Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Christe Iesu bone qui ad Patrem de cruce clamasti tu nos in hac die qua ipse de tumulo surrexisti ad te clamantes exaudi. Quo resurrectionis tuae hylaritate gaudentium ora repleantur iubilo laudis et corda effectum percipiant exorationis. Cum nunc exoraverint ea quae precepisti clamantes atque ita dicentes e terris. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic discooperi… |
F |
Vicit leo de tribu Iuda radix David alleluia |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicatur tribus… |
F |
Qui sedes super cherubin radix David alleluia. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic mittat pre… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui pro totius mundi salute moriens hodie resurrexit a mortuis ipse vos resurrectione sua mortificet a delictis. Quique per crucis patibulum mortis destruxit imperium beatae vitae vobis tribuat participium. Ut qui resurrectionis eius diem cum laetitia praesenti celebratis in saeculo Sanctorum mereamini in caelesti regione consortium. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in vig… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
416 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
D |
Resurrectio Domini
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post communionem |
Expletis Domine in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis gratias tibi laudesque deferimus dono tuae miserationis adiuti. Precantes te Deus ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas. |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
416 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Exultemus et laetemur hodie resurrexit rex aeternae gloriae nostra resurrectio benedicat omnis caro Domino. |
417 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Respondeat cho… |
F |
Exsultandi et laetandi tempus est Pascha nostrum immolatus agnus est qui nostras mysterias expurgavit illi demus gratias. |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Secunda feria… |
Officium |
Dicite in nationibus alleluia Dominus regnavit a ligno alleluia. Et correxit orbem terrae alleluia alleluia. |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
OfficiumV |
Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra. |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ut in die. |
Oratio post officium |
Te excelsa laus |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Ephesi ecclesiae scribe. haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio candelabrorum aureorum. Scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse et non sunt et invenisti eos mendaces et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti. Sed habeo adversus te pauca quia caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. Sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi penitentiam egeris. Sed hoc habes quia odis facta Nicolaitarum quae et ego odi. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Vincento dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei. (Ap 2) |
417 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Dominus sit semper vobiscum |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Laudate Dominum quoniam bonus est psalmus Deo nostro iucunda sit laudatio |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Exsurgens Petrus in medio fratrum Viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Iesum qui conumeratus erat in nobis et sortitus fuerat sortem ministerii huius. Hic itaque acquisivit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius. Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem ita ut appellaretur ager ille Acheldemach hoc est ager sanguinis. Scriptum est enim in libro psalmorum. Fiat commoratio eius deserta et non sit qui habitet in ea et episcopatum eius accipiat alius. Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus incipiens a baptismate Ioannis usque ad diem qua assumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri ex istis. Et statuerunt duos viros. Ioseph qui dicitur Barsabas qui cognominatus est iustus et Mathiam. Et orantes dixerunt. Tu Domine qui corda omnium nosti ostende quem elegeris ex bis duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut iret in locum suum. Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Mathiam et annumeratus est cum undecim apostolis. (Act 1) |
417 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis apparuit primo Mariae Magdalene de qua eiecit septem daemonia. Illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus. At illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt. Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie cuntibus in villam. Et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt. Novissime autem recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem eorum et duriciam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. Et dixit eis. Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. Qui vero non crediderit condennabitur. Signa autem eos qui crediderint haec sequentur. In nomine meo demonia eiicient linguis loquentur novis. Serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint non eis nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt. Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. (Mc 16) |
418 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Haec est dies quem Dominus exultemis et epulemur in ea |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
In Pascha Domini erit vobis sollemnitas septem diebus quarum dies prima venerabilis erit |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Tunc pontifex offeret oblationem pro peccato ut expietur pro vobis propter holocaustum sempiternum quod semper offertis |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
In aeternum dilectissimi fratres permanet benedictio Christi filii Dei quam idem secundus homo gentibus contulit ut transgressio primi hominis nihil noceret parvulis renascentibus periret iuvenibus evacuaretur in senibus. Secunda ergo dies ex quo resurrexit resurrectio mortuorum celebratur eodem iubente cum leticia populorum fidelium. Proinde non dominetur amplius iniquitas quibus gratiam superne vocationis indulsit secunda nativitas. Ipse etenim Iesus Christus Dominus noster secundum multitudinem miserationum suarum praestare solus credentibus potest ut secunda in nobis mors non habeat potestatem. |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Pridie te Dominum ab inferis surrexisse plenissima fide cognitione facientes ovanti voto deposcimus ut qui olim in hac die fluida in caelis aquarum elementa distinguens in earum medio firmamentum fieri elegisti ita nos efficias firmamentum tuae Ecclesiae ut angelis tuis mereamur consimiles esse. Quo mortis ac resurrectionis tuae victoria roborati quae sursum sunt semper quaerentes ita vivamus ut te opitulante caeleste firmamentum effecti credentes tibi ad desideranda caelestia inflammemur. |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Clarum nobis Domine post resurrectionem Filii tui maius solitu lumen aethereum iubar elatum et perpetue illius noctis horrore discusso temporalium licet diem cum aeterna iam luce radiantem testificata virtutum tuarum gloria celebramus. Tu ergo omnipotens Deus Pater Domini nostri Iesu Christi orantis populi tui in caelum vota surgentia placidus ac serenus acceptans munimina tribue spei dona concede. Offerentibus quoque tribue pacem et defunctis aeterne pausationis quietem. |
419 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui honorem pristinum reddidisti per crucis opprobrium quibus noluisti mortis inferre supplicium repromissa nobis benedictionum caelestium largire subsidia ne paschalis adimatur repente laetitia da regeneratis ex spiritu bonam vitam donec veniamus feliciter ad gloriam sempiternam. Sit in oculis tuis aceptabile quod offerimus sit salubre quod poscimus quo per sanguinem Crucis tuae in pace tua spe solidati vivamus. |
420 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi omnipotens Pater et Unigenito Christo Filio tuo Domino nostro gratias agere qui eo usque descendit humilians semetipsum quousque suum latitantem reperit fugitivum non ut inventum perimeret sed ut a vinculis diabolicae dominationis ereptum proprio dominio misericorditer reformaret. In quo descendentis intelligentia dignationem voluntaria mortis non obnoxiae necessitatis ostendit quia non invitus attrahitur qui inferos itinere descendentis ingreditur. Cui enim sine exigentiis instantia descendere vacat redire subiacet dum delectat. Resurrexit ergo tertia die vivus a mortuis qui inventus est solus liber inter mortuos. Implens prophetae vaticinium tanto ante praedictum vivificabit nos post duos dies in die tertio suscitabit nos et vivemus in conspectu eius. Secundum quam praefigurationem et Iona ventre piscis tribus diebus detentus egreditur ut Trinitatis sibimet cooperantis mysterium quod solius Filii persona susciperet nosceretur. Resurrexit ergo vivus a mortuis quia non erat subditus leto qui erat vacuus a delicto nec poterat mors tenere captivum quem non invenerat transgressoris debitis obligatum. Surgit vivus a mortuis qui locum mortis iure redemptoris adiit non scelere peccatoris. Haerebat in omnipotentis adventum mortem suam timens mortis impietas et vitae Dominum occasus sui formidine confusa miratur. Metuit fortiorem quem intellegit innocentem timebat vindicem quem non probaverat debitorem. Quia scriptum erat ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne. His igitur omnibus quemadmodum veracium vatum praeconia tonuerunt probabiliter adimpletis non solum caeli caelorum cum omni beatorum exercitu Angelorum verum etiam qualiumcumque peregrinantium fidelium studia famulorum cum Seraphim hymno debitae confessionis exsultant et dicunt |
420 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus et vere benedictus es Deus Pater omnipotens qui Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum in assumptione humanitatis mortem fecisti subire ut nostrorum solveret vincula peccatorum et triumphans de inferis liber remearet ad solium tuum. |
421 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Hoc agentes apud te Pater sancte redemptricem nostram Unigeniti tui mortem sicut ipse praecepit usque in adventum ipsius nuntiamus. Nos eum pro nobis annuntiamus mortuum esse tu commoriendi tribue dignitatem. Nos eum resurrexisse credimus tu praesta ut cotidianis nostris liberemur a lapsibus. Nos eum credimus et annuntiamus ad iudicium esse venturum tu praesta talem conversationem ut eius terribilem adventum propitium mereamur. Hanc quoque oblationem ut accepto habeas et benedicas supplices exoramus sicut accepto habuisti munera Abel pueri tui iusti et sacrificium patriarchae patris nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech. Descendat hic quaeso invisibiliter benedictio tua sicut quondam in patrum hostiis visibiliter descendebat. Ascendat odor suavitatis in conspectu divinae maiestatis tuae ex hoc sublimi altario tuo per manus Angeli tui et deferatur in ista sollemnia Spiritus tuus Sanctus qui tam adstantis quam offerentis populi et oblata pariter et vota sanctificet. Ut quicumque ex hoc Corpore libaverimus sumamus nobis medelam animae ad sananda cordium vulnera ad expellendas de cogitationibus cordis nostri omnes imagines vanitatis ad eradicanda funditus odia vel vitia terrena ad plantandam perpetuam caritatem quae operit multitudinem peccatorum. Ut vere hic Sanguis sacer Filii tui Domini nostri ita peccata nostra diluat potatus sicut quondam nos redemit effusus. |
421 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Congregati universi fratres carissimi qui in peccatorum mole depressi et mundanis onerati cogitationibus suspiramus consideremus qualiter noster mediator ignominiosam deportans ad mortem sustulit manibus crucem nihil persequentibus aut interrogantibus inimicis respondens sed humilitate piissima dum pro nostris laboraret iniquitatibus tacens. Ob hoc ergo quia mitis et humilis corde est discamus in hoc quid oporteat fieri. Mortificemus cum vitiis membra nostra crucifigamus desideria carnalia resurgamus in anima sicut ille iustus surrexit in gloria. Quia tunc paschalis unanimiter potent honorari sollemnitas cum haec sacrificia eidem Deo summo vitae nostrae commendaverit probitas qui nos in terris positus sic docuit orare et dicere. |
422 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat pres… |
F |
Vicit leo |
422 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
422 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Exsurgat in vobis Dominus et omnes vestri dispereant inimici. Veteris hominis indumentum in expoliatione criminum deponatis et induamini novitatem spiritus in decore virtutum. Quique mortem sua morte devicit ipse vos de secundae mortis potestate defendat. Et qui resurgens vitam praebuit mundo ipse vos de praesenti et futuro liberet malo. Ut qui spem resurrectionis per Christi victoriam suscepistis aeternitatem beatitudinis eiusdem dono capiatis. |
422 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Refecti Christi corpore |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f2 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Ut in die sanc… |
Post communionem |
Expletis Domine |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria tertia p… |
Officium |
Dicite in nationibus |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Oratio post officium |
Tibi gloriam concinimus |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Smyrnae ecclesiae scribae haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit. Scio tribulationem tuam et paupertatem sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missus est diabolus ex vobis in carcerem ut tentemini et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Qui vicerit non ledetur a morte secunda. (Ap 2) |
423 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Ego dormivi et quievi et resurrexi. Quoniam Dominus suscitavit me. |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Non timebo millia populi circumdantis me. |
423 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Erant perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus in Ierusalem. Fiebat autem omni animae timor. Multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Ierusalem et metus erat magnus in universis. Omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia. Possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique erat. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes per domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. (Act 2) |
423 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Post resurrectionem Domini nostri Iesu Christi duo viri ibant in castellum quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est dum ambularent et secum quaererent et ipse Iesus apropinquans ibat cum illis. Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. Et ait ad illos. Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem et estis tristes Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei. Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus Quibus ille dixit. quae Et dixerunt. De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in sermone coram Deo et omni populo et quomodo tradiderunt eum summi sacerdotes et principes populi in dannatione mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel. Et nunc super haec omnia tertia dies est hodie quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerant ad monumentum. Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt. Et ipse dixit ad eos. O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam Et incipiens a Moyse et prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant. Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire et coegerunt eum dicentes. Mane nobiscum Domine quoniam ad vesperum iam declinat dies et intravit cum illis. Et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum. Et dixerunt ad invicem. Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes. Quod surrexit vere Dominus et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. (L 24) |
424 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat pres… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
425 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Iubilate Domino omnis terra servitae Domino in laetitia |
425 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Sollemnem habebitis istum diem festum Domino et offeretis septem diebus fructum holocausti in odorem suavitatis Domino alleluia alleluia. |
425 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Occurramus omnes dilectissimi fratres qui carere mortis dominio delectamur ut triumphum Christi post mortem prosequamur. Ecce visitatis inferis redit rursus ad carnem quam resurgens efficit immortalem. Nihil ipsi passionis irrogatae violentia nocuit totum tamen nobis gloriosa virtus resurrectionis indulsit. Ille numquam deterior in humanitate suscepta nos misericorditer meliorem fecit divinitate collata. Gaudeamus igitur gaudiis christianis non sepeliamur voluptatibus vanis. Nihil habeat nostra festivitas indecorum. Debet populorum fidelium multitudo de sepulcris procedere vitiorum debet etiam dealbata per gratiam parere oculis renatorum debet imitationem suis infantibus praebere virtutum. Tunc est enim sine fermento malitiae paschalis oblatio si in azymis sinceritatis et veritatis epuletur religiosa devotio. |
425 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus qui dominicae resurrectionis temporali sollemnitate laetificas quos ad gaudia sempiternae festivitatis inflammas hodiernae quaesumus congregationis attende conventus et celeriter postulantibus tribue quidquid sanctus exoptat affectus. Dona singulis temperantiam repelle tristitiam fac regeneratos perenniter in fide consistere fac fideles in caritate proficere. Discant illi vehementer servare per gratiam quod dedisti discant isti diligere quod cotidiana dilectione servasti. |
426 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Iesu Dei Filius qui pro nobis voluntarie moriens saeva inferorum ergastula potentiali brachio penetrans confregisti tu fidelium defunctorum spiritus a locis poenalibus exime et aeternae eos amenitatis simul et muneris iucundidate sustolle. Et quia ex latere tuo te moriente novi profluxit laticis unda qua in his diebus paschalibus horum renatorum est progenies consecrata te poscimus et rogamus ut et in illis sacrae regenerationis puritatem conserves et in nobis confessionum emolumenta multiplices. Quo et illi collatum sibi baptismi donum teneant absque culpa et nos in eandem quam violavimus gratiam redintegremur saltem ex venia post ruinam. |
426 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Deus qui fideles semper adiuvas populos et regeneratos tibi consecras parvulos inchoatas in hoc populo perfice sanitates repellendo adversarias potestates ut virtute huius sacrificii dum superbus inimicus eliditur resurrectionis tuae celebritate adoptivus in pace populus amplietur. |
426 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Chorus Sanctus… |
Illatio |
Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Qui in via discipulos ambulantes et a via fidei recedentes alloquens ipse factus est eisdem credentibus via. Dolentesque tamquam mortuum vivens veritas increpavit nec agnoscere permisit antequam crederent quibus Scripturas aperire dignatus est cum timerent suae gratiam visionis differendam iudicans ad officia caritatis ut quid hospitalitas mereretur ostenderet et exemplum benefaciendi hospitalibus daret. Ideo die tertio manifestus a ipse in Trinitate fuerat homo Deus ab Angelis adorandus. Ideo iam confracto pane praecognitus ipse fuerat inter sacra venerandaque altaris mysteria comedendus. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
426 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Dignus es Domine Iesu Christe aeternis Angelorum et hominum collaudari praeconiis qui terrena cupiens caelestibus sociari humanum genus pretio tui sanguinis redemisti. Etenim pro nobis omnibus mortem crucis excipiens latus illud tui corporis sacri confossum lancea aperitur et continuo duo illa magnifica sacramenta sanguis scilicet et aqua fluxerunt. Sanguis ille plane qui in remissionem effusus est peccatorum et aqua quae salutare temperans poculum et lavacrum pariter praestat et potum. Hac et originalis primoplastorum noxa detergitur et reconciliationis gratia exhibetur. His proinde fluminibus ex latere tuo fluentibus quibus olim nos regeneratos ac salvatos meminimus pro noviter regeneratis infantibus postulamus ut te opitulante ita fidei nutrimento proficiant ut cum bonorum operum effectu nobiscum pariter ad te remuneraturi perveniant. |
427 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Paschalium gaudiorum deliciis delectati offerimus tibi Domine sancte Pater Corpus et Sanguinem Filii tui quod ipse placatus benedicendum assumens largiaris nobis quaesumus cum regeneratis infantibus conscientiae puritatem ita habere dum vivimus ut ex hoc post vitae huius excursum cum eisdem a te pariter coronemur. Quo omnes qui nunc tuae resurrectionis victorias ovando excolimus in resurrectionis ultimae die huius hostiae litatione salvemur. |
427 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Ad terribilem thronum altaris cursu concito Pater omnipotens properantes vestigia Agni viventis cum lacrimis osculantes unguentorum ac fletuum libamenta offerimus. Poscimus itaque piissime Deus ut paenitentiae fletibus omnium peccata laventur et indulgentiali unguento ossa ecclesiastici corporis solidentur. Quo possimus omnes cum renatis infantibus respirare et cum mortuis suscitatis Ierusalem caelestem medullata portantes sacrificia introire. Quo iubente oramus e terris. |
428 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat pres… |
F |
Vicit leo de tribu Iuda |
428 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dominus ex cuius latere profluxit sanguis et aqua horum sacramentorum participatione et neophitos enutriat fide et vos a peccatis emaculet. Ad instar quoque renatorum infantium ita pretium redemptionis vestrae sumatis ut parem cum illis innocentiam retineatis. Quo rationabiles ac sine dolo effecti dies istos paschalis laetitiae mereamini celebrare illaesi. |
428 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
428 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
428 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
428 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f3 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in die… |
Post communionem |
Expletis Domine |
428 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta P… |
Officium |
Dicite in nationibus |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Oratio post officium |
Tibi gloriam concinimus |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Pergami ecclesiae scribae haec dicit qui habet rompheam ex utraquae parte acutam. Scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam. Et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat. Sed habeo adversus te pauca habes illic doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel edere et fornicari. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter penitentiam age si quominus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei. Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo edere manna absconditum et dabo ei calculum candidum et in calculo nomen meum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit. (Ap 2) |
429 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Deus noster in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
In exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro. |
429 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cottidie ad portam templi quae dicitur spetiosa ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. Is cum vidisset Petrum et Ioannem ingressuros in templum rogabat ut eleemosynam acciperet. Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit. Aspice in nos. At ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit. Argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do. In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa manu eius dextera allevavit eum. Et protinus consolidate sunt bases eius et plante. Et exiliens stetit et ambulabat et introivit cum illis in templum ambulans et saliens et laudans Deum. Et vidit eum omnis populus ambulantem et laudantem Deum. (Act 3) |
429 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus postea quam resurrexit a mortuis stetit in medio discipulorum suorum et dixit eis. Pax vobiscum amen. Ego sum nolite timere. Conturbati vero et conterriti extimabant se visum videre et dixit eis. Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra Videte manus meas et pedes. Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit. Habetis hic aliquid quod manducetur At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis et dixit ad eos. Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum. Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent scripturas et dixit eis. Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia. (L 24) |
430 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Quis Deus magnus sicut Deus noster tu es Deus qui facis mirabilia |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Erit hic vobis dies memorialis alleluia et diem festum celebrabitis solennem Domino in progenies vestras legitimum sempiternum diem alleluia alleluia. |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Dominum nostrum Iesum Christum perditorum quaesitorem inventorum reducem mortuorum vivificatorem qui pro redemptione captivorum solus ipse solam incorruptam carnem animamque mortalium suscepit portavit posuit et resumpsit quique naturae gloriae iustitiae potentiae suae iure Deus in hoc corpore pro nobis vixit pertulit obiit resurrexit toto animarum affectu verborum famulatu studiorum impendio fratres carissimi deprecemur. Ut ad contuenda mirabilia de lege sua visum nostrae mentis enubilet aciem cordis expurget et in eo quo nos vivere praecepit spiritu revelet. Faciatque se intellegentiae nostrae in sua invisibilitate visibilem dans pium in fidei veritate congressum in rationis informatione colloquium. Gratia nobis opitulante laetificet. Verba nostra ad se directa suscipiat non interrogantes nos audiat sed rogantes. Largitate nobis muneris pro sermonis vice respondeat qui non dedignatus tangi dignetur illabi velit infundi qui non valet comprehendi. Sicque per totam Ecclesiam credentibus creditus credituris credendus appareat ut nullis per caecitatem erroris aut ignorantibus lateat aut dubitantibus evanescat. Nec videndi stultitiam nec credendi moram commotus accuset sed ita sanctarum Scripturarum secreta mysteria indita nobis sapientiae facultate imprimens profectum doctor aperiat et in virtute caelestis panis benedicti Corporis sui fragmenta distribuat ut in vivificatione animarum divini verbi et cibi alimonia concurrente nec instructionis nobis desit copia nec salutis. |
430 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Credimus Domine Iesu Christe Unigenite a Patre divinitati tuae credimus corporeae assumptioni credimus passioni applaudemus redeunti ab inferis prostrata morte invictissimae maiestati rogantes te per ipsius diei magna et mirabilia sacramenta ut sicut nos resurrectio tua non habet dubios ita nos nostra per misericordiam tuam habeat absolutos et eo modo exsultemus te fuisse regressum quomodo non ambigimus rediturum. Sicque nos sine poena iubeas manere dum venis ut ad veniam facias pervenire cum veneris. |
431 (426r) |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Domine Iesu Christe qui es testis fidelis primogenitus mortuorum tu requiem dona spiritibus fidelium defunctorum quo verus Pontifex per hoc sacrificium populi delicta omittens sicut olim te moriente mortua corpora surrexerunt ita nunc in hac resurrectionis tuae festivitate sepulti in aeternam requiem transferatur. |
432 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Unigenite Filius Dei qui pro nobis voluntarie sanguinem effudisti quo terrestria cum caelestibus pacificasti facito nos ita redemptionis nostrae ac resurrectionis tuae venerare mysterium ut in pace quae tu es perenniter vivere mereamur. |
432 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est valde tibi debitum valde nobis congruum omnipotens Pater te cum Filio tuo nostroque Domino Iesu Christo aequali religionis fide pietatis substantia potestatis virtute laudare. Ut ibi sit par officiositas ubi est probata par dignitas. In quo per assumptionem corpoream virtutis caritas confirmanda est non paupertas quia non se honore subiciens sed amore affectum voluit probare non meritum mundoque tibi pereunte non quo augeretur quaesiit sed quo obsequeretur invenit. Terrena suscipiens sed caelestia non deponens. Ingressurus uterum non egressurus a solio. Certus se in inferioribus non posse decrescere qui in superibus non poterat invenire quo cresceret. Mitti contentus qui venire dignatus est. Et per hanc aequalitatem non duo potentes sed una potentia sed quia solius deitatis est inaequalem Filium non habere. Per eundem te homo tuus audivit sensit credidit probavit agnovit. In hoc mediator suscepit iniuriam in quo habuit officinam. Pro hoc Deus dignatus est carne vestiri quam non dedignatus est fabricare. Sic per dignationem Domini qui fuit dignus artificio fit idoneus vestimento. Neque enim dissimilem potuit habere redemptorem qui talem meruit habere factorem in quo transeuntibus veteribus nova sunt omnia quibus dies fuit insidiosa facta est ecce nox libera. Nec timet commutationem temporum qui dominatione caruit tenebrarum. Unde evidentissime liquet communem in Christo esse Dei hominisque substantiam quae corrupta restaurat cuius humanum genus crux salvat sanguis innovat caro vivificat. Summa etenim est praerogativa virtutis sanctificasse poenas gloria sustinentis. Cui merito omnes angeli et archangeli non cessant clamare cotidie una voce dicentes. |
432 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Haec te vox Domine mixta luce comitatur quae cum in supernis dominicae perennitatem laudis exerceat celebrationem tanti nominis invexit in terris ut huiusmodi praeconia si homines tacerent saxa clamarent. Viderunt te inferi Deus viderunt te et tremuerunt a voce tonitrui dicentes absorta est mors in victoria tua ubi est mors aculeus tuus Propter quod attonita paululum stetere supplicia miserorum nec habebant tormenta cruciatum sic vicisse cernentia crucifixum. Et iudicem suum ipsa etiam poena contremuit quia natura terribilium tenebrarum praesentia tui fulgoris hebetata iam tunc timuit iudicari. Exsultaverunt sancti in gloria laetantes in cubilibus suis quod auctorem promissae sibi lucis agnoscerent. Quorum tu Domine stipatus agminibus et tibi tantum noti splendoris candore perfusus sacrificia per te instituta sanctifica non invocantis merito sed instituentis magisterio vel exemplo. Ut cunctis rite perfunctis Salvatore nostro ab inferis iam regresso et mors se lugeat victam et vita tripudiet restitutam. |
433 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Resurgente Christo resolutis inferni doloribus etiam nos Deus Pater omnipotens solutis peccatorum delectationibus resurgere concede propitius ut mortificationis nostrae sacrificium tibi principaliter offeramus. Reconciliet te quaesumus Domine pro peccatoribus sanguis iusti et humilitas Domini nostri. Haec est hostia quae pependit in ligno haec est caro quae resurrexit de sepulcro. Quod pro nobis obtulit sacerdos noster in veritate hoc conferimus in panis et vini suavitate. Cognosce precamur omnipotens Deus victimam qua intercedente placatus es et suscipe in adoptionem quibus Pater per gratiam factus es. Sit quoque Domine sanctificatio et benedictio tua defensio et mundatio nostra ut et peccatorum nobis veniam tribuas et praeceptis tuis semper oboedientes efficias. |
433 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster |
Ad orationem dominicam |
Respice Domine tuorum fidelium multitudinem quam per adoptionis gratiam Filio tuo facere dignatus es coheredem. Erue cunctos de faucibus vorantis gehennae pro quibus idem Redemptor clementissimus tribus diebus latuit in inferioribus terrae. Tolle a nobis mortis durae perniciem et beatae resurrectionis quam in fine speramus redde mercedem. Quia te iubente oramus e terris. |
434 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Hic dicat pres… |
F |
Vicit leo |
434 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum |
434 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Dominus Iesus Christus qui pro nostris delictis et crucem pertulit et sepulcrum incorrupte vos faciat observare redemptionis vestrae mysterium. Et qui pro vobis moriens resurrexit die tertio de sepulcro sanguine suo vos purificet a delicto. Ut sicut ei consepulti estis baptismate ita eo vobis omnia delicta donante partem mereamini in prima resurrectione habere. |
434 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus et vivit et omnia regit in saecula saeculorum |
434 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Gaudete populi et laetamini |
434 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Communio |
Refecti Christi corpore |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require in die… |
Post communionem |
Expletis Domine |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quinta P… |
Officium |
Dicite in nationibus |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Require retro… |
Oratio post officium |
Te excelsa laus |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Proph |
Angelo Tiathirae ecclesiae scribae. Haec dicit filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes auricalco. Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. Sed habeo adversum te quia permittis mulierem Gezabel quae se dicit prophetam docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolotitis. Et dedi illi tempus ut penitentiam ageret et non vult paenitere a fornicatione sua. Ecce mitto eam in lectum et qui mechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius et filios eius interficiam in morte. Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans corda et renes et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra. Vobis autem dico et ceteris qui Tiathire estis quicunque non cognoverit altitudinem Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus. Tandem in quod habetis tenete donec veniam. Et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes et reget illas in virga ferrea. Tanquam vas figuli confringentur sicut et ego accepi a Patre meo dabo illi stellam matutinam. Qui habet aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. (Ap 2) |
435 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet plebem suam in pace |
435 |
Mozarabes
|
Pasc |
H0 |
f5 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas |
435 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
435 |