem persuassionibus obligaverat sic eum iusto superatus iudicio redderet cum istum in quo suum nihil repererat occidisset. Quapropter amisit merito eum qui tollentem mundi peccata crucis supplicio Agnum non timuit mortificare divinum. Disruptis igitur cruce inferni catenis legibusque solutis ad caelos migrant cum Christo credentes in Christo et cruciandi permanent in inferno qui delectati sunt inviscerari diabolo. Redit ecce post biduum victor ex mortuis vivus qui ante hoc pro nobis est crucifixus. Innumeris captivorum ovantium stipatur agminibus qui passionis tempore etiam discipulorum suorum fuerat societate nudatus. Agitatur eo resurgente tremefacta funditus terra quo descendente concussa sunt et inferna. Cohors militum terrenorum caelestis regis terribili regressu perculsa diffugit et quem dudum illuserat velut reum iam et ipsa terribilem victa iudicem verum confitetur et Deum. Sanctorum corpora vivificata consurgunt habitaculum quod paulisper iacuerat resurgit gloriosum eodem resuscitante a quo anima derelicta in inferno non fuerat. Angeli proprio famulantur auctori. Splendificus universo mundo oritur dies. Tripudiant inspirato resurrectionis nuntio qui maestificati fuerant passionis eius vulnere repentino. Agnoscit Mater membra quae genuit. Maria Magdalena Angelo increpante resipuit ne viventem cum mortuis quaerere debuisset. Ad monumentum Petrus cum Ioanne cucurrit recentiaque in linteaminibus defuncti et resurgentis vestigia cernit. Latro Christum confessus possessor paradisi factus est primitivus. Impletum est quod fuerat de filio hominis tot ante saecula prophetatum ut scilicet peccatorum pro nobis manibus traderetur crucifigeretur moreretur inferna terribiliter penetraret superna doctrinis edomita subiugaret captivos clementer redimeret superbos deiceret humiles misericorditer exaltaret cum triumpho inenerrabili a mortuis resurgeret et cum Patre et Spiritu Sancto omnipotentialiter cunctis dominando regnaret. Cuius virtutis immensitate permota etiam septemplix illa regia beatorum innumeras lucifluarum mittit plebium catervas ad laudem ac suum quisque pio praeveniens officio locum debitum exsolvit carmen triumphanti Regi per aevum submissique adorant glorificatis vultibus Agnum suasque rutilantibus gemmis eximia proferunt cum laude coronas. Seraphim quoque divinae sedis terribilem vel innaccessibilem thronum alarum trino tegmine velantes sui famulatus unum te fatendo cum Patre et Spiritu Sancto Deum trina confesionis praeconio declarandum in sede siderea permanentem regnantemque in saecula saeculorum incessabili iugitate collaudant et dicunt. 452
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus per quem nobis veram destinasti salutem ut homo serpentis fraude deceptus illo resurgente mortem evaderet et vitam quam amiserat repararet. Egerat diabolus fraudem ut iugularet incautum sed curavit Dominus vulneratum dum fudit sanguinem pretiosum. Tunc enim vetito ligno letale vulnus accepit nunc vero per crucis lignum perpetua gaudia acquisivit. Deceperat quidem seducta mulier virum sed redemptus est venerabilium fixione clavorum quia eripuit nos Deus ab inferis et liberavit de manu mortis qui sedet ad dexteram Patris. 454
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Post Pridie Ad tumulum vigilantes unici Redemptoris qui pro nostra redemptione sepultus et a mortuis est admirabiliter suscitatus cuius virtutem et gloriam serenata cordis acie contemplamur cum novelli gregis ovibus dulcissima in ara tua Domine pascua circumdamus universi pariter exorantes ut huius sacrati Corporis alimentum cruorisque suavissimum poculum ad praemium satietatis perpetuae nobis tribuas possidendum. 454
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Devotione geminata carissimi fratres passo pro nobis Domino maestificati cordis hostias offeramus maeroris operibus fructum laetitiae comparantes ut dum paschale sacrificium sedulitatis studio agere procuramus in adventum ipsius strenue servitutis testimonium reportemus. Per ipsum quo iubente dicimus. 454
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia. 455
Mozarabes Mass ordinary Postea dicat. F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum 455
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Benedictio populi Dei Patris Filius qui peccata nostra per corpus suum cruci affixit suo carnes vestras affigat timori. Quique vos filios sibi redemptionis adoptavit ex gratia nulla vos patiatur se iudicante mancipari gehenna. Quo salvati per crucem ad futuram quandoque mereamini pervenire mercedem. 455
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 455
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Quaere in vigi… Ad accedentes Gaudete populi et laetamini 455
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Quaere in die… Communio Refecti Christi corpore 455
Mozarabes Pasc H0 S M2 Mass Propers Post communionem Expletis Domine 455
Mozarabes preparation and vesting for Mass Quando praepar… Or Largire sensibus nostris quaesumus Domine omnipotens Pater ut sicut exterius inquinamenta manuum abluuntur sic per te mentium sordes misericorditer emundentur et crescat in nobis augmentum sanctarum virtutum. 455
Mozarabes preparation and vesting for Mass Postea flectat… F Ave Maria 455
Mozarabes preparation and vesting for Mass Deinde muniat… F In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. 455
Mozarabes preparation and vesting for Mass Ad amictum ora… Or Pone Domine galeam salutis in capite meo ad expugnandas et superandas omnes diabolicas fraudes omniumque inimicorum meorum seviciam superandam. 455
Mozarabes preparation and vesting for Mass Ad albam oratio Or Indue me Domine vestimento salutis ac tunica iustitiae et indumento laetitiae circumda semper. 456
Mozarabes preparation and vesting for Mass Ad cingulum or… Or Praecinge Domine cingulo fidei et virtute castitatis lumbos mei corporis et extingue in eis humorem libidinis ut iugiter maneat in me tenor totius castitatis 456
Mozarabes preparation and vesting for Mass Ad manipulum o… Or Merear quaeso Domine deportare manipulum iustitiae et ferrae cum patientia ut illum cum exultatione deferendo cum tuis sanctis portionem accipiam. 456
Mozarabes preparation and vesting for Mass Ad stolam orat… Or Redde mihi Domine obsecro stolam immortalitatis quam perdidi in prevaricatione primi parentis et quia cum hoc ornamento quamvis indignus accedere ad tuum sanctum praesumo mysterium praesta ut cum eodem laetari merear in perpetuum. 456
Mozarabes preparation and vesting for Mass Ad casulam ora… Or Iugum tuum Domine suave est et onus tuum leve presta ut sic illud deportare valeam ut consequi possim tuam gratiam. 456
Mozarabes Mass ordinary Postea quam sa… F Pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus. Fac me sicut unum de mercenariis tuis. 456
Mozarabes Mass ordinary F Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei. 456
Mozarabes Mass ordinary F Kyrie eleison Christe eleison Kyrie eleison 456
Mozarabes Mass ordinary F Pater noster 456
Mozarabes Mass ordinary W Ab occultis meis munda me Domine 456
Mozarabes Mass ordinary W Et ab alienis parce servo tuo. 456
Mozarabes Mass ordinary W Domine exaudi orationem meam 456
Mozarabes Mass ordinary W Et clamor meus ad te veniat. 456
Mozarabes Mass ordinary Or Deus qui de indignis dignos de peccatoribus iustos et de immundis facis mundos munda cor meum et corpus meum ab omni sorde et cogitatione peccati et fac me dignum atque strenuum sanctis altaribus tuis ministrum et praesta ut in hoc altari ad quod indignus accedere praesumo acceptabiles tibi hostias offeram pro peccatis et offensionibus et innumeris cottidianis meis excessibus et pro peccatis omnium viventium et defunctorum fidelium et eorum qui se meis commendaverunt orationibus et per eum tibi meum sit acceptabile votum qui se tibi Deo Patri pro nobis obtulit in sacrificium qui est omnium opifex et solus sine peccati macula pontifex. Iesus Christus filius tuus Dominus noster. 456
Mozarabes Mass ordinary Et statim mani… F Ave Maria. 457
Mozarabes Mass ordinary F In nomine Domini nostri Iesu Christi Amen. 457
Mozarabes Mass ordinary F Sancti Spiritus adsit nobis gratia. 457
Mozarabes Mass ordinary Ant Introibo ad altare Dei 457
Mozarabes Mass ordinary Ant Ad Deum qui laetificat iuventutem meam 457
Mozarabes Mass ordinary Totum cum Glor… Ps Iudica me Deus 457