Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Tr Tu Domine demonstrasti mihi et ego cognovi ostendisti mihi studia inimicorum adversum me. 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers TrV Quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam et nunc cognovi quae super me cogitaverunt mala. 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers TrV Ne propitieris iniquitati eorum et peccata eorum non deleantur. 314
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Si Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere Deum nemo vidit unquam. Quodsi diligimus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est. In hoc intelligimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu Sancto dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur quoniam pater misit filium suum Salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit quod Iesus est filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo. Et ipsi cognovimus et credimus caritati quam habet Deus in nobis. Deus charitas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo. In hoc perfecta est caritas Dei in nobis ut fiduciam habeamus in diem iudicii ut sicut ille est et nos simus in hoc mundo. Timor non est in charitate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor penam habet. Qui autem timet non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus Deum quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit quoniam diligo Dominum et fratrem suum oderit mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt Deum quem non videt quomodo potest diligere Et hoc mandatum habemus ab eo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum. Omnis qui credit quod Iesus Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit genitorem diligit eum qui ex eo natus est. In hoc cognoscimus quoniam diligimus filios Dei cum Deum diligimus et mandata eius servamus. (1J 4 5) 314
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ev Dominus noster Iesus Christus loquebatur pharisaeis et turbis dicens. Ambulate dum lucem habetis ut tenebre vos non comprehendant. Et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat. Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis. haec locutus est Iesus et abscondit se ab eis. Cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum ut sermo Esaie impleretur quem dixit. Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias excecavit oculos eorum et cor ut non videant oculis et non intelligant corde et convertantur et sanem illos. haec dixit Isaias quando vidit gloriam eius et locutus est ad eos de eo. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum. Sed propter pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eiicerentur. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Iesus autem clamavit et dixit. Qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me. Ego lux in mundum veni et omnis qui credit in me in tenebris non manet. Et siquis audierit verba mea et non custodierit ea ego non iudico eum. Non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum. Qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die. Quia ego a me ipso non sum locutus sed qui misit me pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. (J 12) 315
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Quaere in prim… Lauda Eripe me Domine 315
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Quaere in quar… Sacrificium Offerte Domino 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Missa Salvatoris nostri et Domini fratres dilectissimi praecepto deservientes vigilanter attendamus ne iustitiam nostram coram hominibus ostendamus nec ieiuni videamur ab eis qui nos possunt demulcere oleo transitoriae laudis. Nunc igitur quia intus est qui coronet si tamen inveniat quem remuneret prout possumus intus in corde nostro sic nos Domino nostro in omni virtute spiritali exhibeamus ut intra nos semper habeatur regnum ipsius. 315
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Alia oratio Christe qui incursionem malorum spirituum superari posse per ieiunium docuisti tu a carne nostra petulantiam libidinis pelle et gulae libitum refrenando compesce ut corpus nostrum tibi per abstinentiam subiiciatur quod per ingluviem mancipatum est illecebris vitiorum. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Post nomina Deus immortalis atque aeterne tu votis offerentium propitiatus occurre ut sacrificii huius litatione sic ieiunii nostri acceptetur praecatio qualiter quiescentibus defunctis donetur beatitudinis plenitudo. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad pacem Christe qui es origo et auctor purae dilectionis pacem tuam quaesumus permisce parsimoniis nostris quo tibi et per ieiunium obsequamur et per dulcedinem copulemur. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum cuius iuvamine fessum corpus reficitur cuius verbo anima fecundatur cuius Daniel ille trium hebdomadarum diebus ieiunans visione est roboratus. Per ieiunium quippe eius faciem videre promeruit cuius in captivitate leges nullo modo violavit. Igitur quia haec et alia non humano merito sed solius aguntur divinae gratiae dono te Deus quaesumus ut sis nobis et illuminatio et salus. Quo te nobis inspirante et intellegere possimus quid agere debeamus et intellecta subsequente nos gratia tua opere impleamus qualiter tibi cum omni militia Angelorum proclamemus atque dicamus. 316
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui et consolatio nobis est in labore et promissor possessionis aeternae. Per eum te igitur flagitamus omnipotens Pater ut eo intercedente sanctificans ieiunia nostra dones nobis vitam aeternam quem pro nobis oblatum suscepisti in hostiam vivam. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Post Pridie Hoc sacrificium ieiunii litatione dicatum quaesumus Deus Pater sanctifica ut ex eo libantibus sit correctio morum sit indulgentia criminum concedatur etiam et caelestis gloriae summa virtutum. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Memento Domine quod terra sumus et aspice contritionem nostri spiritus ut qui carnis infirmitate ad terram prosternimur ad caelos castigatione spiritalis ieiunii sublevemur. Et quia ex nostro est ut cadamus ex tuo sit ut surgamus. 317
Mozarabes Mass ordinary F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotens Dominus qui vos per abstinentiam facit esse devotos efficiat caritate mundissimos. Quique cibos ieiunii inspiravit votum habere tribuat apud se mercedem beatitudinis obtinere. Ut sitis spiritu fructificantes qui carnales per ieiunium cupitis extinguere voluntates. 317
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Ad accedentes Qui venit ad me non efuriet. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium. 317
Mozarabes Qu H5 f6 M2 Mass Propers Quaere retro i… Post communionem Reple Domine cor nostrum 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday In dominico Ra… W Adiutorium nostrum in nomine Domini. 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday W Sit nomen Domini benedictum. 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Or Domine Iesu Christe qui ante mundi principium cum Patre et Spiritu Sancto regnas et regni tui non erit finis. Qui pro mundi salute in plenitudine temporum veniens sicut per legem et prophetas fueras promissus et veniente te in civitatem Ierusalem ad diem festum turbae multae occurrerunt tibi gaudentes acceperuntque ramos palmarum clamantes Hosanna filio David. Ideo et nos supplici obsecratione deposcimus maiestatem tuam ut qui pro nostra venisti redemptione solvas nos a vinculis peccatorum nostrorum. Amen. Morbos omnes expelle. Amen. Infirmitates cura. Amen. Aerum temperiem presta. Amen. Securitatem temporum cum remissione peccatorum omnibus nobis dona. Hos quoque ramos et flores palmarum quos populus tuus per manus servitutis nostrae accepturus est hodie tua benedictione sanctifica. Ut quicumque ex eis acceperint tua in omnibus repleantur gratia et salutis consaequantur medelam. Et sicut pro huius diei solemnitate laetantur ita eorum habitacula tua benedictione repleas corporaque et animas ab omni contagione mundas efficias atque spiritualium eis tribuas charismata gratiarum. Amen. Ut paschalia festa te auxiliante cum omni alacritate suscipere mereantur. 317
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday F Pater noster 318
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 318
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Benedictio populi Dominus Iesus Christus qui per legem et prophetas veniens assumpsit formam hominis ipse vos benedicat et sua protectione custodiat. Et qui huius diei festivitatem elegit tribuat vobis suam gratiam ut numquam sitis servi peccati. Corda quoque vestra et corpora ab omni delicti mundet contagione ut participes efficiamini cum Sanctis omnibus in regno aeterno. 318
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ramis sic bene… Ant Sparsit nos Deus 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Deinde dicat.… Ant Pueri Hebraeorum tollentes ramos olivarum. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Dicitur etiam… Ant Pueri Hebraeorum vestimenta prosternebant. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quibus peracti… Ant Dum appropinquaret Dominus. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ant Cum audisset populus. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ant Veniente Domino 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Ant Ceperunt omnes. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et debent exir… Ant Gloria laus et honor. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quibus finitis… AntV Attollite portas principes vestras et elevamini porte aeternales et introibit Rex gloriae 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Deinde duo can… AntV Quis est iste rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Deinde pontife… AntV Dominus fortis et potens. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Iterum pontife… AntV Attolite portas. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et respondeant… AntV Quis est iste rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et tunc pontif… AntV Dominus potens in praelio. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et iterum sace… AntV Attolite portas. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et respondeant… AntV Quis est iste rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et tunc respon… AntV Dominus virtutum ipse est rex gloriae. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quo finito ape… Ant Ingrediente Domino. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et sic perveni… Ant Ave rex noster. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday A cantore cum… AntV Fili David Redemptor mundi. 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday In tertia resp… R Circumdederunt 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et finita tert… Ev Cum appropinquasset Iesus Ierosolimis (Mt 21) 319
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quo finito dic… Or Alme Pater omnipotens rerum omnium creator et Domine cuius super aethera sedis est quem nullus cernit et omnis laudat in excelsis angelica dulci fragore potestas qui ut genus humanum a discrimine mortis erueres et paradisi gaudiis participem faceres unicum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum ineffabili pietate plenum ad terras mittere es dignatus ut priscae legis sacramenta et prophetica adimpleres vaticinia sedens super pullum asinae Hierusalem civitatem intraret et ab omni populo laudis concentum consona voce hosanna clamantibus audiret. Ob hoc et nos indigni eius in laude cum omni laetitia concinentes te supplices quaesumus te humiles flagitamus ut nos amminiculo dexterae tuae a cunctis malis liberare digneris. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Hic dicatur. Ant Ingrediente Domino. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Cum aliis sequ… Ant Sparsit nos Deus 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Et subsaequant… Ant Ingrediente Domino in sanctam civitatem sedens super pullum asine festinans pervenire ad passionem ut adimpleret legem et prophetas pueri Hebreorum cum ramis et palmis vestimenta prosternebant intonabile hymnum novum cantantes Hosanna in altissimis Deo. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Secunda. Ant Cum appropinquaret Dominus Ierosolymam misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos invenietis pullum asine alligatum super quem nemo hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vobis interrogaverit dicite ei. Opus Domino est. Solventes adduxerunt ad Iesum imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebant et qui sequebantur clamabant Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini benedictum regnum patrisnostri David Hosanna in excelsis miserere nobis fili David. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Tertia. Ant Cum audisset turba quae venerat ad diem festum quia venit Iesus Christus acceperunt ramos palmarum et exierunt obviam ei et clamabant Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini. Constituite diem sollemnem in frondosis usque ad cornu altaris. Benedictus qui venit in nomine Domini. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Quarta. Ant Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hosanna Filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui Sancto in saecula saeculorum. Amen. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Hosanna filio David. Benedictus qui venit in nomine Domini. 320
Mozarabes Qu H6 D Palm Sunday Or Alme Pater omnipotens rerum omnium creator et Domine cuius super aethera sedis est quem nullus cernit et omnis laudat in excelsis angelica dulci fragore potestas qui ut genus humanum a discrimine mortis erueres et paradisi gaudiis participem faceres unicum filium tuum Dominum nostrum Iesum Christum ineffabili pietate plenum ad terras mittere es dignatus ut priscae legis sacramenta et prophetica adimpleres vaticinia sedens super pullum asinae Hierusalem civitatem intraret et ab omni populo laudis concentum consona voce hosanna clamantibus audiret. Ob hoc et nos indigni eius in laude cum omni laetitia concinentes te supplices quaesumus te humiles flagitamus ut nos amminiculo dexterae tuae a cunctis malis liberare digneris. 320
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Qua finita ora… Proph Iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis. Deus autem honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios. Qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis. In oratione dierum exaudietur et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem iocundabitur in filiis. Qui honorat patrem suum vitam vivet longiorem. Et qui obaudit patri refrigeravit matrem. Qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet his qui se genuerunt in opere et sermone et in omni sapientia. Fili honora patrem tuum ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet. Benedictio patris firmat domos filiorum. Maledictio autem matris eradicat fundamenta. Ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio gloria enim hominis ex honore patris et dedecus filiis pater sine honore. Fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius. Et si defecerit sensu da veniam et ne spernas eum in tua virtute. Elemosyna enim patris non erit in oblivione nam pro peccato matris restituetur tibi bonum. Et iniustitia aedificabitur tibi et in die tribulationis memorabitur tui. Sicut in sereno glacies solventur tua peccata. (Eccli 3) 321
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Erigite vos. Dominus sit semper vobiscum. 321
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Lectio Libri D… Proph Locutus est Dominus ad Moysen dicens. Loquere filiis Israel et dices ad eos. Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter oculos vestros conlocate. Docete filios vestros ut illa meditentur. Quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris scribes ea super postes et ianuas domus tuae ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terram quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret quamdiu caelum imminet terrae. Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in viis eius adherentes ei disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt. Omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit. A deserto et Libano a flumine magno Eufrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri nullus stabit contra vos. Terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis. En propono hodie in conspectu vestro benedictionem et maledictionem. Benedictionem si obedieritis mandatis Domini Dei vestri quia ego hodie precipio vobis. Maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendi vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizin maledictionem super montem Hebal qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis occubitum in terram Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul. Vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam. Videte ergo ut impleatis cerimonias atque iuditia quae ego hodie ponam in conspectu vestro ut benedicat vobis Dominus Deus vester. (Dt 2) 321
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 322
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Psallendo Venite venite filii audite me timores Domini docebo vos. 322
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers PsallendoV Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo. 322
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers PsallendoV In Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur. 322
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers PsallendoV Magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in unum. 322
Mozarabes Qu H6 D Baptism Hic fiat sermo… Alloc Carissimi accipite regulam fidei quod symbolum dicitur. Et cum acceperitis in corde scribite et cottidie apud vosmetipsos dicite. Antequam dormiatis antequam procedatis vestro symbolo vos munite. symbolum nemo scribit ut legi possit. Sed ad recessendum ne forte deleat oblivio quod non tradidit lectio sit vobis quod ex vestra memoria. Quod audituri estis hoc credituri. Et quod credituri hoc etiam lingua reddituri. Ait enim apostolus Corde creditur adiustitiam oris confessio fit ad salutem. Hoc enim symbolum quod retenturi estis et credituri. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism F Credo in Deum Patrem omnipotentem. Et in Iesum Christum filium eius unicum Dominum nostrum. Natum de Spiritu Sancto ex utero Marie Virginis. Passus sub Pontio Pilato. Crucifixus et sepultus tertia die resurrexit vivus a mortuis. Ascendit in caelum. Sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Inde venturus iudicaturus vivos et mortuos. Credo in sanctum Spiritum Sanctam Ecclesiam catholicam sanctorum communionem remissionem omnium peccatorum. Carnis huius resurrectionem et vitam aeternam amen. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Submissa voce. Alloc Ut facile memorie vestre possint inherere quae dicta sunt textum symboli ordinemque repetamus. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism F Credo in Deum Patrem omnipotentem 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Submissa voce. Alloc Tertio quoque textum symboli recenseamus ut quia fidem divinae Trinitatis symbolum in se continet ipse numerus repeticionis cum sacramento conveniat Trinitatis. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism F Credo in Deum Patrem omnipotentem 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Submissa voce. Alloc Hanc sanctae fidei regulam quam vobis nunc tradidit sancta mater Ecclesia firmissima vestrae mentis retinete sententia nec aliquis in corde vestro dubitationis scrupulus oriatur. Quia si quod absit in hoc vel tenuiter dubitatur omne fidei fundamentum subruitur et animae periculum generatur. Et ideo si aliquem vestrum inde quippam genera movet putet quia hoc intelligere non possit vera tamen credat ista omnia quae audivit. Deus autem omnipotens ita cor vestrum illuminet ut credendo et intelligendo quae dicimus et fidem rectam custodiatis et sanctis operibus fulgeatis ut per haec ad beatam vitam pervenire possitis. Praestante Domino nostro Iesu Christo. 323
Mozarabes Qu H6 D Baptism Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 324
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. Qui dedit semetipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo neque secundum voluntatem Dei et Patris nostri cui est gloria in saecula saeculorum amen. Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt subvertere evangelium Christi. Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam evangelizavimus vobis anathema sit amen. Sicut praedixi et nunc iterum dico. Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit amen. Modo enim hominibus sua Deo audeo aut quaero hominibus placere Si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem. Notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. (G 1) 324
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ev Proximum erat Pascha Iudaeorum. Et ascenderunt multi de regione ante Pascha ut sanctificarent se ipsos quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes. Quid putatis quia non veniet ad diem festum Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis eum cognovisset ubi esset indicarent et apprehenderent eum. Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam ubi fuit Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus. Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat. Lazarus autem unus erat de discumbentibus cum eo. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi et unxit pedes Iesus et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti. Dixit ergo unus ex discipulis suis Iudas Iscariothes qui erat eum traditurus. Quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis et datum est egenis. Dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habebat et quae mittebantur exportabat. Dixit ergo Iesus sinite illam ut in die sepulturae meae servet illud. Pauperes enim semper habebitis vobiscum me autem semper non habebitis. Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut et Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in eum. In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum vidissent quia venit Iesus Ierosolymam acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant. Hosanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel. (J 11 12) 324
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Lauda Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers LaudaV Confitemini Deo deorum. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers LaudaV Confitemini Domino dominorum. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Sacrificium In tempore illo proximum erat Pascha et ascenderunt multi Ierosolymam de regione ut sanctificarent seipsos. Clamantes Hosanna. Benedictus qui venit in nomine Domini. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers SacrificiumV Venit Iesus Bethaniam ante sex dies Paschae cum discipulis suis et fecerunt illi cenam magnam et discumbentibus cum eo accepit Maria libram ungenti nardi pistici preciosi et unxit pedes Iesu domus enim impleta est ex odore unguenti. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Missa Catholicam fidem fratres carissimi cordis integritate servantes Deum Patrem Deum Filium Deum fateamur et Spiritum Sanctum. Neque tamen Deos plures affirmare gentiliter audeamus sed in tribus unum Deum fiducialiter adoremus. Una quippe est Trinitas essentia nec est altera creatrix et aeterna substantia. Nullus ergo ibi differentes potestates ubi unam potestatem permanere cognovimus temeraria disputatione confingat. Nullus impares gradus ubi summa aequalitas reperitur interserat. Non est Pater Filio quia generavit antiquior neque Filius est gignente posterior. Non est etiam donatoris et doni vel potestas separata naturaliter vel voluntas. Simul individua Trinitas condidit tempora simul pereuntia restauravit. Simul Pater et Filius et Spiritus Sanctus ad fideles veniunt simul impios deserunt simul super humiles requiescunt. Istam proinde fidem delectemur usque ad sanguinem vindicare si volumus Dei Patris heredes exsistere ut hac fidei firmitate muniti ad caeleste regnum perveniamus illaesi. 325
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus fidelis qui fidelia promissa confirmas dum vocatas gentes ex fide iustificas tu cognitionem nobis tribue Trinitatis ut pacifici conversemur inter filios unitatis. Quo istius sanctae confessionis sacrificio competenter oblato visitationem tuam mereamur ex alto. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Post nomina Offerentium quaesumus Domine vota multiplica et omnes in commune verae credulitatis instrumento perlustra. Sicque nobis per hoc sacrificium quod tibi cum voto fidei dedicamus adesto placatus ut et viventibus veniam et defunctis requiem impetremus aeternam. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad pacem Deus qui es unitas sancta et Trinitas indivisa adauge in nobis fidei donum et beatae caritatis affectum quo utroque a te ditati ex munere heredes efficiamur promissionis aeternae. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est omnipotens Pater nos tibi semper gratias agere per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Quem tu clementissime Pater ante saecularia tempora genuisti nec divisionem vel mutationem generando sensisti sed essentialiter totus in Filio totus in te ipso sine ulla diminutione mansisti nihil tibi retrahens cum condidisse omnia cognoscaris. Ut exsistens Unigenitus ab Ingenito consubstantialis coaeternus et aequalis unam tecum divinitatis plenitudinem possideret una etiam perpetuitate gauderet et unius dominationis aequalitate regnaret simul cum Spiritu Sancto coregnante qui procedens de utroque non est genitus nec creatus sed creator universitatis et Dominus. Ipse enim creavit carnem Christi quando pro salute gentium crucem voluit pati. Quem a te pro pignore caelestis hereditatis accipimus cuius nomen in baptismate confiteri salutiferum credimus ut renati ad imaginem Trinitatis computari mereamur filii Dei Patris omnipotentis. Quem tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum in baptismate salutiferum credimus per quem haec sacrificia sanctificari deposcimus per quem tibi e terris ad instar caelesti Militiae proclamamus ita dicentes. 326
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Post Sanctus Hoc cantant angeli hoc resonant caeli Benedictus qui venit in nomine Domini. Benedictus quod venit regnum patris nostri David. Hosanna in excelsis. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Post Pridie Christe Dei Filius quem olim ob hodiernae sollemnitatis festum turba multiplex Hebraeorum cum ramis et palmis ovantibus animis susceperunt concede nobis ut sicut illi praesentia tua gavisi sunt ita haec sacrificia pietatis tuae sanctificentur obtutu. Quo ex his libantes ita per veram ratamque dilectionem vivam tibi praeparemur in hostiam ut securi accedamus ad tuae Passionis sacratissimam cenam. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Emunda Domine conscientias nostras fidei catholicae confessione sincera et cordis contritione continua ut semper a te exaudiamur e caelis cum pro nostris delictis ad te proclamaverimus e terris. 327
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 327
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Benedictio populi Respiciat vos placata divinitas et sensum vobis sapientiae salutaris infundat. Catholicae fidei vos documentis enutriat et in sanctis operibus perseverabiles reddat. Gressus vestros ab errore convertat et viam pacis vobis ostendat. 327
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad accedentes Memento nostri Domine dum veneris in regno tuo. 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum. 328
Mozarabes Qu H6 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis. 328