Origin S/M Week Day Topic M/H Ceremony Rubrics Genre Item P.N.
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 270
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Tr Audite obsecro offies et videte dolorem meum quia iratus est super me Deus propter multitudinem iniquitatis meae 270
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers TrV Complevit furorem suum in me et effudit iram indignationis suae et oppressit me amaritudine 270
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers TrV Sed et cum clamavero ad eum exclusit orationem meam. 270
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Lc Subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti Dei manu ut vos exaltet in tempore visitationis suae omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote. Vigilate quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret cui resistite fortes in fide nihil verentes. Scientes eandem passionem ei qui in mundo est vestre fraternitati fieri. Deus autem omnis gratiae qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passus ipse perficiet. Confirmabit solidabit ipsi imperium in saecula saeculorum. (Pet 5) 270
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Lectio sancti… Ev Dominus noster Iesus Christus venit in templum et omnis populus venit ad eum. Et sedens docebat eos. Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio et dixerunt ei. Magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis Haec autem dicebant tentantes eum ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. Cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis. Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat. Et iterum se inclinans scribebat in terra. Audientes autem unus post unum exibant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans. Erigens autem se Iesus dixit ei. Mulier ubi sunt qui te accusabant Nemo te condemnavit quae dixit. Nemo Domine. Dixit autem Iesus. Nec ego te condemnabo. Vade et amplius iam noli peccare. 271
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 271
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Lauda Confitebor Domino nimis in ore meo in medio multorum laudabo eum. 271
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 271
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Quaere in quar… Sacrificium Offerte Domino mundum 271
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Missa Unguentes oleo misericordiae caput cordis interni fratres carissimi et mentis faciem spiritalis aquae nitore mundantes acceptabile Deo sacrificium praecepti evangelici memores offeramus. Ut non vultu sed corde contrito non hominibus appareamus ieiunantes sed Domino nec hypocritarum more facies nostras tristis squalor exterminet sed contribulato corde exsultatio pura laetificet ut intrinsecus humiles et extrinsecus hilares ieiunium quale ipse Dominus praecepit impleamus. 271
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Alia oratio Omnipotens sempiterne Deus qui nos humilitatis formam exemplis Unigeniti tui docuisti ut quod ille ieiuniorum continuatione complevit nos per dierum partes et intervalla virium imitemur da quaesumus nostrae fragilitati firmitatem da infirmis conatibus effectum ut exclusis delectationum carnalium suadellis placabile tibi contriti cordis holocaustum in odorem suavitatis valeamus offerre. 272
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Post nomina Deus qui sanare omnibus modis peccata populi tui cupiens observantiam ieiuniorum sanitatem ieiunantium esse dixisti da ut ieiunium nostrum sit et salvatio animarum et humiliatio corporum veniamque obtineat omnium delictorum. Atque ita exomologesis haec populo tuo prosit ut pro universae Ecclesiae membris et pro totius mundi corpore tibi supplicantes exaudiamur ut dum pro omnibus preces effundimus salutem viventium et requiem defunctorum impetrare facilius mereamur. 272
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Ad pacem Da nobis quaesumus omnipotens Deus ieiuniorum magnifica sacramenta et dignis semper tractare mysteriis et puris pacifisque praecordiis celebrare. 272
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum qui est via veritas et vita principium verbum sapientia plenitudo innocentia caritas et lux ex assumpto deiectus in proprio gloriosus exemplum patientiae conditor creaturae esuriens non fame umbratili sed humana necessitate ieiunii ubi certa ad desiderium panis ambitione tentantem substantia Deitatis invenit et cum nihil falsum finctumve perpatuit fallenti facta est veritas ipsa confussio. Ipse esurientium cibus esuriit ipse inanes animas satiabit in sua aeternitate perennis et pro nostra immortalitate mortalis. Quem collaudant omnes angeli ita dicentes. 272
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui nobis praecepta salutaris abstinentiae dedit per quem adiuncta oratione et incursus daemonum pelleremus et mundati a vitiis in sanctitate et iustitia serviremus. 273
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Post Pridie Descendat Domine de sedibus tuis benedictio tua qua et nostri ieiunii oblatio sanctificetur et te haec libamina benedicente a nobis sanctificata sumantur. 273
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Ad confractionem panis Fiat misercordia tua super nos sicut speravimus in te 273
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Exaudi Domine vocem precis nostrae et huius ieiunii litationem propitiatus acceptare dignare quo semper te propitium habeamus cum te Patrem piissimum invocaverimus ita dicentes. 273
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 273
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotentis Domini vos gratia protegat famemque vestram spiritali cibo reficiat et cum sanctis omnibus coheredes efficere iubeat. Sitim quoque vestram iustitiae fluminibus irriget atque novum dulcedinis suae animis vestris infundat saporem. Ut tam carne contriti quam spiritu sanctificati ab eo mereamini caelesti dono repleri. 273
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius 273
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Ad accedentes Qui venit ad me 273
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium nostrum 273
Mozarabes Qu H3 f6 M2 Mass Propers Quaere retro i… Post communionem Reple Domine cor nostrum 273
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers In quarta domi… Proph Si habes benefac et Deo bonas oblationes offer. Memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum iam demonstratum est tibi. Testamentum enim huius mundi mortem operatur. Ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas extendens da pauperi. Non defrauderis in die bona et particula boni doni non te pretereat. Nonne aliis relinques dolores et labores tuos. In divisione sortis da et accipe et iustifica animam tuam ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterascit et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generat et alia decidit. Sic generatio carnis et sanguinis. Alia finitur et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibi cum ipso. Et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud iustificabitur. 274
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Lectio libri S… Proph Fuit vir unus de Ramathaim Sophim de monte Effraim et nomen eius Helcana filius Ieroboam filii Heliu filii Thau filii Suph Eufratheus et habuit duas uxores. Nomen uni Anna et nomen secunde Fenenna. Fueruntque Fenenne filii Anne autem non erant liberi. Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant ibi autem duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini. Venit ergo dies ut immolaret Helcana. Deditque Fenenne uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes. Anne autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius. Affligebat quoque eam emula eius et vehementer angebat. In tantum ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius. Sicque faciebat per singulos annos. Cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam. Porro illa flebat et non capiebat cibum. Dixit ergo ei Helcana vir suus. Anna cur fles et quare non comedis et quamobrem affligitur cor tuum Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. Cum esset amaro animo oravit Domino flens largiter et votum vovit dicens. Domine exercituum si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancille tuae dederisque serve tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius. Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino et Heli observaret os eius. Porro Anna loquebatur in corde suo tantumque labia illius movebantur et vox penitus non audiebatur. Estimavit igitur eam Heli temulentam dixitque ei. Usquequo ebria eris Digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna nequaqua Domine mi inquit nam mulier infelix ego sum. Vinum et omne quod inebriari potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne putes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et meroris mei locuta sum usque in praesens. Tunc Heli ait ei. Vade in pace Dominus Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum. Et illa dixit. Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati. Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Ramatha. Cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus. Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel eo quod a Domino postulasset eum. (1Sam) 274
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 275
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Psallendo Tu es patientia mea Domine spes mea a iuventute mea 275
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers PsallendoV Deus quis similis tibi quia ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus consolatus es me 275
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers PsallendoV Qui custodiebant animam meam consiliati sunt in unum dicentes persequimini et comprehendite eum quia non est qui liberet eum. Deus meus ne elonges a me. 275
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers PsallendoV Quia firmamentum meum et refugium meum es tu Deus meus eripe me de manu contra legem agentis et iniqui quia tu es patientia mea. 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Hic dicat pres… Tr Vide Domine humilitatem meam quia erectus est inimicus. Miserere Pater iuste et omnibus indulgentiam dona. 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV A Patre missus veni perditos requirere et hoste captivatos sanguine redimere plebs dira abiecit me 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Praedictus a prophetis natus sum ex virgine assumpsi formam servi dispersos colligere venantes coeperunt me. 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Mihi pro bonis mala reddita sunt plurima adversum me dederunt iniqua consilia venditum pecunia 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Spineam coronam posuerunt capiti sputis sordidato inluserunt impii afflictum crudeliter 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Cum noxiis latronibus suspensum patibulo amaro cibo pastum et acerbo poculo traditum supplicio 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Quos veni liberare hi accusaverunt me flagellis verberatum cruci affixerunt me lancea percusserunt me 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Qui impio latroni dimisisti scelera tu solve vincula nostra et relaxa crimina salva nos cruce tua. 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Traditus sum sepulchro confregi portas inferi eieci vinculatos et reduxi ad superos ostendi in victima 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers TrV Dimitte illis noxia pater clementissime cuncta dele peccata et relaxa crimina ignorantium quid faciant. 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Quaere retro i… Post precem Exaudi orationem nostram Domine 276
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Principium epi… Lc Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobiscum adepti sunt fidem iniustitia Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi gratia vobis et pax adimpleatur in regeneratione Dei et Christi Iesu Domini nostri. Sicut omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem pertinent donata sunt per cognitionem eius qui vocavit nos in propria gloria et virtute. Per quem maxima et preciosa vobis promissa donavit ut per haec efficiamini divine consortes nature fugientes eiusque in mundo est concupiscentiae corruptionem. Sed et vos solicitudinem omnem subinferentes. Ministrate in fide vestra virtutem. In virtute vero scientiam. In scientia autem continentiam. In continentia autem patientiam. In patientia vero pietatem. In pietate autem amorem fraternitatis. In amore vero fraternitatis caritatem. haec enim cum vobis presto sint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi agnitione. Cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu tentans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter fratres mei magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facienes non peccabitis aliquando. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Dei nostri et Salvatoris Iesu Christi. (2Pt) 276
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Ev Proximus erat dies festus Iudaeorum Scenophegia. Dixerunt autem ad Iesum fratres eius. Transi hinc et vade in Iudeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim in occulto quid facit et querit ipse in palam esse. Si haec facis manifesta te ipsum mundo. Neque enim fratres credebant in eum. Dixit ergo eis Iesus. Tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper adest paratum. Non potest mundus odisse vos. Me autem odit quia ergo testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt. Vos ascendite ad diem festum hunc. Ego non ascendam ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto. Iudei autem quaerebant eum in die festo et dicebant. Ubi est ille. Et murmur magnum de eo erat in turba. Quidam enim dicebant quia bonus est. Alii autem dicebant non sed seducit turbas. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum. Iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat. Et mirabantur Iudaei dicentes Quomodo hic litteras scit cum non didicerit Respondit eis Iesus et dixit. Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me. Si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar Qui a semetipso loquitur gloriam propriam quaerit. Qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et in iustitia in illo non est. Nonne Moyses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem Quid me quaeritis interficere Respondit turba et dixit. Demonium habes quis te quaerit interficere Respondit Iesus et dixit eis. Unum opus feci et omnes miramini. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem non quia ex Moyse est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem. Si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur Lex Moysi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato Nolite iudicare secundum faciem sed rectum iudicium iudicate. 277
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 278
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Lauda Gaudebunt labia mea dum cantavero tibi et anima mea quam redemisti. 278
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers LaudaV Sed et lingua mea annunciabit iusticiam tuam tota die laudem tuam 278
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers LaudaV Dum confusi et reveriti fuerint omnes qui querunt animam meam 278
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 278
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Sacrificium Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non despicit 278
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers SacrificiumV Benefac Domine in bona voluntate tua Sion ut aedificentur muri Ierusalem 278
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Missa Exspectantes beatam illam spem passionis ac resurrectionis Filii Dei fratres carissimi et manifestationem gloriae beati et Salvatoris Domini nostri Iesu Christi resumite virium fortitudinem et non quasi futuro terreamini de labore qui ad Paschalis Dominicae cupitis anhelando pervenire celebritatem. Sacratae etenim Quadragesimae tempore mediante arripite de futuro labore fiduciam qui praeteriti ieiunii iam transegisti aerumnam. Dabit Iesus lassis fortitudinem qui pro nobis dignatus est infirmare. Tribuet perfectionem futuri qui initio donavit praeteriti. Aderit in auxilio filiis qui suae nos cupit praestolari gratiam passionis. 278
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Alia oratio Deus conditor et reparator vitae humanae repara in nobis quod lassatur ex nobis nec tamen reparari potest a nobis. Da igitur ut qui ad horum medietatem dierum te annuente pervenimus ad Paschalis gaudii dies te propitiante celebrius accedamus. Reficiamur quaesumus bone Deus pane lacrimarum in hac ieiunii via ut deponentes veteris hominis indumenta expiati mereamur sacrosanctum pervenire ad Pascha. Crea in nobis desiderium visionis tuae quo excellente in cordibus nostris et praesentibus non terreamur laboribus et beatae spei praemia avidius praestolemur. 279
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Post nomina Ecce Iesu his diebus salutaris abstinentiae mediatis deferimus tibi hoc sacrificium nostrae redemptionis. Ob hoc te poscimus ut per huius sacrificii oblationem gratissimam et vivis donorum tribuantur spiritalium incrementa et defunctis fidelibus requies concedatur aeterna. 279
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Ad pacem Christe cuius doctrina in templo mediante die festo admirabilis visa est fac nos in doctrinis tuis iugi meditatione manere atque ea semper ex ipsis memoriae nostrae commendabilia esse quae et ad amorem nos fraternum absque ullius simultatis vitio pertrahant et in tui dilectionis desiderio ardentiori succedant. 279
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Ille quippe diei festi tempore mediante ascendit in templum docere cuius doctrinam admirabantur turbae occultam divinitatis in eo nescientes virtutem. Quomodo enim sic loqueretur litterarum elementa nesciens admirabantur videntes hominem et Deum omnimode nescientes. Ecce omnes admirabantur nec tamen omnes convertebantur. Omnibus quidem erat in verbis Domini admiratio sed non omnibus in factis eius credulitatis inerat plenitudo. Unde quia ignoraverunt ignorati sunt et quia Deum in carne positum videntes non cognoverunt ignorantiae suae obcaecati malitia in suis tenebris remanserunt. Nos igitur quamlibet eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum corporalibus oculis non viderimus in carne veraciter tamen scimus credimus et fatemur eum tecum et cum Spiritu Sancto unum Deum in Trinitate assumptamque carnem nostrae mortalitatis pro pignore salutis nostrae futurae deportasse in caelos. Ob hoc te quaesumus sancte et piissime Deus ut haec nos confessio perducat ad gloriam haec credulitas eruat a morte secunda haec spes et in his aerumnis lugentibus consolationem exhibeat et in aeternum gaudia conferat sempiterna. Ut cum post vitae huius excursum pervenerimus ad supernae vocationis bravium destinatum et viderimus pignus carnis nostrae glorificatum esse in Deo glorificentur corpora nostra a capite sicut glorificatorum caput nostrum viderimus in gloria divinitatis suae sicque et nos qui sumus membra capitis nostri Iesu Christo Domino nostro pro acceptis muneribus gratiae suae hymnum concelebremus redemptionis nostrae proclamantes atque dicentes. 279
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Post Sanctus Vere sanctus vere benedictus unigenitus Filius tuus Dominus noster qui passione crucis suae allevat pondus iniquitatis nostrae et dat finem piaculis per oblationem sacrificii singularis ut de talibus spei robore solidati cum magna fiducia ea quae non reprobet salubriter impetremus et ea quae diligit gratissime deferamus. Ponamus interim in illo spem nostram confidentes de misericordia sua. Ipse enim qui hos ieiuniorum dies fecit nos pietatis suae beneficiis mediare faciet ad calicem passionis suae et nunc immaculatos accedere et ad sanctum Pascha ablutis delictorum sordibus pervenire. 280
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Post Pridie Iesu Dei Filius qui noster factus es advocatus qui sine tempore natus a Patre in tempore processisti ex Virgine accipe hoc sacrificium quod tibi offerimus praesentis Quadragesimae tempore mediante. Ut a te sanctificentur oblata a te nostra expientur delicta a te quoque donetur omnibus aeternae promissionis felicitas exoptata. 281
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Ad confractionem panis Tu Domine da escam nobis in tempore opportuno aperi manum tuam et imple omnem animam benedictione. 281
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Pater noster. Ad orationem dominicam Christe qui es omnium creaturarum conditor et redemptor repara quae sunt in nobis lassa virtutis tuae potentia ut qui te duce retroactae abstinentiae dies peregimus futura quae supersunt ieiuniorum obsequia te adiuvante celerius impleamus. Quo te et in bonorum principiis laus a nobis debita subsequatur et in mediis vel ultimis obsequelis honorificentiae tibi gratiae deferantur. Accipe igitur quaesumus huius ieiunii tempore mediante prolatam a nobis hanc praeceptionis tuae orationem tribuens nobis per illam et praesentibus non deiici in aerumnis et futuris relevari de gaudiis. 281
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Benedictio populi Christus Dei Filius qui mediante die festo admirabilis visus est docens in templo ipse vos emundet ab omni contagione peccaminum. Det vobis in his mediatis ieiuniorum obsequiis obtinere quae poscitis ut cum fructu bonorum operum ad sacrosanctum Pascha pervenire possitis. Cuius presidio retroactorum dierum transegistis ieiunia eius quoque opitulatione quae restant parsimoniae perficiatis obsequia. 281
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei nostri qui est benedictus 281
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Ad accedentes Amen dico vobis si manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem habebitis vitam in vobis. Qui venit ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet unquam. 281
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Ad accedentesV Ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed babebit lumen vitae 282
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Communio Repletum est gaudium nostrum et lingua nostra in exultatione 282
Mozarabes Qu H4 D M2 Mass Propers Require in pri… Post communionem Reple Domine cor nostrum 282
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Quarta feria.… Proph Lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam in itinere contentorum vorago. Astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam. Nuntius impii cadit in malum legatus fidelis sanitas. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. Desiderium si compleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficitur similis. Peccatores sequentur malum et iustis retribuentur bona. (Pvr 13) 282
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Lectio libri S… Proph Dixit Samuel ad universum populum Israel. Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem. Et nunc rex gradietur ante vos ego autem senui et canui. Porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc. Ecce praesto sum. Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius. Utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calunniatus sum si oppressi aliquem. Si de manu cuiusque munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis. Et dixerunt Non es calunniatus nos neque oppressisti neque de manu alicuius quippiam tulisti dixitque ad eos. Testis est Dominus adversum vos et testis Christus eius in hac die quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt. Testis. Et ait Samuel ad populum. Dominus qui fecit Moysem et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti. Nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris. Quorum ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc. Qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisare magistri militiae Asor et in manu Philistinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos. Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt. Peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astaroth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi. Et misit Dominus Ierobaal et Badam et Barach et Iephte et Samuel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi. Nequaquam sed rex imperabit nobis. Cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Nunc ergo presto est rex vester quem elegistis et petistis ecce Dominus dedit vobis regem. Si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis vos et rex vester qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum. Si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis os Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros. Sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est. Hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quod grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem. Et clamavit Samuel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa. Et timuit omnis populus Dominum nimis et Samuelem. Dixitque universus populus ad Samuelem. Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem. Dixit autem Samuel ad populum. Nolite timere vos fecistis universum malum hoc. Verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servire Domino in omni corde vestro et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vosquaevana sunt et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum. Absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam. Igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro. (1Sam 7) 282
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Tr Vide Domine et considera quoniam factus sum vilis vide afflictionem meam quia erectus est inimicus 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers TrV Aperuerunt super me inimici ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam sibilaverunt et fremuerunt dixerunt devoremus eum 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers TrV Ipse autem gemens et conversus retrorsum 284
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Silentium facite. 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Sequentia epis… Lc Novit Dominus pios de tentationibus eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentiam immundiciae ambulant damnationemque contemnunt. Audaces. Sibi placentes. Maiestatem non metuunt. Blasphemantes. Ubi angeli fortitudini et virtute cum sint maiores non portant adversum se a Domino execrabile iudicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt. Percipientes mercedem iniustitiae estimantes voluptates diurnas delicias. Quo inquinati et commaculati deliciis affluentes et in conviviis suis luxuriantes vobiscum. Oculos habentes plenos adulteriis et indesinenter delictis inlicientes animas instabiles. Cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii dereliquerunt rectam viam erraverunt secuti viam Balaam filii Beor qui mercedem iniustitiae dilexit. Increpationem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens perhibuit prophetie insipientiam. Hi sunt fontes sine aqua et nebule turbinibus exagitate quibus caligo tenebrarum reservatur. Superbia autem vanitatis loquentes inliciunt in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugerunt qui in errore conversantur. Libertatem aliis promittentes cum ipsi sint servi peccati. A quo enim quis superatus est huius et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi et rursus impliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti a tradito sibi sancto mandato. Contigit enim illis res veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro ceni. Hanc ecce vobis charissimi saecundam scribo epistolam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem ut memores sitis eorum quae praedixi verborum sanctorum prophetarum et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et Salvatoris nostri. 284
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Ev Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae. Dixerunt ergo pharisei. Tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum. Respondit Iesus et dixit eis. Et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado. Vos autem nescitis unde venio aut quo vado. Vos autem secundum carnem iudicatis ego non iudico quaemquam et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater. Et in lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Dicebant ergo ei. Ubi est Pater tuus Respondit Iesus. Neque me scitis neque Patrem meum. Si me sciretis forsitan et patrem meum sciretis. Haec verba locutus est in Gazophilatio docens in templo. Et nemo apprehendit eum quia necdum venerat hora eius. Dixit ergo eis iterum Iesus. Ego vado et quaeritis me et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado vos non potestis venire. Dicebant ergo Iudaei Numquid interficiet semetipsum Quia dicit quo ego vado vos non potestis venire. Et dicebat illis. Vos de deorsum estis ego de superius sum. Vos de hoc mundo estis ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris. Si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro. Dicebant ergo ei Tu quis es Dixit eis Iesus. Principium qui et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat Deum. Dixit ergo eis Iesus. Cum exsaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me factum est nihil. Sed sicut docuit mihi pater haec loquor. Et qui misit me mecum est et non relinquet me solum quia et ego quae placita sunt ei facio semper. Haec illo loquente multi crediderunt in eum. (Jn 8) 285
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Dominus sit semper vobiscum 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Lauda Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 286
Mozarabes Mass ordinary F Paenitentes orate flectite genua Deo deprecemur Dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Sacrificium Offerte Domino 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Missa Omnis conventus dominicae plebis et coadunatio christianae religionis effundite coram Domino corda vestra pandite proba solvite vota. Nam ille acceptabit huius ieiunii votum qui inspicit petitionis vestrae affectum. Tantum est ut ita humiliemini sub manu Dei potentis qualiter vos exaltet in hoc tempore tribulationis. 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Alia oratio Iesu Filius Dei qui contriti cordis sacrificio placaris nostris quaesumus parce offensis. Da nobis et abstinendi devotionem et abstinentiae promereri virtutem. Quo et voluntate habeamur idonei et corporali robore inveniamur condigni. 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Post nomina Offerentium tibi Deus Pater vota sanctificans sic ieiunantium precibus adesto propitius ut defunctis fidelibus aeternae concedatur beatitudinis locus. 286
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Ad pacem Pace tua Domine poscimus muniantur intima pectoris nostri quae et ieiunantibus fiat in permixtione sanctificationis et non ieiunantibus maneat in expiatione facinoris. 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Illatio Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte Pater aeterne omnipotens Deus per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum. Cui per ieiunium spiritales effecti liberius copulamur Angelisque suis coniungimur. Per ieiunium enim et orationem sacramenta mysteriorum caelestium revelantur et tela daemoniorum fortissimo devincuntur. Eo quippe et vivificatur anima et corpora atteruntur superba quo homo exterior exhibens abstinentiae votum interior facilius per orationem penetrat caelum. Unde quia tu es summus Deus per quam ista et ordinatim aguntur et admirabili potentia exercentur te acclini ex oratione praecamur ut per ieiunium hoc quod agimus vel orationem quam coram te fundimus eiiciantur a nobis cuncta in commune tentamenta daemoniorum ut nullis sordati malis tuis deserviendo praeceptis proclamemus tibi semper atque dicamus. 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Post Sanctus Vere admirabilis et sanctus Dominus noster Iesus Christus Filius tuus qui nobis instituit nostrum coram hominibus non ostendere ieiunium ne labentis vitae transitoria laude bona male uteremur. Nec iam esset his retributio futura quos hic subsecuta fuisset merces vanitatis admissa. Ob hoc perlargissime te Deus Pater exposcimus ut te propitiante et ieiunium nostrum habeatur a vanitate disiunctum et merces nobis non hic ore hominum sed post in concilio perlargiatur sanctorum. 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Post Pridie Ante te Domine effundentes desiderium cordis nostri praecamur ut ita haec quae offerimus benedicas qualiter ex his potantes et repulsa inedia convalescat et concessa speciali virtute caelesti desiderio inardescant. 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Require retro… Ad confractionem panis Tu Domine da escam 287
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Ad orationem dominicam Domine Iesu Christe cuius in fame pascimur verbo cuius in siti recreamur alloquio. Tu et ieiunium nostrum sanctifica tuae gratiae incremento et vocem nostram exaudi e summo caelo qua te iubente dicimus e terris. 288
Mozarabes Mass ordinary Dicat presbyte… F Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Benedictio populi Omnipotenti Domino sociemini per ieiunii puritatem et copulemini per mentis affectionem. Eum quoque habeatis in munere quem consortem videmini habere in labore. Ut ab eo remuneretur ieiunium vestrum a quo in vobis collatum est fidei incrementum. 288
Mozarabes Mass ordinary F Per misericordiam ipsius Dei 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Quaere in prim… Ad accedentes Qui venit ad me non esuriet 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Communio Repletum 288
Mozarabes Qu H4 f4 M2 Mass Propers Quaere ut supr… Post communionem Reple Domine 288
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Feria sexta. L… Proph Sicut noxius est qui mittit lanceas ac sagittas in mortem sic vir qui fraudulenter nocet amico suo. Et cum fuerit deprehensus dicet ludens feci. Cum defecerint ligna extinguitur ignis et susurrone subtracto iurgia conquiescunt. Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem sic homo iracundus provocat rixas. Verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad intima ventris. Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile sic labia tumentia cum pessimo corde sociata. Labiis suis intelligitur inimicus cum in corde tractaverit dolum. Quando submiserit vocem suam ne credideris ei quoniam septem nequitiae sunt in corde illius. Qui operit odium fraudulenter revelabitur malicia eius in concilio. Qui fodit foveam incidit in eam et qui revolvit lapidem revertetur ad eum. Lingua fallax non amat veritatem et os lubricum operatur ruinas. Qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui autem sperat in Domino salvabitur. (Prv 26) 288
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Lectio libri S… Proph Dixit David ad Ionatham. Fac misericordiam in servum tuum quia fedus Domini me famulum tuum inire fecisti. Si autem in me est aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me. Et ait Ionathas. Absit hoc a me. Neque enim fieri potest ut si certo cognovero completam patris mei esse maliciam contra te non adducerem tibi. Responditque David ad Ionathan. Quis annuntiabit mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me Et ait Ionathas ad David. Veni egrediamur in agrum. Cumque exissent ambo in agrum ait Ionathas ad David. Domine Deus Israel si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie et aliquid boni fuerit super David et non statim misero ad te et notum tibi fecero haec faciat Dominus in Ionatham et haec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malicia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo et si vixero facias mihi misericordiam Domini. Si ante mortuus fuero non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum. Aut si non fecero quomodo eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra auferat Ionatham de domo sua et requirat Dominus de manu inimicorum David. Pepigit ergo fedus Ionathas cum David et addidit Ionathas deierare David eo quod diligeret illum sicut animam suam ita diligebat illum. Dixitque Ionathas. Cras Kalende sunt et requireris requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendens ergo festinus et veniens in locum ubi celandus es in die quo operari licet et sedebis iuxta lapidera cui nomen est Ezel et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens ad me signum. Mittamque et puerum dicens ei. Vade affer mihi sagittas. Si dixero puero - ecce sagitte intra te sunt tolle eas tu veni ad me quia pax tibi est et nihil mali vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero ecce sagitte ultra te sunt vade quia dimisit te Dominus. De verbo quod locuti fuimus ego et tu sit dominus inter me et te usque in sempiternum. Absconditus est ergo David in agro et venerunt Kalende et sedit rex ad comedendum panem. Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem quae erat iuxta parietem surrexit Ionathas et sedit et Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David. Et non est locutus quicquam Saul in illa die. Cogitabat enim quod forte evenisset ei et non esset mundus nec purificatus. Cumque inluxisset dies saecunda post Kalendas rursum vacuus apparuit locus David. Dixit autem Saul ad Ionatham filium suum. Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum Et respondit Ionathas Sauli. Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem Et ait. Dimitte me. quoniam sacrificium solenne in civitate unus de fratribus meis accersivit mihi. Nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis. Iratus autem Saul adversus Ionathan dixit ei. Fili mulieris ultro virum rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiose matris tuae Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilis eris tu neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me quia filius mortis est. Respondens autem Ionathas Sauli patri suo ait. Quare morietur quid fecit Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod diffinitum esset patri suo ut interficeret David. Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris et non comedit in die secunda Kalendarum panem. Contristatus est enim super David eo quod confodisset eum pater suus. Cumque inluxisset mane venit Ionathas in agro iuxta placitum David et puer parvulus cum eo et ait ad puerum suum. Vade et affer mihi sagittas quas ego iacio. Cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum. Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas et clamavit Ionathas post tergum pueri et ait. Ecce ibi est sagitta. Porro ultra te. Clamavitque iterum Ionathas post tergum pueri dicens. Festina velociter ne steteris. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad Dominum suum. Et quid ageretur penitus ignorabat. Tantummodo enim Ionathas et David rem noverant. Dedit ergo Ionathas arma sua puero et dixit ei. Vade et defer in civitatem. Cumque abiisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum. Et cadens pronus in terram adoravit tertio. Et osculatus alterutrum fleverunt pariter David autem amplius. Dixit ergo Ionathas ad David. Vade in pace quecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes. Dominus sit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum. Et surrexit David et abiit. Sed et Ionathas ingressus est civitatem. (1Reg 20) 289
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers Tr Nunc ecce oppressit me dolor meus et ad nihilum redacti sunt artus mei fratres mei testimonium dicunt contra me et suscitatus falsiloquus adversus faciem meam 291
Mozarabes Qu H4 f6 M2 Mass Propers TrV Aperuerunt contra me inimici ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt paenis meis conclusit me Deus in manus impiorum. 291