Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me. |
291 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
291 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Adveniet autem dies Domini sicut fur in qua caeli magno impetu transcurrent. Elementa vero calore solventur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. His ergo pereuntibus quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus expectantes et properantes ad praesentiam diei Domini per quem caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent. Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus in quibus iustitia inhabitat. Quapropter charissimi haec expectantes satagite immaculati et inviolati apud eum inveniri in pace et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini. Sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et in omnibus epistolis loquens in eis de his in quibus sunt quedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem. Vos igitur fratres praescientes cavete ne insipientium errore seducti excidatis a propria infirmitate. Crescite vero in gratia et in cognitione Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis. (2Pt 3) |
291 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus dicebat ad eos qui crediderunt ei Iudaeos. Si permanseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis. Et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos. Responderunt ei. Semen Abrahae sumus et nemini servivimus unquam. Quomodo tu dicis liberi eritis Respondit eis Iesus. Amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum. Si ergo filius vos liberaverit vere liberi estis. Scio quod filii Abrahae estis sed queritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis. Ego quod vidi apud Patrem meum loquor. Et vosquaevidistis apud Patrem vestrum facitis. Responderunt et dixerunt ei. Pater noster Abraham est. Dicit eis Iesus. Si filii Abrahae estis opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me occidere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera Patris vestri. Dixerunt itaque ei. Nos ex fornicatione non sumus nati unum Patrem habemus Deum. At illis Iesus. Si Deus Pater vester esset diligeretis utique me. Ego enim a Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni sed ille me misit. Quare loquellam meam non cognoscitis Quia non potestis audire sermonem meum. Vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius. Ego autem qui veritatem dico non creditis mihi. Quis ex vobis arguet me de peccato Si veritatem dico quare non creditis mihi Qui ex Deo est verba Dei audit. Propterea vos non auditis quia ex Deo non estis. Responderunt Iudaei et dixerunt ei Nonne bene dicimus nos quia samaritanus es tu et demonium habes Respondit Iesus. Ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonorastis me. Ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerat et iudicet. Amen amen dico vobis siquis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum. Dixerunt ergo Iudaei. Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis siquis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum. Numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt. Quem te ipsum facis Respondit Iesus. Si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est. Est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus vester est et non cognovistis eum. Ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax. Sed scio eum et sermonem eius servo. Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est. Dixerunt ergo Iudaei ad eum. Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti. Dixit eis Iesus. Amen amen dico vobis antaequam Abraham fieret ego sum. Tulerunt ergo lapides ut iactarent in eum. Et nemo extendit in illum manus quia nondum venerat hora eius. (Jn 8) |
292 (282v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
293 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti |
293 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
293 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere ut supr… |
Sacrificium |
Offerte Domino |
293 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Omni cura fratres carissimi ieiuniorum nobis est observanda devotio et tanquam cum Allophylis cotidiana congressio diebus ac noctibus pugna cum diabolo quia quem in opere decipere non valuit cogitationibus pravis subvertit et quem tentare non potuit vigilantem falsis illusionibus sollicitat dormientem. Nemo ergo ieiunium violet nemo contemnat ut cum Dominus noster Iesus Christus advenerit satiet quos invenerit vigilantes. |
293 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Audivimus et cognovimus Domine per abstinentiam sacri ieiunii quanta virtutum praemia collata sint Patribus nostris. Ex hoc tuae Maiestati Moyses adscriptus est fidelis amicus. Ob hoc Elias raptus igneis curribus obsequentibus flammis paradiso deputatus est vivus. Per huius quoque Quadragesimae perpetuitatem ieiunii temptator a Christo devictus est inimicus. Ex hoc Ioannes enituit in deserto praecipuus. Ob hoc te quaesumus sanctissime Deus ut hoc salutiferum opus praestes nobis iugiter frequentare per quod ad promissa mereamur praemia futurae beatitudinis pervenire. |
294 (284r) |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Pro delictis nostris ieiunio humiliatis corporibus tuam quaesumus Deus gratiam nobis concede placatus quo tam vivis quam defunctis remedia possimus impetrare salutis. |
294 (284r) |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Dilatetur omnipotens Deus anima nostra in perpetuam pacem et caro obsequatur tibi per abstinentia parsimoniam ut utraque tibi fideliter serviendo caritatis tuae remuneretur ex dono. |
294 (284r) |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est vere aequum et salutare est nos tibi semper gratias agere aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui gloriosum de diabolo triumphum ieiunus obtinuit et certandi formam militibus propriis suo exemplo monstravit. Quadraginta igitur diebus et quadraginta noctibus Deus et Dominus omnium ieiunavit ut et verum Deum hominem suscepisse monstraret et quod Adam per escam perdiderat suo ieiunio repararet. Aggreditur itaque diabolus Virginis filium Dei quoque nesciens Unigenitum. Et licet veternosa calliditate iisdem machinis quibus Adam primum deiecerat etiam secundum seducere se crederet obtinere tamen hoc non valuit nec fortissimo bellatori in nulla potuit omnino fraude subripere. Ille etenim quadraginta diebus ac noctibus ieiunavit et postea esuriit qui quadraginta dudum annorum temporibus innumeras pane caelesti multitudines saginavit. Hic est qui virtute propria fretus cum diabolo tenebrarum principe dimicavit et eo prostrato victoriae trophaeum ad caelos magnifice deportavit. Unde et merito tibi omnes angeli et archangeli proclamare non cessant ita dicentes. |
294 (284r) |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus Christus Iesus Filius tuus a quo et abstinentium vita et contritorum remunerantur obsequia qui est refectio abstinentium et panis indeficiens Angelorum. Nunc igitur quia ipse est per quem datur esca esurientibus te Deus Pater exposcimus et rogamus ut per eum nobis concedas et digne tibi soli per ieiunium complacere et dignissime tibi hostiam in nobis abstinentiae immolare. |
295 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Oblatis tibi Domine libaminibus sacrificiorum respice humilitatis nostrae ieiunium ut haec oblata sanctifices et sumentium ariditatem tuae benedictionis ubertate sustentes. |
295 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. |
295 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Pater noster. |
Ad orationem dominicam |
Satis dulcis est sollemnitas ieiuniorum qua vivi homines perducuntur ad caelum. Dona ergo nobis Christe Deus semper illa sectari per quae a te mereamur facillime exaudiri quia te iubente dicimus. |
295 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
295 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Deus apud quem est misericordia copiosa efficiat vos sibi per ieiunium vasa mundissima. Quique est indeficiens ex substantia divinitatis natura ipse spiritalibus deliciis reficiat infirmitatem vestram. Ut corda vestra eum semper esuriant atque sitiant ad quem vota vestrae abstinentiae clamant. |
295 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam ipsius Dei |
296 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Qui venit ad me non esuriet |
296 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est |
296 |
Mozarabes
|
Qu |
H4 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in prim… |
Post communionem |
Reple domine |
296 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
In quinto Domi… |
Proph |
Deus non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet neque delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpetur. Dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe et requievit Salomon cum patribus suis. Et reliquit post se de semine suo gentis stulticiam et imminutum a prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo. Et Ieroboam filium Nabat qui fecit peccare Israel et dedit Effrem viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde. Tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres. Et invocaverunt Dominum misericordiae et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit vocem ipsorum. Non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis. Usque dum perveniret ad eos defensio et ab omnibus peccatis eorum liberavit eos Dominus. (Eccl 47) |
296 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri S… |
Proph |
Venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes. Ecce David absconditus est in colle Achille qui est ex adverso solitudinis in via. Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria millia virorum de electis Israel utquaereret David in deserto Ziph. Et castrametatus est Saul in Gabaa Achille quod erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum misit exploratores et didicit quod venisset certissime. Et surrexit David clam et venit ad locum ubi erat Saul. Cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps milicie eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius ait David ad Abimelech Cetheum et Abisai filium Sarvie fratrem Ioab dicens. Quis descendet mecum ad Saul in castra Dixitque Abisai. Ego descendam tecum. Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius. Abner autem et populus dormientes in circuitu eius. Dixitque Abisai ad David. Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas. Nunc ergo perfodiam eum lancea in terram semel et saecundo opus non erit. Et dixit David ad Abisai. Ne interficias eum quis enim extendit manum suam in Christum Domini et innocens erit Et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in infernum descedens perierit propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in Christum Domini. Nunc autem tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum atque abeamus. Tulit ergo hastam et scyphum aque qui erat ad caput Saul et abierunt. Et non erat quisquam qui videret et intelligeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini irruerat super eos. Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens. Nonne respondebis Abner Et respondens Abner ait. Quis es tu qui clamas et inquietas Regem Et ait David ad Abner. Nunquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israel Quare ergo non custodisti Dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret Dominum tuum regem. Non est bonum hoc quod fecisti. Vivit Dominus quia filii mortis estis vos qui non custodistis Dominum vestrum Christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus a quae qui erat ad caput eius. Cognovit autem Saul vocem David et dixit. Numquid vox tua est haec fili mi David Et ait David. Vox mea domine mi rex. Et ait. Quam ob causam Dominus meus persequitur servum suum Quid feci aut quod est malum in manu mea Nunc ergo audi oro Domine mi rex verba servi tui. Si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium. Si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis. Et tunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israel ut querat pulicem unum sic persequitur perdix in montibus. Et ait Saul. Peccavi. Revertere fili mi David naequaquam ultra male tibi faciam eo quod preciosa fuerit anima mea in oculis tuis. Hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis. Et respondens David ait. Ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam. Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem. Tradidit enim te Dominus in manu mea et nolui levare manum meam in Christum Domini. Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia. (1Rg 226) |
296 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
297 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Psallendo |
Ne derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me (Ps 21) |
297 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Quia anima mea completa est inlusionibus et non est salus in carne mea. |
297 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Quoniam ego ad flagella paratus sum et dolor meus contra me est semper. |
297 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
PsallendoV |
Et multiplicati sunt qui me oderunt iniuste qui retribuebant mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar iustitiam et proiecerunt me dilectum tanquam mortuum abominatum. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Preces sequent… |
F |
Insidiati sunt mihi adversarii mei magis gratis. Tu pater sancte miserere et libera me. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Portatus sum ut agnus innocens ad victimam captus ab inimicis ut avis in muscipulam magis gratis. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Aperuerunt omnes ora sua contra me dentibus fremuerunt quaerentes deglutire me magis gratis. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sibilantes clamabant et movebant capita tractantes de me falsa proferre testimonia magis gratis. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Suspensum cruci damnant fixum clavis ferreis venditum a Iudeis pro triginta argenteis magis gratis. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
In latere confossus gladio horrifico illico fluit latex cum sanguine innoxio magis gratis. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Omnes inundaverunt quasi aque super me dimersum in sepulchro adposuerunt lapidem magis gratis. |
297 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Confusa palluerunt concta caeli sidera dies obtenebratur cum vidit pati Dominum magis gratis. |
298 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Sic Iudaeorum turba caeca diffidentia deposcunt a Pilato milites pro custodia magis gratis. |
298 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Tunc milites dividunt vestem meam sortibus cernentes in me flagra iniusta et sevissima magis gratis. |
298 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Intende pie Pater et succurre miseris pro quibus tam acerbis afficior suppliciis magis gratis. |
298 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in prim… |
Post precem |
Exaudi orationem nostram Domine |
298 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
298 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Principium epi… |
Lc |
Quod erat ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae et vita manifestata est nobis et vidimus et testamur et annunciamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis. Quod ergo vidimus et audivimus adnunciamus vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et Filio eius Iesu Christo. Et haec scribimus vobis ut gaudium vestrum sit plenum et haec est annuntiatio quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis. Quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ulle. Si dixerimus nos societatem habere cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem. Si autem in luce ambulamus sicut et ipse in luce est societatem habemus cum eo et sanguis Iesu Christi filii eius mundet nos ab omni peccato. (1J) |
298 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus loquebatur pharisaeis et turbis dicens. Amen amen dico vobis. Qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium pastor est ovium. Huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas. Et cum proprias oves omiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius. Alienum autem non sequuntur sed fugiunt ab eo quia non noverunt vocem alienorum. Hoc proverbium dixit Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus. Amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves. Ego sum ostium. Per me siquis introierit salvabitur et ingredietur et regredietur et pascua inveniet. Fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. Ego sum pastor bonus. Bonus autem pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem et qui non est pastor cuius non sunt oves proprie videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves. Mercenarius autem fugit quia mercenarius est et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae. Sicut novit me pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias habeo ovesquaenon sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unus grex et unus pastor. (Jn 10) |
298 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lauda |
Eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo libera me |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Qui cogitaverunt malicias in corde suo tota die constituebant praelia |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Acuerunt linguas suas sicut serpentes venenunt aspidum sub labiis eorum |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
LaudaV |
Custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis libera me |
299 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Quaere in quar… |
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Sacrificium |
Isti sunt dies quos debetis custodire temporibus suis quartadecima die ad vesperum Pascha Domini est et in quinta decima solemnitatis celebrabitis altissimo Deo vestro. |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
SacrificiumV |
Locutus est Moyses filiis Israel dicens in die octavo venturo sumite vobis ramos palmarum et exultate in conspectu Domini et Secundum legem quod vobis praecepi. |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Deus qui mystico olim praesagio famulo tuo Moysi inter alias praeceptorum tuorum caerimonias etiam horum dierum sollemnia in monte Sinai propitius ostendisti ut octavo die venturo sumerent diversarum arborum fructus ramos quoque palmarum et exsultarent in conspectu Domini Dei sui cum hymnis. Concede nobis famulis tuis ut innocentiae et fidei veritate sinceri tuis semper coram altaribus assistamus. Sicque tibi parsimoniam corporum offeramus ut actuum plenitudinem perfectis apud nos moribus retentemus. |
299 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Omnipotens Deus qui per abstinentiam sacri ieiunii immensa patribus nostris virtutum praemia condonasti praesta nobis famulis tuis ut eorum mereamur esse sequipedes quorum exemplis ad meliora producti et carnalium illecebris maneamus invicti et in tuis iugiter insistamus praeceptis indefessi. |
300 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
Deus qui omnium nomina temporumque mensuras pia semper largitate dispensas Sanctorum tuorum nos quaesumus recitatis nominibus purifica precibus absolve a criminibus et salutaris continentiae dita muneribus ut per hoc sacrae festivitatis ieiunium sincerissimum tibi nostri cordis offeramus holocaustum. Hanc igitur fidelium tuorum oblationem propitio ac sereno vultu Domine dignare respicere ut decurrente iam ieiuniorum nostrorum tempore haec nos oblatio et a praeteritis delictorum sordibus abluat et a futuris ut caveamus te miserante custodiat ut occursuri obviam tuae maiestati non pedum passibus sed contriti cordis nostri gressibus conclamare tibi puro mentis affectu gloria in excelsis Deo cum Hebraeorum pueris mereamur. |
300 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Fidei nostrae omnipotens Deus crescit augmentum si sedulum ieiuniorum nostrorum tuae maiestati solvimus votum. Ac per hoc pervenire poterimus ad tuae claritatis occursum si pacifici semper manentes a nobis custodita fuerit parcimonia ieiuniorum quibus opprimimur et tollantur omnia pondera vitiorum. Pacem itaque perfectam nobis omnibus benignus concede ut quam tui iam Sancti fruuntur in caelis nos quoque meditemur iugiter in terris. |
300 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est vere sanctum et pulchrum est nos tibi semper hic et ubique gratias agere laudesque referre per Unigenitum Filium tuum Dominum nostrum. Qui hoc sacrum ieiunii tempus famulis tuis Moysi et Eliae propitius olim concessit. Per quod unus legem accepit alius igneo curru transvectus paradisi secreta rimavit. Ipse quoque mediator Dei et hominum Dominus noster Iesus Christus Filius tuus quod dudum servis concessit hoc in suae maiestatis clementia postea consecravit. Per hoc ieiunium Ninivitis venia datur per hoc ieiunium leonum ora concluduntur. Per hoc ieiunium Amoraeus devincitur. Per hoc ieiunium clades a terra depellitur. Per hoc ieiunium Aman superbus in ligno suspenditur. Per hoc ieiunium populus Dei a necis periculo liberatur. Per hoc ieiunium Sancti ad caelestia regna perveniunt. Per hoc ieiunium peccatores ad veniam revocantur. Per hoc ieiunium fugantur daemonia comprimuntur vitia crescunt virtutes. Per hoc ieiunium Angelis copulatur sancta virginitas. Per hoc ieiunium impartitur viduis continentia. Per hoc ieiunium potentibus inspiratur iustitia et omnibus coniugatis prudentia. Praesta ergo nobis omnipotens Deus ut mortificato corde et corpore. et hic legem tuam splendide observemus et illic cum sanctis tuis intra paradisi aulam sollemniter gaudeamus consona voce proclamantes ac dicentes |
300 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus. Vere haec est illa praeclara et admirabilis supernarum creaturarum aeterna laudatio quae in caelestibus sine defectu psallitur ab Angelis et hic sollemniter decantatur a populis. Illic collaudant caelestia hic adorant terrestria. Illic sanctis tuis aeterna retribuis praemia hic fidelibus largam praestas misericordiam. Illa non deseris ista non despicis quia Redemptorem nostrum piissime Pater pro totius mundi salute ad nos misisti. |
301 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Recitatis Domine Unigeniti tui sacramentorum praeceptis simulque praeclara passionis et resurrectionis et in caelos ascensionem memoriam facientes maiestatem tuam supplices rogamus ac petimus. Ut in his sacrificiis benedictionum tuarum plenitudo descendat et infundas in eis imbrem Spiritus tui Sancti de caelis. Ut fiat hoc sacrificium secundum ordinem Melchisedech fiat hoc sacrificium secundum ordinem Patriarcharum et Prophetarum tuorum. Ut quod ab illis typice facientibus unigeniti Filii tui significantibus adventum tua maiestas acceptare dignata est sic hoc sacrificium respicere et sanctificare digneris quod est verum corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi Filii tui qui pro nobis omnibus factus est Sacerdos et hostia. Hanc itaque hostiam tu piissime Pater de tuae claritatis respectu sanctifica ut sumentibus eam et hic delictorum veniam et aeternam in caelis conferas vitam. |
301 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Tu Domine das escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. |
302 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Omnes fratres carissimi qui conditos nos ac redemptos Domini pietate gaudemus orationis dominicae memores precibus indefessis eiusdem Domini misericordiam imploremus clamantes e terris |
302 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
302 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Benedictionis gratia vos semper protegat et ab omni malo defendat. Mundet vos Dominus ab omni crimine peccatorum et sibi placere faciat in aeternum. Ubique vos Dominus placatus occurrat et suae benedictionis opem dignanter attribuat. |
302 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam |
302 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Amen dico vobis ego sum panis vitae qui de caelo descendi siquis ex ipso manducaverit non morietur in aeternum et qui biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet unquam sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. |
302 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentesV |
Sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me ipse vivet propter me. |
302 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudium nostrum et lingua nostra in exultatione. |
302 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
D |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in prim… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
302 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria quarta a… |
Proph |
Quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sint ante faciem tuam. Et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes potestatem in animam tuam. Ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii. Noli laborare ut diteris sed prudentie tuae pone modum. Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere quia facient sibi pennas quasi aquile et volabunt in caelum. Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius. Quoniam in similitudinem arioli et coniectoris estimat quod ignorat. Comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum. Cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientie. Noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur. Tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis. (Prv 23) |
303 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri M… |
Proph |
Venit Absalon ad regem David et ait ad eum. Ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum. Dixitque rex ad Absalon. Noli fili mi. noli rogare ut veniamus et gravemus te. Cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei. Et ait Absalon. Si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltim Annon frater meus. Dixitque ad eum rex. Non est necesse ut vadat tecum. Cogit autem Absalon et dimisit cum eo Annon et universos filios regis. Praeceperat autem Absalon pueris suis dicens. Observate cum temulentus fuerit Annon vino et dixero vobis percutite eum et interficite nolite timere. Ego enim sum qui precipio vobis. Roboramini et estote viri fortes. Fecerunt ergo pueri Absalon adversus Annon sicut preceperat eis Absalon. Surgentesque filii regis ascenderunt singuli mulas suas et fugerunt. Cumque adhuc pergerent in itinere fama pervenit ad David dicens. Percussit Absalon omnes filios regis et non remansit ex eis saltem unus. Surrexit itaque rex et excidit vestimenta sua et cecidit super terram et omnes servi ipsius qui assistebant ei exciderunt vestimenta sua. Respondens autem Ionadab filius Semmae fratris David dixit. Ne estimet Dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sunt Annon solus mortuus est quoniam in odio Absalon erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius. Nunc ergo ne ponat Dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens omnes filii regis occisi sunt quoniam Annon solus mortuus est. Fugit autem Absalon et levavit puer speculator oculos suos et aspexit et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis. Dixit autem Ionadab ad regem. Ecce filii regis adsunt iuxta verbum servi tui sic factum est. Cumque cessasset loqui apparuerunt filii regis et intrantes levaverunt voces et fleverunt. Sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. Porro Absalon fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum multis diebus. Absalon autem cum fugisset et venisset in Gessur fuit ibi tribus annis. Cessavitque rex David persequi Absalon eo quod consolatus esset super Annonis interitu. Intelligens autem Ioab filius Sarvie quod cor regis versum esset ad Absalon misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam. Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones huiuscemodi. Posuit autem Ioab sermones in ore eius. Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit. Serva me rex. Et ait ad eam. Quid cause habesquaerespondit. Heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus et ancille tuae erant duo filii. Qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum. Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit Trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus illum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem. Et querunt extinguere scintillam meamquaerelicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquie super terram. Et ait rex ad mulierem. Vade in domum tuam et ego iubebo pro te. Dixitque mulier Thecuites ad Regem in me Domine mi rex sit iniquitas et in domo patris mei. Rex autem et thronus eius sit innocens. Et ait rex. Qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te.quaeait. Recordetur Rex Domini Dei sui et non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficiat filium meum. Qui ait. Vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram. Dixit ergo mulier. Loquatur ancilla tua ad Dominum meum regem verbum. Et ait. loquere. Dixitque mulier. Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat electum suum. Omnes morimur et quasi aqua dilabimur in terram quae non revertuntur. Nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est. Nunc igitur veni ut loquar ad Dominum meum regem verbum hoc presente populo et dixit ancilla tua. Loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancille sue. Et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum de hereditate Dei. Dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum Domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est Dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur. Unde et Dominus Deus tuus est tecum. Et respondens rex dixit ad mulierem. Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque mulier. Loquere Domine mi rex. Et ait rex. Numquid manus Ioab tecum est in omnibus istis Respondit mulier et ait. Per salutem anime tuae Domine mi rex nec ad dexteram nec ad sinistram est ex omnibus his quae locutus est Dominus meus rex. Servus enim tuus Ioab ipse precepit mihi et ipse posuit in os ancille tuae omnia verba nec ut verterem figuram sermonis huius. Servus tuus Ioab praecepit istud. Tu autem Domine mi rex sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intelligas omnia super terram. Et ait rex ad Ioab. Ecce placatus feci verbum tuum. Vade igitur et revoca puerum Absalon. Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Ioab. Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis Domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui. Surrexit ergo Ioab et abiit in Gessur et adduxit Absalon in Ierusalem . Dixit autem rex. Revertatur in domum suam et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalon in domum suam et faciem regis non vidit. Porro sicut Absalon vir non erat pulcher in omni Israel et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. Et quando tondebat capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum cesaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico. Nati sunt autem Absalon filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma. haec fuit in matrimonio Roboam filio Salomonis et peperit ei Abiam. Mansitque Absalon in Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. Misit itaque ad Ioab ut mitteret eum ad regem. Qui noluit venire ad eum. Cum quae secundo misisset et noluit venire dixit servis suis. Scitis agrum Ioab iuxta agrum meum habentem messem order. Ite igitur et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalon segetem igni. Et venientes servi Ioab scissis vestibus dixerunt succenderunt servi Absalon partem agri igni. Surexitque Ioab et venit ad Absalon in domum suam et dixit. Quare succenderunt servi tui segetem meam igni Et respondit Absalon ad Ioab. Misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei. Quare veni ad te de Gessur melius mihi erat ibi esse. Obsecro ergo ut videam faciem regis. Quod si memor est iniquitatis meae interficiat me. Ingressus itaque Ioab ad regem nunciavit ei omnia. Vocatusque est Absalon et intravit ad regem et adoravit super faciem terrae coram eo osculatusque est rex Absalon. (Ml 213) |
303 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. |
308 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Tr |
Nunc ecce derident me inimici mei nunc in eorum canticum versus sum abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur. |
308 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Ad dexteram calamitatis meae illico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitas meas. |
308 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
TrV |
Quapropter in memet ipso arescit anima mea et possident me dies afflictionis. |
308 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Silentium facite. |
308 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Lc |
Non novum mandatum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum quod audistis. Iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in nobis. Quoniam tenebre transierunt et lumen verum iam lucet. Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc. Nam qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est. Qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebre obcecaverunt oculos eius. Scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius. (1J 2) |
308 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ev |
Dominus noster Iesus Christus loquebatur pharisaeis et turbis dicens. Propterea me pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam. Nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. Dissensio itaque facta est inter Iudaeos propter sermones hos. Dicebant enim multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis Alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis. Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire Facta sunt autem encenia in Ierosolymis et hiems erat. Et ambulabat Iesus in templo in porticum Salomonis. Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei. Quousque animam nostram tollis Si tu es Christus dic nobis palam. Respondit eis Iesus. Loquor vobis et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis oves meae vocem meam audiunt et cognosco eas et sequuntur me et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapit eas quisquam de manu mea. Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et pater unum sumus. Sustulerunt lapides Iudei ut lapidarent eum. Respondit eis Iesus. Multa bona opera ostendi vobis a Patre meo propter quod opus me lapidatis Responderunt ergo Iudaei. De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia. Et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum. Respondit eis Iesus. Nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi Dii estis Si illos dixit Deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura quem Pater sanctificavit et misit in hunc mundum. Vos dicitis quia blasphemas quia dixi filius Dei sum. Si non facio opera Patris mei nolite credere mihi si autem facio et mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego et in Patre. (J 10) |
308 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. |
309 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere retro i… |
Lauda |
Eripe me Domine |
309 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
309 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in quar… |
Sacrificium |
Offerte Domino |
309 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Missa |
Memores delictorum nostrorum fratres carissimi peccata nostra coram Domino defleamus seminantes in lacrimis quod metamus in gaudiis. Simus in oratione assidui in ieiuniis prompti in eleemosynis liberales ut promissae retributionis gloriam devota fide et fructuosa operatione mereamur percipere. |
309 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Alia oratio |
Deus cui cor mundum et corpus placet intactum cuique puritas mentis et sinceritas non displicet carnis subiuga quaesumus per abstinentiae rigorem animae carnem atque per affectum timoris et dilectionis animam tibi associa. Ut tu solus domineris in omnia nobis qui conditor noster esse agnosceris. Posside ergo et redime nos Domine ut qui hoc ieiunium studiose agimus te retribuente satietate incorruptibili tuae gloriae perfruamur. |
310 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post nomina |
A te Deus piissime benedicantur ieiunantium vota sacrificiorumque libamina. Acceptentur quoque orationes fidelium ac suspiria contritorum ut votiva abstinendi devotio et cunctos in commune fideles sanctificet et defunctis omnibus requiem praestet. |
310 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad pacem |
Foveat omnipotens Deus caritas tua ieiunantium ariditatem internam ut dono affluamus dilectionis qui tibi afflicte immolamus hostiam carnis. |
310 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Illatio |
Dignum et iustum est aequum et salutare est nos te magnificare in diebus sanctificationis tuae et venerabile nomen sanctum tuum Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus. Quoniam hoc est tempus acceptabile hii sunt dies salutis in quibus Moyses famulus tuus ut legem tuam mereretur accipere dies quadraginta in Sinai monte ieiunavit. Similiter et Iesus Salvator noster Christus in deserto ieiunatis quadraginta diebus et quadraginta noctibus omnia diaboli tentamenta destruxit nobisque exemplum abstinentiae reliquit. Nunc igitur quia te docente Domine beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur praecamur ut in vigiliis ac ieiuniis carnis desideria et universas mundi concupiscentias te propitiante a nostris corporibus abscindamus. Quo ab omnibus vitiis ac voluptatibus profanis nos omnibus modis caveamus ut in diebus ieiuniorum non inveniantur voluntates nostrae sed tuam Domine per singulos dies operemur in omnibus voluntatem proclamantes atque ita dicentes. |
310 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Sanctus |
Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui nos et vitiis abstinere et cibis docuit. Ab illo quippe et abstinendi docemur exemplis et abstinentiae remuneramur ex donis. Proinde te Deus Pater rogamus ut per illum sit in nobis et in praesenti huius mundi labore consolatio et in aeterna vita donetur beatitudinis plenitudo. |
311 (300v) |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Post Pridie |
Deus qui es sanctificator oblationum et sustentatio abstinentium tu benedictione gratiae tuae et appositum sacrificium sanctifica et ieiunantium pectora ab omni contagione delictorum emunda. Quo haec oblata uberius benedicens horum perceptione inediam nostrae debilitationis sustentes internaque sanctifices. |
311 (300v) |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad confractionem panis |
Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno. Aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. |
311 (300v) |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad orationem dominicam |
Christe Deus qui ieiunii non renuis votum qui nobis per te magnum abstinendi praebuisti exemplum quique docuisti te per orationem petere per lectionem quaerere eleemosynis etiam vel lacrimis propulsare accipe nostram petitionem quae in nobis et amorem dilectionis enutriat et lacrimas nostras tibi commendabiles reddat. Ut qua te petierimus orando te nos invenisse gratulemur quaerendo cumque lacrimando pulsaverimus a te exaudiri promereamur. |
311 (300v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. |
311 (300v) |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Benedictio populi |
Christus Dei Filius ob cuius exemplum corporale ieiunium exercetis animas vestras virtutum repleat sacramentis. Idem quoque Dominus cordibus vestris atque corporibus ieiunio aridis vitam tenere tribuat sanctitatis. Ut cum abstinentia servantes unanimitatem spiritus in vinculo pacis perveniatis ad eum recipientes ab illo praemium aeterna salvationis. |
311 (300v) |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
|
F |
Per misericordiam |
312 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Ad accedentes |
Qui venit ad me |
312 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
|
Communio |
Repletum est gaudium |
312 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f4 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Quaere in prim… |
Post communionem |
Reple Domine cor nostrum |
312 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Feria sexta an… |
Proph |
Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua. Dilectus a Domino Samuel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua. Et post haec dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae sue. Post haec surrexit Nathan propheta in diebus David regis et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israel. In leonibus lusit quasi cum hedis in ursis similiter fecit sicut agnis ovium. In iuventute sua numquid non occidit gigantem et sustulit obprobrium de gente Ubi invocavit Dominum potentem et dedit dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis sue. De omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum ut laudaret sanctum nomen Domini et amplificaret mane diei sanctitatem. Christus purgavit peccata ipsius exaltavit in aeternum cornu ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem glorie in Israel. Post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum. Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet donum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum. Quaemadmodum eruditus est in iuventute sua et impletus est quasi flumen sapientia. (Eccli 44 47 46) |
312 |
Mozarabes
|
Qu |
H5 |
f6 |
|
M2 |
Mass Propers
|
Lectio libri M… |
Proph |
In illis diebus ait David. Benedictus Dominus Deus Israel qui dedit hodie sedentem in solio meo. Videntibus oculis meis. Territi sunt et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam. Adonias autem timens Salomonem surrexit et abiit in tabernaculum Domini tenuitque cornu altaris. Et nuntiaverunt Salomoni dicentes. Ecce Adonias timens regem Salomonem tenens cornu altaris dicens. Iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio. Dixitque Salomon. Si fuerit vir bonus non cadet nec unus quidem capillus eius in terra. Sin autem malum inventum fuerit in eo morte morietur. Misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari. Et ingressus adoravit regem Salomonem. Dixitque ei Salomon vade in domum tuam. Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur. Praecepitque Salomoni filio suo dicens. Ecce ego ingredior viam universe terrae. Confortare et esto vir. Et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis eius et custodias ceremonias eius et precepta eius et testimonia et iudicia sicut scriptum est in lege Moysi ut intelligas universa quae facis et quocumque te verteris. Ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israel. Tu quoque nosti quae fecerit mihi Ioab filius Sarvie quae fecerit duobus principibus exercitus Israel Abner filio Ner et Amase filio Lether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem in baltheo suo qui erat circa lumbos eius et in calciamento suo quod erat in pedibus eius. Facias ergo ei iuxta sapientiam tuam et non deduces caniciem eius pacifice ad inferos. Sed et filiis Berzelai Galaditidis reddes gratiam eruntque comedentes in mensa tua. Occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalon fratris tui. Habes quoque apud te Semei filium Iera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra. Sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio. Tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es et scies quid facies ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum. Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David. Dies autem quibus regnavit David super Israel quadraginta anni sunt. In Hebron regnavit septem annis et in Ierusalemtriginta tribus annis. Salomon autem sedit super thronum David patris sui et firmatum est regnum eius nimis. (3Rg 1 3) |
312 |
Mozarabes
|
|
|
|
|
|
Mass ordinary
|
Dicat presbyte… |
F |
Dominus sit semper vobiscum. |
314 |